IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad argumenta. Nunc solvenda sunt argumenta principalia quaestionis secundae, quae est de locutione Angelorum.
Primo enim arguit Doctor, probando quod unus Angelus non loquatur alteri. Et prima ratio stat in hoc, quia si Angelus A possit videre intuitive essentiam Angeli b, a fortiori, et omnem intellectionem existentem in eo, et per consequens non est necessaria locutio.
Antequam respondeat, praemittit responsionem aliquorum, qui dicunt quod licet Angelus . audiens videat essentiam Angeli loquentis, non tamen sequitur quod videat intellectionem illius objecti, de quo loquens vult loqui, quia ipse loquens potest occultare per voluntatem suam ipsam intellectionem, vel non occultare, et istud non occultare est loqui.
Tunc Doctor improbat hanc responsionem tripliciter :
Primo, quia si essentia Angeli loquentis est perfecte praesens intellectui audientis, et per consequens etiam erit perfecte praesens intellectio objecti, de quo loquens vult loqui; et sic de necessitate in intellectu audientis causatur, vel intellectio intuitiva objecti, si objectum est in se praesens; vel si est praesens per speciem intelligibilem, necessario causatur cognitio abstractiva talis objecti ; vel neutro modo sit praesens, sed tantum intellectio loquentis sit perfecte praesens intellectui audientis, tunc a tali intellectu audientis, et tali notitia praesente, vel causatur notitia objecti, vel saltem causatur notitia illius notitiae primae, sicut dixi supra, sicut etiam si objectum est praesens, vel species intelligibilis, quia activo naturali et passivo debite approximatis, et non impeditis, de necessitate sequitur actio, ut supra patet quaest. prima prolog. ergo si essentia unius Angeli erit perfecte praesens in ratione objecti intellectui alterius Angeli, qui dicatur A, sequitur quod etiam intellectio objecti fundata in alio Angelo, qui dicatur B, erit perfecte praesens ipsi A in ratione motivi, cum sit verum ens reale et absolutum, ut patet a Doctore, quaest. 23. Quodlibetorum, et per consequens ipsa intellectio ut causa partialis, pausabit in intellectuA intellectionem sui, vel objecti concurrente intellectu A, ut alia causa magis principalis ; nam stante tali praesentia utriusque non potest impediri, quin causetur talis intellectio in intellectu A, quia stante approximatione agentis naturalis et passi, debita approximatione, a nullo agente creato potest impediri actio, ut Doctor ostendit in 4. dist. 49. et sic non erit in potestate Angeli loquentis, stante praesentia talis intellectionis, quod Angelus A non videat talem intellectionem.
(b) Secundo improbatur illa ratio ibi : Nec videtur major ratio, quare per voluntatem sitam, etc. Dicit Doctor, quod si essentia B per actum voluntatis potest occultare talem intellectionem, quare etiam non possit occultare essentiam propriam cum illa sit intimior, non videtur ratio. Si enim aliquod corpus sit perfecte praesens potentiae visivae, nullo modo impeditae, ita quod secundum se totum sit perfecte praesens, et in tali corpore sit aliquis color perfectissimus, voluntas existens in tali corpore, ut est perfecte praesens potentiae visivae, non potest ipsum occultare, sequitur quod nec etiam poterit occultare colorem existentem in corpore.
(c) Tertia ratio est ibi : Quare etiam alius Angelus, cui vult occultare intellectionem suam, etc. Dicit posito, quod A non videat cognitionem objecti, de quo B vult loqui, quia B potest ipsum occultare per aliquam volitionem, quae dicatur C, quaero, an A videndo B videat perfecte C. Si sic, habetur intentum, quia videndo talem volitionem terminatam ad intellectionem, videbit etiam ipsam intellectionem. Si non, igitur ipsa volitio occultabitur per aliam volitionem, et sic vel erit processus in infinitum in volitionibus, vel standum est ad unam, qua visa occultativa, videbitur etiam cognitio occultata.
Si dicatur, ut dicit quidam Doctor, quod non sequitur quod si videam occultativum, quod videam etiam occultatum, et ponit exemplum, quia videtur sequi quod si video capsam, quod videam contenta in illa. Sed hoc exemplum non est ad propositum, quia nulli dubium est, quod si videam tantum in superficie, quod non videam contenta, si tamen viderem ipsam perfecte intus et extra, viderem etiam contenta in illa. Hic autem in proposito, cum essentia Angeli sit omnino indivisibilis, quia est praesens alicui, et secundum se totam perfecte praesens, et sic videns ipsam videt perfecte intus et extra, licet non sit ibi intus et extra, cum sit omnino indivisibilis, et sic ipsa visa poterit videri omne contentum in illa.
