IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Angelum loqui uni et non aliis, quia sicut potest elicere hanc vel illam intellectionem, ita et in hoc vel illo passo eam ponere.
De secundo principali (h), scilicet quomodo potest loqui uni, et non alteri, dico, quod sicut in potestate Angeli est quantum ad primam intellectionem, uti hac specie in memoria, vel illa ad illam intellectionem actualem istius vel illius, ita si haberet plures intelligentias, esset in potestate ejus, quod notitia gigneretur in ista intelligentia, vel in illa ; non enim magis determinatur passivum naturale ad patiendum, quam activum naturale ad agendum. Sicut ergo illud activum, quod de se subest voluntati, potest ex se agere et non agere propter ejus imperium, ita potest illud activum determinari ad agendum in hoc passivum et non in illud, et sicut fieret determinatio ad intelligentias intrinsecas ipsi Angelo, si essent plures, sic potest fieri determinatio ad intellectum hunc, vel illum extrinsecum, qui quoad hoc sunt passiva ejusdem rationis cum illo passivo intrinseco, in quod ageret activum intrinsecum per imperium voluntatis. Ex hoc sequitur corollarium, quod tot sunt locutiones, quot audientes, quia quantumcumque sunt praesentes, vel unus propinquior, alius remotior ; sicut memoria non gigneret in intelligentia Michaelis, nisi ex. imperio voluntatis suae, ita non gignit in intellectu unius et non alterius, nisi ex determinatione ipsius loquentis.
Sed tunc est dubium, quot potest simul loqui, quia agens naturale non potest quotcumque effectus adaequatos simul habere , et ita una gignitio non sufficit, ad hoc ut plures audiant, quia una gignitio est unius intellectionis in uno, quam ille solus audit. Responsionem quaere (i).
Potest dici, sicut haberi potest ex Reportetis, quod non potest loqui infinitis, quia agens finitum et limitatum non potest habere actionem vel actiones infinitas ; si autem loqueretur infinitis, cum cuilibet correspondeat propria intellectio, causaret infinitas intelleeliones. Si autem quoeras, quot igitur Angelis potest loqui? dico, quod hoc solus Deus forte novit.
Posset ex dictis probabiliter sustineri, quod tantum uni potest loqui. Sed refert an de eodem, aut diversis loquatur, distantia etiam et imperium voluntatis, et an superiori an inferiori loquatur panderentur.