IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(p) Ad quoestionem istam de locutione. Primo respondet, quod Angelus loquitur Angelo, causando in eo conceptum immediate illius objecti de quo loquitur, et quomodo causet, infra magis patebit. Hic tamen probat duabus rationibus, quomodo unus Angelus possit in intelleetu alterius Angeli causare notitiam objecti de quo loquitur, ita quod causans illam in audiente dicitur loqui, et alius Angelus ut recipiens illam, dicitur audire. Prima ergo ratio est talis : Omnis loquens intellectualiter causaret immediate in eo, cui loquitur conceptum, sive cognitionem illius objecti de quo loquitur, si posset; sed Angelus hoc potest respectu alterius, ergo. Major patet, quia loquens principaliter intendit exprimere conceptum intellectui illi cui loquitur: modo agens naturale statim induceret, si posset, illud quod principaliter intendit. Minor probatur : illud quod sufficienter est in actu primo respectu alicujus effectus, videlicet, quod habet in se principium formale productivum, non impeditum respectu alicujus effectus, potest illum causare in receptivo proportionato approximato, sed Angelus habens notitiam habitualem alicujus objecti, id est, habens objectum perfecte praesens, vel in se, vel in specie intelligibili, vel per aliquam revelationem. Intellectus enim habens objectum sic praesens in ratione intelligibilis, non ut actu intellectum, dicitur habere memoriam de tali objecto. ut in primo expositum est, dist. 2. parte 2. quoest, ultima, et dist. 6. Habens ergo talem memoriam sufficienter est in actu primo ad causandum intellectionem actualem illius objecti; ergo potest illum effectum causare in quocumque receptivo illius ; sed intellectus alterius Angeli non actu concipientis talem actum distincte, est receptivus talis intellectionis causatae ab Angelo loquente. Et dicit non concipientis prius, quia si actu conciperet, tunc ejusdem objecti posset recipere aliam intellectionem. Sequitur in littera :
(q) Probatio majoris, scilicet hujus : Illud quod sufficienter est in actu primo, etc. quia prima extrema proportionis
actiui, etc. Haec etiam propositio tracta est supra a Doctore in prolog. in quoest, de subjecto Theologioe art. 1. et haec propositio aliqualiter declaratur, quia si aliquod activum respiciat aliquod passivum, ita quod inter illa duo sit proportio activi ad passivum, et passivi ad activum, scilicet quod sicut activum potest producere effectum in passivo tali, ita et passivum tale sit receptivum illius effectus a tali activo, sequitur quod quodlibet activum ejusdem rationis cum primo activo possit vere agere in vere passivum, et in quodlibet passivum ejusdem rationis, cum non sit major ratio de uno quam de alio. Et sic similiter sicut aliquod passivum natum est pati ab aliquo activo, ita et quodlibet ejusdem rationis natum est pati ab eodem activo, et similiter natum est pati a quolibet activo ejusdem rationis ; ab activis ergo ejusdem rationis abstrahitur activum in communi, et a passivis ejusdem rationis abstrahitur passivum in communi, et sic proportio activi in communi ad passivum in communi est inter extrema communia et universalissima. Probatur minor, videlicet ista : sed Angelus habens notitiam habitualem, etc. ex quo enim Angelus habet actum primum cognoscendi A, sequitur quod per illud potest facere intellectum suum in actu secundo, causando in se intellectionem objecti, et per consequens sequitur quod similem intellectionem possit causare in intellectu alterius Angeli passivo, cum sit ejusdem rationis cum intellectu suo passivo, et sic patet ista ratio prima.
In ista littera occurrunt aliquae difficultates. Primo, circa hoc quod dicit, intellectus Angeli A potest causare cognitionem B in intellectu alterius Angeli, puta C. Hoc enim videtur dubium, quia si intellectus A causat cognitionem B in intellectu C, aut causat in ratione objecti, aut in ratione potentiae. Non primo, quia tunc non loqueretur alteri Angelo, quia intellectus ille in ratione objecti tantum causaret cognitionem sui, et non cognitionem B; tum etiam, quia de necessitate naturoe et absolute causaret cognitionem sui, et sic non esset in potestate ejus loqui uni Angelo et non alteri. Non secundo, quia Doctor in quoest, penult. prolog. artic. 1. expresse comparat objectum in ratione activi ad potentiam in ratione passivi.
Dico breviter, quod verum est, quod quando objectum in communi in ratione activi respicit potentiam in communi in ratione passivi, quodlibet per se contentum, quod est ejusdem rationis in ratione activi, respicit quamlibet potentiam per se contentam sub potentia in ratione passivi, loquendo semper de causalitate competente objecto, quia objectum concurrit tantum partialiter, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. q. 1. et licet potentia concurrat, active partialiter, ut probat Doctor ubi supra et 5. quoest, quodlib. tamen objectum respicit illam in ratione receptivi, quia cognitio talis tantum est nata recipi in potentia. Haec autem propositio non tantum verificatur de causa partiali, sed etiam de causa totali, imo magis, nam memoria fecunda in ratione activi respicit intellectum possibilem in ratione passivi, ergo quaelibet memoria fecunda respicit quemlibet intellectum, scilicet proportionatum in ratione passivi; sicut ergo intellectus Angeli cum specie intelligibili objecti B, (quae duo integrant memoriam fecundam respectu intellectionis abstractivae ipsius B,) potest causare cognitionem B in se, ita et in quolibet intellectu ejusdem rationis.