(d) Et ideo si concedatur, etc. In ista littera dicit Doctor tria. Primum, posito quod A possit videre B, et cognitionem existentem in illo, tamen locutio est adhuc necessaria, quia si A videret ipsam cognitionem in se, tunc haberet cognitionem de illa partialiter causata ab illa in intellectu A, et talis cognitio est auditio, quia sine expressione non cognoscetur cognitio illa, quae est auditio ; requiritur ergo quod talis notitia, quae est auditio, exprimat A
loquentem, inquantum intelligens, ut supra patet.
(e) Et si dicas, quod tunc saltem potest frustra loqui, etc.
Dicit Doctor, et hoc erit secundum notandum in illa littera, posito quod A prius cognoverit Antichristum fore, et postea hoc verum revelatur B, adhuc B potest loqui ipsi A de tali vero sibi revelato, nec tamen sequitur quod talis locutio sit frustra, quia locutio est principaliter ad hoc, ut loquens liberaliter exprimat audienti, et tunc talis notitia esset perfectio communicata ab A ipsi B liberaliter: adhuc enim potissime est locutio in intelligentibus, ut liberaliter et libere communicant sibi invicem conceptus suos. Si enim cogitatio hujus videretur in B, tunc B non communicat liberaliter conceptum suum alteri. Si enim se haberet B in ista visione sicut non intelligens et non volens, cum illa cogitatio sit naturaliter visibilis, modo naturaliter activum et motivum ad sui visionem simili modo agerent, si non esset in intelligente et volente.
(f) Similiter. Tertium dictum est ibi : Similiter etiam auditio quando praecedit, excitat ad intellectionem visionis Angeli loquentis, ita quod licet illa visio posset esse sine exercitatione, non tamen communiter est sine ea, ut supra patuit, quia habita notitia, quae dicitur auditio, excitatur intellectus audientis, ut convertat se ad intellectum loquentis, et ad visionem existentem in eo, ut supra dictum est.
Si dicatur, si B vult loqui A, puta de objecto C, et A habeat notitiam actualem objecti C, tunc quaero aut B scit hoc, aut non? Si primo, ad quid ergo B vult loqui A, cum ipsum A non possit audire, quia stante cognitione de objecto C, aliam non potest recipere, ut supra patuit, quid ergo causabitur in A. Si nihil, ergo B non loquitur ipsi A, quia B loqui A, est causare in A cognitionem objecti, de quo loquitur, ut supra patet.
Si secundo, non videtur quod Angelus loquens ignoret, et posito etiam quod ignoret, adhuc non poterit loqui, quia stante cognitione de C, nullam aliam recipere potest de ipso C. Dico, quod loqui contingit dupliciter : Uno modo proprie, quod est causare cognitionem in audiente illius objecti de quo loquitur, et hoc modo B non loqueretur ipsi A, si A haberet actualem cognitionem de tali objecto. Alio modo potest ex parte sua facere se praesentem audienti, et ex parte sua velle ostendere omne sibi revelatum, quamvis nihil causet in audiente, cum non possit recipere stante perfecta notitia objecti in ipso audiente, et hoc modo Sancti loquuntur Deo, et tamen non possunt aliquid ei facere manifestius quam prius.
(g) Ad tertium argumentum principale. Primo respondet ad argumentum in se. Secundo ad omnes instantias de specie intelligibili.
Quantum ad primum, dicit primo quod si species quidditatum non essent concreatae Angelo, posset eas acquirere, et ex hoc nullum esset inconveniens, imo hoc esset perfectionis suppleatis imperfectionem. Perfectionis enim est in potentia ordinata ad cognoscendum plura objecta abstractive, quod in se possit habere principium productivum talis notitiae; et perfectionis est, quod habeat virtutem activam acquirendi tale principium productivum, cujusmodi est species intelligibilis, ut supra patuit in primo, dist. 3 quaest. 1. et 8. et dist. 17.
