Liber Secundus.
Index Capitum.
0809B
Ab ethnicis inquirit Arnobius cur demum Christum nullius in eos peccati reum ita oderint, ut vel ejus nomine audito ira protinus
excandescant: qui tamen, etiam si cui credatur dignus non esset, eo saltem non aspernandus erat, quod cunctis viam ad coelum
monstravit. Cap.
1.
Occurrit auctor gentilibus respondentibus, summo illum odio se propterea prosequi, quia omnem deorum cultum evertit. Cap. 2, 3.
Ostendit ethnicos prorsus immerito Christi dictis propterea non credere, quod ea, quae pollicetur, se umquam reipsa daturum
nos non convincit. Si quidem plurima suppetunt eorum quae Christus promisit, haud omnino incerta rerum argumenta: quae quidem
quum in promptu sint, de aliorum quoque ab eo promissorum
0809C
eventu dubitandi nulla ratio est. Cap. 4, 5.
Ethnicorum jactantiam retundit, quippe qui se solos sapientia et scientia ornatos gloriarentur, caeteros vero, qui per totum
terrarum orbem Christo nomen dederunt, magno etiam ingenio praeditos, obtusos, hebetes ac fatuos existimarent. Cap.
6, 7.
Nulla igitur ratione aliis non doctiores ethnici christianos divino magistro suo credentes vituperabant. Sine praevia namque
fide nullum profecto negotium suscipitur. Ipsimet gentiles opinionibus credebant philosophorum, qui de primis tamen rerum
principiis aliisque de rebus nihil certi exploratique proferunt ac semper inter se digladiantur. Cap.
8, 9, 10.
Inde colligit Arnobius aequius esse credere Christo, qui tantis miraculis doctrinam suam stabilivit, quam
0809D
philosophis quantumlibet ob morum integritatem atque sapientiam laudandis, qui nihil vel minimum quid his simile umquam potuerunt.
Cap.
11.
Et certe si Christus humanis tantum argumentis usus fuisset, nemo ei fidem adhibuisset, quam tamen plerique dare coacti sunt
ob edita ab ipso ejusque discipulis miracula; edita, inquam, ubique in Oriente et Occidente et potissimum Romae, ubi Simon
magus a Petro ex sublimi aere in terram dejectus perhibetur. Cap.
12.
Quid plura? Non vexanda certe, sed ideo laudanda erat ab ethnicis christianorum fides, quia illis communes
0810B
erant cum philosophorum coryphaeis de Deo, de corporum resurrectione de salute animarum, et futuris impiorum poenis sententiae,
quamvis ab his aliter atque a Christianis explicentur. Cap.
13, 14.
Hinc occasionem captat Arnobius edisserendi, cujus naturae sit anima nostra, quo ex fonte prodeat et cur variis affectibus
et vitiis fiat obnoxia. Illos deinde refutat, qui nostram animam ejusdem cum Deo immortalitatis et naturae participem esse
pronuntiabant. Cap.
14, 15, 16.
At divina est, inquiebant, anima hominis, qui ratione caeteris praestat animalibus. Optime quidem, reponit Arnobius, si homo
hac sua ratione bene semper uteretur. Deinde nonnullis occurrens instantiis vulgi opinationes de animae humanae praestantia
exponit ac
0810C
diluit. Cap. 17, 18,
Pergit porro demonstrare, humanas animas neque divinas esse neque omnium scientia eruditas in hunc mundum e coelo advolasse,
atque inde ruit placitum illud quorumdam philosophorum, quo ea quae discimus reminiscentias esse somniabant. Cap.
19.
Et hanc quidem conjectationem falsam esse aliis adhuc rationum momentis evincit: imprimis vero proposita hypothesi pueri,
in desertissima et inaccessa solitudine nati atque ibidem summo in silentio a muta nutrice educati. Cap.
20, 21.
Hinc evidenter concludit, humanam animam in mundum non venisse omnium scientia instructam. Cap. 22, 23.
Exinde Arnobius contrarium Platonis argumentum ex
0810D
puero de numeris interrogato petitum luculenter diluit. Cap. 24, 25.
Eorum objectionem dissolvit, qui dicunt animam, ubi corpori conjungitur, priorum oblivisci atque, ut aiunt, ex docta elementariam
fieri. Cap.
26, 27.
Idem argumentum pertractat. Cap. 28.
Ex disputatis colligit auctor hominem proletarium ac prorsus inopem ordini primo h. e. divino non ascribendum nec ei eamdem
atque Deo immortalitatem tribuendam. Cap.
29, 30.
Eadem ratione impugnat Arnobius contrariam Epicuri opinionem, qui animam humanam mortalem esse
0811A
garriebat. Deinde statuit auctor noster, animam mediae cujusdam mortalem inter et divinam naturam esse substantiae. Cap. 30-34.
Instantibus vero ethnicis, quo pacto immortalis fieri possit anima, si mediae illius qualitatis sit, facit satis Arnobius.
Cap.
35, 36.
Deinde animam nostram a postrema quadam potestate fuisse quidem creatam, sed neque divinae prolis neque summi Dei filiam esse
demonstrat. Nec patitur auctor sibi objici, mundum sine homine esse imperfectum; adeoque Deum uniuscujusque animam ex se ipso
genitam in humanum corpus misisse. Cap.
36, 37, 38.
Longa autem inductione conatur ostendere, hominem non ad perfectionem mundi, qui quidem sine illo esse
0811B
poterat, sed ad privatam ipsiusmet hominis utilitatem esse creatum. Atque ex his concludit, divinam non esse animam, quae
postmodum in corpus aliquod a Deo missa fuerit. Cap.
39—43.
At sua, inquiunt, voluntate, non Dei jussu venit in mundum. Cui quidem instantiae occurrit Arnobius. Cap. 44—46.
Urgebant ethnici, unde igitur anima progenita sit aut prolata inquirentes. Quibus respondet Arnobius, illud primum nobis esse
compertum, illam nec divinam nec Dei esse progeniem: nihil enim a Deo summo fieri umquam potuisse, nisi omnibus numeris absolutum.
Deinde subdit, illud nos certo cognoscere, homines nihil esse aliud nisi animas corpori alligatas, quae omni vitiorum genere
corrumpuntur. Cap.
47, 48.
0811C
Sunt quidem nonnulli optimis moribus: at hi sane paucissimi sunt. Ecquinam vero perfecti sunt homines? Non igitur divina est
anima humana. Cap.
49, 50.
Neque vero est quod rideant ethnici, si negemus nobis esse compertum, quo modo illa sit creata. Si enim recte a Platone assertum
putant, illas non a Deo summo, sed a minoribus quibusdam potestatibus esse creatas: cur nobis non licebit ipsas esse mediae
qualitatis longe certius asserere, quae tamen a Deo immortalitate donentur? Cap.
51, 52, 53.
Neque dixeris, nihil penitus sine Dei voluntate fieri, neque etiam curiosius inquiras, unde mala oriantur et cur ea Deus permittat.
Hoc unum pro certo habendum,
0811D
nihil a vero Deo fieri malum, vitiosum et noxium quodque omnibus non sit salutare atque amoris plenissimum. Cap. 54, 55.
Nemini vero mira videri debet nostra de tot aliis rebus ignoratio. Quis enim nescit tantas esse hominum de re qualibet contentiones,
ut nihil a quoquam asseratur,
0812A
quod ab alio statim destrui non possit? Cap. 56, 57.
Quamvis ergo ignorarent Christiani, a quo et unde creata sit anima humana: nihil inde adversus illos efficere poterant ethnici,
quibus multo plura sunt incomperta. Cap.
58, 59.
Recte itaque Christus, verus Deus, sub hominis forma locutus jubet nos, relictis omnibus quaestionibus, ad rerum universarum
Dominum tota mente attolli; qui tametsi comprehendi nequeat, nullus tamen nisi amens illum solum esse Deum ambigit. Ethnicos
igitur, qui eum non agnoscunt, manent saevi post mortem cruciatus. Cap.
60, 61, 62.
Urgentibus ethnicis, quid ergo actum sit de eorum animabus, qui ante Christi adventum mortui sunt,
0812B
et cur omnes animae non sint aequali munificentia donatae: respondet primum Arnobius, aequaliter in omnes divina benificia
fuisse diffusa; deinde, omnes Deum aequaliter vocare omnibusque ad se veniendi potestatem fecisse, sed nulli necessitatem
afferre. Cap.
63, 64.
Docet, cur Deus non faciat, ut inviti homines ipsius credant promissis; deinde, quod soli Christiani salutem consequantur
ope Christi atque auxilio, cui a Deo patre facultas ista concessa. Cap.
65.
Transit ad veterem ethnicorum querimoniam, qua novellam esse christianam religionem atque antiquos et patrios ritus in barbaros
ac peregrinos non esse mutandos expostulabant. Cap.
66, 67, 68.
Tametsi christiana religio recens esset instituta, nonne
0812C
res omnes humanae, nonne in primis, vel ipsis fatentibus ethnicis, eorum Dii esse coeperunt? Cap. 69, 70.
Si ergo ante quadringentos annos Christiana religio non erat, neque etiam ante duo annorum millia nullos deos suos fuisse
negare non poterant. At demum religionis auctoritas non est tempore aestimando, sed numine. Cap.
71.
Objectionem illam deinceps infringit Arnobius, qua ethnici obtendebant, eorum religionem multo vetustiorem christiana esse
adeoque veriorem. Cap.
72, 73.
Respondet postulantibus ipsis ethnicis, cur tam sero Christus a Deo missus fuerit. Cap. 74, 75.
Satis iisdem facit inquirentibus, cur Deus, cui Christiani serviebant, patiatur illos omni persecutionum ac
0812D
paenarum genere vexari et opprimi. Cap. 76, 77, 78.
0811D
I.—
Si nullam esse ducitis contumeliam respondere aliquid interrogatos. Neque enim satis honestum videtur superiores et dominos interrogare. Salviamus, epist. III:
Parentes charissimi; Parentes reverendissimi, interrogari vos quaesumus, liceat. Contra superbi et fastu tumidi cunctanter aut nihil omnino solebant respondere. Cicero ad Trebat.,
0812D lib. VII, epist. 16:
Qui isthinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent, te percunctantibus respondere. Idem, Tusc., I, c. 8: M.
Quid? si te rogavero aliquid, nonne respondebis?—A.
Superbum id quidem esset: sed nisi quid necesse erit, malo ne roges. Herald. et Elmenh.
0813B
Edissertate nobis et dicite. Vide supra, ad lib. I, cap. 57. Pro
dicite Stewech. leg. censet
edicite, id est, clare, aperte, totum dicite, nihil conticeatis,
saget's heraus. Vide ad lib. I, cap. ult. Orell.
Vel quas ejus continentis offensas. Id est,
meministis, memoria tenetis. Infra hoc libro:
Quia fornicem
0813C
Lucilianum et Marsyam Pomponii obsignatum memoria continetis; et libro VII:
Honorantur, inquit, his dii, et si quas ab hominibus continent offensionum memorias oblatas, abjiciunt. Sic κατέχειν apud Graecos, Lycophron: δεῖπνον οὐδὲν τοιοῦτο κατέχω δεδειπνηκώς. Herald.
Arrogantiae supercilio tumidus. Vide supra, ad lib. I, cap. 38. Orell.
Injurias et contumetias. Nonius:
Injuria a contumelia hoc distat. Injuria enim levior res est. Pacuvius.
Patior facile injuriam, si est vacua contumelia. Vide Theophili Institut. Juris lib. IV, cap. 3, περὶ ὕβρεως. Elmenh. —Contrarium statuunt Stoici, verbi causa, Seneca, epist.
72, et in libro
in sapientem non cadere injuriam, cap. 4. Herald.
Spassim sine ullius personae discriminibus. His postremis verbis exponit, quod dixerat
passim. Sic
passim sine delectu conjunctim in corpore juris aliquoties. Herald. —Quae sequuntur. Fulv. Ursinus corrigit:
sine ullis personarum discriminibus. Orell.
0813D
Qui si dignus non esset, cui auscultare deberetis Μακρολογίαν in his verbis observat. Wopkensius ad Dictyn Cret., IV, 15, in Miscell. Obss. nov., tom. II, pag. 79, citans
simillimum locum, infra, lib. V, cap. 27, fin:
Et res digna omnino est, propter quam dii funditus genus omne debeant abolere mortalium. Orell.
Vota immortalitatis optaret. Obscura haec sunt, et opinor corrupta. Legendum existimo:
et portas immortalitatis apertaret. Sic paulo post:
Qui hominibus caecis et revera in impietate degentibus pietatis aperuit januas. Sic autem
apertare, ut
opertare ap. Festum. Herald. —Meursius mavult
aptaret. Sed nil mutandum.
Vota immortalitatis optaret, i. e. immortalitatem optaret vobis, precibus expeteret a Deo patre. Similiter Plin. Epist. X, 20,
cum patronum me provinciales optassent contra Marium Priscum, hoc est, a Senatu petiissent. Respicit autem Arnobius, ni fallor, ad verba illa Christi, Joh. XVII, 24. Orell.
0814B
Ut non in cunctos lumen et praetenderit vitae et periculum ignorationis amoverit. Haec verba antea loco posita alienissimo, nimirum supra post verba:
sine ullius personae discriminibus irrogavit, recte ad finem capitis translocavit Heraldus. Sensus est: etiamsi non in omnes lumen vitae praetendisset, etc.,
0814C tamen ob hoc erat a vobis non aspernandus, quod salutaria consilia vobis monstravit, etc. Non igitur audiendus Fulvius Ursinus
conjiciens:
praetenderet . . . . . . . . . . . amoveret. Pro
ignorationis Meursius in Critico pag. 49, legendum suspicatur:
interitionis, Sic noster lib. VII:
Feris et belluis proximus turbat tempestatibus patientes et ad periculum interitionis adducit. Orell.
I. Hoc in loco tribui si ulla facultas posset, vellem cum his omnibus, quibus nomen invisum est Christi, ab instituta principaliter
defensione diverticulo paulisper facto, talia verba miscere. Si nullam esse ducitis
0813A contumelliam respondere aliquid interrogatos, edissertate nobis, et dicite quid rei, quid causae est, quod tam gravibus
insectamini Christum bellis? vel quas ejus continetis offensas, ut ad ejus nominis mentionem rabidorum pectorum effervescatis
ardoribus? Numquid regiam sibi vindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus infestissimis occupavit, et pacatas
ab exordio nationes alias delevit ac sustulit, alias sibi parere cervicibus compulit subjugatis? Numquid ardoribus avaritiae
flagrans universas opes illas, quibus se genus humanum studiose contendit impleri, possessionis
0813B Possessioni, mancipio.
Fulv.
suae mancipio vindicavit? Numquid libidinum cupiditatibus gestiens pudicitiae repagula vi fregit, aut alienis furtim insidiatus
est matrimoniis? Numquid arrogantiae supercilio tumidus,
0813B injurias et contumelias passim sine ullius personae discriminibus irrogavit? Qui si dignus non esset, cui auscultare deberetis,
et credere: vel hoc ipso fuerat non aspernandus a vobis, quod salutaria vobis ostenderet, quod vias vobis ad coelum, et
0814A vota immortalitatis optaret. Ut non in omnes lumen et praetenderit vitae, et periculum ignorationis amoverit?
0814C
II.—
Qui veram in orbe religionem inducit. Edit. Lugd. Bat.,
in orbem. Sed nil mutandum. Vide supra ad lib. I, cap. 42. Orell.
Religio officiosior. Id est commodis humani generis magis inserviens. Sic infra cap. 8:
Non futura credentes casta (matrimonia)
et officiosi foederis in maritos. Orell.
Et fons est, perpetuarum pariter fundator et conditor rerum. Perpetuae res, id est, aeternae, numquam interiturae. Sed fateor, mihi locum hunc esse de mendo suspectum. Non enim omnia, quae Deus
0814D condidit, sunt aeterna et perpetua. Lego itaque:
et fons est perpetuus, cunctarum pariter fundator et conditor rerum. Nisi forte his verbis expressit Arnobius verba Pauli in Epist. ad Hebr., L, 2, δι᾽ οὗ καὶ τοὺς αἰῶνας (hoc universum) ἐποίησε,
male intellecta. Orell.
Motu irriganturque vitali. Vide supra, ad lib. I, chap. 55. Orell.
Da puerum judicem. Non dubitavi in textum recipere felicissimam hanc emendationem, quam in Curis secundis protulit Heraldus quaeque cum sequenti
dubitabit optime conspirat. Editiones omnes habent
da verum judicium, quod in mendo cubare unus vidit Heraldus in editione sua legendum conjiciens vel:
da naturae judicium, vel:
da verum animae judicium, quasi hoc loco sermo sit de testimonio animae, de quo singularem librum scriptis Tertullianus. Meursius conj.
Ad verum judicium. Sed longe praefero
da (id est pone, cogita tibi)
puerum judicem. Orell.
0815C
Et quasi nos cernat, faciem sublevamus ad coelum. Tertullian., Apologet., c. XVII:
Denique pronuntians haec, non ad Capitolium, sed ad coelum respicit. Novit enim sedem Dei vivi: ab illo, et inde descendit. Herald.
II. At enim odio dignus est, quod ex orbe religiones expulit, quod ad deorum cultum prohibuit accedi? Ergone ille religionis
extinctor, et impietatis auctor arguitur, qui veram in orbe religionem induxit? qui hominibus caecis, et revera in impietate
degentibus, pietatis aperuit januas, et cui se submitterent, indicavit? An ulla est religio verior, officiosior, potentior,
justior, quam Deum principem nosse, scire Deo principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput, et fons est, perpetuarum
pariter fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cunctaque coelestia animantur, motu irriganturque vitali: et qui si
non esset, nulla profecto res esset, quae aliquod nomen, substantiamque portaret? Nisi forte dubitatis an sit
0814B iste, de quo loquimur, imperator: et magis esse Apollinem creditis, Dianam, Mercurium, Martem. Da puerum judicem: et haec
omnia circumspiciens, quae videmus, magis an sint dii caeteri, dubitabit, quam
0815A in Deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus: sive cum exclamamus, o Deus, sive cum illum testem constituimus
improborum, et quasi nos cernat, faciem sublevamus ad coelum.
0815C
III.—
Quod si non mentis elatio, et typhus, qui appellatur a Graecis, obstaret, etc.
Typhus. τύφος—ἀλαζονεία, ἔπαρσις, κενοδοξία,
arrogantia, superbia, saepissime ap. Arnobium. Vid. infra cap. 12, 19, 29, 63, hujus libri. Nec minus frequens ap. alios inferioris aetatis scriptores,
verbi causa; Augustin. de Civit. Dei, XI, cap. penult.,
unam fruentem Deo, alteram tumentem typho. Orell.
Quid, aut quare prohibuerit fieri. Observavimus jam antea, apud hos scriptores reperiri saepissime particulas disjunctivas pro copulativis. Herald.
