IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad aliam quaestionem de illuminatione. Hic Doctor respondet ad primam quaestionem hujus distinctionis, quae erat: An Angelus superior possit illuminare inferiorem, et dicit, quod illuminatio in Angelo est quaedam locutio de vero, perfectiva in esse secundo, id est, quod talis illuminatio est notitia de aliquo vero causata ab Angelo illuminante sive loquente, quae perficit intellectum audientem in actu secundo, cum sit quaedam operatio perfectiva adveniens intellectui audienti. Sequitur : Sicut enim non omnis intellectio, etc. Vult dicere Doctor quod aliqua cognitio est simpliciter perfectio Angelici intellectus, et talis cognitio est cognitio, qua cognoscit essentiam divinam intuitive, quia in tali objecto perfecte quietatur intellectus objective; et similiter formaliter in tali cognitione perfecte quietatur, ut patet in primo, dist. 1. quaest. 1. et in A. d. 49. Cognitio vero quidditatum, sive abstractiva sive intuitiva non est perfectio simpliciter intellectus, quia talia objecta sic cognita possunt dici entia secundum quid, et perfectiones in esse secundum quid, et similiter eorum cognito respectu essentiae divinae et cognitionis ejusdem. Sequitur: Sic nec omnis cognitio singularium alia a visione verbi, etc. Vult dicere, quod cognitio alicujus singularis in proprio genere non dicitur simpliciter perfectiva intellectus cognoscentis, cum naturaliter possit cognoscere illud, sed cognitio perfectiva intellectus est cognitio alicujus revelati, ad quod intellectus virtute sua attingere non potest. Sequitur : Dico tunc, quod Angelus superior, etc. id est, quod Angelus superior potest causare in inferiori aliquam cognitionem alicujus sibi revelati, puta mysterium Incarnationis fuit revelatum Angelo superiori, et tale potuit revelari Angelo inferiori, et talis locutio est specialis, quia est praecise de vero revelato ; Angelus enim potest loqui alteri Angelo, non tantum de vero revelata, sed etiam de objectis quae novit, vel intuitive vel abstractive per speciem habitualem, ut supra patuit: illuminatio vero est praecise locutio de aliquo vero singulari simpliciter revelato.
Sed occurrit aliqualis difficultas in hoc f quod dicit, quod Angelus superior potest illuminare inferiorem de aliquo vero illuminato, puta de isto, quod filius Dei erat incarnandus, cum talis illuminatio sit specialis locutio, et sic loqui de tali vero, est causare notitiam talis veri in intellectu Angeli inferioris, quomodo talem notitiam possit causare, cum omnis notitia causetur ab objecto et potentia, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest 7. et 8. et hoc formaliter vel virtualiter, vel essentialiter, id est, quod omnis cognitio alicujus objecti, vel formaliter causatur a tali objecto, vel ab aliquo includente virtualiter tale objectum, vel ab aliquo includente ipsum essentialiter, ut supra exposui in primo, dist. 3. quaest 3. Modo tale revelatum, cum non habeat esse in intellectu Angeli superioris, nec per se existens, nec per speciem intelligibilem, quia tunc non videretur revelatum, nec virtualiter, nec essentialiter includitur in alio quod concurrat actu cum intellectu Angeli superioris ad causandum partialiter notitiam talis revelati, et hoc in ratione objecti intelligibilis, videtur dubium, quomodo talis illuminatio fieri possit. Si dicatur, quod Angelus superior sit causa sufficiens respectu talis cognitionis, contra, quia continens virtualiter notitiam alicujus objecti virtualiter continet tale objectum secundum totam entitatem, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest. 1. et dist. 8. quaest. 1. et in secundo, dist. 3. quaest. 10. et in quodlib. q. 14. art. 2. et vide quae exposui in isto secundo, dist. 13. quaest. 10. Sed Angelus superior non continet virtualiter tale objectum revelatum, ut patet. Si dicatur, quod habita cognitione Incarnationis potest ex se causare similem cognitionem in alio Angelo, contra, quia pono casum, quod intellectus Angeli superioris nunc intelligat lapidem per speciem intelligibilem, certum est quod cras non poterit causare cognitionem lapidis ex se, nisi habeat aliquod supplens vicem objecti, quod partialiter concurrat cum tali intellectu, sic videtur dicendum in proposito.
Dico primo, quod solus intellectus Angeli superioris non potest causare ex se cognitionem talis revelati, ita quod nihil aliud ab ipso concurrat effective. Sed quomodo causabitur? respondeo dupliciter : Primo, quod quando Deus revelat Angelo superiori, causat cognitionem illius revelati in tali intellectu, tunc stante tali cognitione, potest ipse Angelus cum cognitione illa, ut causa partialis, causare cognitionem in intellectu inferioris, et hoc in ratione objecti intelligibilis, ita quod talis cognitio causata in intellectu inferioris, primo terminatur ad cognitionem existentem in intellectu superioris, et sic poterit perfecte cognoscere illam, et tandem per illam poterit cognoscere tale revelatum: et sic videtur sequi, quod Angelus inferior non possit cognoscere illud revelatum, nisi prius convertat se ad intellectum Angeli loquentis, et ad notitiam quam habet de ipso revelato.