(h) Similiter etiam dato. Secundo dicit, quod etiam dato quod habuerint species concreatas omnium quidditatum, non oportet tamen dicere quod habuerint species concreatas omnium singularium, sed illas possunt acquirere, ut supra prolixe expositum est d. 3. q. ult.
(i) Dato etiam. Tertio dicit, quod etiam posito quod haberet species concreatas, tam quidditatum quam omnium singularium, adhuc posset acquirere notitiam intuitivam singularium in proprio genere, quia non habetur de ipso singulari, nisi ut actu existente et praesente.
(k) Et dato quarto. Quarto dicit, quod ultra omnia ista, adhuc esset necessaria locutio de complexis contingentibus, quia licet extrema possint cognosci per species innatas, vel etiam intuitive, adhuc requiritur cognitio de complexione extremorum, sive de unione eorum, quae unio non est ex ratione formali terminorum, sed a causa extra uniente talia extrema, ut supra patet in prolog. q. 3. et in 1. dist. 39.
(1) Ad probationes. Quantum ad secundum principale, respondendum est ad illas rationes quae probant, quod Angeli non possunt acquirere speciem intelligibilem de novo. Ad primam concedit quod habet intellectum agentem et possibilem, etc. et hoc loquendo de objecto non terminative, sed de objecto motivo, quia quodcumque ens natum causare cognitionem sui in aliquo intellectu, natum est movere intellectum Angelicum ad sui cognitionem. Similiter si tale objectum non sit sufficiens ad causandum cognitionem sui, sed potest causari ab aliquo continente ipsum virtualiter vel essentialiter, tale continens poterit movere intellectum Angelicum ad cognitionem tam virtualiter quam essentialiter contentorum in eo. Et addit Doctor quod licet essentia sua sit actu intelligibilis, etc. Vult dicere, quod licet essentia Angeli sit perfecte praesens intellectui suo in ratione objecti intelligibilis, et hoc est esse actu intelligibile, loquendo de intellectione intuitiva,
quia ut est sic perfecte praesens in se, potest movere intellectum ad sui notitiam intuitivam ; potest etiam esse actu intelligibilis abstractive, quia potest esse perfecte praesens intellectui suo in aliqua specie intelligibili, ut etiam patet d. 3. quaest. ultima, et ut sic praesens, habet rationem objecti intelligibilis abstractive. Quamvis ergo sic sit actu intelligibilis, non tamen singulare sensibile, et supple sic actu intelligibile, singulare enim sensibile, ut est in se praesens intellectui Angelico in ratione objecti intelligibilis, tunc est actu intelligibile intuitive, quia statim potest sequi cognitio intuitiva, cum ut sic, sit principium productivum notitiae intuitivae, una cum intellectu Angeli. Si vero non sit in se praesens, non erit actu intelligibile abstractive, nisi per speciem intelligibilem, qua habita statim potest causari cognitio abstractiva, quia ipsa cum intellectu sunt perfectum principium productivum talis notitiae. Et cum dicit, tali quali cognoscitur universale, non vult dicere, quod mediante illa specie intelligibili cognoscat praecise singulare sub ratione universali, imo per illam cognoscit ipsum distincte sub ratione propria, ut ostensum est supra dist. 3. quaest. ultima. Sed vult dicere, quod talis notitia abstractiva est similis illi, quae habetur de universali, quia sicut illa quae est de universali, non requirit praesentiam objecti in se, sed tantum in specie intelligibili, ita ista non requirit praesentiam singularis in se, sed tantum in specie intelligibili.
(m) Cum etiam improbatur de intellectu possibili, quod non est in potentia ad actum primum, puta ad speciem intelligibilem, quae dicitur actus primus respectu notitiae abstractivae partialiter causatae ab illa:
Dicit, quod posito quod intellectus Angeli haberet omnes species concreatas,
adhuc talis intellectus esset vere receptivus illarum, quia non est de ratione receptivi, quod sit prius de ratione recepti, sufficit enim quod sit prius natura ; est tamen de ratione receptivi, loquendo proprie de receptivo, quod sit recepti perfectibile sive actuabile, et semper inter recipiens proprie, et receptum est realis distinctio, ideo non concedimus proprie subjectum recipere passionem, cum sit eadem realiter, sed quasi recipere.