III. Sed minoribus supplicare diis homines vetuit. dii enim minores, qui sint aut ubi sint, scitis? Perstrinxit vos aliquando
suspicio eorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus, et honoris impartitione viduatos. Quod si non mentis
elatio, et typhus qui appellatur a Graecis, obstaret, atque officeret vobis, jamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit
fieri, intra fines quos stare voluerit religionem veram, quantum vobis periculum nasceretur ex eo, quod putaretis obsequio,
vel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis
0815B errori.
0815C
IV.—
Cum ulterius prorsus fuerimus evecti. Setewechius legend. conjicit
ulterius prorsius a
prorsus,
0815D
a, um: hinc
limites prorsi ap. Festum.
Prorsum, id est, porro versum, antrorsum: opp.
rursum. Utrumque conjunxit Terentius, Hecyra (III, 1, 35) :
Trepidari sentio, cursari rursum prorsum.
At licet exempla τοῦ
prorsus adjective positi reperiantur apud vetustiores, comparativus
prorsior, us plane inusitatus neque recipiendae tales formationes nullo exemplo fundatae. Praeterea
prorsus, adverbium loci, pro
porro versus (vid. Fest.) jam involvit comparativum. Orell.
Sed ab latronibus pessimis. Intelligit Arnobius falsos doctores, de quibus Christus Matth., VII, 15: Προσέχετε δὲ ἀπὸ τῶν ψευδοπροφητῶν, οἵτινες ἔρχονται
πρὸς ὑμᾶς ἐν ἐνδύμασι προβάτων, ἔσωθεν δὲ εἰσι λύκοι ἅρπαγες. Orell.
Imminentia et nondum cassa. Hoc est,
nondum vana, irrita, κενά. Ita saepissime ap. Tertullianum et alios scriptores ecclesiasticos, verbi causa Minuc. Fel., c. 12:
Quam vos irritae pollicitationis cassa vota decipiant
0816C (ubi vid. Ouzel., pag. 117, ed. Gronov.) . Paulo post:
Si quod dicitur imminere cassum fiat et vacuum. Infra, cap. 12:
Aut quis audiret cassa et nuda jactantem. Cujac. leg.
passa, interpretans
praeterita; at sine exemplo. Herald.
Id est, salutis amissio. Haec verba lunulis inclusa, tamquam glossema, ejicienda censet Meursius, pag. 50. Orell.
IV. Verum haec omnia illustrius commemorabuntur et planius, cum ulterius prorsus fuerimus evecti. Monstrabimus enim Christum
non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis miserorum hominum imprudentiam vindicasse. Non credimus, inquitis,
vera esse quae dicit. Quid enim, quae vos negatis vera esse, apud vos liquent, cum imminentia, et nondum cassa, nullis possint
rationibus refutari? Sed et ipse quae pollicetur, non probat. Ita est. Nulla enim, ut dixi, futurorum potest existere comprobatio.
Cum ergo haec sit conditio
0816A futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu: nonne purior ratio est, ex duabus incertis et
in ambigua expectatione pendentibus, id potius credere, quod aliquas spes ferat, quam omnino quod nullas? In illo enim periculi
nihil est, si quod dicitur imminere, cassum fiat et vacuum: in hoc damnum est maximum, id est salutis amissio, si cum tempus
advenerit, aperiatur non fuisse mendacium.
0816C
V.—
Nonne vel haec saltem fidem vobis faciunt argumenta credendi. Etsi solet Arnobius plura quandoque copulare rem unam et eamdem significantia, mihi tamen persuadere nequeo, haec esse sincera:
Argumenta credendi. Et profecto ita est: scripserat aliquis ad oram libri sui:
Argumenta credendi. Hic enim proponuntur argumenta, quibus fides Christiana affirmari potest. Herald.
Immensi nominis hujus sacramenta diffusa sunt.
0816D Paulo inferius eodem capite:
Et salutaris militiae sacramenta depromere. Ii scilicet qui Christo se consecrabant, a scriptoribus ecclesiasticis saepissime comparantur cum militibus patrem, matrem
et omnem proximum ejerantibus. Tertullian., de Corona militis, cap. 11:
Credimusne humanum sacramentum divino superduci licere, et in alium dominum responsere post Christum, et ejerare patrem ac
matrem, et omnem proximum, quos et lex honorari et post Deum diligi praecipit?
Idem ad Martyres, cap. 3:
Vocati sumus ad militiam Dei vivi jam tunc, cum in sacramenti verba spopondimus. Lactant., lib. V, cap. 11:
Sacramenti, quod acceperat, proditor factus est. Cf. Lips., ad Tacit. Annal. XV et Stewech., ad Veget., de Re Milit., II, 5 p. 115 sq. ed. Vesal. Herald., Elmenh. et Orell.
Quae non ejus amore versa. Fulv. Ursin. conj.:
Quae non ejus ad morem versa. Non male quidem; sed nil mutandum. Orell.
Magisteria haec expetunt. Id est, expetunt religione christiana tamquam magistra uti. De vi verbi
magisterium
0817B vid. Casaubon., ad Sueton. August., cap. 2, pag. 179, edit. Burmann. Orell.
Quibus statuerint. Th. Canter.
quibusvis statuerint. Sed nil mutandum,
quibus, hoc loco pro
quantis, qualibus, ut saepe. Vid. Heins., ad Phaedr., fab. I, 13. Fulv. Ursinus totum locum ita legit et interpunxit:
Servi cruciatibus affici omnibus statuerint: malunt solvi conjuges matrimoniis. Orell.
Ad credendi studium prohibitionis ipsius stimulis excitetur.
0817C Similiter Tertullian., in Apologet., cap. ult.:
Nec quidquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra, illecebra est magis sectae: plures efficimur, quoties metimur
a vobis: semen est sanguis Christianorum,
Cf. eumd. ad Scapulam, cap. 4; Lactant., lib. V, cap. 13; Minuc. Fel. Octav.; Leo, serm. 1 de Ss. Petro et Paulo. Elmenh.
An numquid haec fieri passim et inaniter creditis. Id est,
temere et fortuito, sine delectu, εἰκῆ. Lactant., lib. III, cap. 9:
Anaxagoras, quum ab eo quaereretur, cujus rei causa natus esset; respondit: Solis ac coeli videndi. Hanc vocem admirantur
omnes, ac philosopho dignam judicant. At ego hunc puto non invenientem, quid responderet, effudisse hoc pa sim, ne taceret.
Herald. —Cf. Bünemann., ad Lactantii, lib. I, et Burmann., ad Phaedr., Fab. lib. V, 1, vers. 3, pag. 238. Ita Quintilian.,
Declam. IV, 13:
Ista credis passim fortuitoque disposita. Orell.
Carnifices unci. Alii:
Carnificis unci. Sed verbum
carnifex adjective usurpat Arnobius, supra, lib. I, cap.
0817D ult.:
Quae libido tam carnifex? et sic optimi scriptores. Horat., Od. I, 15:
Adulteri crines. Tibull. I, 11, 46:
Aratores boves. Silius, XIII, 375:
Bellator ensis. Vid. Oudendorp. ad Apulei. Met., lib. II, p. 110. Intelligendi autem unci, seu potius ungulae illae bisulcae et ferreae,
quibus igne candentibus reos eculeo impositos torquebant et laniabant veteres. Prudent., περὶ Στεφάνων, hymno in Vincentium
martyrem, vers. 173 et seq.:
Haec fatur, et stridentibus
Laniatur uncis denuo.
Vide, qui de tortura Romanorum vet. multus est, Matern., de Cilano
Romische Alterthümer, et Jo. Durant. Caselii Variar., lib. I, cap. 15, in Gruter. Lamp. Crit., vol. III, part. II, p. 211. Orell.
Veluti qu dam dulcedine atque omnium virtutum amore, etc. Gelenius ita:
Veluti quadam dulcedine atque nectare ebrii cuncta contemnant, etc., quae postrema verba cum neque in cod. ms., neque in editione
0818B principe romana legantur, illum de suo addidisse putat Canterus. Et omnino ingratissima esset triplex repetitio τοῦ
atque. Orell.
Cognitas rationes. Idem quod supra dixerat
argumenta credendi. Fulvius mavult
incognitas. Orell.
Credulitatis assensum. Credulitas, hoc loco et infra, cap. 12, in bonam partem pro fide, ut saepius apud hos scriptores. Orell.
V. Quid dicitis, o nescii, etiam fletu et miseratione dignissimi? Ita non extimescitis, ne forte haec vera sint, quae sunt
despectui vobis, et praebent materiam risus? nec saltem vobiscum sub obscuris cogitationibus volvitis, ne quod hoc die credere
obstinata renuitis perversitate, redarguat serum tempus,
0816B et irrevocabilis poenitentia castiget? Nonne vel haec saltem fidem vobis faciunt argumenta credendi, quod jam per omnes
terras in tam brevi tempore et parvo, immensi hujus sacramenta diffusa sunt? quod nulla jam natio est tam barbari moris, et
mansuetudinem nesciens quae non ejus amore versa molliverit asperitatem suam, et in placidos sensus assumpta tranquillitate
migraverit? quod tam magnis ingeniis praediti oratores, grammatici, rhetores, consulti juris ac medici, philosophiae etiam
secreta rimantes, magisteria haec expetunt, spretis quibus paulo ante fidebant? quod ab dominis
0815B Quod ex dominis.
Fulv.
se servi cruciatibus affici,
0817A quibus statuerint, malunt, solvi conjuges matrimoniis, exhaeredari a parentibus liberi, quam fidem rumpere christianam,
et salutaris militiae sacramenta deponere? quod cum genera poenarum tanta sint a vobis proposita religionis hujus sequentibus
leges, augeatur res magis, et contra omnes minas atque interdicta formidinum animosius populus obnitatur, et ad credendi studium
prohibitionis ipsius stimulis excitetur? Numquid
0817B An numquid
Ms. et ed. Lugd. B.
haec fieri passim et inaniter creditis, fortuitis incursibus assumi has mentes? Itane istud non divinum et sacrum est, aut
sine Deo eorum tantas animorum fieri conversiones, ut cum carnifices unci, aliique innumeri cruciatus, quemadmodum diximus,
impendeant
0817B Impendant
Fulv.
credituris, vel uti quadam dulcedine atque omnium virtutum amore correpti cognitas accipiant rationes, atque mundi
0817B omnibus rebus praeponant
0817B Proponant
Sab. Male.
amicitias Christi? Nisi
0818A forte obtusi et fatui videntur hi vobis, qui per orbem jam totum conspirant et coeunt in istius credulitatis assensum.
0818B
VI.—
Quid ergo? vos soli sapientiae conditi atque
0818C
intelligentiae vi mera. nescio quid aliud videtis et profundum. Probo conjecturam Stewechii:
Quid? Ergo vos soli sapientiae conditi atque intelligentiae vi mera, nescio quid altius videtis et profundius? Vide intpp. ad Fest. verbo
altum et profundum. Pro
conditi lego cum Oudendorp. ad Apulei., lib. I, pag. 8:
Conditae, id est, reconditae, litteris scil. Vix enim latine dici potest
vino conditus de ebrio. Pro
mera Meursius in Append., mavult:
In ea re. Orell.
Unde acuminis et vivacitatis tantum. Vivacitas hoc loco ingenii vigor et celeritas, nostrum
Witz. Orell.
Aut incomptus, cum fuerit, scire. Legi malim:
Aut inconditus, cum fuerit. Nam
incondita proprie opponuntur
numerosis. Cicero, lib. III, de Oratore:
Idque princeps Isocrates instituisse fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem, delectationis atque aurium causa,
numeris adstringeret.
Herald. —Nil mutandum. Nam
incomptum sermonem opponit Arnobius non
numeroso, sed
composito, id est artificiosae
0818D conciunaeque structurae collocationique verborum. Opp.
incomptus, horridus. Vid. Cic., de Orator. I, 11: Quintil., Instit. X, c. 1, § 44, et, qui de hoc verbo multus est, I Ch. Th. Ernesti in Lexico
Technologiae lat. rhetor., verbis
Compositio, Compositus. Orell.
Fornicem Lucilianum. Fornix videtur fuisse titulus incerti satirarum Lucilianarum libri, obscoeni, ut videtur, argumenti. Nam
fornix, id quod lupanar. Isidorus Origg., lib. X, pag. 1075, Auct. ling. lat., ed. Godofredi:
Fornicarius et Fornicatrix est, cujus corpus publicum et vulgare est. Haec sub arcuatis prosternebantur, quae loca fornices
dicuntur.
Inde nata recentioris latinitatis vocabula
fornicare et
fornicatio. Vide Voss. Etymol. Rom., verbo
fornix et Oudendorp., in Apul., pag. 465. Ita Horat. I, serm. II, 30:
Olente in fornice stantem. Pro
Lucilianum Meursius leg. censet
Caecilianum. Sed nulla, quod scio, hujus nominis Caecilii comoedia citatur ab antiquis, Scriverius, apud eumdem Meurs., pag. 51, conj.
Licinianum. Orell.
Marsyam Pomponii. Pomponii poetae duo celebrantur,
0819B unus
L. Pomponius Bononiensis, Atellanarum auctor antiquissimus,
sensibus celebris, rudis verbis, et novitate inventi a se operis commendabilis, ait Velleius Paterculus; alter
L. Pomponius Secundus, tragicus vates civisque clarissimus, temporibus Caii et Claudii Imperatorum, de quo crebra mentio Senecae, Plinio et Tacito.
Ab utroque diversum puto illum Epigrammatarium, quem Varro nominat (de Ling. lat., lib. VI, pag. 86, ed. Bipont.), ad quem
forte referendum poema
Marsyas, quod ut impudicum notat Arnobius. Videtur autem tractasse de nocturnis stupris et variis generibus libidinum, quibus infamis
fuit statua Marsyae dei in celeberrima fori parte, ubi causae
0819C agebantur. Seneca, de Beneficiis, lib. VI, cap. 32, de Julia Augusti filia:
Pererratam nocturnis comessationibus urbem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in
stupra placuisse; quotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quaestuariam versa, jus omnis licentiae sub ignoto
adultero peteret.
(Popma, ad Varronis l. laud., p. 190, ed. Bipont.) . Equidem non video, cur Marsyas ille abjudicandus sit Pomponio Atellanarum
scriptori. Nam Varro
Papinii epigramma citat, non
Pomponii, quod est e conjectura Scaligeri, et fabulas illas Atellanas obscoeni maxime argumenti fuisse et dramati Graecorum satyrico
respondisse, conjicio e Ciceron., epist. IX, 16. Quid quod ipse titulus
Marsyas majus aliquod poema indicare vicetur. Floruit autem Pomponius ille, quem cum contemporaneo ejus Lucilio conjungere videtur
Arnobius, temporibus Sullae anno urbis conditae 666. Vid. Vell. Paterc., II, 9, et Euseb. Chron., ad Olymp, 173, 1. Orell.
Quae sint in litibus constitutiones. Variant rhetores
0819D in constitutionum definitione. Cicero, de Invent., I, 8,
constitutionem vocat in genere
quaestionem, ex qua causa nascitur, in Topicis autem, c. 25,
refutatio accusationis, ait,
in qua est depulsio criminis, quae graece στάσις
dicitur, latine appellatur status; in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio. Quem locum allegans Quintilian., inst. III, c. 6, § 13.
addit: Quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat. Vide imprimis J. Th. Ernesti Lexicon Technologiae lat. rhetoricae, hoc verbo. Orell.
Quid sit genus, quid species. Posterius
quid, quod in codice manuscripto et antiquis editionibus deest, addidit Heraldus. Orell.
Sapientiam hominis stultitiam esse apud Deum. Verba sunt D. Pauli I Cor., III, V: 19. Ἡ γὰρ σοφία τοῦ κόσμου τούτου μωρία παρὰ τῷ Θεῷ ἑστι. Quae autem vix videntur perstrinxisse
gentilium aures, christianorum libros sacros nec legentium, nec auscultantium. Orell.
0820B
Et naturalia pergitis reserare secreta. Phrasis Lucretiana:
Religionum animos vinclis exsolvere pergo.
Herald.
Suspiciones suas pro probatis, etc.
Pro quod non agnoscunt cod. ms. et editiones veteres, est e correctione Stewechii.
Suspiciones autem hoc loco
opiniones, conjecturae, Hypothesen, Vermuthungen, nihil amplius. Orell.
VI. Quid ergo? vos soli
0817B
Haec ita Fulv.: Quid ergo vos soli sapientiae atque
0818B intelligentiae vi mera nescio quid abditum videtis et conditum.
Audacius quam verius. Vide Not.
sapientiae conditi atque intelligentiae vi mera, nescio quid aliud videtis, et profundum? soli esse nugas intelligitis haec
omnia, soli verba et pueriles ineptias, ea quae nobis promittimus principali ab rege ventura? Unde, quaeso, est vobis tantum
sapientiae traditum? unde acuminis, et vivacitatis tantum? vel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis assumere, divinationis
tantum potuistis haurire? Quia per casus et tempora declinare verba scitis et nomina, quia voces barbaras, soloecismosque
vitare, quia numerosum, et instructum, compositumque sermonem, aut ipsi vos nostis efferre, aut incomptus cum fuerit, scire;
quia
0818B Fornicem Lucilianum
0818B Lucialinum
Sab. mendose.
, et Marsyam Pomponii obsignatum
0819A memoria continetis; quia quae sint in litibus constitutiones, quot causarum genera, quot dictionum, quid sit genus, quid
species, oppositum a contrario quibus rationibus distinguatur: idcirco vos arbitramini scire quid sit falsum, quid verum,
quid fieri possit aut non possit: quae imorum, summorumque natura sit? Numquamne illud vulgatum perstrinxit aures vestras,
sapientiam hominis stultitiam esse apud Deum? Primum et ipsi, penitus perspicitis vos ipsos, si quando de rebus disceptatis
obscuris, et naturalia pergitis reserare secreta, et ipsa quae dicitis, quae asseveratis, quae capitali plerumque contentione
defenditis, nescire vos, et unumquemque suspiciones suas pro probatis et comprehensis pertinaci obluctatione tutari?
0819B
0820B
VII.—
Quid enim si verum perspiciamus . . . . . scire per nos possumus. Si perspiciamus, id est an, utrumne perspiciamus, ut bene expl. Stewech.:
Konen wir aus uns selbst wissen, ob wir die Wahrheit erkennen.
0820C Edit. princeps habet
si verum perspiciam, uncis inclusum, ut auctor de se ipso loquatur. Male. Orell.
Nescio quae res protulit, et concinnavit invidia. Intelligit Arnobius naturas illas malas Deoque adversarias, quibus animarum creationem tribuebant gnostici, quos sequebatur
in hac doctrina. Pro
invidia, ms. habet
invida, scil.
res, non male. Orell.
Subinflati pectoris. Ita lego cum Meursio. Caeteri disjungunt
sub inflati pectoris. Quod Herald, defendit more Arnobii praepositionibus
in, sub, ex, etc., abundanter utentis. Sed
subinflatus, id est aliquantum inflatus, habet etiam Coelius Aurelian., de Morbis acutis, I, 2; videatur Gesner., in Thesauro. Orell.
