IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat primum articulum Heorici positum num. 4. sex rationibus, convincens singulare non intelligi per rationem universalis, de quo supra dist. 3. quaest. 8. a num. 3. et quaest. 10. et 1. dist. 3. quaest 6.
Contra ista, (a ) et primo contra primum articulum : sicut unumquodque se habet ad esse, sic ad cognitionem, secundo Metaphys. Sed singulare addit aliquam entitatem supra entitatem universalis, ex distinctione tertia hujus secundi, quaest, de individuatione: ergo universale cognitum, non est ratio perfecta cognoscendi singulare, secundum totam cognoscibilitatem singularis, quod est contra opinantem.
Praeterea, ubi pluralitas numeralis (b) concludit majorem perfectionem, infinitas numeralis concludit infinitam perfectionem :
sic autem est in rationibus repraesentatis, quia posse repraesentare plura concludit majorem perfectionem (concludit enim hanc unam rationem, includere perfectionem duarum propriarum rationum repraesentativarum) ; posse igitur repraesentare infinita distincte, concludit rationem repraesentantem esse infinite perfectam, vel esse infinitae perfectionis.
Praeterea, (c) ratio repraesentans uniformiter in se et in intellectu, non repraesentat difformiter aliquid: imo nec ideae divinae, quia sunt rationes naturaliter repraesentantes, possunt repraesentare intellectui divino aliquam diversitatem in objectis, nisi ipsam naturaliter necessario repraesentent, sicut tactum fuit dist. 39. primi, de futuris contingentibus: ergo ista ratio una quae ponitur, vel repraesentabit simul opposita pertinentia ad existentias rerum, et hoc naturaliter, et tunc semper repraesentabit opposita, et ita Angelus intelliget opposita, et ita nihil: vel repraesentabit alterum istorum determinate, et ita nunquam reliquum. Si igitur quandoque habebit certam, et determinatam cognitionem de uno opposito, quantum ad existentiam, nunquam per eamdem rationem habebit notitiam determinatam et certam de alio opposito.
Praeterea (d) quarto arguitur specialiter, quod non potest Angelus per istum habitum cognoscere singulare revelatum. Ponitur enim, quod singulare non cognoscatur per universale relucens in habitu, nisi quia ipsum universale participatum est ab ipso singulari: hoc supposito arguo sic : Prius naturaliter, singulare est in revelatione, quam habitus sit ratio cognoscendi illud: ergo prius naturaliter singulare cognoscitur distincte, quam habitus sit ratio cognoscendi illud ; ergo habitus non est ratio primae cognitionis distinctae, ipsius singularis, et ita propositum. Probatio antecedentis ex dictis eorum, quia universale relucens in habitu, non est ratio cognoscendi singulare, nisi per hoc quod universale est in singulari, vel existente in se, vel in revelatione: prius ergo naturaliter singulare habet esse tale vel tale, et ita universale in eo, abstractum ab eo, quam habitus sit ratio cognoscendi illud singulare. Probatio primae consequentiae : esse in revelatione non est nisi esse actu cognitum in eo cui fit revelatio: non enim est esse in intellectu revelantis, quia hoc est aeternum et perpetuum: nec est esse in aliqua existentia alia cognitione illius cui fit revelatio, quia tunc per hoc quod esset in tali esse, fieret naturaliter cognitum cuilibet alii, sicut ponit ista opinio quod de quolibet existente, potest quilibet per habitum suum habere distinctam notitiam.
Praeterea, (c) ex ista positione sequitur quod quodlibet singulare existens, statim esset naturaliter notum cuilibet alteri Angelo, et ita distantia localis non impediret intellectionem Angeli, quod a multis negatur, et videtur esse contra Augustinum lib. de cura pro mortuis agenda.
Praeterea, (f) rationes suae, quibus probat non posse singulare intelligi ab Angelo, videntur procedere ex hoc, quod imperfectionis est in intellectu cognoscere singulare, sed hoc est falsum, quia tunc intellectus divinus non intelligeret singulare: ergo rationes illae non concludunt, nec conclusio est concedenda, nisi rationes necessariae inducantur. Probabile enim est, quod sicut sensus communis aliquis potest sentire omne sensibile, sic intellectus creatus aliquis potest intelligere omne per se intelligibile, cujusmodi est singulare.