(n) Ad secundam probationem de specie. Dicit Doctor, quod aliud est dependere a corpore ut ab objecto in operando, et aliud est dependere a corpore, puta ab organo in operando. Primo modo non est inconveniens Angelum dependere a corpore, quia Angelus non habet in se eminenter, et per virtualem continentiam totam perfectionem objectorum corporalium, imo nec alicujus corporis, et ideo ex se solo non potest causare notitiam, nec intuitivam, nec abstractivam alicujus rei corporalis ; nec similiter speciem intelligibilem, quia si aliquid istorum posset causare, tunc perfecte virtualiter contineret totam entitatem talis rei corporalis, ut supra exposui dist. 3. quoest 10. et similiter in primo, dist. 3. quoest 1. et ideo non est mirum si in intelligendo rem corporalem, cujus non habet speciem concreatam, dependeat a tali re corporali et objecto. Esset bene inconveniens, si dependeret ab aliqua potentia organica, sic quod non possit cognoscere aliquod corporale, nisi prius tale corporale fuerit phantasiatum, sive imaginatum a virtute phantastica.
Et cum dicitur de unione animae ad corpus, dicit Doctor quod anima non tantum unitur corpori ut operetur circa corpus ut objectum, sed unitur ut totum compositum sit, cujus ipsa est pars, ita quod totum operans habet corpus non tantum pro objecto, sed pro parte operationis, non sic autem Angelus ; et ratio est, quia operatio attribuitur toti composito, et non solum ipsi animae ; compositum enim per se intelligit, ut patet a Doctore in 4. dist. 44. quaest. 1. et in primo, dist. 3. q. 6.
(o) Ad tertiam. Hic solvit tertiam rationem, et solutio stat in hoc, quod si singulare sub ratione singularitatis non possit intelligi, concluderetur quod Deus non posset singulare intelligere, quia non posset habere objectum in esse imaginabili. Dico ergo quod illud, quod est medium agenti inferiori, non erit medium agenti superiori, ut patuit dist. 2. q. ult. hujus, et sic erit in proposito, quia intellectus agens perfectior, potest statim una cum objecto sensibili causare speciem intelligibilem, in qua res habeat esse, ut actu intelligibilis, licet virtus imperfectior requirat esse imaginabile, sicut dispositionem mediam ad esse intelligibile, et hoc non convenit tali virtuti et imperfectiori ex natura potentiae, nec etiam ex hoc quod est in corpore, quia separata potest intelligere immediate rem corporalem, et similiter ut unita corpori glorioso ; sed hoc convenit ei praecise ut est in corpore pro statu isto, quia Deus sic statuit, ut nihil immediate intelligat, nisi prius fuerit imaginatum sive phantasiatum, et hoc loquendo de objecto, quod primo movet potentiam, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 3.
(p) Aliter posset responderi, etc. Doctor dicit, quod respectu cujuscumque objecti tam sensibilis quam imaginabilis, dantur simpliciter duo extrema, scilicet aut est intelligibile in actu, supple in potentia propinqua, quae tunc est respectu notitiae intuitivae, quando est in se praesens, et respectu abstractivae, quando est in aliqua specie intelligibili praesens ; aut non est intelligibile in actu, quod tunc est quando nullo istorum modorum est praesens intellectui ; idem igitur sensibile, ut est praesens intellectui, aliquo istorum modorum dicitur actu intelligibile ; ut vero nullo istorum modorum est praesens, dicitur non actu intelligibile, et sic ista dicuntur extrema. Quod modo idem sensibile prius sit imaginabile, sive prius sit in imaginatione quam sit actu intelligibile, accidit sibi ; non est enim hoc ex natura sua, sed tunc accidit, quando comparatur intellectui existenti in corpore pro statu isto qui intellectus non potest immediate moveri ab aliquo sensibili, nisi prius tale sensibile fuerit sine aliquo sensu exteriori, et prius in virtute phantastica, et si intellectus est separatus, idem sensibile immediate moveret talem intellectum.
Sic dico in proposito de quacumque re, quae nata est percipi ab aliquo sensu exteriori, et a virtute phantastica potest immediate movere intellectum Angeli, et non est necesse quod prius percipiatur ab aliquo sensu exteriori nec interiori, quia hoc sibi praecise convenit ut comparatur ad potentiam existentem in corpore corruptibili; et hoc est quod intendit Doctor in illa littera, et similis ressponsio data est supra dist. 3. quaest. ult.
(q) Et cum postea accipitur, quod tunc objectum ageret ad intellectionem Angeli. Concedo quod agit partialiter, et eodem modo, sicut dictum est in primo, dist. 3. quaest. 1. de sensibili respectu intellectus conjuncti.