Secundo occurrit dubium, circa illam propositionem, quod prima extrema proportionis activi et passivi, etc. quia ex ista propositione multa videntur sequi inconvenientia. Primo, quia voluntas in ratione activi respicit se ipsam in ratione passivi ; patet, quia in se potest causare actum volendi vel nolendi, ut probat Doctor in dist. 25. sicut ergo potest causare in se actum volendi, ita similem actum potest causare in qualibet voluntate ejusdem rationis ; et sic sicut in seipsa potest causare actum amoris erga Deum, ita poterit causare similem actum in voluntate alterius, et sic poterit facere voluntatem illam diligere Deum, patet, quia illa voluntas actu diligit Deum, quae actu habet amorem Dei in se, quod videtur valde inconveniens.
Secundo, sequitur quod ante beatitudinem Angelorum, dum essent in gratia, unus potuit facere alium mereri ; patet, quia voluntas unius Angeli informata charitate potuit in se causare actum meritorium ; ergo et similem potuit causare in voluntate alterius Angeli, cum sit ejusdem rationis in ratione receptivi, et per consequens potuit facere alium Angelum mereri beatitudinem, quod non videtur.
Tertio, sequitur quod una voluntas poterit facere peccare aliam voluntatem, probatur, quia in se potuit elicere actum peccati, puta actum deformem, ergo et similem potuit causare in voluntate alterius Angeli, et sic unus Angelus potuit facere peccare alium Angelum.
Quarto, sequitur quod eadem voluntas poterit simul et semel diligere A, et odire A, quae sunt repugnantia: probatur, ponendo talem casum, quod voluntas unius Angeli actu diligat alium Angelum dilectione ut octo, et unus alius Angelus eliciat actum odii ut octo, circa illum Angelum, tunc arguo sic : Angelus potest causare in se actum odii circa illum alium Angelum: ergo et similem actum poterit causare in voluntate alterius Angeli prius diligentis illum alium Angelum, et sic in eadem voluntate simul et semel erunt actus odii ut octo, et actus amoris ut octo, respectu ejusdem objecti, quod est impossibile.
Quinto, sequitur quod intellectus unius Angeli, et sit A, possit causare visionem Dei in intellectu alterius Angeli, et sit B, ponendo quod B actu non videat Deum, et similiter voluntas A poterit causare fruitionem perfectam in voluntate B prius non fruente, vel si voluntas B fruatur tantum ut quatuor, et sit imperfectior voluntate A, tunc voluntas A poterit causare fruitionem ut octo in voluntate alterius, si ipsa fruatur ut octo. Patent ista omnia, quia Doctor vult, quod intellectus beati sit causa activa visionis, saltem partialis, et similiter voluntas ejus sit causa activa partialis respectu fruitionis: ergo sicut illam potest causare in se ipsa partialiter, ita et in qualibet voluntate ejusdem rationis. Et multa alia inconvenientia possunt adduci, quae ne sim taedio legenti omitto.
Respondeo, quod propositio Doctoris est manifeste vera, nec inconvenientia adducta valent contra illam propositionem, cum facillime solvi possint, stante propositione illa. Ad primum ergo inconveniens, dico quod nullum est inconveniens: concedo enim voluntatem posse recipere ab illa voluntate actum amoris Dei, quo voluntas illa formaliter amat Deum, sed actus ille non dicetur in potestate amantis, cum tantum se habeat in potentia receptiva, ut patet a Doctore in. 1.dist.17.
Ad secundum concedo, quod actus qui dicitur meritorius, potest causari in alia voluntate, et similiter actus deformis, et tamen voluntas recipiens hujusmodi actus nec meretur nec peccat, quia actus meritorius quo aliqua voluntas meretur, est in potestate ejus sic, quod ab ipsa libere eliciatur, ut patet a Doctore in 1. dist. 17. non enim aliqua voluntas meretur in eo quod evitare non potest, quia si voluntas unius Angeli causet actum in voluntate imperfectiore alterius Angeli, sic se habent in potentia receptiva, quod non potest non recipere illum actum. Similiter dico ad aliud inconveniens de puncto, quod quamvis recipiat actum deformem, non tamen ex hoc dicitur peccare, quia peccare semper est in potestate peccantis, sic quod est in facultate sua elicere actum deformem vel non deformem, ut per Augustinum patet et communiter Doctores.