Quod Socrates ille comprehendere nequit in Phaedone, etc. Arnobii lapsus memoriae est; non enim in Phaedone, sed Alcibiade, p. 129 (58, vol. V, ed. Bip.) locus hic legitur: ΣΩ.
Τί ποτ᾽ οὖν ὁ ἄνθρωπος; ΑΛ. Οὐκ ἔχω λέγειν. Elmenh. —Ms. habet
in Fedro, unde Nourrius suspicatur, Arnobium παραφραστικῶς
0820D exposuisse locum in Phaedro Platonis ed. II. Stephen., t. III, p. 230 (Bipont. vol. X, p. 285) , ubi ipse Socrates: Ὅθεν
δὴ χαίρειν ἐάσας ταῦτα, πειθόμενος δὲ τῷ νομιζομένῳ περὶ αὐτῶν, ὃ νῦν δὴ ἐλεγον, σκοπῶ οὐ ταῦτα, ἀλλὰ ἐμαυτὸν, εἴτε τι θηρίον
ὢν τυγχάνω Τυφῶνος πολυπλοκώτερον, καὶ μᾶλλον ἐπιτεθυμένον, εἴτε ἡμερώτερον καὶ ἀπλούστερον ζῶον, θείας τινὸς καὶ ἀτύφου μοίρας
φύσει μετέχον. Quod multo est verosimilius. Orell.
Pellax. Papias:
Pellax . . . . deceptor, dolosus, fallax. Arnobius, infra, l. V:
Quid subjiciemus pro aureis imbribus, in quos idem se pellax fraude induit perfida. Elmenh. —Cf. Serv. ad Virgil., Aen., II, 90. Orell.
Utrumne illum tellus uliginis alicujus conversa putore. Plato (in Timaeo): Ἆρ᾽ ἐπειδὰν τὸ θερμὸν καὶ τὸ ψυχρὸν σηπεδόνα τινὰ λάβῃ, ὥς τινες ἐλεγον, τότε δὴ τὰ ζῶα συντρέφεται.
Herald. —Dogma haustum ab Aegyptiis. Vide Diodor. Sic., I, c. 7 et 10; ibique intpp. Orell.
Atque oris acceperint formam. Proba lectio. Est
0821B enim haec numeri enallage antiquis scriptoribus graecis et latinis usitatissima. Vide Priscian., l. XVII; Terentius (Andr.,
IV, sc. 1, v. 2) :
Hoccine credibile est, aut memorabile,
Tanta vecordia innata cuiquam ut sciet,
Ut malis gaudeant, atque ex incommodis
Alterius sua ut comparent commoda?
Sed Arnobii aevo frequentatae eaedem ἐναλλαγαί. Jul. Firmicus, l. III, c. 15:
Faciet eum, qui sic lunam habuerit, in templis sordide manere; et qui aliquid velint, quasi a diis dictum hominibus nuntiare; et saepius. Herald. —Salmas., in ed. Lugd. Bat., leg.
acceperit. Orell.
Quod ambigit in Theaeteto Plato. Locus Platonis, ad quem respicit Arnobius, legitur in Theaetet., p. 158, t. I, ed. Henr. Steph. (p. 82, vol. II, ed. Bip.)
. Orell.
Radiorum et luminis intentione videamus, etc. Variabant
0821C enimvero ea de re philosophorum sententiae, quas A. Gellius (Noct. Att., l. V, c. 16) perspicue his verbis explicat:
Stoici causas videndi has esse dicunt, radiorum ex oculis in ea, quae videri queunt, emissionem, aerisque simul intentionem.
Epicurus autem affluere semper ex omnibus corpor bus simulacra quaedam corporum ipsorum, eaque se in oculos inferre, atque
ita fieri sensum putat. Plato existimat, genus quoddam ignis lucisque de oculis exire; idque conjunctum continuatumque cum
luce solis, vel cum alterius ignis lumine sua vi e externa nixum efficere, ut quaecumque offenderit illustraveritque cernamus.
Conf. Plutarch., de Placit. philos., l. IV, c. 13; Laert., l. I, § 157 et VIII, 28; Lucret., l. IV, V. 46 seqq.; Macrob.,
Sat., l. VII, c. 14. Nourr., p. 527, seq.
Utrum sapor in rebus sit, etc. Conf. Plutarch., de Placit. philos., IV, cap. 18; Lucret., lib. IV, vers. 626, et II, 398. Nourr.
Et nostris in pupulis sidant. Lucretius, III, vers. 409,
0821D seq.:
Ut lacerato oculo circum, si pupula mansit
Incolumis, stat cernendi vivata potestas.
Herald. Lexicon Graecolat. vetus:
Pupula, ὀφθαλμοῦ κόρη. Papias:
Pupula . . . . pupilla, principale. Cic., de Nat. deor. II, c. 57:
Acies ipsa, qua cernimus, quae pupula vocatur, ita parva est, ut ea, quae nocere possent, facile vitet. Ubi vide intpp. Elmenh. —Conf. Oudend., ad Apulei., Met. III, p. 215. Orell.
Quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant, etc. Hanc quaestionem solvere conatur Alexander Aphrodisiensis, Problem. 1, 2 et 3. Orell.
Solum oleum respuat, etc. Vide Plutarch., lib. VII, Sympos., quaest. 10, et lib. VII, quaest. 3. Nourr. p. 528.
Sed in suam naturam impenetrabilem semper perspicue colligatur. Legendum puto:
Sed in sua natura impenetrabile semper perspicuum colligatur; id est:
0822B
sua natura. Nam
in saepissime πλεονάζει apud hunc scriptorem. Herald. —Non video, cur aliquid mutandum sit. Sensus est: oleum quoties commiscetur
cum aliis liquoribus,
colligitur, i. e. colligit se in summo scilicet vasculo,
in suam naturam impenetrabilem aliis liquoribus.
Perspicue, i. e. ita, ut nec coloratum nec turbidum, sed pellucidum maneat. Orell.
Ipse denique animus, qui immortalis a vobis et Deus esse narratur. Cic. Tusc. I, c. 26:
Ergo animus, qui, ut ego dico, divinus est, ut Euripides audet dicere, Deus. (ubi vid. Davis.) Idem ap. Macrob. in Somn. Scip., lib. II, c. 12:
Mens cujusque is est quisque . . . . . Deum te igitur scito esse, siquidem est Deus, qui viget, qui sentit, qui meminit; et Dionysius Cato in notissimo illo disticho:
Si Deus est animus, nobis ut carmina dicunt,
Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
Quod male intellexerunt interpretes
animus tamquam
0822C praedicatum ad verbum
Deus referentes. Quin contra est subjectum, et construendum:
Si animus est Deus. Vide Gisb. Cuper., qui de hoc dogmate multus est in Obss, lib. II, cap. 17, pag 249, ed. Lips. Orell.
Cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus. Vide Lucret., III, vers. 446—470. Herald.
In senectute defessus delira et fatua et insana. Existimant aliquid hic deesse. Et sane perturbata atque interrupta videtur oratio. Pendet tamen a superioribus,
quos ita caecos et superbos nescio quae res protulit et concinnavit invidia, ut, cum nihil sciamus omnino, fallamus nos tamen
et in opinionem scientiae subinflati pectoris tumore tollamur.
Recte deinde sequitur:
Delira et fatua et insana quorum infirmitas, etc. Sed paulo longius hyperbaton intercessit ad praecedentium probationem. Herald. —Atqui minime mutanda interpunctio,
neque, ut Meursius putat, deest aliquid:
delira, fatua, insana sunt ablativi et pendent a
senectute.
0822D Si quid tamen mutandum, malim equidem sequi emendationem N. Heinsii in Adversariis, lib III, cap. 16, pag. 530:
Deliret et fatue et insane. Orell.
VII. Quid enim, si verum perspiciamus, etiam si
0820A omnia saecula in rerum investigatione ponantur, scire per nos possumus, quos ita caecos, et superbos nescio quae res protulit,
et concinnavit invidia, ut, cum nihil sciamus omnino, fallamus nos tamen, et in opinionem scientiae subinflati pectoris tumore
tollamur? Ut enim divina praeteream, et naturali obscuritate res mersas, potest quisquam explicare mortalium id, quod Socrates
ille comprehendere nequit in Phaedone? homo quid sit, aut unde sit, anceps, varius, mobilis, pellax, multiplex, multiformis?
in quos usus prolatus sit? cujus sit excogitatus ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur examina? utrumne
0819B
Ita Ms.
illum tellus uliginis alicujus conversa putrore, tamquam vermes animaverit, tamquam mures? an fictoris alicujus, et fabricatoris
manu lineamenta haec
0820B corporis, atque oris acceperint formam? Potest, inquam,
0821A scire in medio haec posita, atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus evigilemus,
quibus modis fiant insomnia, quibus visa? immo, quod ambigit in Theaeteto Plato, vigilemus aliquando, an ipsum vigilare, quod
dicitur, somni sit perpetui portio? et quid
0821A Ecquid
Stewech.
agere videamur, insomnium cum videre nos dicimus? radiorum et luminis intentione videamus, an rerum imagines advolent, et
nostris in pupulis sidant? utrum sapor in rebus sit, an palati contagionibus fiat? quibus ex causis pili nigrorem ingenitum
ponant, neque omnes pariter, sed paulatim adjiciendo canescant? quid sit quod humores
0822A universi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat immersionem in se pati, sed in suam naturam impenetrabilem
semper perspicue colligatur? Ipse denique animus, qui immortalis a vobis et Deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in
infantibus stolidus, in senectute defessus, delira et fatua et insana? Quorum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis
est, quod cum fieri possit ut veri aliquid aliquando dicamus, et hoc ipsum nobis incertum sit, an veri aliquid dixerimus.
0822D
VIII.—
Et quoniam ridere nostram fidem consuestis. Ethnici ridebant christianos ut nimium credulos in Deum, accusabantque illos, quasi rationem fidei vel reddere vel accipere
nollent, sed simpliciter saltem credere. Julianus Imperat. apud Gregor. Nazianz.: Στηλιτευτικῷ, et pag. 296: Ἡμέτεροι, φησὶν,
οἱ λόγοι καὶ τὸ ἑλληνίζειν, ὧν καὶ τὸ σέβειν θεούς. ὑμῶν δὲ ἡ ἀλογία, καὶ ἡ ἅγροικία, καὶ οὐδὲν ὑπὲρ τὸ, Πίστευσον, τῆς ὑμετέρας
ἐστὶ σοφίας. Demoliuntur hanc invidiam calumniosam, et procul eam a christianis esse ostendunt rationibus firmissimis Origenes
contra Celsum, lib. I, pag. 9 et 10; Theodoret., serm. 1, de fide, contra Graecos, pag. 12 et 13; Augustin., tom. VI, ad Honoratum,
de utilitate credendi; Euseb., Praeparat. evangel., lib. I. Elmenh.
0823B
Lancinare. Supra, lib. I, c. 36:
Issis furva moerens perditum filium, et membratim conjugem lancinatum. Vide de hoc verbo (quo usi etiam Catullus et Sallustius) Stewech., in Apulei. Metam. IV, pag. 298, ed. Oudendorp. Orell.
Meraco sapientiae tincti. Meracum scilicet vinum.
0823C Sic Horat. II, epist. II, vers. 137:
Expulit elleboro morbum, bilemque meraco.
Nourr., p. 558.—
Meracus, a, um, antique pro
merus, purus. Vide Lauremberg., Antiquar., hoc verbo. Orell.
Suscipiant, sumant atque aggrediantur actores? Peregrinamini. Ita Meursius et editor Lugd. Bat. cod. ms.
aggrediantur: An terris peregrinamini. Scriverius, ap. Meurs., in Append.
a choris peregrinamini. Herald. suspicatur legendum:
An temere peregrinamini ex simillimo loco Eusebii Praeparat. evangel., lib. I: Καὶ πλεῖ τις αὖθις εἰς ἄδηλον, οὐδ᾽ ἄλλην προβεβλημένος τῆς σωτηρίας
ἄγκυραν, ἢ μόνην τὴν πίστιν, καὶ τὴν ἀγαθὴν ἐλπίδα. Fulv. Ursin. legit . . . . . .
suspiciamus, sumamus atque aggrediamur? An terris, etc. Sed praefero omnibus illis conjecturis emendationem Salmasii. An pro
actores legendum sit
auctores, dubitare se affirmat Wasse ad Sallust., Cat., III, p. 34, ed Haverc.
0823D Orell.
Conjugalia consortia. Eleganter.
Nuptiae enim (ut Modestinus ait Leg. I Digest. de ritu nuptiarum)
conjunctio maris et foeminae, et consortium omnis vitae, divini et humani juris communicatio. Dionys. Halic., lib. II, Antiq. Rom., p. 95: Γυναῖκα γαμετὴν κατὰ νόμους ἱεροὺς συνελθοῦσαν ἀνδρὶ, κοινωνὸν ἁπάντων εἶναι
χρημάτων τε καὶ ἱερῶν. Elmenh.
VIII. Et quoniam ridere nostram fidem consuestis, atque ipsam credulitatem facetiis jocularibus lancinare,
0823A dicite, o festivi, et meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in vita negotiosum aliquod atque actuosum genus,
quod non fide praeeunte suscipiant, sumant, atque aggrediantur actores? Peregrinamini, navigatis: non domum vos credentes
peractis negotiationibus remeaturos? terram ferro scinditis, atque oppletis seminum varietate: non credentes vos frugem percepturos
esse vicibus temporariis? conjugalia copulatis consortia: non futura esse credentes casta, et officiosi foederis in maritos?
liberorum suscipitis prolem: non incolumen credentes fore, et per gradus aetatis venturam senectutis ad metas? aegritudines
corporum medicorum committitis manibus: non credentes morbos posse mitigata asperitate leniri? bella cum hostibus geritis:
non victoriam vos
0823B credentes praeliorum successionibus relaturos? veneramini deos, et colitis: non credentes illos esse, et propitias aures
vestris supplicationibus accommodare?
0823D
IX.—
Qui cunctorum originem esse dicit ignem, aut aquam, non Thaleti, etc. De his diversis philosophorum opinationibus videndi Sext. Empiric. adversus Mathematicos, p. 304 et 305 (ed. H. Steph.).
Chalcidius, in Platonis Timaeum; Diog. Laert., lib. I, Tertullian. adversus Marcion.; Lactant., Inst., lib. I, cap. 5; Minucius
Felix Octav., cap. 19; Plutarch., de Placit. philosophorum, lib. I; Cic., lib. IV. Academ. Quaest., lib. II, cap. 37, et ibi
Davis. Eusebius, de Praeparatione evangelica, lib. I, cap. 5, lib. V,
0824B cap. 13. Hermias in irrisione philosophorum gentilium; Justin. Martyr, in cohortatione ad Graecos, p. 3 et 5. Theodoret.
contra Graecos, serm. IV, de materia et mundo. Nemesius περὶ φύσεως ἀνθρώπου, cap. 5. Elmenh.
Qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio,
0824C
non Archytae. Cic. Academ., II, 37:
Pythagorei ex numeris et mathematicorum initiis (id est, punctis et lineis)
proficisci volunt omnia. Ubi vide quos laudat Davis. Orell.
Qui animam dividit. Scilicet in rationalem et irrationalem. Theodoretus (Serm. V, de Nat. hom., tom. IV, p. 546) : Πλάτων καὶ Πυθαγόρας τὸ μὲν
λογικὸν αὐτῆς ἄφθαρτον εἶναι, φθαρτὸν δὲ τὸ ἄλογον. Nourr., p. 530.—Nimirum in duas partes,
alteram rationis participem, alteram rationis expertem. Vide Cic. Tusc., disp. II, cap. 20, et ibi Davis. Alii Platonici diviserunt in tres partes,
rationabilitatem, irascentiam et cupidinem. Vid. Apul., de Habit. doctrinae Platon., lib. II, p. 14, ed. Elmenh., et quos laudat Davis., ad Cic. Tusc., I, 10. Orell.
Qui quintum elementum principalibus applicat causis, non Aristoteli, etc. Ἐντελεχείαν, scilicet
quasi quamdam continuatam motionem et perennem, ut expl. Cic., Tusc. I, 10, ubi vid. Camerar. et Davis. Cf. Ernest.
0824D Clav., Cic. et Tertullian. de Anima, cap. 30. Orell.
Qui ignem minatur mundo . . . . . non Panaetio, Chrysippo Zenoni. Vide Cic., de Nat. deor., II, 49; Theodoret., contra Graecos, sermo V, de Natura hominis; Justin. Martyr., Apolog. II, pro
Christianis. Orell.
Archesilao. Ed. Lugd. Bat.,
Archesilae. Conf. Grot. ad Marcian. Capell., lib. II, p. 46. Hic est ille quem ignorantiae magistrum vocat Lactantius et quem Cicero
omnem funditus philosophiam ait sustulisse ἀκαταληψίᾳ sua. Orell.
IX. Quid illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata
0824A vidistis inspectione, et manibus tractata tenuistis? Nonne vestrum quicumque est, huic, vel illi credit auctori
0823B Autoribus
Ms.
? non quod sibi persuaserit quis verum dici ab altero, velut quadam fidei astipulatione tutatur? Qui cunctorum originem esse
dicit ignem aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae?
qui animam dividit, et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus applicat
causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo
0823B Igne minatur mundum
Fulv.
, et venerit cum tempus, arsurum, non Panaetio, Chrysippo, Zenoni? qui individuis corporibus mundos semper fabricatur et destruit,
non Epicuro, Democrito, Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi, atque omnia
0824B caecis obscuritatibus involuta, non Archesilao, Carneadi? non alicui denique Academiae veteris, recentiorisque
0824B Recentiorisve
Stewech.
cultori?
0824D
X.—
Ipsi denique principes. Cod. ms.
Ipsi demus, unde Herald. in Curis secundis contra Salmas. leg. conj.
Ipsi demum Orell.
Nonne ipsa ea. Ita Gelenius. Editio Rom.
Nonne apud ea, etc.; unde Meursius fecit
Nonne aut ea, etc. Orell.
0825C
Pythagoras numero exire. Recepi in textum emendationem palmariam J. Fr. Gronovii prolatam in Epistola ad Salmas., 289, in Sylloge Epist. Burmann.,
tom. II, p. 529. Antea legebatur:
Pythagoras numeros scivit? quod falsissimum; omnino enim numeros sciebat Pythagoras, sed non
numeris exire mundum. Herald.:
numeros coire. Meursius:
numeros scitne? Ed. Lugd. Bat.:
numeros ire. Sed unice verum
numero exire scil.
res. Orell.
Nostra in credulitate communem. Stewech. leg. censet;
nostra cum credulitate. Sed valde placet conjectura Heraldi in Curis secundis legentis
vestra in credulitate, id est cum omnia illa credatis, habetis fidem communem nobiscum. Orell.
