IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solvit quatuor argumenta pro opinione Henrici posita n. 4. et 5. de quibus actum est 1. d. 3. q. 3. et hoc 2. d.2. q. 2. et 6.
Ad argumenta (a) pro prima opinione recitata, quae posita fuerunt pro primo articulo; ad primum patet quod minor est falsa, et improbata in quaestione de individuatione dist. 3. hujus secundi q. 2. 6. et 11.
Ad secundum (b) dico, quod aequivocat de objecto primo et per se. Nam uno modo dicitur objectum primum, illud quod habet per se rationem movendi potentiam, et per se, illud quod non habet quod moveat, sed tantum cum alio movet: et hoc modo loquitur Philosophus, 2. de Anima, de sensibili primo, quale est sensibile proprium, a et de sensibili per se, quale est sensibile commune. Alio modo (c) dicitur quandoque objectum primum adaequatum, et hoc potentiae vel actui: et contentum sub primo adaequato potentiae, dicitur per se objectum: inclusum autem in primo adaequato actui dicitur per se objectum actus. Licet igitur objectum per se, non primo eo modo quo loquitur de eo Aristoteles 2. de Anima, non possit movere nisi virtute primi objecti, vel cum primo objecto, loquendo autem de objecto per se, non adaequato potentiae, sed contento sub primo objecto adaequato, illud potest movere potentiam sub propria ratione, etiam inquantum addit aliquid supra primum objectum. Cum autem accipitur (d) quod universale est primum objectum intellectus Angelici, falsum est de primo objecto, id est, adaequato, loquendo de universali, inquantum universale est, quia licet illud cui accidit universalitas, ut ens, sit hoc modo primum, objectum tamen ipsum aeque salvatur in singulari, sicut in universali, et ita ipsum sub ratione qua universale, non est objectum adaequatum, ita quod universalitas includatur in adaequato.
Similiter universale non est primum, illo alio modo quo loquitur Philosophus 2. de Anima, et singulare per se illo modo, sicut sensibile commune respectu sensus, quia eamdem (e) rationem motivam includit singulare, quam includit universale ; et tamen non procederet argumentum sine aequivocatione, nisi glossando vel sumendo majorem de hoc modo primo.
Ad tertium dico (f) quod proportionalitas non semper includit similitudinem, sed multoties dissimilitudinem magis, quatuor enim sunt duplum ad duo, et est sibi proportionale, secundum proportionem duplam, et agens est proportionale passivo, quia hoc est actus, et illud potentia, et materia est proportionalis formae, et tamen in istis omnibus requiritur dissimilitudo magis quam similitudo. Ita dico in proposito, quod potentiam oportet proportionari objecto, non autem assimilari quia nec si objectum est indeterminatum seu infinitum, oportet potentiam esse infinitam, quia intellectus finitus cognoscit finite infinitum ut infinitum ; neque oportet potentiam esse determinatam, id est, finitam, si objectum sit determinatum, nam intellectus infinitus infinite cognoscit finitum ut finitum. Quando igitur accipitur potentiam esse determinatam, quia objectum est determinatum, si intelligatur quod oportet eam sic esse determinati objecti, et in hoc proportionari objecto determinato, verum est, et tunc cum in minore accipitur, quod intellectus Angeli non potest esse determinatus, hoc est, non habet proportionem ad objectum ita determinatum, falsum est. Et cum quaeris per quid est sic determinatus, aut ex natura sua, aut per speciem? dico, quod utroque modo. Nam sine specie potest cognoscere singulare ut singulare, cognitione intuitiva, et per speciem potest cognoscere singulare ut singulare, cognitione abstractiva.
Et cum concluditur contra primum membrum, quia tunc esset magis intellectus Angeli determinatus quam intellectus noster: et contra secundum, quia tunc esset magis determinabilis quam sensus noster, dico, quod determinatio ista, non est intrinseca potentiae, nec de se, nec per speciem, sed est ad determinatum objectum ; et hoc modo, intellectus divinus est ad determinatum singulare, et non est inconveniens intellectum perfectiorem esse determinatum et determinabilem, respectu objecti, quomodo intellectus imperfectior non est determinatus vel determinabilis, respectu ejusdem.
Sed si concludatur, igitur est limitatio, quasi ista determinatio inferat imperfectionem, nego consequentiam illam, quia ista determinatio non est limitationis, sed perfectionis: omnino enim intellectus est determinatus ad objectum omnino determinatissime cognoscendum.
Et si objicitur, quod magis passivus esset intellectus Angelicus quam noster, quia a pluribus objectis, responsionem quaere.
Concedo intellectum Angelicum (cum sit magis activus et operativus) esse etiam magis passivum, nam ubi intellectus agens est magis activus, ubi possibilis est magis receptivus et passivus, ita de operantibus dicendum est, vel distingue de duplici passione, ut secundo et tertio de anima habetur. Vel posset negari quod infertur, quia idem objectum utriusque est ex natura potentiae. Pati namque a pluribus passione perfectiva, est perfectionis, supplentis tamen imperfectionem ;quaere in prologo, et tertia et trigesimaquinta primi, et alibi.
Ad quartum dico, quod habitus vel non potest esse in intellectu Angelico, accipiendo habitum pro illa qualitate consequente actus, quae distinguitur contra primum actum, per quem res est praesens sub ratione actu intelligibilis, et hoc si ille intellectus de se esset summe habilitatus. Vel si ille intellectus est capax et non esset talis habitus concreatus sibi concedo quod posset generare in se talem habitum ex actibus, sicut dictum est dist. 3. hujus 2. ad simile argumentum, de generatione habitus in intellectu Angelico.
Et cum adducitur Aristoteles, qui vult quod non sit alius habitus universalium quam singularium, dico, sicut dictum est in quaestione ultima de individuatione, quod singulare non habet proprias passiones, quae sint de ipso scibiles, et ideo nec de ipso est proprie scientia . et ita nec habitus aliquis, loquendo de illo habitu, quo scibilia sunt praesentia intellectui, quae apud Philosophum dicuntur proprie scibilia, scilicet continentia passiones demonstratas de eis ut subjectis: tamen habitus, qui est facilitas considerandi derelicta ex actibus, bene potest esse alius de singulari quam universali. Potest enim intellectus distincte cognitivus singularis, hoc considerare frequenter, et non frequenter considerare illam naturam in universali, et in illo fleret qualitas habilitans ad actus consimiles considerandi hoc, non autem universaliter inclinans ad considerandum naturam in universali. Et si ergo sit alius habitus sequens actus singularis quam universalis, qui scilicet est qualitas habilitans ad considerandum, respectu objecti, non tamen est alius habitus scientialis, eo modo quo Philosophus loquitur ibi de habitu scientiali.