Et cum accipitur quod duo diversa genera non possunt esse causa linius effectus, dicit hoc esse universaliter falsum. Non enim unum individuum agit in virtute alterius individui alterius speciei, sic quod in agendo dependeat ab illo, quia tunc unum esset essentialiter prius alio,
quod etiam est contra Aristotelem, tertio Metaphysicorum, text. comm. 11. Non est (inquit) hoc prius,illud posterius, et vide expositionem quam feci supra dist. tertia, quoest. 1.
Et nota, quod Doctor non negat quod duo individua ejusdem speciei possint convenire ad eumdem effectum, ut patet in primo.dist. 3. q. 8. Negat tamen quod duo individua ejusdem speciei possint producere eumdem effectum sic, quod essentialiter dependeat ab alio in producendo ; vel si sunt duae causae partiales, negat quod sic se habeant, quod una concurrat de necessitate, ut perfectior essentialiter cum alia, sic, quod una per quamcumque intensionem posset supplere causalitatem alterius ut patet de objecto et potentia. Sed quando una partialis per intensiorem virtutem potest supplere causalitatem alterius partialis, concedit quod tunc duo individua ejusdem speciei, quorum neutrum sit sufficiens ad producendum effectum, sed ut sunt simul, possunt producere eumdem effectum, ut patet de duobus trahentibus navem.
(r) Neque ordo esssentialis causarum est diversarum specie. Vult dicere Doctor, quod species diversae sub eodem genere immediate contentae non ponuntur causae respectu ejusdem effectus, ut patet de contrariis et de speciebus intermediis, quae nunquam uniuntur ad invicem ad producendum aliquem unum effectum. Et non intelligit hic de diversis speciebus sub diversis generibus contentis subalternis, patet, quia Sol praecise continetur sub corpore, et homo immediate continetur sub animali, et tamen Sol et homo concurrunt ad eumdem effectum, ut causae essentialiter ordinatae, et hoc est quod dicit Doctor ibi: ergo omnes causoe efficientes diversae essentialiter ordinatae sunt diversae genere.
(s) Et cum probatur ulterius. Dicit, quod utrumque membrum potest dari, et si detur quod requirantur inquantum diversa genere, non sequitur quin effectus sit simplex,ut patet de eodem effectu causato a causis essentialiter ordinatis, quae semper differunt genere ; nam idem calor potest gigni a corpore caelesti et igne, quae differunt genere Physico, licet forte non differant genere Logico, cum utrumque sit species corporis ejusdem Praedicamenti ; genus autem Physicum est materia transmutabilis. Illa enim dicuntur eadem genere Physico, quae communicant in eadem materia transmutabili, cujusmodi sunt generabilia et corruptibilia, quia ergo corpus caeleste non communicat cum aliquo generabili in materia transmutabili, ideo ab omni generabili differt genere Physico. Posito etiam quod in corpore caelesti sit materia ejusdem rationis cum materia generabilium, et talis materia quantum est ex se est vere transmutabilis ab una forma in aliam, ut infra patebit dist. 14. et in 8. Metaphysicae suae, quia tamen a nullo agente naturali talis materia est transmutabilis, cum corpora caelestia non possint corrumpi ab agente naturali, ideo ponimus corpus caeleste non communicare in materiam cum generabilibus, ut talis materia praecise comparatur ad agens naturale, quia tamen Philosophus negat materiam in corporibus caelestibus, ut patet 8. Metaph. ideo negaret expresse corpus caeleste posse quovis modo communicare cum materia generabilium. Patet etiam de diversis genere Logico, nam calor potest generari a subjecto et a qualitate, quae differunt genere generalissimo, et quod possit generari a substantia, supra patet a Doctore in primo, dist. 2. part. 2.
quoest. 3. et magis in quarto, dist. 12. et tamen ille calor causatus est simplex et non compositus ex rebus diversis genere. (t) Si hoc est universaliter falsum, quod effectus ordinati ab aliqua causa requirant duas naturas in effectu, quarum una sit causata a superiori, et alia ab inferiori, id est, quod effectus, qui producitur a duabus causis, inter quas est ordo essentialis non includit necessario duas naturas constituentes eum, sic quod una sit a causa superiori, et alia a causa inferiori, quia talis effectus non esset a duobus essentialiter ordinatis. Patet quia una natura esset praeeise ab uno, et alia praeeise ab alio, effectus enim productus a duobus essentialiter ordinatis est secundum esse suum ab utroque productus, licet perfectius ab uno quam ab alio.
