IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Contra ista. Hic Doctor arguit contra opinionem Henrici, et primo contra primum articulum expositum ab Henrico, et primo contra hoc quod dicit, quod universale cognitum est perfecta ratio cognoscendi singulare sub ratione propria ; et arguit sic Doctor, supponendo quod probavit supra, dist. 3. in quaest. de individuatione, quod singularitas dicit entitatem positivam additam naturae, et per consequens natura singularizata nobilior est seipsa, ut praescindit a singularitate; patet quia singularitas est actus perficiens naturam, ut innuit Doctor in primo, dist. 5. quaest. 2. Hoc supposito arguitur sic : Imperfectius non potest esse ratio cognoscendi perfectius. Patet ista, quia quod est ratio formalis cognoscendi aliud, continet illud virtualiter, ut supra exposui, dist. 3. quaest. 10. hujus secundi, et dist. 3. quaest. 1. et dist. 8. quaest. 1. primi, sed natura, ut praescindit a singularitate, est imperfectior seipsa, ut singularizata ; ergo. Praeterea ex isto medio arguit sic :
Singulare habet propriam cognoscibilitatem aliam a propria cognoscibilitate naturae: ergo universale cognitum non est perfecta ratio cognoscendi ipsum singulare. Antecedens probatur sic : Singulare habet aliam entitatem et propriam ab entitate naturae, ut supra patet dist. 3. ergo propriam cognoscibilitatem. Patet consequentia auctoritate Philosophi, 2. Metaphys. text. com. 4. sicut unumquodque se habet ad esse, scilicet ad entitatem, sic ad cognoscibilitatem.
(b) Praeterea, ubi pluralitas numeralis, etc. Hic Doctor deducit Henricum ad hoc inconveniens, quod si universale, sive habitus ipsius universalis esset perfecta ratio cognoscendi vel repraesentandi omnia singularia, tale universale, vel talis habitus, esset actu infinitus, quod est inconveniens. Et deduco sic rationem, supponendo dictum Henrici, quod intellectus Angeli per habitum sibi concreatum cognoscit non tantum universale, sed etiam quodlibet singulare, ut supra patet, d. 3. quaest. 11. Vult enim ipse Henricus quod talis habitus concreatus sit repraesentativus ipsius singularis, et per consequens omnium singularium, cum singulare nihil addat naturae universali positivum, et quod sic sit repraesentativus, patet ab Henrico quodlib. 5. q. 14. et vide quae exposui secundum Henricum supra in isto secundo, dist. 3. quaest. 10. Hoc supposito, arguit sic Doctor contra Henricum, quod si tale universale, vel habitus posset repraesentare infinita, esset actu infinitus, patet, illud quod est ratio formalis repraesentandi plura aeque perfecte simul, sicut quodlibet seorsum, quorum quodlibet requirit specialem rationem repraesentandi, erit majoris perfectionis, et si sit ratio repraesentandi infinita, erit infinitae perfectionis. Haec propositio supra patet in isto secundo, dist. 3.
quaest. 10. in primo, dist. 2. parte 1. quaest 1. ubi probatum est essentiam divinam esse formaliter infinitam ex hoc, quod est ratio formalis repraesentandi infinita objecta, etc. Sed habitus, vel universale est ratio formalis repraesentandi infinita singularia, quorum quodlibet, etc. quia quodlibet singulare dicit propriam entitatem et perfectionem additam naturae, et per consequens habet propriam rationem repraesentandi; ergo talis habitus, vel universale erit formaliter infinitus.
Sed forte ista ratio contra Henricum non concludit, nisi supponendo quod singulare dicat aliquam entitatem positivam additam naturae, et quod talis entitas positiva dicat perfectionem propriam naturae additam. Si enim singulare tantum diceret duplicem negationem naturae additam, ut vult Henricus, ratio Doctoris nihil concluderet contra ipsum ; et ideo Doctor in ista ratione supponit, quod jam probatum est supra, dist. 3. quoest 6. quod singularitas dicat entitatem positivam, etc.
(c) Praeterea ratio reproesentans uniformiter, etc. Hic Doctor quaerit quomodo intellectus Angeli cognoscit Franciscum actu existere pro A, et actu non existere pro B, si per rationem propriam ipsius singularis, habetur intentum, quia singulare dicit propriam rationem cognoscendi se, ut actu existens ; si per rationem habitus vel ipsius universalis, contra, quia talis habitus vel universale, est tantum repraesentativus per modum naturae, ut patet, et per consequens est ratio formalis repraesentandi semper uniformis. Patet, quia agens naturale et per modum naturae semper uniformiter agit, nisi sit impedimentum, et sic ratio repraesentandi, per modum naturae semper uniformiter repraesentat, tunc sic: Franciscus existit pro tempore A, Franciscus non existit pro tempore B, vel sic: Franciscus potest existere pro tempore A, et potest non existere pro tempore A, ut deductum est supra in primo, dist. 39. quaero tunc, aut ista ratio repraesentandi repraesentat utrumque oppositum, scilicet Franciscum existere, et Franciscum non existere ; sed hoc nihil est, quia cognoscere opposita simul est nihil cognoscere, aut repraesentat alterum oppositum tantum ; ergo non erit ratio cognoscendi alterum oppositum. Patet, sequitur ergo quod ipse habitus vel universale, non erit ratio repraesentandi vel cognoscendi omnia singularia, saltem secundum omnem conditionem existentiae, vel non existentiae. Et quod dicit de ideis, quod sunt rationes uniformes repraesentandi, hoc dicit, quia repraesentant per modum naturae, et per consequens ideae tantum ponuntur respectu necessariorum, et nullo modo respectu contingentium, ut probat Doctor in primo, distinct. 39. contra opinionem Bonaventurae.