X. Ipsi denique principes, et praedictarum patres sectarum
0824B Sententiarum
Sab.
, nonne ipsa ea quae dicunt, suis credita suspicionibus dicunt? Vidit enim Heraclitus res
0825A ignium conversionibus fieri? concretione aquarum Thales? Pythagoras numero exire? incorporales formas Plato? individuorum
Democritus concursiones? aut illi, qui autumant nihil posse omnino comprehendi, an sit verum quod dicunt, sciunt: aut ipsum,
quod definiunt, veritatis esse intelligunt pronuntiatum? Cum igitur comperti nihil habeatis et cogniti, omniaque illa, quae
scribitis, et librorum comprehenditis millibus, credulitate asseveratis duce: quaenam haec est judicatio tam injusta, ut nostram
derideatis fidem, quam vos habere conspicitis nostra in credulitate communem? Sed sapientibus vos viris omnibus instructis
disciplinarum generibus creditis? nempe illis, qui nihil sciscunt, nec pronuntiant unum; qui pro suis sententiis bella cum
adversantibus conserunt,
0825B et pervicacia semper digladiantur hostili; qui cum alter alterius labefactant, destruunt, convelluntque decreta, cuncta
incerta fecerunt, nec posse aliquid sciri ex ipsa dissensione monstrarunt.
0825C
XI.—
Sed officiant haec nihil nihilque impediant. Haec est emendatio verissima Jo. Meursii merito ab editore Lugd. Bat. in textum recepta. Codex ms. habet:
Sed efficiant haec nihilque impediant, vitiose et sine sensu. Gelenius edidit:
Sed facessant haec nihilque impediant. Heraldus conj.:
Sed efficiant haec nihil,
0825D
nihilque impediant: nihil efficiant explicans frustra sint, effectu careant (Vide C. Barth., Adversar., lib. XXVIII. cap. 9, et Ruhnken., ad Rutil. Lup., lib.
II p. 120) . Quam tamen conjecturam ipse Heraldus retractat in Curis secundis. Orell.
Vos Platoni, vos Cronio, vos Numenio. Sic edidi cum editore Lugduno-Batavo ex emendatione Fulv. Ursini. Codex ms. habet
Crotonio, cujus apud veteres nulla mentio. Defendit tamen Hug. Grotius ad Marcian. Capell., lib. VI, p. 209, putans esse Κροτώνειος
gentile a Κρότων, teste Stephano, et innui ab Arnobio Pythagoram.
Cronius autem Philosophus Platonicus, familiaris Numenii, memoratur ab Eusebio, Hist. eccles., lib. VI, cap. 19. Gelenius (quem secuti
plerique editores) ita mutavit:
vos Platoni, vos Plotino, vos Numenio, et hos tres conjungit etiam Theodoretus, serm. II, de Principiis, p. 33: Αὐτίκα τοίνυν τὴν Πλάτωνος διάνοιαν ἀναπτύσσοντες
καὶ ὁ Πλωτῖνος καὶ Νουμήνιος. Plotinus princeps Neoplatonicorum, notissimus e vita a Porphyrio discipulo scripta. Th. Canterus
0826C leg. censet
Protomo sive
Prothomo, cujus meminit Apuleius, de Deo Socratis. Meursius, p. 53, legendum censet
Stratoni citans Augustinum de Civ. Dei, lib. VI, cap. 10; Scriverius, apud eumdem Meursium
Cratoni. Numenius Apameensis Syrus, philosophus platonicus et phythagoricus, variis scriptis nobilitatus, ex quibus plura fragmenta exstant
apud Eusebium de Praeparatione evangelica, lib. XI et XIII. Cf. Suidas, et Hesych. Miles. in ejus vita. Orell.
Ut cum utrique auctoribus stemus. Haec est sagacissima emendatio Gelenii. Cod. ms. et ed. rom.:
ut cum utrisque auctoribus tempus, inepte et nullo sensu. Orell.
Vobis velitis dari, quod ita ab illis dicitur, accipere, vos ea, quae proferuntur a Christo, audire et spectare nolitis. Stewech conj.: vobis velitis dari, quidquid ab illis dicatur, arripere nos ea; quae proferuntur a Christo audire et spectare
nolitis. Equidem propius ad verba Arnobii legendum censeo:
Vobis velitis dari, quod ab illis dicatur, accipere nos; ea quae proferuntur
0826D
a Christo, audire et spectare nolitis, Certe v.
ita importunum hoc loco et plane delendum. Orell.
Et judicare fideliter. Nove
fideliter dixit pro eo, quod est
fidenter et
audacter. Prudentius quoque
fidelis pro credibili et fide digno usurpavit περὶ Στεφάνων, hymno 10:
Haec si quis amens fabulosa existimat,
Vel ipse tute si parum fidelia
Rebare pridem, vera cognoscas licet.
Meurs.,
p. 54.
Fervunculum. Ita editor Ludg. Bat., ut videtur, ex ms. cod.
fervunculus a fervore. vid. Fl. Caper de Verbis dubiis pag. 2248, in Collectione Putschii. Alii legunt
furunculum, quod idem est.
Furunculus est tuberculum acutum cum inflatione et dolore. Cels., lib. V, cap. ult. (Nostrum
Aisse.) Orell.
Compositionibus fluere levigatis. Levigare . . . . . laevem et aequum facere, glatt machen, verebnen, glatten. Vide Oudendorp., in Apuleii. Met. lib. II, pag. 236. Orell.
0827B
Quibus necessario debeat rebus de obscurissimis credi. Debeat id est oporteat. Supra, lib. I, c. 63:
Qui caecis restituerat lumina, is efficere, si deberet, non poterat caecos? ubi male rescribi volebant
liberet. Herald. —Ita Petron., Satir., cap. 33, extr.,
Hic nescio quid boni debet esse, id est, necesse est ut sit, oportet. Ubi vid. Sciopp. et Burmann. Orell.
Ordinare sequaciter inductiones suas. Id est, ita ordinare, ut alia inductio ex alia sequatur, ut nos dicimus
consequent. Vid. Savaro ad Sidon., lib. VII, epist. 17 pag. 477. Orell.
0827C
Qui sermonem candidule prompsit. Annon legendum
callidule cum Heraldo in Curis secundis? Nam in proxime antecedentibus de syllogismis, enthymematibus, etc., sermo est, quibus callide
utebantur veteres philosophi ad fucum faciendum auditoribus eorumque assensum extorquendum contra veritatem. Ita noster infra
cap. 68, ejusdem libri dicit
fraus callidula. Orell.
Sponsione. Meursius conj.
responsione. Male. Orell.
XI. Sed officiant haec nihil, nihilque impediant; plurimum quo minus eis credere atque auscultare debeatis. Et quid est,
quod in hac parte, aut vos plurimum habeatis, aut nos minus? Vos Platoni, vos Cronio, vos Numenio, vel cui libuerit creditis:
nos credimus, et acquiescimus Christo. Iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus, sitque
0826A nobis et vobis unum et socium credere: vobis velitis dari, quod ita ab illis dicatur, accipere; vos ea, quae proferuntur
a Christo, audire et spectare nolitis? Atqui si causas causis, partes partibus voluerimus aequare: magis nos valemus ostendere
quid in Christo fuerimus secuti, quam in philosophis quid vos. Ac nos quidem in illo secuti haec sumus: opera illa magnifica,
potentissimasque virtutes, quas variis edidit exhibuitque miraculis, quibus quivis posset ad necessitatem credulitatis adduci,
et judicare fideliter, non esse quae fierent hominis, sed divinae alicujus atque incognitae potestatis. Vos in philosophis
virtutes secuti quas estis, ut magis vos illis quam nos Christo oportuerit credere? Quisnamne illorum aliquando verbo uno
potuit, aut unius imperii jussione:
0826B non dicam maris insanias, aut tempestatum furores prohibere, compescere: non caecis restituere lumina aut sine luminibus
natis dare: non ad vitam revocare defunctos: non annosas dissolvere passiones: sed quod levissimum multo est, fervunculum,
scabiem, aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare? Non quo illos negemus, aut morum integritate laudabiles,
aut non omni genere studiorum et disciplinarum peritos: nam et verbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus
fluere levigatis; concludere acutissime syllogismos; ordinare
0827A sequaciter inductiones suas; reddere definitionibus formulas, partiri, dividere: multa dicere de numerorum generibus: multa
de musicis: geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare. Sed quid istud ad causam? Numquid enthymemata,
syllogismi, resque aliae similes scire illos veritatem spondent; aut ea re digni sunt, quibus necessario debeat rebus de obscurissimis
credi? Personarum contentio non est eloquentiae viribus, sed gestorum operum virtute pendenda. Ille non est dicendus auctor
bonus, qui sermonem candidule prompsit: sed qui, quod pollicetur, divinorum operum prosequitur sponsione.
0827C
XII.—
Quis eum promitteret, etc. Alii
permitteret, male.
Promittere idem quod spondere. Paulo ante:
Syllogismi resque alioe similes scire illos veritatem spondent. Juvenalis:
Promittunt atrocem animum.
Durae per pectora setae
Herald.
Quis eum promitteret aperte aliquid judicare. Legend.
indicare, ut conjecit Meursius astipulante J. Davisio ad Caesar. de B. G. VI, 42, p. 339, ed. Oudend. Orell.
0827D
Facilitatis stolidae. Ita Gelenius correxit, quem secuti caeteri editores omnes. Antea legebatur
solidae, quod defendit Priorius neque prorsus videtur rejiciendum.
Facilitas solida scil. est plena credulitas, et quae tanta est, ut ei adjici possit nihil. Nostrum
stock-dumm, stock-einfaltig, facilitas stolida idem quod stulta credulitas. Orell.
Ea subdidit. Gelen.
eas, male.
Ea scil.
vis rerum, etc. Orell.
Quae in India gesta sunt. Ubi doctrina Evangelii propagata dicitur per Pantaenum, anno post Christum circiter 196. Vide Euseb., Hist. eccl., lib. V,
c. 10, et Hieronymi Catalog. Scriptor. ecclesiast., cap. 36. India autem hoc loco est Aethiopia supra Aegyptum. Orell.
In Arabia. Vide Euseb., Hist. eccles., lib. VI, c. 19. Orell.
In insulis et provinciis omnibus. Conferend. cum nostro Tertullian., lib. I, adv. Judaeos, c. 7:
Christi regnum ubique porrigitur, ab omnibus gentibus supra
0828B
enumeratis (numeraverat autem Babylonios, Parthos, Indiam, Aethiopiam, Asiam, Germaniam, Britanniam, Mauros, Getulos, Romanos)
colitur, ubique regna, ubique adoratur. Idem Apologet., c. 37:
Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias.
palatium, senatum, forum. Sola vobis reliquimus templa.
Ubi vid. Havercamp, pag. 311. Cf. Irenaeus, I, 3. Orell.
In qua cum homines sint. Stewechius pro
sint mavult
essent et putat,
sint ortum esse e compendio
0828C scripturae
hominESsent male intellecto. Sed bene habet tempus praesens: nam eo ipso tempore, quo haec scripsit Arnobius, Roma plena erat deorum
cultoribus. Orell.
Numae regis artibus. Stewech. legendum conj.
ritibus probante Heraldo. Orell.
Res patrias. Herald. legend. putat
ritus patrios. Sed intelligendi non tantum ritus et sacra publica, verum et multa alia, imprimis negotia fori, quibus valedicebant religionem
christianam amplectentes. Orell.
Viderant enim currum Simonis Magi, etc. Scimus quidem, hoc miraculum ab aliquibus aut vocari in dubium, aut penitus negari. Etenim haec historia a Pseudepigraphis,
ut aiunt, libris, hoc est procul dubio, Constitutionibus apostolicis (lib. VI, c. 9) , desumpta, varie a variis scriptoribus
narratur. Deinde vero Romae valde incerta fuit fama illius miraculi, ac de illo Justinus martyr. Irenaeus aliique antiquissimi
scriptores penitus siluerunt. Litteris autem
0828D consignaverunt hoc factum Cyrillus Hierosolym. (Catech. 6, pag. 54) ; Ambrosius (lib. IV Hexaem., cap. 8, § 33) ; Augustinus
(de Haeres., cap. 6) ; Isidorus Pelusiota (lib. I, Epist. 13) ; Theodoretus (lib. I Haeret. fabul., cap. 13) , et Maximus
Taurinensis (homil. V in Natal. Ss. Petri et Pauli) . Nourr. p. 299.—Item Augustinus, de Ss. Petro et Paulo, serm. III,
tom. X, fol. 268; Hegesippus, lib. III, cap. 2; Epiphanius, lib. I, adv. haereses, p. 31; Abdias, de vitis Apostolorum, lib.
I. Elmenh. —Add. Sulpic. Sever., Hist. sacr., lib. II, cap. 42. Orell.
Et quadrigas igneas Petri ore difflatas, et nominato Christo evanuisse. Joan. Schefferus, in opere suo de Re vehiculari veterum, lib. II, cap. 34, legendum concipit:
sed nominato Christo, etc.; sed accipiens pro
et quidem, vel
quin potius (auctoris se corrigentis). De quo eleganti hujus particulae usu adeundi P. Burmann. ad Petron., cap. 128, et Schwabe ad Phaedri,
lib. IV, fab. 17, vers. 19, pag. 265. Sic noster infra, lib. VI, cap. 12:
Cum pileo Vulcanus
0829B
et malleo, manu liber, sed dextera, si lectio sana est, et ibid., cap. 11:
Dinoysius ille sed junior. Orell.
Post deinde perlatum Brundam. Brunda vel potius
Brenda nomen poeticum Brundisii. Vide Fest. verbo
Brundisium ibique intpp. Egesippus loco laudato Simonem Magum Ariciae decessisse scribit. At vero et
0829C hic diversam traditionem sequitur Arnobius. Meursius corrigit:
Brendam. Orell.
Superfundendi caligines. Constructio est:
Dedistis locum superfundendi caligines. Orell.
XII. Argumenta vos nobis, et suspicionum argutias profertis: quibus ipse si Christus, cum pace hoc ejus,
0827B et cum venia dixerim, populorum in conventu uteretur: quis acquiesceret, quis audiret, quis eum promitteret aperte aliquid
judicare? aut quis cassa et nuda jactantem, quamvis esset imprudens, et facilitatis
0828A stolidae, sequeretur? Virtutes sub oculis positae, et inaudita illa vis rerum, vel quae ab ipso fiebat palam, vel ab ejus
praeconibus celebrabatur in orbe toto: eas subdidit appetitionum flammas, et ad unius credulitatis assensum mente una concurrere
gentes et populos fecit, et moribus dissimillimas nationes. Enumerari enim possunt, atque in usum computationis venire ea,
quae in India gesta sunt, apud Seras, Persas, et Medos; in Arabia, Aegypto; in Asia, Syria; apud Galatas, Parthos, Phrygas;
in Achaia, Macedonia, Epizo; in insulis et provinciis omnibus, quas sol oriens, atque occidens lustrat; ipsam denique apud
dominam Romam, in qua cum homines sint Numae regis artibus, atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt tamen
res
0828B patrias relinquere, et veritati coalescere christianae. Viderant enim currum Simonis magi, et quadrigas igneas Petri ore
difflatas, et nominato Christo evanuisse. Viderant, inquam, fidentem diis falsis, et
0829A ab eisdem metuentibus proditum, pondere praecipitatum suo, cruribus jacuisse perfractis; post deinde perlatum Brundam, cruciatibus,
et pudore defessum, ex altissimis culminis se rursum praecipitasse fastigio. Quae omnia vos gesta neque scitis, neque scire
voluistis, neque umquam vobis necessaria judicastis; ac dum vestris fiditis cordibus, et quod typhus est sapientiam vocatis,
dedistis circumscriptoribus locum, illis inquam noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines,
atque obscurandi res tantas, eripiendae vobis fidei, subjiciendique contemptus: ut quia sibi praesentiunt finem pro meritis
imminere, vobis quoque immitterent causam, per quam periculum adire possetis, et viduari
0829B benignitate divina.
0829C
XIII.—
Inequitare. Hoc verbo haud semel utitur Arnobius pro
insectari et
persequi. Nourrius. Sequens
illudere delent alii male. Orell.
Fecerunt. Ms.
secerunt, quod defendit Stewech. tamquam praeteritum verbi antiqui seco, ere, idem quod secare, unde
secus, pro
sexu, seculum, secius, etc., derivanda videntur. Vid. Jo. Melleri Palmerii Spicilegia in Plaut., Milit. Glor. in Lamp. Crit. Gruteri, vol. IV, p.
676. Sed nihil mutandum.
Partes facere, idem quod
partes sectas constituere. Orell.
Qui Mercurium . . . . . sectamini. Mercurius est Hermes ille Trismegistus, sub cujus nomine varia scripta, verbi causa, Poemander et Asclepius (ab Apuleio versus),
jam Arnobii aetate legebantur. Orell.
Quid Plato vester in Theaeteto . . . . . nonne animo fugere
0829D
suadet e terris. Locus Platonis legitur in Theaeteto, pag. 173, ed. II. Steph. (pag. 116, vol. II, ed. Bipontin.): Ἀλλὰ τῷ ὄντι τὸ σῶμα μόνον
ἐν τῇ πόλει κεῖται αὐτοῦ (σοφοῦ) καὶ ἐπιδημεῖ. ἡ δὲ διάνοια ταῦτα πάντα ἡγησαμένη σμικρὰ καὶ οὐδὲν ἀτιμάσασα, πανταχῆ φέρεται,
κατὰ Πίνδαρον, τά τε γᾶς ὑπένερθε καὶ τὰ ἐφύπερθεν γεωμετροῦσα, οὐρανοῦ τε ὕπερ ἀστρονομοῦσα, καὶ πᾶσαν πάντη φύσιν ἐρευνωμένη
τῶν ὄντων ἑκάστου ὅλου, εἴς τε τῶν ἐγγὺς οὐδὲν αὐτὴν συγκαθιεῖσα. Similiter Macrobius, in somn. Scip., lib. I, c. 8:
Secundae (virtutes),
quas purgatorias vocant, hominis sunt, qui divini capax est; solumque animum ejus expediunt, qui decrevit se a corporis contagione
purgare, et quadam humanorum fuga solis se inserere divinis.
Ubi vid. Is. Pontan. Orell.
Audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram. Solemne philosophis et gentilibus facetiis jocularibus christianos Iancinare, quod carnis
0830B resurrectionem assererent. Caecilius apud Minucium:
Ne hac furiosa opinione contenti, aniles fabulas adstruunt et annectunt, renasci se ferunt post mortem, et cineres et favillas,
et nescio qua fiducia mendaciis suis invicem credunt: putes jam eos revixisse.
Origen., contra Celsum, lib. I, p. 7: Καὶ μὲν νοηθὲν
0830C τὸ περὶ τῆς ἀναστάσεως μυστήριον, θρυλλεῖται γελώμενον ὑπὸ τῶν ἀπίστων. Herald.