Secundo potest dici, quod si cognitio illius revelati non maneat in intellectu superioris, quia cognitio tamdiu est, quamdiu causatur, sive continuatur, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest. ult. et in isto secundo, dist. 2. quaest 4. et quaest. 13. quodlib. tunc virtute interfectus et talis cognitionis poterit causari vel derelinqui aliqua species intelligibilis perfecte repraesentans hujusmodi cognitionem, et hoc prolixe patebit in quarto, dist. 45. et tunc intellectus Angeli superioris cum tali specie intelligibili supplente vicem objecti, poterit causare cognitionem in intellectu Angeli inferioris, quae cognitio terminabitur ad cognitionem objecti revelati existentem in intellectu Angeli superioris, quia non posset loqui de tali revelatione, nisi ut actu cognoscens, ut supra patet, et sic poterit cognoscere illam, et per illam poterit tandem cognoscere ipsum revelatum.
Sed tunc videtur difficile, quia non videtur necesse, quod intellectus, cui immediate revelatur aliquod verum, se convertat prius ad intellectum revelantem, ad hoc ut possit cognoscere tale revelatum.
Respondeo primo, quod forte non esset inconveniens ponere talem intellectionem, quae est in Angelo revelante, posse partialiter causare notitiam talis revelati, ut praecise habet esse revelatum, quia licet prima cognitio illius revelati, quae habetur in intellectu revelante, non possit haberi nisi virtute continentis tale revelatum, tamen habita illa, non videtur forte inconveniens, quod possit alia causari similis illi primae, per quam immediate cognoscat tale revelatum, et sic posset concedi, quod talis cognitio partialiter causans, virtualiter contineat objectum revelatum sub illa ratione, qua est revelatum, licet non absolute contineat.
Dico secundo, quod ex quo secunda cognitio in intellectu audiente est ejusdem rationis cum illa alia, et praecise causata partialiter a notitia ejusdem revelati, quod poterit immediate terminari ad ipsum revelatum. Secundo principaliter potest secundum aliquos dici quod Angelus superior sufficienter possit illuminare Angelum inferiorem de vero revelato, nullo alio concurrente in ratione objecti intelligibilis. Responsio tamen prima videtur magis ad propositum.
(b) Sed est dubium, utrum superior illuminans, etc.
In ista littera occurrunt aliquae difficultates. Prima in hoc, quod cognitio Verbi est mere supernaturalis, ita quod non subest causalitati alicujus causae creatae, quia quaero : aut Doctor in ista littera absolute intelligit, quod visio ipsius Verbi in se a nulla causa creata potest causari, ut a causa totali: aut intelligit quod intellectus habens visionem Verbi in se, non possit similem causare in intellectu alterius. Primo modo non est ad propositum litterae, ut patet. Si secundo modo intelligit, contra, quia intellectus habens hujusmodi visionem, potest causare similem visionem in intellectu alterius Angeli, et talis visio causata videtur posse terminari ad Verbum in se, sicut et prima. Et praeterea intellectus habens visionem causatam ab illa prima, potest se convertere ad illam primam, et tandem videre objectum visionis primae, sicut et Doctor dixit supra, quod ultima perfectio intellectua audientis, quod habita cognitione quae dicitur auditio, potest se convertere ad intellectum loquentis, ut ad notitiam objecti, de quo loquens loquitur, et tandem per illam ab objectum, de quo loquitur, sic erit in proposito. Praeterea hoc videtur esse contra illud, quod supra dixit, videlicet quod intellectus Angeli potest videre in Intellectu alterius aliquid intuitive ; ergo similiter videtur sequi, quod si unus Angelus videt Verbum intuitive, quod illud idem poterit videre intellectus alterius Angeli in intellectu ipsius videntis.
Respondeo, quod intelligendo litteram primo modo, adhuc stat propositum litterae, quia sicut nullus intellectus creatus potest causare visionem Verbi, ita nec visionem lapidis, ut in Verbo. Loquendo tamen de alio sensu, qui magis videtur ad propositum litterae, dico primo, quod concesso unum Angelum posse causare similem visionem, quam in se habet de Verbo, illa tamen visio causata non erit visio Verbi, sed erit visio alicujus creaturae, scilicet illius visionis primae, ut supra patuit, et sic non sequitur quod per illam videat Verbum in se. Et cum dicitur, quod habita illa visione potest se convertere ad visionem primam, conceditur. Et cum infertur, quod visa illa prima potest videre Verbum in se, negatur, quia videndo illam, videt in ratione objecti visibilis, si enim debeat videre Verbum in se, oportet habere visionem, quae immediate terminetur ad Verbum in se, et patet, quia nec Angelus reflectens se super visionem, quam habet de Verbo ex tali visione reflexa praecise cognoscit primam visionem. Et cum dicit Doctor quod audiens ut convertit se, etc. videt objectum, etc. non dicit quod cognoscendo cognitionem, quae immediate terminatur ad objectum, cognoscat illud objectum, sed bene per illam cognitionem habitam poterit postea investigare objectum, cujus est talis cognitio, et.tandem per aliquam aliam cognitionem cognoscit illud. Dico etiam, quod aliud est cognoscere cognitionem aliquam absolute, et aliud cognoscere ipsam sub illa ratione, qua terminatur ad objectum, ut sic dicat relationem realem ad objectum, et sic terminat, inquantum existens, ut dicit Doctor in quodlib. quaest. 14. art. 3.