(d) Proeterea quarto. Hic arguit contra positionem Henrici specialiter de singulari revelato, posito enim et non concesso, quod talis habitus repraesentaret naturam, et omnia singularia existentia, et quod sit ratio cognoscendi illa omnia singularia, tamen de singulari revelato, puta quod Antichristus persequetur Christianos, hujusmodi habitus vel universale, non erit ratio cognoscendi tale singulare sic revelatum. Et ratio Doctoris stat in hoc puncto, quia Henricus vult, quod habitus non est ratio cognoscendi singulare, nisi inquantum universale sit participatum a tali singulari ; ergo prius erit singulare, et secundo in isto singulari participatur ipsum universaliter. Si ergo prius est singulare existens, et secundo universale est participatum in illo, sequitur quod singuare non participat ipsum universale, nisi ipsum singulare sit prius in se, vel in revelatione ; ergo prius revelatur Antichristum persecuturum Christianos, quam universale participetur in illo. Sed revelari alicui, est ipsum revelatum cognoscere: ergo prius cognoscitur singulare revelatum, quam universale participetur in illo ; ergo tale singulare revelatum non cognoscitur per habitum, quia habitus non est ratio cognoscendi singulare, nisi inquantum universale est participatum ab illo, prius ergo universale participatur in singulari, quam habitus sit ratio cognoscendi illud singulare.
Declaro tamen hanc litteram ibi : Prius naturaliter singulare est in reuelatione, quam habitus sit ratio cognoscendi illud. Probat hanc propositionem parum infra ibi: quia universale relucens in habitu, supple sicut repraesentatum in repraesentativo, non est ratio cognoscendi singulare, nisi per hoc quod universale est in singulari, vel existente in se, vel in revelatione, cum addit, quod universale relucens in habitu est ratio cognoscendi, etc. debet sic intelligi secundum Henricum, quod habitus in quo relucet universale, est ratio cognoscendi: vel si etiam intelligatur, quod ipsum universale relucens in habitu sit ratio cognoscendi, tunc habitus erit solum ratio repraesentandi, et universale ratio cognoscendi: sed melius videtur dicendum, quod sicut habitus secundum Henricum est ratio repraesentandi, sic ratio cognoscendi, ut supra patet dist. 3. quaest 11. Sequitur: prius ergo naturaliter singulare habet esse tale vel tale, puta esse existens vel revelatum, patet, quia secundum Henricum non datur natura habens minorem unitatem unitate numerali priorem ipso singulari, imo ipsum universale est posterius ipso singulari, sive existente, sive revelato, quia tale universale est tantum abstractum a singulari. Sequitur : et ita universale in eo,supple singulari, abstractum ab eo, supple singulari, quam habitus sit ratio cognoscendi illud singulare, id est, quod prius singulare habet esse revelatum vel esse existens, quam habitus sit ratio cognoscendi illud, quia habitus non est ratio cognoscendi singulare, nisi prius universale sit participatum in illo, ergo in illo priori, in quo universale non intelligitur participatum in singulari, habitus non erit ratio cognoscendi ipsum singulare. Sequitur :
Probatio primoe consequentioe, consequentia fuit ista: prius naturaliter singulare est in revelatione, quam habitus sit ratio cognoscendi illud, ergo prius naturaliter singulare cognoscitur distincte, quam habitus sit ratio cognoscendi illud. Probat hanc consequentiam sic : Tale singulare habet prius esse revelatum, quam habitus sit ratio cognoscendi, etc. ergo singulare prius cognoscitur. Patet ista consequentia, quia singulare esse revelatum alicui, est ipsum esse actu cognitum ab eo cui fit revelatio. Probat divisive, quia esse revelatum non est esse in intellectu revelantis, quia hoc modo habet esse aeternum, patet, quia singulare nobis revelatum ab aeterno fuit in Deo sicut cognitum in cognoscente, qui Deus revelat illud in tempore; similiter esse revelatum non est esse aliqua existentia alia a cognitione illius cui fit revelatio. Vult dicere, quod revelatum alicui, ut in illo habet tantum esse cognitum, si enim, ut in illo sic revelatum diceret actualem existentiam, tunc tale revelatum fieret naturaliter cognitum cuilibet alii, sicut ponit ista opinio, quod de quolibet existente potest quilibet per habitum suum habere distinctam notitiam, et sic patet ista ratio.
(e) Praeterea ex ista positione. Hic Doctor deducit Henricum ad unum notabile inconveniens, scilicet quod Angelus tunc posset cognoscere quodlibet singulare quantumcumque distans, etiam si in infinitum distaret, quod est valde inconveniens, loquendo de cognitione intuitiva, de qua etiam Henricus intendit. Quod tale inconveniens sequatur, patet, quia habitus, per Henricum, est ratio formalis cognoscendi quodcumque singulare actu existens ; ergo si tale singulare in infinitum distaret, actu cognosceretur. Patet consequentia, quia in quo est principium formale productivum, non impeditum, perfecte approximatum passo optime disposito, et est productivum per modum naturae, de necessitate sequitur actio ; sed habitus per Henricum est tale principium, et est formaliter in intellectu Angeli perfecte disposito ad recipiendum quamcumque intellectionem; ergo necessario in illo intellectu causatur cognitio singularis existentis quantumcumque distantis.
(f) Praeterea rationes suoe, etc. Istae rationes Henrici patent supra in isto secundo, dist. 3. quaest 11. sive ultima.