Quam quidem nos dicere confitemur, sed a vobis aliter quam sentiamus, audiri. Hoc idcirco dicere videtur, quod existimavit, non eadem corpora resurgere, quae fuit aliorum nonnullorum sententia, ut Origenis,
quam ipse explicat libro contra Celsum, V. Et hic Arnobius ita agit de resurrectione, ut de animorum immortalitate tantum
disputare videatur, atque ad Marcionis sententiam resurrectionem corporum negantis aliquo modo accedere videtur, vel certe
nihil certi nec constituti de doctrina ista adhuc habere; quod non eo dicimus, quasi Arnobium Marcionis sectatorem fuisse
existimemus, sed ut observet lector, Arnobii errores esse errores hominis in fide christiana nondum satis instituti, et naturali
ratione potius, quam πνευματικῇ doctrina subnixi. Varias antem veterum de resurrectione opiniones vide apud Athenagoram,
Tertullianum, et alios. Herald. —
Audiri, hoc loco
0830D idem quod
intelligi, ut saepius. Orell.
Quid in Politico idem Plato? etc. Locus Platonis legitur in Politico, p. 270, ed. H. Stephani (pag. 31 seq. vol. VI, ed. Bip.) . Orell.
Rursus erupturos homines. Stewech. legendum conjicit:
rursus se erupturos, more antiquorum, Plauti, Terentii, etc., et eorum qui imitabantur antiquos, Apuleii, et Arnobii etiam. Orell.
Ad incunabula infantiae desituros. Proba lectio et non tentanda,
desinere eleganter et δεικτικῶς de iis, quae sensim sensimque decrescunt, quae e magnis minora minimaque facta tandem prorsus evanescunt.
Stewech.
defituros; ed. Lugd. Bat.,
exituros. Male. Orell.
Quid enim sunt homines, nisi animae, etc. Marcion, Basilides, Origenes, quos hic sequitur Arnobius, distinguebant hominem in exteriorem et interiorem, atque interiorem,
id est, animam, verum hominem
0831B proprie esse dicebant, contra quos disputat Tertullianus, libro de Resurrectione carnis, c. 40. Herald.
Trabalibus clavis affixi. Clavi trabales, scil. quibus trabes aedium compingebantur, graves adeo et portentosae magnitudinis: hinc per Metaphoram de iis, quae immutabilia
sunt, quae adeo evitare non licet. Horat.,
0831C in notissimo illo loco, I, Od. 35, vers. 15, seqq.:
Te semper anteit saeva Necessitas
Clavos trabales et cuneos manu
Gestans ahena.
Ubi vid. Cruq. et Mitscherlich. Petron., c. 75:
Nosti, quod semel destinavi, clavo trabali fixum est, ubi vid. intpp. Orell.
Neque ad sedes remeantibus patrias obstacula impeditionis opponant. Existimabant enim, daemonas sive genios singulis hominibus in hanc lucem prodeuntibus quasi custodes et totius vitae moderatores
dari; eosdemque custodias suas, quando hinc abeant, in judicium rapere; atque eorum testimonio ferri a judice sententiam.
Haec erat Platonis sententia, quam in Phaedone proponit, et quam explicat Apuleius, libro de Deo Socratis. Cf. Augustin.,
lib. X, de Civit. Dei, cap. 9; Servius ad verba Virgilii,
Quisque suos patimur manes (Aen. VI, 743) :
Quum nascimur, inquit,
0831D
duos genios sortimur. Unus est, qui hortatur ad bona; alter, qui depravat ad mala. Quibus assistentibus post mortem aut asserimur
in meliorem vitam; aut condemnamur in deteriorem: per quos aut vacationem meremur, aut reditum in corpora. Ergo manes genios
dicit quos cum vita sortimur.
Herald.
XIII. Interea tamen, o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum et philosophiae scita: ita non injustissimum ducitis inequitare,
illudere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus: cum vel ea, vel talia reperiamini et vos dicere, quae nobis dici pronuntiarique
ridetis? Nec mihi cum his sermo est, qui per varia sectarum diverticula dissipati, has atque
0830A illas partes opinionum diversitate fecerunt. Vos, vos appello, qui Mercurium, qui Platonem, Pythagoramque sectamini: vosque
caeteros, qui estis unius mentis, et per easdem vias placitorum inceditis unitate. Audetis ridere nos, qui patrem rerum ac
Deum veneramur et colimus; quodque illi dedamus et permittamus spes nostras? Quid Plato vester in Theaeteto, ut eum potissimum
nominem, nonne animo fugere suadet e terris: et circa illum semper, quantum fieri potis est, cogitatione ac mente versari?
Audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram? quam quidem nos dicere confitemur: sed a vobis aliter,
quam sentiamus, audiri. Quid in Politico idem Plato? nonne cum mundus occoeperit
0830B
0829B Acceperit
Ms. male.
ab occiduis partibus exoriri, et in cardinem vergere qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio scribit,
senes, canos, decrepitos, et cum anni coeperint accedere longiores, per eosdem gradus, quibus hodie crescitur, ad incunabula
infantiae desituros? Audetis ridere nos, quod animarum nostrarum provideamus saluti, id est ipsi nobis? Quid enim sumus homines,
nisi animae corporibus
0831A clausae? Vos enim non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas, non quod vitiis omnibus, et cupiditatibus abstineatis
0831B Abstinetis
Fulv.
: metus ille vos habet, ne velut trabalibus clavis affixi, corporibus haereatis. Quid illi sibi volunt secretarum artium ritus,
quibus affamini nescio quas potestates, ut sint vobis placidae, neque ad sedes remeantibus patrias obstacula impeditionis
opponant?
0831D
XIV.—
Quid Plato idem vester in eo volumine, quod de animae immortalitate composuit, non Acherontem etc. Vide Platon. Phaedon., p. 112—114, ed. H. Stephan. (p. 251—258, vol. I, ed. Bip.), et Euseb., in Praeparat. evangel.,
l. XIII, c. 7. Elmenh. —Conf. Grot., ad Mart. Capell., p. 37. Orell.
Rem inenodabilem suscipit, etc. Animas igitur existimat, si sint materiae expertes, passione et doloribus corporalibus affici non posse, quae est ipsius
quoque Tertulliani (Apologet., c. 48) et aliorum sententiae. Quare corporales animas (sed corporis tenuioris et spiritualis,
πνευματικοῦ) existimavit cum Tertulliano Arnobius, qui eas arbitratus est pati. Herald.
0832B
Et doloribus afficiat sensuum. Ita Sabaeus. cod. ms.
doloris affici sensu, scil.
dicat, quod nescio qua causa mutavit editor Lugd. Bat.
doloris afficiat sensu Elmenh.
sensus acc. plur. Orell.
Condemnare. Ms. Alii
condemnari. Orell.
Jaciuntur enim, etc. In eamdem sententiam Aeneas
0832C Gazaens in Theophrasto, p. 52 (edit. Barth): Οἱ δὲ κακοὶ εἰς Τάρταρον ἐμπεσόντες, ὅθεν οὔποτε ἐκβήσονται, αὐτοὶ μὲν οὐκέτι
ὀνίνανται, παράδειγμα δὲ τῆς δίκης γενόμενοι, εἰς ἀεὶ κείσονται. ταύτα γὰρ ἐν Φαίδωνι καὶ Γοργίᾳ Σωκράτης διἳσχυρίζετο.
Orell.
Vanescunt. Stewech. leg.
evanescunt. Orell.
Sunt enim mediae qualitatis, sicut Christo auctore compertum est, et interire quae possint. Haec valentinianismum olent, ut etiam alii adverterunt. Tertul., adv. Valent., c. 32:
Et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide invenerit. Quos itaque secutus Arnobius existimavit, impiorum animas mori, nec autem statim extingui, sed longissimi temporis cruciatibus
et doloribus consumi. Elmenh. et Herald.
Si ad ejus se minas atque indulgentias applicarint. Cod. ms.
si ad ejus semina, nullo sensu: pro quo Gelenius
se minas, alii
se misericordiam, Herald.
se munia. Sed optime habet
minas, applicare se ad minas Dei, id est minas Dei, exitium, quod Deus minatur improbis, vereri. Bene itaque
minae opponuntur
indulgentiis.
0832D Orell.
Animae nescientes Deum. Id est Deum ejusque clementiam scire vel experiri nolentes. Vide supra, ad lib. I, c. 17, verba:
Hoc ergo dii magni norunt. Orell.
Igni fero. Ignem ferum dicit Arnobius, quemadmodum vetus Latinus Bibliorum interpres
feros fluctus, graece ἄγρια κύματα. Arnobius supra:
Inextinguibiles ignes. Lib. IV,
inextinguibiles gehennae flammas. Cypr. ad Demetrian., fol. 258:
ardentem gehennam et vivaces flammas. Tertullian. Apologet., c. 48:
jugem ignem Lactant., lib. VIII, c. 21:
ignem sempiternum, etc. Elmenh.
In quem jacient illos quidam crudeliter saevi et ante Christum incogniti, etc. Atqui jamdudum ante Christi tempora viguit in Judaeorum gente opinio de daemonibus corpora humana infestantibus malorumque
in inferno tortoribus. Conf. imprimis Westen. ad Nov. Test., tom I, p. 279 et seqq. Similem Judaicorum
0833B placitorum inscitiam apud nostrum deprehendimus, infra, l. III, c. 12, init., ubi vide notas. Orell.
XIV. Audetis ridere nos, cum gehennas dicimus, et inextinguibiles quosdam ignes, in quos animas dejici ab earum hostibus,
inimicisque cognovimus? Quid? Plato idem vester in eo volumine, quod de animae immortalitate composuit, non Acherontem, non
Stygem, non Cocytum fluvios, et Pyriphlegethontem nominat, in quibus animas asseverat volvi,
0831B mergi, exuri? Et homo prudentiae non pravae, et examinis judiciique perpensi rem inenodabilem suscipit: ut cum animas dicat
immortales, perpetuas, et corporali soliditate privatas, puniri eas dicat tamen, et doloribus afficiat sensuum. Quis autem
hominum non videt quod sit immortale, quod simplex, nullum
0832A posse dolorem admittere? quod autem sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? Nec tamen ejus auctoritas plurimum
a veritate declinat. Quamvis enim vir lenis, et benevolae voluntatis inhumanum esse crediderit, capitali animas sententia
condemnari: non est tamen absone suspicatus jaci eas in flumina torrentia flammarum globis, et coenosis voraginibus tetra.
Jaciuntur enim, et ad nihilum redactae, interitionis perpetuae frustratione vanescunt. Sunt enim mediae qualitatis, sicut
Christo auctore compertum est, et interire quae possint, Deum si ignoraverint, vitae et ab exilio liberari, si ad ejus se
minas, atque indulgentias applicarint. Et ut quod ignotum est pateat, haec est hominis mors vera, haec nihil residuum faciens.
Nam illa, quae sub oculis cernitur,
0832B animarum est a corporibus dijugatio, non finis abolitionis extremus. Haec, inquam, est hominis mors vera, cum animae nescientes
Deum per longissimi temporis cruciatum consumuntur igni ferro
0832B Ignifero,
una voce Sab. male.
, in quem illas jacient quidam crudeliter saevi, et ante Christum incogniti, et ab solo sciente detecti.
0833A
0833B
XV.—
Quod a novis quibusdam dicitur viris. Haec est emendatio Gelenii, quam secuti caeteri editores
0833C omnes, excepto Salmasio legente:
Quod nobis a quibusdam, etc., quod Gallandus etiam in textum recepit. At multo magis placet Fulv. Ursini conjectura legentis:
A bonis quibusdam, etc.,
bonis scil. ironice, ut ap. Cic., de Off., II, 25:
Optimi viri ad medium Janum sedentes, et Orat. pro Rosc. Amer., c. 8,
optimus vir de T. Roscio, homine pessimo. Orell.
Neque ulla corporis attrectatione contiguas. Contiguas, id est,
quae attrectari possunt, tangibiles, significatione prorsus insolita. Vid. Barth., ad Gratii Falisc. Cyneget., vers. 8. Lexica non agnoscunt hanc significationem.
Eodem sensu
incontiguus infra, lib. VII, c. 3:
Omnique est incontiguus tactu. Orell.
Inculpabiles, et ideo irreprehensibiles vivimus, boni, justi, etc. Ironice haec intelligenda. Orell.
XV. Quare nihil est quod nos fallat, quod nobis polliceatur spes cassas, quod a novis quibusdam dicitur viris, et immoderata
sui
0833B Sibi
Sab. male.
opinione sublatis, animas immortales esse, Deo rerum, ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre prolatas,
divinas, sapientes, doctas, neque ulla corporis attrectatione contiguas: quod quia verum et certum est, et a perfecto sumus
inemendabili perfectione prolati, inculpabiles, et ideo irreprehensibiles vivimus, boni, justi, et recti, vitiositatis nullius
rei, nulla cupiditas nos vincit nulla libido dehonestat, virtutum omnium servamus atque integramus tenorem. Et quia uno ex
fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conveniensque sentimus: non moribus,
0833B non opinionibus discrepamus: Deum omnes novimus, nec quot in orbe sunt homines, sunt sententiae
0833B Non sunt sententiae
ms.
totidem, neque infinita varietate discretae.
0833C
XVI.—
At dum ad corpora labimur. Vide supra, ad lib. I, c. 29. Orell.
Quibus mali simus et pessimi, cupiditatibus atque iracundia ferveamus. Ita e Cod. ms. ed. Th. Canterus.
0833D Antea legebatur:
et pessimis cupiditatibus, etc. Editor. Lugd. Bat.
quibus mali simus, non male, si esset
fiamus, nam sequens
ferveamus conjunctivum flagitat. Orell.
In libidinem . . . damnemur. Id est obligemur, destinemur fatalibus causis,
damnari saepissime i. q. ad malum, infortunium aliquod destinari: Virgil., Aen. IV, vers. 699:
. . . . . . . Stygioque caput damnaverat Orco;
et Petron. satir., c. III:
Quid proderit hoc tibi . . . . . si antequam fata poscant, indemnatum spiritum (id est nondum morti destinatum)
effuderis. Ubi vid. Burmann. Orell.
Ab infirmioribus causis. Fulv. Ursinus leg. conj.
infimioribus, cujus comparativi e superlat.
Infimus facti unum exemplum e latino barbaro interprete Irenaei, lib. II, cap. 14. Adducit Gesner., in Thesauro. Orell.
Dehonestamenta. Glossae:
dehonestamentum, αἰσχύνη.
0834B Gellius, lib. II, c. 27:
Quo ille dehonestamento corporis maxime laetabatur. Elmenh.
Vultis homines institutum superciliumque deponere. Locus hic variis rationibus interpolatur. Mutandum tamen nihil.
Institutum enim appellat Arnobius αὐθάδειαν,
0834C sive obstinationem σεμνοπρεπῆ. Sic Jul. Firmic., Mathes., lib. VIII, c. 6:
Hoc sidere quicumque nati fuerint, aliud ex fronte pollicentur: aliud latenter in moribus celant. Sunt autem austera facie,
prolixa barba, obstinata fronte, ita ut Catonis prorsus institutum imitari videantur.
Herald. —Fulv. Ursinus legendum conjicit
fasti typhum superciliumque. Ed. Lugd. Bat. habet:
istum typhum. Meursius:
vultus homines isti (id est ὦ οὗτοι)
typhum superciliumque deponere. Equidem nihil definio, cum nesciam quomodo habeat codex ms. Orell.
Qui Deum vobis adsciscitis patrem. Legendum conjeceram
parem. Sed retracto sententiam. Sensus est:
qui a Deo creatos vos gloriamini, quam opinionem in sequentibus destruere conatur Arnobius, animas hominum non a Deo, sed ab inferioribus quibusdam potestatibus
creatas asserens. Orell.
Vultis favore deposito. Ita editio princeps: alii
fastu deposito. Ed. Lugd. Bat.
tumore. Sed nil mutandum.
0834D
favore scil. illo, quo vestram opinionem amplectimini, quod barbare dicunt
partialitatem. Orell.
Consimilia caeteris. Ita editores plerique. Ed. princeps
consimilia caetera. quod frustra defendit Heraldus explicans
consimilia nobis caetera animantia. Orell.
Aut non plurima differitate distantia. Differitas vox Lucretiana; de Rer. Nat., IV, vers. 640:
Tantaque in his rebus distantia differitasque est. Noster infra lib IV, c. 36:
Nec inest in re signum, quo differitas judicari ambiguorum possit simpliciterque dictorum. Vide Nonium hoc verbo, et, qui de hoc vocabulo multus est, Lud. Carrio, Emendd., lib. II, cap. 17, pag. 177; vol. III, part.
II. Lampad. Crit Gruteri. Orell.
Ossibus illis fundata sunt corpora. Phrasis Lucretiana. Lib. V, 925:
Et majoribus, et solidis magis ossibus intus
Fundatum, scilicet genus humanum.
Herald.
Per anhelitum reciprocatas. Fulv. Ursin.
reciprocas
0835C Vide supra ad lib. I, cap. 8, notam Heraldi. Orell.
In totidem et nos sexus. Stewech. et hic restituit antiquum
secus. Vide supra ad lib. I, c. 59, verba:
secus virile. Orell.
Corporalibus conciliis procreant. Concilium de
congressu, concubitu frequens apud Lucret., v. c. lib. II, vers. 934:
Non fieri partum, nisi concilio ante coacto.
et lib. I, vers 184,
concilio genitali. Ubi vid. Creech. Orell.
Ex alvis fundimur atque emittimur matrum. Cibo sustentantur et potu. Ita lego et interpungo cum Meursio. Alii pessime ita legunt:
ex alvis fundimur atque emittimur, matrum cibo sustentamur et potu. Nam paulo post sequitur:
et nos cibo sustentamur et potu. Orell.
0835D
Cura illis est omnibus famem prohibere mortiferam. Conferendus cum nostro Ciceronis locus de Offic., I, c. 4, init. Orell.
In pecudes atque alias belluas ire animas improborum. Hanc sententiam proponit Plato cum alibi, tum in Phaedone; ibique eam pluribus explicat. De eadem Tertullian. libro de anima
31, 32, et sequentibus capitibus. Herald.
Exutae. Ita Gelenius. Cod. ms.
sumptae, quod defendunt Th. Canterus et Stewech. loco Arnobii e lib. V:
Qui potestis res certas rebus a dubiis sumere, ubi
sumere idem quod
secernere: neque hoc plane rejiciendum videtur. Salmas., in ed. Lugd. Bat.,
exemptae. Meursius,
summotae. Orell.
