IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De missione Angelorum. Hoc etiam investigandum est, utrum omnes illi caelestes spiritus ad exteriora nuntianda mittantur. Quidam putant, aliquos in illa multitudine esse, qui foras pro officio exeunt ; alios, qui semper intus assistunt, sicut scriptum est in Daniele: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Item Dionysius in Hierarchia, quae sacer principatus dicitur, de praelatione spirituum ait: " Superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quae praeeminent, usum exterioris officii nunquam habent. " His auctoritatibus innituntur qui Angelos mitti nisi inferiores, inficiantur.
Objectio contra illos.
Quibus objicitur quod Isaias ait: Volavit ad me unus de Seraphim, qui ordo superior est et excellentior, ideoque, si de illo ordine mittuntur, non est ambigendum, quin etiam et de aliis mittantur. Apostolus quoque ait: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi. His testimoniis asserunt quidam, omnes Angelos mitti. Nec debet indignum videri, si etiam superiores mittantur, cum et ille qui Creator est omnium, ad haec inferiora descenderit.
Quaestio, si omnes mittuntur, cur unus tantum ordo nomine Angelorum censetur.
Hic oritur quaestio: Si omnes mittuntur et nuntii Dei existunt, quare unus tantum inter novem ordines Angelorum nomine censetur? Ad quod quidam dicunt, omnes quidem mitti, sed alios saepius et quasi ex officio injuncto, qui proprie Angeli, vel Archangeli nominantur, alios vero rarius mitti, scilicet majores, causa extra communem dispensationem oborta, qui cum Angelorum ministerium suscipiunt, etiam nomen assumunt, unde in Psal. Qui facit Angelos suos spiritus, quia illi qui natura spiritus sunt, aliquando Angeli, id est, nuntii fiunt.
Putant quidam Michael, Gabriel, Raphael de superiori ordine fuisse, et sunt nomina spirituum, et non ordinum.
Et putant quidam, Michael, Gabriel, Raphael de superiori ordine fuisse, " Michael interpretatur, quis ut Deus ? Gabriel, fortitudo Dei, Raphael, medicina Dei; " nec sunt ista nomina ordinum, sed spirituum. Et dicunt quidam, singulum horum unius proprie ac singulariter spiritus esse nomen. Alii vero non unius singulariter et determinate, sed nunc hujus, nunc illius esse nomen, secundum qualitatem eorum, ad quae nutianda vel gerenda mittuntur: sicut et daemonum quaedam nomina sunt, quae quidam putant esse unius propria, alii vero pluribus communia. Diabolus quippe, qui Graece ita vocatur et criminator interpretatur, vel deorsum fluens, Hebraice dicitur Satan, id est, adversarius. Dicitur et Belial, id est, apostata, et absque jugo. Dicitur etiam Leviathan, id est, additamentum eorum; et alia plura reperies nomina, quae vel unius spiritus sunt propria, vel pluribus communia.
Quomodo determinent praedictas auctoritates, quae videntur adversari, qui dicunt omnes Angelos mitti.
Qui autem omnes Angelos mitti asserunt, praedictas auctoritates, Danielis scilicet et Dionysii, ita determinant: Dicuntur superiora agmina Deo assistere et ab intimis nunquam recedere, non quin aliquando mittantur, sed quia rarissime ad exteriora prodeunt: neque tunc ab intimis recedunt, sed Dei praesentiae et contemplationi semper assistunt, quod etiam faciunt qui frequenter mittuntur.
Quos alii dicant mitti, et quos dicant non mitti, cum determinatione auctoritatum, quae videntur sibi adversari.
Alii vero dicunt, tres ordines supremos, scilicet, Seraphim, Cherubim, et Thronos, ita Creatori: assistere, quod ad exteriora non exeunt; inferiores autem tres ad exteriora mitti; tres vero medios inter utrosque consistere, non modo dignitate vel loco, sed etiam officio, quia praeceptum divinum a superioribus accipiunt et deferunt ad inferiores. Ideoque cum supremi mediis, et medii imis, atque hi hominibus praeceptum Dei nuntient, merito omnes Angelos nominari dicunt. Et ob id forte Apostolus ait: Omnes spiritus administra tores esse Filii et mitti in ministerium, vel per omnes non singulos ordines, sed de inferioribus ordinibus singulos Angelos complexus est. Illud vero quod Isaias dicit,per verba Dionysii determinant dicentis : Hi spiritus, qui mittuntur, percipiunt horum vocabulum, quorum gerunt officium. Unde dicunt, illum Angelum, qui missus est ad Isaiam, ut mundaret et incenderet labia Prophetae, fuisse de ordine inferiorum. Sed ideo dictus est forte de Seraphim, quia veniebat incendere et consumere delicta Isaiae.
(Finis textus Magistri.)