IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Illuminationem esse locationem, qua superior inferiorem alloquitur, instruendo eum de aliqua veritate supernaturali, et forte fit aliquando illuminante nihil in se causante, sed tantum in illuminato; movet et solvit duo dubia.
Ad aliam quaestionem (a) de illuminatione, dico quod illuminatio in Angelo est quaedam locutio de vero, perfectiva in esse secundo ; sicut enim non omnis intellectio est simpliciter perfectio Angelici intellectus, sed visio Verbi, et non visio quidditatum, sive per species habituales, sive intuitive, sic nec omnis cognitio singularium, alia a visione Verbi et a cognitione quidditatum, aeque perficit intellectum Angelicum, quasi secundario: sed visio veri revelati perficit in esse secundo, non autem sic cognitio singularis in genere proprio. Dico tunc, quod Angelus superior, cui secundum communem cursum revelatur primo aliquid particulare, causat in inferiori conceptum quemdam de illo revelato, qui dicitur auditio, et hoc causare, quod est quoddam speciale loqui, est illuminare. Probabile etiam videtur, quod Angelus illuminans aliquid causet in illuminato, et non in se, quia ipse Deus illuminans primum Angelum, nihil causat in se ipso, sed in Angelo illuminato.
Sed est dubium (b) utrum superior illuminans possit facere inferiorem aliquid videre in Verbo, et an inferior possit illuminare superiorem. Videtur enim quod sic, si sibi sit prius revelatum.
Ad primum, videtur quod sicut cognitio Verbi est mere supernaturalis, ita quod non subest causalitati alicujus causae, sic nec etiam visio alicujus in Verbo tamen superior, modo praedicto, illuminando inferiorem, potest dispositive agere, ut videat aliquid in Verbo. Nam illa auditio disponit ut audiens convertat se ad intellectum loquentis, et ibi videat illud de quo loquitur loquens, et ista visio est aliquo modo perfectior illa auditione, et ulterius disponit ad hoc, ut Angelus videns prius in Angelo, videat idem in Verbo, quia si desideret illud, quod ibi videt sicut in speculo imperfecto, videre, in speculo perfecto videbit gaudens, et tunc perfecte illuminatur, perfectius quidem a Verbo, dispositive autem ab Angelo superiore.
Ad secundum dubium dico, quod Deus de potentia sua absoluta, posset aliquid revelare Angelo inferiori, quod non esset revelatum vel notum superiori, et tunc ille inferior posset loqui aliquo modo superiori de hoc quod superior ignoraret, et illa locutio esset aliquo modo illuminatio ; tamen non potest habere tantam efficaciam super intellectum superioris, sicut super intellectum inferioris, et ideo non posset iste necessario facere superiorem audire, sicut e converso, quia si superior consideret aliquid in genere proprio, iste inferior non faceret ipsum audire simpliciter ; simpliciter autem superior potest facere inferiorem audire, et potest impedire intellectionem ejus de aliquo intelligibili. De facto tamen verisimile est, quod Deus ordinate distribuat suas illuminationes, sicut distribuit Angelos in ordinibus suis, primo quidem superioribus, deinde inferioribus.
Ad argumenta (c) primae quaestionis.
Ad primum dico, quod Angelus potest causare illam auditionem, id est, visionem perfectivam inesse secundo. Et cum dicitur, igitur creabit, non sequitur, sicut pate bit in quaestione de rationibus semina libus ; creatio enim est actio non concurrente alia causa alicujus generis, nisi tantum primo efficiente, et primo fine, et talis nulla est actio creaturae.
Ad secundum dico, quod visio in Verbo est perfectissima illuminatio, et ideo intellectus habens illam, dicitur perfecte luminosus vel illuminatus, quamtumcumque non habeat illam cognitionem, quae respectu istius dicitur se habere ad lumen, sicut tenebra, et ideo nec carentia cujuslibet alterius intellectionis, in habente istam, dicitur facere intellectum tenebrosum. Potest tamen concedi, quod sicut in potentia sunt ad aliquid, quod est lumen, ita sunt in potentia ad aliquid quod est tenebrosum.
Ad tertium, quod accipitur de lumine corporali, quantum ad aliquid falsum est, non enim Sol impedit alias stellas multiplicare radios suos ad superficiem terrae ; quod patet, quia existens in profundo puteo, in meridie videret stellas. Non enim ad oculos ejus pertingerent radii, nisi prius attingerent ad superficiem medii illuminati, ipse tamen Sol luminaria minora impedit ab aliqua actione, scilicet ab illa, quam haberent in visum, quia non possunt videri in praesentia Solis. Et ratio est, quia excellens visibile prius agit in visum excellenter, ita quod actuat ipsum secundum totam ejus capacitatem: et forte aliquo modo immutat cum dolore secundum Alacem primo perspectivae, sed ad hoc non est simile de lumine intelligibili, respectu intellectus, sicut patet per Aristotelem 3. de Anima t. 7. nam post excellentia intelligibilia, non minus intelligimus alia, sed magis, sed post excellentia sensibilia minus sentimus alia sensibilia, quia potentia vel organum debilitatur.