IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad argumenta. Nunc Doctor respondet ad argumenta facta ab Henrico, quibus probat quod Angelus non cognoscat singulare primo, nec per aliquam rationem propriam, sed per universale concreatum suo intellectui, hoc est per speciem intelligibilem concreatam, quae est repraesentativa universalis, et hoc probat quadrupliciter. Primo, quia singulare nihil addit super naturam universalem, nisi tantum duplicem negationem, de qua supra dictum est dist, 3. quaest. 2. igitur singulare nihil addit ad cognitionem, quia sicut res se habet ad esse, ita ad cognitionem, 2. Metaph. text. com. 4. Quare (inquit) unumquodque sicut se habet, ut sit, ita et ad veritatem; et ibi Commentator : Quanto magis aliquid fuerit perfectum in esse, tanto magis erit perfectum in essendo verum. Haec ille in fine com. 4.
Respondet Doctor negando minorem, videlicet, quod singulare non dicat aliquid positivum, ut supra patet dist. 4. quaest. 2. et 6. et quaest. ultima.
Secundo principaliter arguit, quia si Angelus possit cognoscere singulare sub ratione propria, tunc posset movere intellectum Angeli sub ratione singularitatis, quod est falsum, quia quae sunt per se objecta et non primo, non movent nisi per rationem eorum, quae sunt per se et primo objecta, sicut magnitudo et figura non movent visum, nisi simul cum calore, sunt enim objecta per se visus, sed non primo, ut patet 2. de Anima text. com. 63. et magis, text. com. 64. ubi sic habetur : Communia autem, motus, quies, numerus, figura, magnitudo, hujusmodi autem nullius, ut proprie, sed omnibus communia per se quidem igitur sunt sensibilia hoc. Haec ille. De propriis autem sensibilibus quae dicuntur primo sentiri, patet text. com. 63. vide ibi. Non percipitur igitur objectum per se, nisi per rationem illius, quod est primo et per se objectum, singulare autem non est primum objectum intellectus, quia tale est universale, et per consequens non cognoscitur singulare nisi per rationem universalis.
(b) Ad secundum. Respondet Doctor quod aequivocat de objecto primo et per se, etc. et hoc modo loquitur Philosophus 2. de Anima, text. com. 63. Dico (inquit) proprium, supple sensibile, quod non contingit altero sensu sentiri, et circa quod non contingit errare, ut visus coloris, auditus soni. Haec ille. Et de sensibili per se, quale est sensibile commune, loquitur text. com. 64.
(c) Alio modo dicitur quandoque objectum primum, etc. de quo prolixe dictum est in primo, dist. 3. quoest 3. et quod dicit de aedaequato potentiae, vel actui, dicitur adaequatum potentiae quando potentia non potest nisi in illo vel in contento , dicitur adaequatum actui, quia actus potentiae non potest elici, nisi circa tale objectum, et circa contenta in eo. Sequitur: Inclusum autem in primo adoequata actui, id est, contentum sub adaequato dicitur objectum per se actus; et hoc modo tale objectum per se per entitatem propriam potest immediate movere intellectum partialiter causando notitiam sui. Sequitur:
(d) Cum autem accipitur quod universale est primum objectum intellectus Angeli, etc. Vult quod si accipiatur universale, sub illa ratione formali qua dicitur universale, puta pro ista secunda intentione applicata, vel pro indifferentia actuali ad omnia inferiora, vel pro ratione illa, quae actu communicatur pluribus, de quibus prolixe exposui in tito 2. dist. 3. quoest 1 tale universale non potest poni adaequatum objectum intellectus, quia ut sic, est tantum quaedam relatio rationis. Sequitur: Tamen ipsum oeque
salvatur in singulari, sicut in universali, id est, quod si accipiatur universale pro ente, cui accidit talis universalitas, illud est adaequatum objectum, ut supra patuit in 1 . dist. 3. q. 3. et tale ens aeque salvatur in natura singulari et in natura universali, et sic sequitur quod sicut ens quod est homo sub ratione propria potest movere intellectum ad sui cognitionem, sic ens quod est Socrates, potest immediate movere intellectum sub ratione propria ad sui cognitionem. Sequitur:
(e) Quia eamdem rationem motivam includit universale, id est, quod sicut universale per se immediate potest movere intellectum, et non ut conjunctum alteri, ita et singulare immediate potest movere non ut alteri conjunctum.
(f) Ad tertium dico. Tertio principaliter arguit Henrieus, et ratio stat in hoc, quod objectum debet esse proportionatum potentiae cujus est ; cum ergo singulare sit ultimate determinatum, sequitur quod intellectus erit determinatus, vel ex sua natura, vel per speciem quam recipit a singulari.
Respondet Doctor, quod proportionalitas non semper includit similitudinem, sed multoties dissimilitudinem, de qua proportionalitate dictum est in primo, dist. 1. quoest 1. et vide quae ibi exposui, et similiter dist. 3. quoest 5. et q. 3. contra Thomam. Patet etiam per multa exempla, quia agens est proportionale passo, quia agens est in actu, et passum in potentia receptiva, et materia est proportionalis formae, in quibus omnibus concluditur dissimilitudo. Ita in proposito oportet potentiam proportionari objecto, etc. quia intellectus finitus cognoscit finite, scilicet cognitione in se finita infinitum ut infinitum, accipiendo infinitum intensive, quia forte non cognoscit infinitum extensive ; et posito quod cognoscat, tamen non cognosceret illud secundum modum suae infinitatis, scilicet cognoscendo unum post aliud, et hoc loquendo de intellectu divino, licet intellectus creatus possit cognoscere unum post aliud, successive tamen. Sequitur : neque oportet potentiam esse determinatam, id est, finitam, si objectum sit finitum, quia intellectus infinitus infinite cognoscit finitum ut finitum, supple cognitione formaliter infinita ; quando igitur accipitur potentiam esse determinatam, quia objectum est determinatum, si intelligatur, quod oportet eam sic esse determinati objecti, puta hujus objecti, quod non illius, et sic est verum, ut patet de potentia visiva,quae sic est determinati objecti, puta caloris, quod non soni. Sequitur : et tunc cum in minore accipitur, quod intellectus Angeli non potest esse determinatus, scilicet respectu objecti determinati, falsum est, et concedo quod potest sic esse determinatus et ex natura sua et per speciem, quia sine specie potest cognoscere singulare intuitive sub propria ratione, et etiam per speciem intelligibilem abstractive. Caetera patent.