IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ostendit ex quatuor modis intelligendi rem in proprio genere, illam intellectionem esse auditionem, quae efficitur a loquente et recipitur in audiente, loquente tamen prius in se producente intellectionem ; unde locutio subest voluntati loquentis sicut intellectio, de quo infr. d. 42.
Sed qualis actus (a) intelligendi est iste actus, qui dicitur auditio? Respondeo, quadrupliciter potest Angelus intelligere A praeter visionem ipsius in Verbo, videlicet intuitive in se, intuitive in intellectu alterius Angeli cognoscentis illud, et abstractive per speciem habitualem concreatam, vel acquisitam. Et nulla istarum intellectionum est auditio, quia nulla est per se expressa ab intelligente, inquantum intelligens est, imo accidit quod objectum movens sit intelligens; aeque enim moveret, si non esset intelligens: et in omnibus istis si aliquis intellectus causet, est intellectus ipsius intelligentis, non alterius, et ipsum objectum concurrit ibi cum intellectu, ut causa partialis, sicut fuit dictum dist. 3. primi libri.
Quarto modo (b) potest iste cognoscere A, ita quod intellectio fiat in eo per intellectum alium exprimentem, et intellectus istius nullam habeat causalitatem respectu actus, sed tantum sit passivus ; ista autem sola cognitio est auditio, et est expressa ab intelligente, inquantum intelligens est.
Patet ergo (c) differentia auditionis ab illa triplici cognitione, quae communiter potest dici visio, quia in auditione, intellectus audientis tantum est passivus, et quidquid est in eo, ita quod si habet speciem habitualem ipsius auditi, illa species etiam non agit ad auditionem. Quidquid etiam est sibi praesens, ut est sibi praesens, nihil agit ad eam, nam si intuitive esset idem singulare sibi praesens, quod est praesens loquenti, illud ut praesens sibi, non gigneret in eo auditionem, sed solum gigneret in eo visionem: solummodo ergo intellectus loquentis, vel quae sunt in ipso ut in ipso, vel praesentia sibi ut sibi, sunt activa respectu auditionis, et hoc non ut proximi effectus, nam prius causant, ista praesentia loquenti intellectionem actualem in loquente, quam causent illam auditionem in audiente.
Ex hoc patet, quomodo (d) voluntas loquentis faciat ad ipsam locutionem, quia sicut ipsa post primam intellectionem facit ad copulationem memoriae et intelligentiae, ad quemcumque actum se undum habendum in ipso Angelo, in quo est voluntas, ita potest facere ad actum illum posteriorem habendum in Angelo audiente: si enim effectus prior, sine quo non causatur posterior, est in potestate alicujus, si prior non sit, nec posterior erit.
Et ex hoc etiam (e) apparet aliud, quomodo scilicet actualis intellectio in ipso loquente, non est ratio agendi sibi inquantum loquitur, sed aliquid pertinens ad memoriam loquentis, quia effectibus ordinatis quasi ejusdem rationis, quorum uterque natus est gigni a causa aequivoca, non oportet priorem esse causam posterioris, sed utrumque causari ab eadem causa aequivoca, et hoc specialiter est in proposito, quia intellectio actualis non ita habet rationem parentis, sicut memoria, unde Pater in divinis gignit memoria, non intelligentia. Patet etiam tertio quis sit ordo (f) auditionis ad intellectionem, quae est visio. Licet enim in Michaele visionem objecti, sive intellectionem ipsius objecti, posset sequi locutio Gabrielis de eodem, tamen tunc non causat cognitionem alicujus non prius noti, nec tunc est locutio ita necessaria, sicut quando praecedit utramque visionem illam. Quando enim Gabriel novit aliquid in genere proprio, vel revelatum, quod non novit Michael in particulari, potest iste in intellectu ipsius causare conceptum, qui proprie dicitur auditio, quo causato, potest Michael convertere se ad intellectum Gabrielis videndum, et in eo videbitur illa intellectio quam Gabriel habet, et etiam in ista intellectione , videbitur aliquo modo objectum ipsius intellectionis; et si illud objectum non possit ulterius videri, nec in se nec in Verbo, ultima perfectio quam potest Michael de hoc cognito habere, est videre illud in intellectu Gabrielis. Sic igitur inquantum auditio ordinatur ad cognitionem habendam alicujus incogniti, ipsa praecedit omnem visionem, tam rei in se quam rei in intellectu alterius videntis, quam etiam rei per speciem habitualem, quae triplex visio dicta est distingui ab auditione.
Dicitur etiam (g) auditio differre ab omni visione, quantum ad certitudinem, quae differentia forte potest concludi ex ratione effectuum ordinatorum, quorum posterior est perfectior, etc.