In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Doctrinam Henriei in 4. articulo supr. num. 9. traditam, refutat clare et efficaciter quatuor rationibus.
Contra quartum articulum, (1) primo non videtur quod dispositio illa ad formam mere supernaturalem, possit causari ab Angelo, quia licet ad formam immediate producibilem a Deo, tamen cooperante communi cursu naturae, possit aliqua causa naturalis disponere, sicut de corpore organico respectu animae intellectivae; ad formam tamen omnino supernaturalem, id est, non cooperante communi cursu naturae, quod dispositionem immediatam agens naturale possit producere, videtur inconveniens.
Praeterea, (m) ratio adducta ad illum articulum concluderet, quod Angelus superior posset facere Angelum inferiorem aliquid videre in Verbo revelatum ; haec enim est perfectio ultimata intellectus, intelligere Verbum, multo magis quam intelligere aliquod verum revelatum, ultra communem cursum intellectionis naturalis.
Praeterea (n) contra totam illam opinionem,sunt duo difficilia Primo, quomodo loquens, non cuilibet loquitur? si enim loqui est praecise exprimere conceptum, qui in ipso videtur, sicut in libro, et hoc expressum a quolibet potest videri aequaliter, ergo exprimens illud, cuilibet aequaliter loquitur.
Aliud est, quomodo iste loquitur illi, in quo nihil causat, sed tantum in se ? Nulla enim videtur ratio, quare alius nunc magis intelligat quam prius, si nihil aliud fiat in eo Et specialiter videtur absurdum hoc in illuminatione, nam constat primum Angelum illuminari a Deo immediate, et Deus illuminans nihil facit in se, sed primum, quod facit, est in intellectu, vel in Angelo illuminato: ergo ita verisimile est in aliis illuminantibus inferiores, quod illuminans non causat aliquid in se, per hoc quod est illuminans, sed primum causatum est in illuminato.