XVI. At dum ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis sequuntur nos causae, quibus mali simus, et pessimi,
cupiditatibus atque iracundia ferveamus, exerceamus in flagitiis vitam,
0834A et in libidinem
0834B
Ita Sab. Alii, sed in libidinem.
publicam venalium corporum prostitutione damnemur. Et quemadmodum se possunt incorporalibus corpora conjungere:
0834B Jungere
Fulv.
aut a Deo principe res factae, ab infirmioribus causis ad vitiorum dehonestamenta traduci? Vultis homines institutum, superciliumque
deponere? qui Deum vobis adsciscitis patrem, et cum eo contenditis immortalitatem habere vos unam? vultis quaerere, pervestigare,
rimari, quid sitis vos ipsi, cujus sitis, censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam ratione nascamini, quo pacto
prosiliatis ad vitam? vultis favore deposito cogitationibus tacitis pervidere animantia nos esse, aut consimilia caeteris,
aut non plurima differitate distantia? Quid est enim, quod nos ab eorum
0834B indicet similitudine discrepare? vel quae in nobis eminentia tanta est, ut animantium numero dedignemur adscribi? Ex ossibus
illis fundata sunt corpora, et nervorum colligatione devincta: et nobis comparili ratione ex ossibus fundata sunt corpora,
et nervorum colligatione devincta. Auras accipiunt naribus, et per anhelitum reciprocatas reddunt: et
0835A nos spiritum consimiliter ducimus
0835C Similiter
Fulv.
, et respiramus commeatibus crebris. Femininis generibus, masculinisque distincta sunt: in totidem et nos sexus nostro sumus
ab auctore formati. Edunt per uteros foetus, et corporalibus conciliis procreant: et nos corporum conjugationibus nascimur,
et ex alvis fundimur, atque emittimur matrum. Cibo sustentantur et potu, et superfluas foeditates inferioribus egerunt abjiciuntque
posticis: et nos cibo sustentamur et potu, et quod natura jam respuit, per eosdem effundimus tramites. Cura illis est omnibus
famem prohibere mortiferam, et necessario invigilare pro victu: quid aliud nos tantis agimus in occupationibus vitae, nisi
ut ea quaeramus, quibus famis periculum devitetur, et infelix sollicitudo ponatur? Morbos illa et inedias sentiunt, et ad
ultimum senectute solvuntur: quid enim nos immunes malis ab his sumus, et non eadem ratione morborum incommoditatibus frangimur,
senectutis destruimur tabe? Quod si et illud
0835B verum est, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in pecudes atque alias belluas ire animas improborum, postquam sunt
humanis corporibus exutae: manifestius comprobatur, vicinos nos esse, neque intervallis longioribus disparatos. Siquidem res
eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia dicimur, et motum agitare vitalem.
0835D
XVII.—
Rationales. Cf. Cic., de Off., cap. 4. Elmenh.
Mutorum. Cic., de Nat. Deor. I, § 133:
Bestiae mutae et nihil intelligentes. Itaque non legendum
brutorum,
0836C quod prius mihi in mentem venerat. Orell.
Negotia turpia non adirent. Ita editio princeps ex ms. Alii
obirent. Orell.
Pravitate consilii. Ed. rom.,
parvitate. Orell.
Vellem tamen scire. Meursius conj.
vellem tam scire ἐλλειπτικῶς. Orell.
Communire. Vide supra, ad lib. I, cap. III. Orell.
Saxis et rupibus, Alii:
saxis se et rupibus male. Orell.
Ministras manus. Ita Seneca ad Martiam, cap. 25. Conf. Bunemann. ad Lactant., de Opif. Dei, cap. 16, pag. 1201. Orell.
Artificiosa excuderent novitate. Fulv. Ursin. legendum conjecit
navitate. Sed non opus hac correctione.
Artificiosa novitas exquisite et eleganter dicitur ars nova semper et invisitata excogitans. Pro
excuderent
0836D Stewch. mavult
excluderent, allegans locum Apuleii Florid. I:
Edixit (Alexander)
universo orbi suo, ne quis effigiem regis temere assimilaret aere, colore, caelamine, quin solus eam Polycletus aere duceret,
solus Apelles coloribus delinearet, solus Pyrgoteles calamine excluderet:
Ubi autem Elmenhorstii editio p. 344, habet
excluderet. Idem Stewech. mavult:
artificiosas novitates, id est res novas, antea nulli visas. Orell.
Tamen. Fulv. Ursinus:
et tamen, quod magis placet,
et facillime absorberi poterat a praecedenti
novitate. Orell.
XVII. Sed rationales nos sumus, et intelligentia vincimus genus omne mutorum. Crederem istud verissime
0836A dici, si cum ratione et consilio cuncti homines viverent, servarent officiorum tenorem, abstinerent ab illicitis, et si
negotia turpia non adirent; neque quisquam pravitate consilii, atque ignorantiae caecitate contraria sibimet atque inimica
deposceret. Vellem tamen scire, quaenam sit haec ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis: quia nobis domicilia
fecimus, quibus possimus hyemalia frigora, et aestatis flagrantias evitare? Quid? Animantia caetera hujus rei providentiam
non habent? Nonne alia cernimus opportunissimis sedibus nidulorum sibi construere mansiones? alia saxis et rupibus tegere
et communire suspensis? excavare alia telluris sola, et in fossilibus
0835C Fossibilibus
alii.
foveis tutamina sibimet et cubilia praeparare? Quod si ministras manus illis etiam donare parens natura voluisset, dubitabile
non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia, et artificiosa excuderent novitate. Tamen in his ipsis, quae nostris
atque unguibus faciunt,
0836B multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra quae homines imitari nulla meditatione possumus
0836C Possimus
Fulv.
: quamvis sint nobis opifices manus, atque omni genere perfectionis artifices.
0836D
XVIII.—
Non sunt ista scientiae munera, sed pauperrimae necessitatis inventa. Theocrit., Idyll. XXI, 1:
Ἁ πενία, Διόφαντε, μόνα τὰς τέχνας ἐγείρει.
Αὐτὰ τοῦ μόχθοιο διδάσκαλος.
Virgil., Georg. I, vers 145:
Tunc variae venere artes: labor omnia vicit
Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
Orell.
0837A
Aut rerum experientia non paratum. Ita editio princeps romana. Optime
seculum paratum est saeculum omnibus rebus abundans. Ita
provincia parata, ἡτοιμασμένη.
0837B Alii
partum, nullo sensu. Fulv. Ursin.
peritum. Orell.
Paravit et concinnavit scientiolas artium. Ita edidi ex emendatione felicissima Oudendorpii ad Apuleii lib. VII, p. 466. Caeteri.
Parvas et concinnavit scientiolas. Orell.
Coemendata. Ita editor Lugd. Bat. e ms. ut referatur ad praecedens
fortuita quaedam. Sed potius legendum
coemendatas, scilicet
scientiolas. Cod ms.,
commendatas. Stewach.,
commodatas. Fulv. Ursinus
commentatas, quod defendit Meursius et explicat significatione passiva, ut plura verba deponentia apud nostrum, verbi causa supra
imminentia et nondum passa, ubi autem, ut vidimus, dubia est lectio. Postea eodem libro
ingredi: Quod enim rebus ingressis priorum repententiam detrahit. Metiri simili modo:
Orbe sit sol amplior et pedis unius latitudine metiatur. Sed ipse Meursius conjecturam hanc retractat in Appendice et praefert
coemendata, quod habet codex ms. Caeterum Arnobius talia composita valde amat. Ita
conscriptores
0837C lib. I;
condignum cap. praecedenti;
condiscere lib. VI, c. 4;
confieri lib. V, c. 39;
cohonestare aliquoties; quod semel monuisse sufficiat. Orell.
XVIII. Vestem illa non norunt, sellas, naves atque aratra compingere, nec denique suppellectilem caeteram quam familiaris
usus exposcit. Non sunt ista scientiae munera, sed pauperrimae necessitatis inventa. Neque cum animis artes coeli ex penetralibus
0837A ceciderunt: sed exquisitae et natae sunt in terris hic omnes, et cum processu temporum paulatim meditatione conflatae. Quod
si haberent scientias animae, quas genus et habere divinum atque immortale condignum est: ab initio homines cuncti omnia scirent,
nec saeculum esset ullum, quod artis esset ignarum alicujus, aut rerum experientia non paratum. Nunc vero inops vita, et multarum
indigens rerum, fortuita conspiciens quaedam commodule provenire, dum imitatur, experitur, et tentat, dum labitur, reformat,
immutat, ex assidua reprehensione paravit sibi et
0838A concinnavit scientiolas artium, et ad unum exitum temporibus plurimis coemendata perduxit.
0837C
XIX.—
Quod si homines penitus aut ipsos se nossent. Placet Stewechii cenjectura legentis
penitius a
penite, quod legimus apud Catullum Epithal. Juliae et Manlii, vers. 176:
Illi non minus, ac tibi
Pectore uritur intimo
Flamma, sed penite magis.
Superlativum certe
penitissime habet Plautus aliquoties et Sidonius, lib. IV, epist. 9:
Et actiones ejus cotidianas penitissime inspexi. Conf. Laurenberg., Antiquar, hoc verbo, Orell.
Quiddam magnificum se esse. Ita Cod. ms. Gelen.
nosse, sequentibus caeteris editoribus, excepto. Lugd. Bat. non male. Orell.
Craticulas. Deminutivo, hoc loco, ut in seq.,
lacernulas,
0837D
securiculas, utitur Arnobius per contemptum. Orell.
Trulleos. Ita cod. ms. Alii
trullas. Sed distinguit Varro de Ling. lat., lib. IV, pag. 34, ed. Bipont.:
Trulleum simile figura trullae, nisi quod latius concipit aquam, et quod manubrium cavum non est, nisi vinaria trulla accessit. Ubi vid. Turneb. not., pag. 86, et Gesner., in Thesauro. Nonius de Gen. vasorum vel poculorum pag. 547, ed Mercer.:
Trulleum, quo manus perluuntur (bassin). Ejus urceolum aquaemanalem vocamus, quod eo aqua in tralleum effundatur (aiguière) Masculinum
trulleus habet Plin., Hist. nat. XXXIV, 2. Orell.
Craterasque. Craterae, si Nonio Marcello (cap. 19) credideris, vasa sunt vini; crateres vero vasa olearia, ac utrumque Virgilii auctoritate probare
nititur Nourr.,
p. 554.—Atqui
crateras hoc loco est graecus accusativus verbi
crater, κρατήρ. Caeterum ita emendavit
0838A Fulv. Ursinus; optime: nam sequentia
subuculas, etc. et hic substantivum flagitant. Editio princeps et Gelenius:
caeteraque fecerunt. Orell.
0838B
Subuculas. Glossae:
Subucula, ὑποδυτὴς, ὑποχιτών. Tunica interior, quae ἀμέσως, corpori insidebat: dicebatur et
interula. Tunica lanea erat,
interula sive
subucula linea. Horat. Epist. I, 1, vers. 4:
Subucula pexae Trita subest tunicae. Nonius v.
subucula e Varrone, de Vita pop. rom., lib. I:
Posteaquam binas tunicas habere coeperunt, instituerunt vocare subuculam vel indusium. Cf., qui de hoc verbo multus est, Salmas., ad Tertullian., de Pallio, pag. 378, sq.; Boettiger V. Cl., in l. tit.
Sabina oder Morgenscenen im Putzzimmer einer reichen Römerin, pag. 375;
interulae sive interioris tunicae duas species distinguit:
subuculam virorum,
interulam foeminarum. Cf. Ferrar., de Re vestiaria, III, 1, pag. 175; Rosin., Antiq. rom., lib. V, c. 35, et G. J. Voss., Etymolog.
rom., hoc verbo. Orell.
Suppara. Festus:
Supparus dicebatur puellare vestimentum lineum, quod et subucula appellatur. Ubi vide intpp. Varro tamen aperte distinguit de Ling. lat., lib. IV, pag. 37. ed. Bipont.:
Alterum quod
0838C
subtus, a quo subucula; alterum quod supra, a quo suppara, nisi quod id dicunt Osce. Vide in primis Gisb. Cuper. Observatt., lib. IV, cap. 17, omnia veterum loca de supparis diligentissime conferentem et demonstrantem,
suppara fuisse genus tunicae et quidem exterioris parvis admodum manicis instructae, quae nonnisi humeros tegebant, vel in primis
humeris haerebant, atque fibula constringebantur. Cf. Salmas., ad Tertullian., de Pallio, p. 209, et Voss., Etymol. rom.
Orell.
Laenas. Festus:
Laena vestimenti genus habitus duplicis. Quidam appellatam existimant Tusce, quidam Gaece, quam χλαίνην
dicunt. Elmenh. —Laena itaque toga erat crassior supra caetera vestimenta, unde Varro a lana multa dictam putat,
duarum enim togarum instar, de Ling. lat., lib. IV, pag. 37; sed male. Nam est a Graeco χλαίνη. Videns Popm., ad Varron., not., pag. 94. Orell.
Lacernulas. Lacerna vestis militaris paenulae similis
0838D stricta, corpus ambiens et velut pressim includens, pulli coloris. Vide Fest., hoc verbo et in primis Just. Lips., de Pronuntiat.
ling. lat. cap. 3, pag. 15, et Elect., lib. I, c. 13, pag. 683, vol. I ed. Vesal. Erat vestimentum vilis popelli, immo servorum
etiam. Orell.
Trabeas. Trabea vestis senatorum Papias. Elmenh. Immo equitum potius. (Immo ipsorum consulum, tempore Arnobii. Vide quos citat Ph. Pareus in Elect. Symmach.,
pag. 64). Vide Lips., ad Tacit. Annal., III, 2. Rubenium, de Lato clavo, I, 5. Ferrar., de Re vestiaria, part. I, lib. II,
6.
Trabea erat vestis trabibus purpureis intextis ad discriminandum in coloniis equitem a plebe. Orell.
Typho et arrogantia sublevati. Jul. Firmicus, lib. III, Mathes., cap. 3:
faciet quoque inflatos, ac superbiae spiritu sublevatos, et lib. VI, cap. 17:
Ipsi quoque erecto superbiae spiritu sublevantur. Herald.
0839B
Quia grammaticam, musicam, oratoriam pepererunt. Meursius, pag. 57, legendum conjicit:
Quia grammaticam, musicam, oratoriam repererunt, quia statim subjungit Arnobius:
ut ex earum inventione credatur animas esse potiores. Orell.
Dignitate et substantia praeterire. Substantia idem
0839C
quod natura sua spirituali, vel etiam
constantia, perpetuitate: quo sensu, quamquam significationis hujus exempla desidero, verbo
substantia ab inferioris latinitatis scriptoribus usurpatam fuisse nullus dubito, cum verbum
subsistere pro
constare saepius occurrat.
Praeterire idem quod vincere, ut saep. Martial, lib. XII, 36:
Nulla gloria est praeterire asellos.
Quid enim aliud se spondent vel insinuare posse vel tradere. Vide supra ad lib. I, c. 63. Orell.
Ut terrarum continentias metiamur. Continentiam dicit hic Arnobius περιοχὴν ut interpretantur Glossae Philoxeni: quomodo
retinentiam dicit Lucretius κατοχήν. Lib. III, vers. 675:
Omnis ut actarum exciderit retinentia rerum. Herald. —
Continentia apud illius aevi scriptores saepissime
id quod continetur. Ita Fulgentii liber inscriptus
de Virgiliana continentia, ubi vid. Munker., Mythogr. lat., pag. 137, vol. II, et apposite
0839D ad nostrum Aethicus Cosmograph. prooem:
Ac sic omnis orbis terrae intra annos 32 a dimensoribus peragratus est, et de omni ejus continentia perlatum est ad senatum. Orell.
Neque divinas, eruditas. Ita cod. ms. et editio princeps. Fulv. Ursin.
divinitus eruditas. Non male quidem. Sed
divinas stare potest, si explicemus vel a Deo profectas, vel immortales, ut infra cap. 62,
divinas animas fieri, et ab legibus mortalitatis educi. Et amare Arnobium talia adjectiva sine copula
et conjungere supra observavimus. Th. Canterus conj.
divine eruditas. Orell.
Neque discere omnes possint, et sint. Ita Gelenius, sequentibus caeteris, excepto Heraldo, qui defendit veterem lectionem: . . . . .
possunt, ut sint, vel legendum conjicit
cur sint, explicans
cur per
quia, ut Sidon., I, epist. 1:
Propter quod illum caeteri quique Frontinianorum, utpote consectaneum aemulati, cur veternosum
0840B
dicendi genus imitarentur, oratorum simiam nuncupaverunt. Sed bene Gelenius, nam
ut et
et saepissime permutantur a librariis. Orell.
Bardi. Ita e ms. optime restituit Meursius et editor Lugd. Bat. Vulgo
tardi. Bardus stultus a tarditate ingenii appellatur . . . . . trahitur autem a Graeco, quod
0840C
illi βάρδεις
dicunt. Festus. Cf. Nonium. Ita Cic de Fato, cap. 5:
Zopyrus physiognomon . . . . . stupidum esse Socratem dixit et bardum. Ubi videsis Turneb. Orell.
Ad discendi studium. Nescio, quid in mentem venerit editori Lugduno-Batavo, non solum adstruenti in Variarum Lectionum libello, sed etiam in textum
intrudenti
discedendi. Orell.
Quod si ea, quae discimus, reminiscentias esse constaret. Hoc Platonis dogma fuit, qui vixisse animas hominum, antequam corpus induissent, asserebat: dicebatque, cum in nova corpora
rursum irent, non novi aliquid addiscere, sed illa, quae jam antea didicerant, saltem recognoscere. Vide illum in Menone et
Phaedone, pag. 73 (ed. H. Steph.); Cic. I Tuscul. Quaest.; Tertullian., de Anima, cap. 23. Refutant illum Augustin., de Trinitate,
lib. X, c. 15; Teophilus,
0840D lib. III, ad Autolycum. Elmenh.
Sed hic nata addiscere. Fulv. Ursin.
natos discere. Sed nil mutandum. Sequitur enim
et suspicionibus coalita id est corroborata, confirmata. Ita Tacit., Annal. XIII, cap. 26:
irreverentia coalita libertate; et XIV, 1:
coalita vetustate imperii audacia; ubi Ernesti observat sumptam metaphoram ab arboribus et plantis, quae
coalescere dicuntur, cum radicibus adhaeserunt terrae, nec convelli possunt. Orell.
XIX. Quod si homines penitus aut ipsos se nossent, aut intellectum Dei suspicionis alicujus acciperent aura, numquam sibi
adsciscerent divinam immortalemque naturam: nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas, trulleos craterasque
fecerunt, quia subuculas, suppara, laenas, lacernulas, trabeas, cultros, loricas et gladios, quia rastra, securiculas, vomerem.
Numquam, inquam, crederent typho et arrogantia sublevati, prima esse
0839A se numina, et aequalia principis summitati: quia grammaticam, musicam, oratoriam pepererant
0839B Repererant
Fulv.
, et geometricas formulas. In quibus artificiis quidnam insit admirabile, non videmus: ut ex eorum inventione credatur esse
animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cujus membra sunt haec, mundum et dignitate et substantia praeterire.