(u) Si autem detur aliud membrum, quod non requirantur, inquantum altera genere. Exemplum de mare et femina respectu ejusdem prolis. Patet etiam de duobus intellectibus ejusdem speciei concurrentibus ad eamdem intellectionem, quorum unus concurrit ut potentia, et alius ut objectum intelligibile, quia unus eorum non potest ita intendi, quod possit supplere vicem alterius, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. quoest 8. et dist. 17.
(x) Sed non curando de consequentiis, quoe non valent ad veritatem, supple factis contra illa membra, videlicet, quod nec inquantum diversa genere, nec inquantum eadem genere, quae consequentiae ut supra patuit, nihil valent. Dicit quod non requiruntur per se, inquantum diversa genere, diversitate absoluta, etc. Hic adverte, quod quando idem intellectus intelligit se inter ipsum intelligentem et intellectum in ratione objecti, nulla est distinctio ex natura rei ; talis enim intellectio qua intelligit se, potest immediate causari a Deo, et sic recipiendo illam seipsum intelligeret, quia intelligere formaliter est quoddam pati, ut expositum est in primo, dist. 3. quaest. 7 . sed ad hunc sensum non loquitur Doctor. Sed loquitur de eodem intellectu causante intellectionem sui in seipso, ita quod idem intellectus numero partialiter concurrit ad intellectionem sui in ratione potentiae intellectivae, idem etiam respectu ejusdem intellectionis partialiter concurrit in ratione objecti intelligibilis, non quod dentur ibi duae causae partiales praeter omne opus intellectus, cum ibi nulla sit distinctio. Sed datur ista distinctio ex alia et alia comparatione . quia idem ut consideratum sub ratione magis communi, differt a seipso ut consideratur sub ratione magis speciali, et sic idem intellectus numero, ut praecise consideratur in ratione objecti intelligibilis, consideratur sub ratione communi, quia esse per se intelligibile convenit omni enti. Et loquitur hic Doctor de objecto intelligibili motivo, quod partialiter concurrit ad intellectionem, et hoc modo omne ens habet rationem objecti intelligibilis, vel in se formaliter, vel saltem continetur in aliquo essentialiter vel virtualiter, quod potest supplere vicem talis objecti, causando partialiter notitiam ejus, ut prolixe exposui in primo, dist. 3. quaest. 3. Sic ergo ut idem intellectus consideratur in ratione objecti intelligibilis, et partialiter motivi, consideratur sub ratione communi omni enti, ut vero consideratur in ratione potentiae intellectivae partialiter concurrentis ad intellectionem, consideratur in ratione speciali, et non communi omni enti, sed tantum substantiis intellectivis. In re tamen idem intellectus numero est totalis causa intellectionis suae, et idem est totalis causa receptiva, licet ut praesens sibi in ratione objecti intelligibilis consideretur in ratione communi, et ut potentia intellectiva consideretur sub ratione speciali.
(y) Non ergo requiruntur per se ad causandum, inquantum differentes genere, diversitate absoluta,supple inquantum sunt naturae absolutae genere distinctae, quia idem intellectus numero in ratione objecti et in ratione potentiae concurrit, ut duae causae partiales ad eamdem intellectionem,modo praeexposito.
(z) Nam ubi est illa entitas, id est, quod idem intellectus numero respectu intellectionis suae, qua seipsum intelligit ex natura rei, quae est totalis causa ut objectum intelligibile, et idem ex natura rei est totalis causa ut potentia intellectiva, licet possint dici alia et alia causa partialis secundum aliam et aliam considerationem, ut supra dixi.
(a) Sed adhuc objicitur, etc. Doctor dicit, quod si arguitur ex ratione diversitatis genere, sic quod sit medium in arguendo diversitas genere et istud medium applices ad sensibile et intelligibile, quasi ipsa maxime genere distent, et ex hoc ab eis non possit causari idem, dicit, quod in hoc argumento receditur a medio, quia sensibile et intelligibile non tantum differunt genere, quod non possit idem fieri ab eis, quia sunt ejusdem generis generalissimi, scilicet substantia sensibilis, et substantia intelligibilis, et tamen a substantia et accidente aliquid potest causari, ut ignis et calor, multo magis a substantia intellectuali et a substantia sensibili poterit causari eadem intellectio.
