IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(g) Contra secundum articulum. Hic Doctor arguit contra Henrieum quantum ad secundum articulum expositum ab Henrico, et primo arguit ad rationem, improbando ex dictis ejus conclusionem, quam tenet. Tenet enim ipse Henrieus ut supra patet, quod singulare cognitum ab uno Angelo potest latere alium Angelum, qui licet Gabriel videat cognitionem istius singularis in Raphaele, non tamen ex hoc sequitur quod videat illud singulare, quia non videt illam cognitionem sub illo respectu, quo terminatur ad tale singulare, ut supra patet. Nunc Doctor probat ex dictis Henrici quod videndo talem cognitionem vel habitum in Raphaele, quod etiam videat singulare, etc. patet, quia Henricus ideo negat speciem in beato, quia tunc unus beatus videret eam naturaliter in intellectu alterius beati, et per consequens, videret naturaliter objectum illud, quod repraesentat illa species, quia ibi species esset ratio non tantum repraesentandi, sed etiam intelligendi tale objectum ; ergo ita erit in proposito, si habitus secundum Henricum est ratio naturaliter cognoscendi singularia.
(h) Praeterea, quando duo intelligibilia, etc. Hic Doctor arguit per argumentum a fortiori ex dictis Henrici, quia dicit, ut supra patet, exponendo tertium articulum, quod Angelus, puta Gabriel, potest videre conceptum confusum sive vagum in Angelo Raphaele ordinatum ad conceptum distinctum, puta alicujus revelari, et tamen Gabriel non potest videre ic Raphaele hujusmodi conceptum distinctum. Ex hoc arguit Doctor. Minus videtur quod intellectus non alligatus virtuti phantasticae possit videre conceptum confusum singularis quam distinctum, patet, quia ens quanto perfectius, tanto est intelligibilius ab intellectu soluto ; cum ergo conceptus distinctus sit perfectior conceptu confuso, et Angelus per Henricum potest cognoscere confusum, ergo a fortiori poterit cognoscere distincte, qui distinctus exprimitur a tali confuso.
(i) Praeterea tertio, etc. Hic Doctor improbat conclusionem Henriei ex dictis ipsius. Dicit enim Henrieus, ut patet in primo articulo, quod Angelus eadem cognitione cognoscit universale, et quodlibet singulare contentum sub eo. Hoc stante, arguit sic Doctor, quia si sic esset, tunc de necessitate ille actus esset simul omnium singularium. Patet, quia non magis unius quam alterius, et ille actus naturaliter praecedit actum voluntatis, et per consequens ut sic praecedit, erit necessario omnium singularium ; ergo si ille actus est omnium singularium simul, sequitur quod nullum singulare poterit latere alium Angelum videntem illum actum in alio Angelo. Si dicatur, quod alio et alio actu videt aliud et aliud singulare, quamvis hoc sit contra Henricum, qui vult quod tantum uno actu, tamen adhuc hoc stante,
sequitur propositum, quia unus Angelus videns istum et illum actum esse alium et alium in intellectu alterius Angeli, potest distincte videre, cujus objecti est iste actus, et ille. Patet, quia actus intelligendi, necessario est alicujus objecti, et sic non latebit eum singulare, cujus est talis, vel talis actus.