Quid enim aliud se spondent vel insinuare posse, vel tradere, quam ut regulas nominum, differentiasque noscamus? ut intervalla
in vocum sonis? ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur? Quae si secum animae divinis ex regionibus
attulissent, et esset necessarium scire, omnes ea jamdudum in omni orbe tractarent: neque ullum
0839B hominum reperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum. Nunc vero in mundo quotus quisque
est musicus, dialecticus, et geometres, quotus orator, poeta, grammaticus? ex quo apparet, ut saepius dictum est, inventa
haec esse locorum necessitate, ac temporum: neque divinas eruditas advolavisse huc animas: quod neque
0840A omnes doctae sint, neque discere omnes possint, et sint in his plurimae acuminis obtusioris, et bardi, et ad discendi
0839B Ediscendit
Fulv. Vide Not.
studium plagarum coercitione cogantur. Quod si ea
0840B Quod et si ea
Ms.
, quae discimus, reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conveniebat nos omnes ab una veritate
venientes unum nosse, unumque reminisci, non habere diversas, non plurimas, dissidentesque sententias. Nunc vero cum singuli
aliud atque aliud asseramus, manifestum et promptum est, nihil nos attulisse de coelo, sed hic nata addiscere, et suspicionibus
coalita vindicare.
0840D
XX.—
Non fervoris nimius in calore. Ita correxit Th. Cantherus. Cod. ms:
Non ferveris nimium in calore. Meursius legendum conjicit aut
incalore una voce, ut
injuventus lib. I, pro
juventus, sed ibi, suspecta lectio; aut
non fervens nimium in calore, ut τὸ
in παρέλκον sit, quemadmodum apud Apuleium non semel, verbi causa
gravis in annis, vini cadrum in aetate pretiosi. Fulv. Ursin.
non fervens nimio calore. Orell.
0841B
Sed nothum aliquid fiat. Sensus est: lumen perspicue non excipiatur, sed aliunde per rimulas irrepat, adeo ut verum lumen dici non possit, sed suppositivum
et νοθεῖον. Sic Lucretius de Luna, lib. V, vs. 575:
Lunaque, sive notho fertur loca lumine lustrans,
0841C Sive suam proprio jactat de corpore lucem,
Quidquid id est, nihilo fertur majore figura.
et Catull. carm. 34, vs. 15:
Tu potens Trivia, et notho es
Dicta lumine Luna.
Prior. Alii legunt
novum. Cod. ms.
notum. Nothum est ex emendatione Scaligeri. Orell.
Inflexibus. Ita Stewech. sequente editore Lugd. Bat Est autem ab
inflexus, us, pro
inflexio, ut
commutatus pro
commutatio. Lucret. I, vers. 803,
opinatus pro
opinio; id., IV, 466;
Conjectus pro
conjectio, liv. V, vers. 417,
Declinatus pro
declinatio ap. Varron de ling. lat., aliquoties.
Fissus pro
fissio, ap. Manil., lib. I. Vide, qui plura exempla congessit, Tennull. ad Frontin. Strategem. lib. I, praefat. pag. 3, ed. Oudendorp.
Alii
inflexionibus. Arntzenius ad Nazarii Paneg. in Constantin. C. V, § 6. Legend. conj.
anfractibus flexuosis. Orell.
XX. Et ut vobis clarius manifestiusque monstremus, cujus sit pretii homo, quem simillimum creditis potentiae superioris existere,
concipite animis
0840B hanc imaginem vestris, et quod fieri si aggrediamur potest, tamquam si simus aggressi, similitudinis assumptione teneamus.
Sit igitur nobis tellure in effossa locus habitabilis formam cubilis efficiens, tecto et parietibus clausus; non algidus frigore,
non fervoris nimius in calore, sed ita temperatus, et medius,
0841A ut nec frigoris sensum
0841B Addit
Fulv. hyemalis.
, nec ardorem validum perpetiatur aestatis. In hunc sonus omnino nullius incidat vocis, non avis, non bestiae, non tempestatis,
non hominis, non denique fragoris alicujus, aut concrepantis terribiliter coeli. Excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat,
non ex illato igni, neque ex sole conspecto, sed nothum aliquid fiat, quod imaginem luminis caligine interposita mentiatur:
janua non una sit, nec sit introitus rectus, adeatur inflexibus flexuosis: nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria ratio
postularit.
0841D
XXI.—
Nunc quoniam imagini praeparavimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum in loci illius hospitium, quod habeat rem
nullam et sit inane et vacuum, Platonica licet aut Pythagorea progenie, aut horum alicujus, qui acuminis perhibentur fuisse
divini, aut ex Deum responsis sapientissimi nuncupati.
Locus non solum egregie luxatus, verum et mutilus. Restituo et suppleo:
Nunc quoniam imagini praeparavimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum Platonica licet aut Pythagorea progenie, aut
horum alicujus, qui acuminis perhibentur fuisse divini, aut ex Deum responsis sapientissimi nuncupati, et in loci illius hospitium,
quod sit inane et vacuum, concludamus.
Ultimam vocem, sententia flagitante. addidi. Meurs.
p. 58.—At omnia sana erant, modo pro
licet legamus
scilicet. Orell.
Imagini. Id est homini imaginatione concepto, ficto.
Ideal Orell.
Nec in sermones aliquos ora et labra diducat. Ita Fulv. Ursinus, sequente ed. Lugd. Bat.; quae correctio
0842B proxime accedit ad lectionem cod. ms.
in sermone alicujus, quod stare non potest, quia nemini, praeter unam nutricem, ad infantem accedere licebat. Gelen.
in sermonem aliquem. Herald.
nec in sermocinationem ora . . . . diducat. Orell.
0842C
Inferantur. Ita Meursius et Salmasius. Alii:
inferatur: Orell.
Sed aut fitilla de milio. Ita restituit ed. Lugd. Bat. optime. Antea legebatur
sit illa, quod male convenit cum sequentibus:
aut sit panis ex farre, nam
panis non materia cibi, sed far, farina. Et omnino sequentia substantiva
panis, glandes, . . . . baculae etiam in priori membro substantivum aliquod flagitare videntur. Legendum itaque
fitilla, id est, pultis genus, quo utebantur in sacris. Noster infra, lib. VII, cap. 24.
Quid fitilla? quid frumen? etc. Plin., Hist. nat., lib. XVIII, cap. 8
Et hodie sacra prisca atque natalium pulte fitilla conficiuntur. Cf. Muret., Var. Lectt., lib. XII. cap I, et, qui de hac voce et ejus etymo multus est. Gesner., in Thesauro. Orell.
Ex cinere caldo glandes. Id est, cinere caldo tostae. Ad formam Graecorum. Homerus, Odyss., XIX, vers. 536:
Χῆνές μοι κατὰ οἶκον ἐείκοσι πυρὸν ἔδουσιν
0842D Ἐξ ὕδατος.
Herald.
Caldore ignis intactus. Calidam potionibus misceri solitam, confirmatur loco illo notissimo Horatii, lib. III, od. 19:
Quo Chium pretio cadum
Mercemur? Quis aquam temperet ignibus?
ad quae vetus interpres Acron:
Nam tepefactis aquis solebant Graeci vina temperare. Sed et pauperiores, qui aquam bibebant, illam ipsam quoque soliti calefacere. Meurs., p 59.
Nec appetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens, quod petatur. Ita Fulv., Ursinus et Meursius: cod. ms. et editio princeps
corrigetur. Nesciens, scil. appetitio, sed melius, puto, esset
nescienti, scil. puero illi. Orell.
0843B
Frustrabili expectatione praesumpta. Frustrabilis, idem quod fallax, frustrandi vim habens, active. Vox Arnobiana. Sic infra, lib. VI, cap. 22:
Resque alias agere libidinis vacua imaginatione frustrabiles. Orell.
XXI. Nunc quoniam imagini praeparavimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum, in loci illius hospitium, quod habeat
rem nullam, et sit inane ac vacuum: Platonica licet aut Pythagorea progenie,
0841B aut horum alicujus, qui acuminis perhibentur fuisse divini: aut ex Deum responsis sapientissimi nuncupati. Quod cum actum
fuerit, nutriri ut debeat sequitur, et alimoniis convenientibus educari. Adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum
nuda,
0842A semper silens accedat, verbum nullum faciens, nec in sermones aliquos ora et labra diducat: sed cum mammas dederit, et consequentia
supplerit officia, datum quieti linquat, et ante fores clausas dies noctesque continuet. Poscit enim plerumque res, nutricias
adesse curas, et observare temporarios motus. At vero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur
ab eadem, veste, ut diximus, posita, et tenore reticentiae servato. Ipse autem, qui infertur cibus sit unus atque idem semper:
nihil materia differens, nec per varios redintegratus sapores: sed aut fitilla de milio, aut sit panis ex farre, aut, ut aescula
imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes, aut ex ramis agrestibus bacculae. Potio autem vini sit prorsus incognita, nec sedandae
0842B aliud admoveatur siti, quam liquor purus e fontibus caldore ignis intactus: et, si fieri potis est, manibus subministratus
cavis. Fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam versa: nec appetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod
petatur.
0843A
0843B
XXII.—
Et si verum est illum principalis esse substantiae portionem tam laetam, ex fontibus vitae derivatum hic agere. Codicis ms. lectio erat:
portione jam laeta, vitiose. Gelenius et illum sequentes plerique editores legunt:
substantiae portionem et ex fontibus etc. verbis
jam laeta prorsus deletis, quae primus textui restituit editor Lugd. Bat. legens
tam laetam. Maxime autem mihi placet conjectura Stewechii legentis
portionem tam lectam, id est, ut ait Horatius,
0843C
divina particulam aurae. Principalis id est divinae, a summo principe profectae, ut aliquoties ap. Arnobium: neque offendere debet lectorem defectus particulae
et ab hoc scriptore saepius omissae.
Agere hoc loco idem quod degere. Orell.
Aevitatem, Nonius
verbo aevum: aevum generis neutri: aevitas faeminini. Varro Tithono περὶ γήρως:
Qua voluntatem aevitatis extima attigit metam aevitas. Noster infra,
lib. V,
c. 8: Cui dicto si constat fides, Mater quoque dicenda est magna intra hujus numeri fines aevitatem suam habere conclusam. Orell.
Ligno, saxo obtusior. Plautus in Milite:
Herus meus elephanti corio contectus est, non suo:
Neque habet plus sapientiae, quam lapis.
Lapis igitur convicium est graecis et latinis commune, quo stupidos et obtusi ingenii homines feriunt. Aristophanes in Nubibus:
λίθοι, ἀριθμοὶ, πρόβατα. Herald.
Elephantus aut mulus. Ita editor Lugd. Bat. e correctione Stewechii verosimillima. Nam hic tantum
0843D quadrupeda nominantur, ut infra in simillimo loco, cap. 52:
Unde sunt elephanti, tauri, cervi, muli, asini? Alii:
elephantus aut milvus. Orell.
XXII. Quorsum igitur haec spectant? Ut, quoniam creditum est animas divinas atque adeo
0843B Atque a Deo
Sab. probante ed. Lugd. B.
immortales esse, et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus advolare, experiamur ex isto, quem hoc genere voluimus educari,
capiatne res fidem, an sit leviter credita, et frustrabili expectatione praesumpta. Procedat igitur nobis solitudine in operta
nutritus, quot vultis annos agens, vultis vicenarius? vultis tricenarius? immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium
conciliis inferatur: et si verum est illum principalis esse substantiae portionem tam laetam et ex fontibus vitae derivatum
hic agere, antequam notitiam rei sumat alicujus, aut sermone imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse, aut
quo patre, quibus sit in regionibus
0843B editus, quo pacto, aut quanam ratione
0844A nutritus, quid operis aut negotii celebrans anteacti temporis decurrerit aevitatem. Ita ille non omni pecore, ligno, saxo
obtusior, atque hebetior stabit? non missus in res novas, et numquam sibi ante cognitas, ipsum sese est
0843B
Sic ms. Sab. Esse.
ante omnia nesciturus? Poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra, maria, sidera, nubes, nebula, pluviae, tonitrua,
nix, grando? Poterit arbores scire quid sint, herbae, aut gramina, taurus, equus, aut aries, camelus, elephantus, aut mulus?
0843D
XXIII.—
Mustacium. Mustacium seu
mustaceum docet Cato. de Re rust., cap. 125, fieri farina filignea, musto conspersa, aniso, cumino, adipe, caseo et virgae lauri ramentis.
Canit autem Juvenalis, sat. VII, 201:
Non est quare coenam et mustacea perdas.
Quem in versum Scholiastes haec annotavit:
Cibaria dulcia, musto conspersa, quae sub finem convivii dari in nuptialibus coenis solita. Videsis Erasmi Chiliad. IV, cent. 9, adag. 87, Nourr., p. 559.—
Mustacius sive potius
mustaceus libum seu genus placentae e musto, cujus conficiendi rationem docet Cato, de Re rust., c. 121:
Mustaceos sic facito. Farinae siligineae modium unum musto conspergito. Anisum, cuminum, adipis P. II.
casei librum, et de virga lauri deradito, eodem
0844B
addito. Et ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques. Cf. Pallad. Octobr. c. XXI, qui diversa nonnihil a Catone tradit, ibique Schneider. Harduin., ad Plin. Hist. nat., lib. XV,
c. 30, observat, mustacea fuisse levia cibaria, iis praeberi solita, qui stomachi imbecillioris essent. Vide et G. J. Voss.
in Etymologico Rom. Orell.
Carduum. Intelligendus
carduus sativus sive
cinara (Artischoke), de qua est multus Schneider. V. C. ad Columell., lib. X, de Cultu hortorum, vers. 235, pag. 529, seqq. Orell.
Quo genere singula esse debeant esui. Ita feliciter emendavit ed. Lugd. Bat. Sensus est: quo genere esse
0844C debeant singula, ut edi possint. Caeteri:
Quo genere singula esse debeant. Et sibi. Orell.
Ignem si plurimum feceris, . . . nonne ibit per medias flammas. Cf. acutissimum Kantium in Anthropol., p. 317, cum Arnobio maxime consentientem. Orell.
Solifugas. Ita editiones omnes; sed potius legendum cum Stewechio
solipugas, quorum meminit Plinius, Hist. nat., lib. XXIX, c. 4 (29 ed. Harduin.):
Est et formicarum genus venenatum non fere in Italia. Solipugas Cicero appellat, salpugas Baetica; ubi nonnulli codices etiam habent
solifugas? Idem, lib. XXII, cap. ult.
et leguminibus innascuntur bestiolae venenatae, quae manus pungunt, et periculum vitae afferunt, solipugarum generis. Vide Harduin., ad Plin. VIII, II. 88, pag. 491; Lucan., Phars. IX, 837.
Quis calcare tuas metuit salpuga latebras?
Fest.
Solipunga genus bestiolae maleficae, quod acrius concitatiusque sit fervore solis. Solinus autem Polyhistor., cap. 4:
Sardinia est quidem absque serpentibus,
0844D
sed quod aliis locis serpens, hoc solifuga sardis agris. Animal perexiguum, qua aranaei forma, solifuga dicta, quod solem
fugiat.
Ubi Salmasius, qui hoc de animalculo multus est in Exercit. Plin., pag. 70, 71, putat Tarentulam (
Tarantel) significari Apuliae peculiarem, quae ex terrae cavernis obrepens per improvisum in summo aestu messoribus perniciem creat.
Vossius de Idololatr., l. IV, cap. 96, putat
solifugam et
solipugnam idem plane significare, scil. antiqua scribendi ratione mutato in
f. Ita Πύγελα, a πυγὴ, latine
Fugela, πίθω fido, a πόρος
forare, fungus a σπόγγος,
figo a πήγω,
fere a περὶ aliaque. Mihi videntur plura diversa animalcula. venenata hoc nomine significari a scriptoribus antiquis.
Solifugam Arnobii, Solini, Plimi, ut et salpugam Baeticae, intelligo de araneorum genere venenato, cujus species est Tarentula. Illas
autem solipugas sive φαλάγγια, quae, teste eodem Plinio, Hist. nat., lib. VIII, c. 29; Aelian. de Nat. anim., lib. XVII, c.
40; Diodor. Sic., Bibl. lib. III, c. 29, citra Cynomolgas
0845A Aethiopiae totam gentem sustulerunt, accipio vel cum Schneidero V. Cl. ad Aeliani locum laud. de phalangio illo araneoide,
quod accuratissime descriptum a Cel. Pallas in Spicileg. Zoolog., pascic. IX, pag. 37, chelis oris cancriformibus gaudet,
quibus venenum praesentissimum vulneribus instillat, vel potius de animalculo illo e formicarum genere, quod dicitur Linnaeo
Termes fatale, utriusque Indiae calamitas, die weisse Ameise, cujus luculentam descriptionem
0845B vide in E. A. W. Zimmermanni Almanach der Reisen., part. I, pag. 163-182. Orell.
Eritne idem ut possit, etc. Annon legendum:
Eritne idoneus, ut possit, etc. Orell.
Cujus muneris accommodata sint usui? Indicet in quos habitus. Sic interpunxit Salmasius rectissime. Nam
indicet referendum ad sequentia, Alii:
cujus muneris accommodata sint usui, indicet? Meursius:
judicet? Orell.
Vestis stragula. Liv., lib. XXXIX, 7.
Luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu asiatico invecta in urbem est: ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam,
plagulas, et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt.
Ubi Marcellus Donatus in ed. Gronovii, pag. 513, vol. III:
Straguli nomine absolute positi venire credo non modo stragula lectorum, sed etiam tapetia aliaque hujusmodi telarum seu pannorum
genera animalium
0845C
herbarumque variis figuris et coloribus contexta, ob id belluata dicta a Plauto et picta a Tibullo I, 2,
vers. 77. Si vero cum additione vestis stragulam protulerimus, procul dubio intelligendum indumentum, seu vestimentum, ejusdem
tamen generis.
Orell.
Mitra. Fascia, qua coma religabatur, cujus autem usus barbaris frequentior quam Graecis. Apud Romanos vetularum et meretricum ornamentum,
marium etiam nonnumquam, sed effeminatorum, hinc Bacchi insigne. Vide J. G. Graevii, Lectt. Hesiod., c. 23; Turneb., Advers.,
lib. IV, c, 14; Salmas., Plin. Exercitt., in Solin., pag. 392; Dempster., Paralip. ad Rosin. Antiq. Rom., lib. V, cap. 35;
Ernest. Clav. Cic., hoc verbo Doering., ad Catull., carm. LXIV, vers. 63. Orell.
Strophium. Fasciola, qua papillas feminae coercebant, vel potius zona sive cestus acu pictus, quo mulieres pectora succingebant, quibusque
epistolas saepe aliasque res leviusculas conservabant. Vide Nonium,
0845D hoc verbo, Ernest. Clav. Cic.; Doering., ad Catull., carm. LXIV, vers. 65, et inprimis Boettiger. V. Cl., qui de hoc verbo
pluribus agit, in Sabina, pag. 73, 162, 172, 376. Orell.