(b) Talis autem actio est immutare intellectum, et ideo accidit, etc. id est, quod accidit sensibili, ut immutat intellectum,ut sit diversum genere ab intelligibili, non enim dicimus quod ideo sensibile immutet intellectum, quia sensibile non est intelligibile, et quia differt ab intelligibili, imo si sensibile esset intelligibile, et non differet genere ab intelligibili, adhuc immutaret intellectum, et ita accidit sibi differentia generis in hoc, quod immutat, imo immutat in eo quod ens, et ut sic, convenit cum intelligibili, nec sensibile in tantum potest differre genere ab intelligibili, ut sit in genere disparato, id est, in genere non intelligibili, quia cum sit ens, necessario est intelligibile ; et patet, quia si sensus potest cognoscere sensibile, multo magis intellectus potest illud intelligere. Quidquid enim potest virtus inferior, per se, et non primo, hoc potest superior, virtus et primo; concedit igitur Doctor quod sensibile est etiam intelligibile. Et cum arguitur, si est sensibile, igitur non est intelligibile, negatur consequentia, quia tam ratio intelligibilitatis, quam sensibilitatis concurrit in eodem. In eo enim quod color est visibilis, in eo quod ens est, est intelligibilis; intellectus enim intelligit albedinem, et sub ratione coloris et albedinis et entis, et ita neganda est illa propositio, scilicet quod illa diversa genere, supple sensibile et intelligibile, non possunt causare eamdem intellectionem, ut supra patuit.
(c) Et cum addis, quod unum agit in virtute alterius, etc.
Adverte, quod ultra formam praeceptam a superiori qua possit agere, ad hoc ut agat in virtute superioris, requiritur quod in agendo dependeat a superiori, de quo vide Doctorem in 4.d. 1.quoest. 1 . et vide ea quae dixi super primo dist. 2. quaest. 1. respondendo ad objectiones Occham quas facit contra Doctorem de ordine essentiali causarum. Quamvis igitur Doctor hic hoc expresse non dicat, alibi tamen (ut dixi) expresse dicit. Sequitur : Sic agentia naturalia ordinata habent formas suas ordinate, ita quod elementum accipit formam suam aliquo modo
a corpore caelesti, ut a superiori agenti. Quod tamen bene nota, quia forte elementum ut elementum est in se, non recipit formam elementarem a corporibus caelestibus, nisi forte secundum parte?, quia ut sic, sunt generabilia et corruptibilia, sed de hoc alias erit sermo.
(d) In proposito autem, nec actum primum, etc. Quod tamen intellige de causis partialibus respectu ejusdem effectus, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. quaest. 8. sed non de causis totalibus essentialiter ordinatis, quia tunc necesse est unam agere in virtute alterius, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. quaest. 1 dist. 2. quaest. 8. et in quarto, dist. 1. quaest. 1.
(e) Sed si arguatur de intellectu nostro, quod phantasma in nobis, quod est objecti singularis, gignit speciem intelligibilem, supple in intellectu possibili ; igitur reducit intellectum possibilem ad actum respectu singularis, id est, quod talis species intelligibilis, una cum intellectu causabit cognitionem singularis sub ratione propria, quod est falsum. Dico, quod talis species intelligibilis, quia principalius est ab intellectu agente quam a phantasmate, quod patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest. 8. ideo ab ipso habet quod repraesentet objectum primo sub ratione communi, et de hoc vide quae dicit Doctor in primo, dist. 3. quaest. 6. et vide quae ibi exposui. Declaro tamen cum dicit: In illatione est fallacia consequentis, quia non sequitur, phantasma gignit speciem sibi similem et repraesentativam objecti similitudine naturali, igitur et similitudine indeterminationis, id est, quod sicut phantasma naturaliter repraesentat, ita species intelligibilis naturaliter repraesentat, non tamen si phantasma naturaliter repraesentat singulare, ita species intelligibilis repraesentat naturaliter objectum singulare ; negatur consequentia quia species intelligibilis repraesentat primo sub ratione universalis, et ideo non est similitudo inter illa, scilicet determinationis et indeterminationis ; indeterminatio enim in repraesentando in specie intelligibili, est principaliter ab intellectu agente, ut dixi supra.