Ad aliud inconveniens de actu amoris et actu odii, dico quod nihil concludit contra propositionem Doctoris, cum ipse dicat quod talis potentia activa possit agere in passum sibi proportionatum et dispositum ; modo si voluntas aliqua actu habeat actum amoris ut octo, stante illo actu amoris, a nulla voluntate poterit recipere actum odii, propter incompossibilitatem actuum, sicut etiam superficies aliqua, quamvis sit receptiva caliditatis ut octo, et etiam frigiditatis ut octo, ab agente naturale, tamen ut est actu sub frigiditate ut octo a nullo potest recipere caliditatem ut octo, propter incompossibilitatem formarum, quae etsi non repugnent superficiei, sunt tamen ad invicem repugnantes et incompossibiles ex suis rationibus formalibus, et non ex ratione subjecti, quia quaecumque repugnant, suis rationibus formalibus repugnant, ut patet a Doctore in 1. d. 2. part. 1. q. 1. et in 3. dist. 1. q. 1. et alibi soepe.
Ad ultimum inconveniens de visione et fruitione, dico breviter, quod si intellectus Angeli, ut habens praesens objectum beatificum, ita quod tale objectum concurreret de necessitate in ratione objecti visibilis, quod posset causare visionem ipsius objecti in quocumque intellectu ejusdem rationis sibi proportionato et disposito. Et forte esset difficile eis solvere hanc rationem, qui dicunt quod essentia divina in ratione objecti visibilis causat visionem, si intelligant quod tantum partialiter: nobis autem non est difficultas, quia tenemus quod talis visio, licet partialiter causetur ab intellectu beati, principaliter tamen causatur a voluntate Dei, et ideo, ipsa non concurrente, intellectus Angeli non posset causare illam visionem in intellectu alterius Angeli. Si tamen ipsa concurreret, non apparet incompossibilitas, quin partialiter, licet minus principaliter posset illa causare, sicut in seipso, ita et in intellectu alterius. Per idem dico ad illud de fruitione, quia fruitio principaliter causatur a voluntate divina, et minus principaliter a voluntate Angeli, et ideo voluntate divina non concurrente, non posset causare fruitionem in voluntate alterius Angeli, quia quando aliquis effectus dependet a duabus causis partialibus, unam totalem integrantibus, ab una sola esse non potest, et praecipue a minus principali, ut patet a Doctore q. 14. quodlib. et alibi saepe. Si vero voluntas divina concurreret, tunc sicut potest causare fruitionem in seipso, ita et in voluntate alterius, et sic patet responsio ad omnes istas instantias.
(r) Instatur contra rationem. Hic Doctor non instat contra majorem primae rationis, nec contra probationem ejus, quia tam major quam probatio ejus intelligitur de activo et passivo, amoto omni impedimento, quod tunc dicitur in potentia propinqua, ut patet per Philosophum 9. Metaph. text. com. 10. Quoniam (inquit) possibile, aliquid possibile, et quando, et quomodo, et quoecumque alia necesse ad esse in definitione, supple potentiae activae et passivae ;et subdit: Tales potentias, scilicet irrationales, necesse est ut possint, quando passivum et activum appropinquant, hoc quidem facere, illud vero pati, et solvit difficultatem, quae posset occurrere, scilicet quod istae potentiae rationales possent impediri, hoc excludit dicens : Nullo namque exteriorum prohibente adjungere, etc. Vide textum com. 2. et text. eom. 10. requiritur ergo remotio omnis impedimenti. Et sic Doctor concedit absolute, quod unus Angelus absolute possit intellectualiter loqui alii Angelo, sed non sequitur quod possit loqui Angelo distanti, non enim potest distans agere in distans, nisi prius agat in medium ; sed medium non est receptivum locutionis Angeli, nec auditivum Angeli loquentis.
(s) Confirmatur istud per Aristotelem, etc. Non (inquit) bene hoc Demoeritus opinatus, quod si esset vacuum quod medium, supple si esset vacuum prospici utique certe, et si formica esset in coelo, hoc enim impossibile, patiente enim aliquid sensitivo fit ipsum videre, id est, secundum aliam translationem, visus non fit, nisi quando sensus patitur aliqua passione. Sequitur : ab ipso igitur qui videtur colore impossibile, relinquitur autem quod a medio, id est, secundum aliam translationem, sed impossibile est, ut visus patiatur a colore ; remanet igitur ut patiatur a medio, sequitur : quare necesse est esse medium. Vacuo autem facto, non aliquid certe, licet omnino nihil videbitur, id est, secundum aliam litteram, unde necesse est, ut aliquid sit in medio, si autem fuerit vacuum, non tamen visio non erit vera, sed nihil omnino videbitur. Haec. ibi. Oporteret ergo Angelum loquentem alteri Angelo distanti, prius habere actionem in medium quam in Angelum cui loquitur.
(t) Item vult, etc. Sed si (inquit Aristoteles) quod movetur primum secundum
locum et corporalem, motum est, necesse est tangi, et continuum esse moventi, sicut videmus in omnibus hoc contingere. Haec ille in text. 8. cum ergo Angelus loquens non sit simul cum Angelo audiente et distante, oportet quod prius agat in medium cui sit simul, et postea in Angelum, sed medium non est rapax talis locutionis ; ergo.