Concedo igitur, quod Angelus videns Verbum in se, potest causare in intellectu alterius Angeli similem visionem, quae terminetur ad visionem quam habet, ut ad talem entitatem absolutam, sed non potest causare illam, ut terminetur ad visionem quam habet sub illa ratione, qua terminatur ad Verbum in se, quia cognitio talis relationis praecise dependet ab illa prima notitia, et ab ipso Verbo in se, tanquam a fundamento et termino, et sic visio Verbi non poterit causari in aliquo intellectu ab alio Angelo, etiam vidente in se Verbum.
Dico tertio, quod posito quod similis visio posset causari in alio Angelo, non tamen sequitur quod ille alius Angelus per illam visionem causatam nec per aliam, cujus est talis visio causata, possit cognoscere Verbum in se, quia ultra haec omnia requiritur praesentia Verbi in se, quia praesentia nulli creaturae quantumcumque perfectae subest ; et ultra etiam posita tali praesentia in ratione objecti intelligibilis, adhuc requiritur quod voluntas divina velit concurrere ad visionem Verbi in se, supplendo vicem talis objecti in se, quae omnia a sola voluntate dependent, et ex his patet, quod etiam loquendo secundum illum sensum, magis videtur ad propositum litterae, quod visio Verbi nullo modo subest causalitati cujuscumque causae secundae.
Secunda difficultas est ibi, quod nulla visio alicujus creaturae in Verbo subest causalitati creatae. Pono enim, quod nullus Angelus videat in Verbo lapidem, tunc videtur, quod possit causare cognitionem lapidis, ut in Verbo ; patet, quia Angelus habens lapidem perfecte praesentem in Verbo, potest immediate causare visionem ipsius lapidis, concurrente ipso lapide, ut alia causa partiali, quae visio immediate terminabitur ad lapidem, ut in Verbo.
Dico, quod habere lapidem praesentem, ut in Verbo, est ipsum habere praesentem praecise virtute ipsius Verbi, vel virtute perfecte supplentis vicem ipsius Verbi, et sic ipse lapis praecise fit praesens illi intellectui, ut in Verbo, a voluntate divina, et sic talis praesentia per nullum creatum haberi potest. Similiter dico, quod videre lapidem, ut in Verbo, talis visio mere dependet, saltem ut a mera causa partiali, ab ipso Verbo, vel ab aliquo perfecte supplente vicem Verbi, cujusmodi est voluntas divina: licet ergo unus Angelus posset causare notitiam lapidis in se existentis, et in proprio genere, sic quod concurrat partialiter ad hujusmodi notitiam, est tamen simpliciter impossibile, quod possit causare notitiam intuitivam lapidis, ut in Verbo, sic quod per illam videatur lapis in Verbo, praesentia enim lapidis, ut in Verbo, ratione objecti intelligibilis respectu intellectus creati principaliter dependet a voluntate divina, et sic patet solutio difficultatis. Possent adduci aliquae difficultates, quas brevitatis causa, ne legentibus taedio sim, omitto.
(c) Ad argumenta primae quaestionis.
Ad primum respondet Doctor, quod potest causare illam auditionem, id est, visionem perfectivam in esse secundo, et tamen non sequitur quod creet eam, quia creatio est actio non concurrente alia causa alicujus generis, nisi tantum primo efficiente et primo fine. Licet enim illius auditionis nihil praefuerit, non tamen dicitur creari, quia aliquam causam posse creare ultra hoc, quod producit effectum de nihilo sui, excludit etiam omnem aliam causalitatem. Modo Angelus superior non potest excludere causam primam, nec etiam potest excludere causam materialem, quia non immediate potest causare, nisi praesupposita materia, sive receptivo, et quod tale sic praesupponens non dicatur creare, patebit infra dist. 18. et 4. dist. 1. quaest. 1.
(d) Ad secundum dico, quod visio, etc. Sequitur : Potest tamen concedi, quod sicut in potentia sunt ad aliquid, quod est lumen, id est, quod sicut Angeli sunt in potentia ad notitiam lapidis, quae dicitur lumen, ita sunt in potentia ad carentiam ipsius, quae carentia dicitur tenebra, et hoc non est inconveniens. Caetera patent.