IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(1) Contra quartum articulum. Hic Doctor praecipue arguit contra unum dictum Henrici in quarto articulo. Dicil enim Henricus quod Angelus superior potest causare aliquam dispositionem in Angelo interiori, ad quam sequitur revelatio alicujus mere supernaturalis. Doctor arguit contra hoc, distinguendo de supernaturali, nam quoddam est supernaturale, ad quod potest esse aliqua dispositio secundum cursum naturalem, sicut creatio animae intellectivae dicitur supernaturalis, et tamen ad ipsam corpus organicum ordinatur, ut quaedam dispositio, qua posita, statim creatur ipsa anima, et talis dispositio causatur ab agente naturali. Similiter gratia gratum faciens est quid supernaturale, ad quod potest esse aliqua dispositio secundum cursum naturae, ut patet, quia ablutio cum verbis exprimentibus personas divinas, et cum debita intentione, est dispositio ad gratiam gratum facientem, ut patet a Doctore in quarto, dist. i. quoest. 4. hoc igitur supernaturale non dicitur mere supernaturale. Aliud est mere supernaturale, et est illud ad quod non est dispositio praevia secundum cursum naturalem, ut est revelatio alicujus futuri mere contingentis, quia non dantur communiter dispositiones secundum cursum naturae, ad quas sequatur talis revelatio. Adverte tamen, quod respectu alicujus mere creabilis non datur aliqua dispositio ex natura rei, ad quam positam necessitate absoluta sequitur tale supernaturale: sed hoc tantum erit ex beneplacito voluntatis divinae, quia voluntas divina determinavit animam creare et infundere in eodem instanti quo corpus fuerit perfecte organizatum: ad multa ergo supernaturalia voluntas divina ordinavit multas dispositiones, quibus secundum cursum naturae positis, sequantur hujusmodi supernaturalia: et quaedam sunt supernaturalia, ad quae nullam dispositionem praeviam ordinavit, ut qua posita, ponantur hujusmodi supernaturalia, cujusmodi est revelatio mere contingentis. (m) Praeterea, ratio adducta, etc. quae ratio est talis: Angelus inferior per naturalem influentiam Angeli superioris in ipsum reducibilis est in statu suae ultimae perfectionis naturalis, ultima autem perfectio ejus est opus ultimum ; ultimum autem et perfectissimum opus Angeli est intelligere aliquid, ut opus divinum supra omnem cursum intelligendi lumine intellectus naturalis. Dicit Doctor quod haec ratio concluderet, quod Angelus superior posset facere Angelum inferiorem aliquid videre in Verbo revelatum, etc. Non enim aliquis Angelus superior potest illuminare Angelum inferiorem, nec ad videndum Verbum in se, nec ad videndum revelata in ipso Verbo, quia tunc ultimata perfectio Angeli inferioris dependeret ab aliquo alio, quam a voluntate divina, ut ab Angelo sic vidente, quod non tenetur.
(n) Praeterea, contra totam illam opinionem. Hic Doctor specialiter movet duas difficultates contra opinionem Henrici: Prima est, quia si loqui sit tantum exprimere conceptum, qui ab ipso vidente in ipso loquente videtur, ut in libro, quomodo loquitur uni Angelo, quin simul loquatur aliis Angelis, si ponantur praesentes, cum hoc expressum ab Angelo loquente a quolibet videri possit, si fiat praesens, et tamen communiter supponitur, quod uni possit loqui, et non alii ?
Secunda difficultas est quomodo sit possibile Angelum loqui alii Angelo, si loquendo nihil causat in audiente, sed tantum in seipso causet, tunc enim non videtur ratio, quare alius nunc magis intelligat quam prius, si nihil aliud fiet in eo. Et specialiter videtur hoc absurdum in illuminatione : constat enim primum Angelum immediate illuminari a Deo, etc. Ex his patet clara improbatio Henrici.