Fascia. Fasciae sive
fasciolae ornamenta brachiorum, pedum, articulorum, quarum apud Romanos usus primus fuit in aegrotis et imbecillibus, a quibus sumpserunt
postea homines delicati et molles. Horat., II, Serm. III, vers. 254:
Ponas insignia morbi
Fasciolas, cubital, focalia.
Vide, qui de iis multus est, Casaubon., ad Sueton. August., cap. 82, et Dempster. Paralip., ad Rosin. de Ant. Rom., lib. V,
cap. 35, pag. 927 seq., ed. Schotti. Videtur hoc loco κατ᾽ ἐξοχὴν intelligenda
fascia pedalis seu
cruralis, quae apud Romanos vicem gerebat nostrorum tibialium (
Strumpfe). Orell.
Muccinium. Emunctorium. Id est linteum, quo
0846A nasi muccum excipiebant. Vide Turneb., Advers., lib. XIII, cap. 14; Barth., Adversar., lib. XIV, cap. 9, pag, 2004 (
mouchoir.) Orell.
Laena. Vide supra ad cap. 19. Orell.
Calantica. Ita ms. Tegmen capitis, quo mulieres utebantur. Noctu tantum in lecto gestatam et e boum vesica confectam docet Boettiger.
in Sabina, pag. 123, afferens Martialis locum lib. VIII, Epigr. 23:
0846B Fortior et tortos servat vesica capillos.
Cf. Salmas., ad Solin., pag. 392. Hadr. Junius interpretatur tegmen capitis muliebris in humeros usque demissum, Gallis
chaperon dictum. Gelenius:
tunica. Alii:
caletica. Meursius:
calautica. Conf. Voss., Etymol. rom., verbo
Calantica. De
calantica, Graecorum κεκρυφάλῳ, multus est Boettiger. in l. tit.:
Die Aldrobandinische Hochzeit pag. 79 et 150.—At scribendum esse
calautica, non calantica, liquet ex fragmentis ciceronianis orationis in P. Clodium et Curionem nuperrime repertis et editis ab Angelo
Maio, Mediolani, 1815, ubi pag. 21 ad verba:
cum calautica capiti accommodaretur, Scholiastes antiquus (ipse Ascanius, ut opinatur Maius) haec observat:
Calautica . . . operimenti genus, quo feminae capita velabant, hoc nomine ferebatur. Et Afranius meminit in Consobrinis ita
dicens: cum mithris calauticis.
Conf. ibi doctissimi Maii notam. Orell.
0846C
Mantele. Virg. Georg. IV. 376:
Manibus liquidos dant ordine fontes
Germanae, tonsisque ferunt mantelia villis.
ubi vid. Heyne, et qui de iis multus est, Voss., pag. 854, seqq. Mantelia itaque (χειρόμακτρα) fuerunt mappae non laneae (ut
Heyne), sed linteae, at villosae (
roh, zottig. gewalkt), ita tamen, ut lanugo in texti superficie tonderetur, adeoque laeves et molles ad detergendas manus. Cf. Boettiger., in
Sabina, pag. 364. Orell.
Mastruca. Isidor. Origin., lib XIX, cap. 23:
Mastruga, inquit,
vestis est germanica ex pellulis ferarum, de qua Cicero pro Scauro: Quem purpura regalis non commovit, eum Sardonum mastruga
mutavit,
etc. Idem Cicero de Provinciis consularibus cap. 7:
Res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore una cohorte auxiliaria gesta. Ubi vid. Abramum omnia loca
0846D diligentissime conferentem. Conf. J. Lips. ad Tacit. Germ., cap. 17, pag. 546, ed. Oberlin. Turnebus, Advers., lib. XX,
cap. 9, et Ernesti Clav. Cic.
mastrucam exponunt vestem e musmonum vel musimomonum (
Mufflons) pellibus consutam, de quo animali peculiari Sardiniae vid. Aelian., Hist. Anim., XVI, 34, ibique Schneider. V. Cl. Orell.
Soccus, solea, calceus. Discrimen optime exponit Salmasius ad Tertullian., de Pallio, pag. 353 357 et 382, seqq.;
calcei scil. tegebant totum pedem et infime et superne;
soleae plantam pedis tantummodo vestiebant, superiore parte nuda;
soccus genus calceorum humilius et laxius, quod gestabatur a feminis, viris etiam, sed mollioribus, inprimis autem comoedis, unde
proverbium:
a socco ad cothurnum. Cf. Balduin., de Calceo, cap. 16; Boettiger, in Sabina, pag. 372, seqq., et inprimis Rost et Wichmann Die Alterthumer Griechenlands
und Roms in Bildern. Fascicul. I, pag. 13 seqq. Orell.
0847A
Rota quid sit. Ita ed. princeps, sequente ed. Lugd. Bat. Alii:
traha e correctione Lud. la Cerda ad Virgil. Georg., I, 160, quae lectio minime videtur contemnenda. Conjungit enim Virg. Georg.
I, vers. 164.
Tribulaque, traheaeque et iniquo pondere rastri. Ubi Servius:
Traha tabula est, ut quidam dicunt, quae trahentibus bubus solet areae induci, ad pabulum colligendum. Cf. Varro, de Re rust., cap. 25; Columella,
0847B lib. II, c. 21. Elmenh. et Orell.
Tribula. Servius ad Virgil., l. l.:
Tribula genus vehiculi omni parte dentatum, unde feruntur (lege
teruntur) frumenta, qua maxime in Africa utebantur. Optime autem Vossius, pag. 95.
Tribulum oder plostellum poenicum, das Dreschgestell, war ein Fuhrwerk aus Brettern, dessen niedrige Rader nach Hieronymus
ad Esai.
XVIII, 27,
sugenartig mit Eisen gezackt waren. Trahea, die Schleife, eine mit Stein oder Eisen gezackte Bohle ohne Rader. Beide vom Fuhrmann
oder einem Gewichte beschwert, Varro
I, 52,
wurden von Lastthieren uber die Aehren gezogen, um sie zu zermalmen. So drischt man noch in Italien oder in den Morgenlandern. Caeterum
tribula et
tribulum promiscue ap. Latinos femininum habet cum nostro Columella l. l. Neutrum in plurali Virgilius et alii. Conf. Gataker. in
Opp. Crit., tom. I, pag. 270, qui de hoc verbo multus est. Orell.
0847C
Cupa. Cupae erant vasa lignea, transportando vino, rotunda. (Nostr.
Tanse, Kufe.) Haec vasa cum essent majora, recta statuebantur et operculis tegebantur, quorum meminit Nonius ex Varrone. Nec vinum solum
ibi servabant sed etiam triticum similiaque, ut jurisconsulti docent. Minora doliis, similia, utrinque clausa, apta deferendo
huc illuc vino. Ita Casaubon., ad Julii Capitol. Maximinos Script. Hist. August., vol. II, pag. 52. Cf. Salmas., ad eosdem
Voss., Etymol. rom.; Schneider. V. Cl., Obss. ad Pallad., de Re rust., lib. I, tit. XVIII, pag. 25, et Gesner, in Thesauro.
Orell.
Trapetum. Mola olearis sive machina calcandis vel exprimendis olivis. Cujus luculentam descriptionem et delineationem vide in Schneider.
V. Cl. Excurs. ad Caton., de Re rust., vol. I, part. II, pag. 610, seqq. Conf. Voss., Etymol. rom. Orell.
Buris. Pars aratri posterior decurvata. Vid. Servius et Voss. ad Virgil. Georg., I, 370. Orell.
Arquata sellula. Id est in arcus similitudinem formata,
0847D quales sunt sellae semirotundae.
Arquus scribebant pro
arcus. Unde libro I,
Arquitenentes Diana et Apollo. Quippe hae litterae crebro commutabantur. Sic contra
licet pro
liquet apud Plautum et Tertullianum.
Locuntur apud hunc eumdem Afrum. Sic
animaecus pro
animaequus. Glossae:
animecum, ἰσόψυχον.
Oblicum pro
obliquum. Herald. —Conf. Lambin., ad Cic. de Nat. Deor., III, cap. 20. Orell.
Strigilis. Ita ms. recte. Nominativus antiquus, sicut
vulturis, sanguinis et similia Inde accusativus
strigilim apud Lucilium, citante Charisio, lib. I, qui ob oculos habuit eum versum:
Praefractum strigilim, soleam improbu' dimidiatam.
Meurs.,
in Append.—Strigil, strigilis instrumentum ad fricandum in balneis, cujus descriptionem et figuram vide ap. Hieronym. Mercurial., de Arte gymnast. Cf.
Gonsal. ad Petron., c. 91. Hoc instrumentum, non autem strigilem ad radendos equos, hoc loco
0848A esse intelligendum, docet sequens
polubrum. Orell.
Polubrum. Glossae:
polubrum—ποδόνιπτρον. Festus:
polubrum peluvium vas, quod nos pelvim dicimus. Ita Livius Andronicus, in versione Odysseae, I, vers. 137:
Χέρνιβα δ᾽ ἀμφίπολος προχόῳ ἐπέχευε φέρουσα
Καλῇ χρυσείῃ ὑπὲρ ἀργυρέοιο λέβητος
0848B Νίψασθαι.
verba προχόῳ χρυσείῃ dedit
aureo gutto, ὑπὲρ ἀργυρέοιο λέβητος,
argenteo polubro. Cf. Gesner., in Thesauro. Orell.
Siliquastrum. Festus:
Seliquastra sedilia antiqui generis appellantur, D littera in L conversa, ut etiam in sella factum est, et subsellio et solio,
quae non minus a sedendo dicta sunt:
Cf. Varron., de Ling. lat., lib. IV. Nourrius.—Utitur voce Hyginus aliquoties, verbi causa Poet. Astronom., lib. II, c. 10.
Cassiepeia . . . . . inter sidera sedens in siliquastro constituta est. Ubi vid. Munker. Eratosth Cataster. c. 16. de eadem: ἐσχημάτισται δὲ ἐπὶ δίφρου καθεζομένη. Casaubon, ad Sueton. Othon.,
cap. VI, p. 228, vol. IV, ed. Wolfii interpretatur selilam muliebrem non adopertam, cujus domi usus, non foris. Cf. Vossii
Etymol. rom., et Gesner., in Thesauro. Alii non intelligentes hoc verbo legi voluerunt
qualus, rastrum. Orell.
0848C
Trulla. Vas aquarium ad lavandas manus minus trulleo. Vide supra ad cap. 19. Orell.
Batiaca. Graece βατιάκη vel Βατιάάκιον ap. Athenaeum Dipnos., lib. XI, pag. 484, ed. Casaub., poculi erat genus, Latinis dictum
batiola. vide Nonium., Plaut. Stich., act. V, scen. IV:
Quibus divitiae domi sunt, scaphio et cantharis
Batiolis bibunt; nos nostro Samiolo poterio.
ubi Turneb., Adversar. lib. XVI, cap. 11, legend. putat
batiocis. Vide Taubmann., ad loc. Plaut.; Voss., Etymol. rom., verbo
batiola. Bekmann., ad Aristotel., de Mirab. Auscult., c. 50, pag. 100, et inprimis, qui de hoc verbo multus est, Creutzer. V. Cl.,
in Commentatione Academ., I, de Caussis rerum Bacchicarum, pag. 59. Orell.
Codex . . . . liber. Codex a
libro sive volumine in hoc diversus, quod est massa vel corpus tabularum plurium sibi invicem impositarum, quales ligneae caeteroquin
0848D vel eboreae, vel membranaceae vel papyraceae esse possunt, estque adeo codicis forma quae hodiernorum librorum, cum volumen
(sive
liber, ut hoc loco vocat Arnobius) habeat chartas chartis attextas in longitudinem, qui deinde in unum rotulum sive cylindrum volvuntur.
(
Gesner., in Thesauro.) Cf. Rost et Wichmann Die Alterthümer Griechenlands unde Roms in Bildern. Fascic. I, pag. 10, seqq. Orell.
Radius. Virgil., Eclog. III, 40:
In medio dua signa Conon, et quis fuit alter?
Descripsit radio totum qui gentibus orbem.
ubi Servius:
Radius est virga philosophorum, qua geometrae lineas indicant. Peculiare mathematicis demonstrationibus instrumentum. Vide Barth., Adversar. lib. XLIX, cap. 3, pag. 2282, seq. Nourrius
de stylo accipit, quo antiqui scribebant, sed nullo exemplo. Orell.
Non bovis ritu, aut asini, porci. Ita Meursius et Salmasius. Alii:
non vobis ritu, etc. Orell.
0849B
Aut si ullum est animal tardius. Νωθέστερον. Sic enim Graeci hanc vocem usurpant de hominibus ingenii tardioris, ab animantibus istis epitheto translato.
Nam hoc est asini epitheton quasi proprium, ὡς ἐστερημένου τοῦ θέειν. Homerus:
Ὡς δ᾽ ὅτ᾽ ὄνος παρ᾽ ἄρουραν ἰὼν ἐβιήσατο παῖδας
Νωθὴς, ᾧ δὴ πολλὰ περὶ ῥόπαλ᾽ ἀμφὶς ἐάγη.
Ad homines transtulit Aeschylus in Prometheo:
. . . . . . . . ἵνα
Μάθῃ σοφιστὴς ὢν Διὀς νωθέστερος.
Herald.
0849C
Conspiciet haec quidem formaturas varias respectans. Ita Fulv. Ursin. probante Heraldo in Curis secundis. Cod. ms.,
formaturas varias, res spectans. Editor Lugd. Bat.,
formatura varia res spectans, id est, res vario modo formatas.
Formatura vocabulum Lucretianum, verbi causa, lib. IV, vers. 560:
Servat enim formaturam servatque figuram.
Orell.
Sed quae sint singula nesciens. Ita ed. Lugd. Bat. optime, ut respondeat praecedenti
quidem. Caeteri:
et quae sint, etc. Orell.
XXIII. Esurienti si dederis uvam, mustacium, caepe, carduum, cucumerem, ficum, sciet posse sedari omnibus ex his famem? aut
quo genere singula esse debeant esui? Et sibi
0844B Sui
ms. male.
ignem si plurimum feceris, aut venenatas circumposueris bestias, nonne
0844B ibit per medias flammas, viperas, solifugas, esse
0845A noxias nesciens, et timere ipsum quid sit ignorans? Jam vero si vestem, si supellectilem ponas in medio tam urbanam, quam
rusticam, eritne idem ut possit discriminare cui
0845A
Auget ms. Discriminare discernere cui bene. Meurs.
negotio res quaeque conveniat?
0846A cujus muneris accommodata sint usui? Indicet in quos habitus vestis stragula facta sit, mitra, strophium, fascia, pulvinus,
muccinium, laena, calantica, mantele, mastruca, soccus, solea, calceus? Quid si adjicias
0847A rota
0847A Adjicias quaerere, rota
ms.
quid sit, aut tribula, vannus, dolium, cupa, trapetum, vomis, aut cribrum, mola, buris, aut sarculum? Quid arquata si sellula,
acus, strigilis, polubrum
0847A Colubrum
Ms. mendose.
, siliquastrum, trulla, lancicula
0848A Lenticula
Fulv male.
, candelabrum,
0848A batiaca, scopae
0848A Copae
alii.
, scyphus, saccus? Quid si cithara, tibia, argentum, aes, codex, radius, liber? Quid instrumenta si caetera, quibus vita succingitur
et continetur humana? Ita, ut diximus, ille non bovis
0849A ritu, aut asini, porci, aut si ullum est animal tardius, conspiciet haec quidem, formaturas varias respectans, sed quae
sint singula nesciens, et quam in causam possideantur, ignorans? Nonne vocem, si fuerit necessitate aliqua coactus emittere,
ut solemne est mutis, inarticulatum nescio quid ore hiante clamabit?
0849C
XXIV.—
Quid in Menone, o Plato, quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitaris Vide Platon. Menon., pag. 82-84, ed. H. Steph. (Bipont., vol. IV, pag. 353-357.) Cf. Cic. Tusc. I, 24. Sed valde placet
conjectura Meursii, pag. 60:
Amota ex puerculo. Orell.
Humanitatis in finibus. Alii:
Humanitatis esse in
0849D
finibus. Sed verbum male repetitum delent Meursius et Salmasius, rectissime. Orell.
Involutum. Hoc loco sensu insolito, idem quod
involutum, αἰνιγματῶδες. Orell.
Quid sit cubus aut dynamis, sesquioctavus aut sesquitertius ultimo. Ita lego cum Fulv. Ursino, Th. Cantero, Salmasio in edit. Lugd. Bat., et in Exercitt. in Solinum, pag. 297 et 492; ubi locum
hunc difficillimum egregie illustrat: «Bene conjungitur ab Arnobio
cubus et
dynamis. Vetus auctor graecus de Numeris: Τετραγωνισμὸς καλεῖται οἱ ἀριθμοὶ οὗτοι ἅπαντες Τρὶς τρεῖς θ′ δύναμις: τρὶς θ′ κζ′ κῦβος:
τρὶς κζ′ πά δυναμοδύναμις: τρὶς πά σμγ′ δυναμόκυβος: τρὶς σμγ′ ψκθ′ κυβόκυβος. Cubus et dynamis itaque nomina numerorum graecis
pariter latinisque usitata. Sic apud Geometras, quod in recto mensuram accipit, vocatur
numerus, quod in plano,
dynamis, quod in solido,
cubus. In numeris dyas lineae respondet, quae longitudinem habet tantum. Haec principium parium numerorum,
0850B unde et ἀρχὴ et γένεσις dicitur. Bis duo primus quadratus, qui praeter longitudinem etiam latitudinem accipit, et respondet
embado sive areae, et δύναμις vocatur (
Potentiam nominat Martianus Capella, ubi vid. Grot., ad pag. 23). Bis quatuor primus cubus, qui numerus στερεῷ ac solido aequiparat.
Sic trias principium numerorum imparium. Ter tria
dynamis, ter novem
cubus. Desinant etiam quaerere viri docti, quid sit
sesquitertius ultimus, nam legendum:
aut sesquitertius ultimo, id est:
postremo quid sit sesquioctavus aut sesquitertius.» Haec ex Salmasio. Pro
cubus caeteri editores habent
dibus, quod defendit Meursius
0850C accipiens de binione et allegans locum Agathiae Epigrammate 72 (Analect. Brunk., vol. III, pag. 60). in τάβλαν, id est,
tabulam vel alveum lusorium Zenonis, ubi vers. 10, seq. haec leguntur:
Ὅς δὲ πέλει μετὰ σοῦμμον, ἔχεν δύο. μουνάδα δ᾽ ἄλλην
Ψῆφον τὴν πυμάτην ἀμφιέπεσκε δίβος.
Ubi autem δίβος seu
dibus non est, ut Meursius putat,
binio, sed, ut docent Jacobs V. Cl., in Obss. ad Analect., vol. III, part. I, pag. 122, et Salmasius, qui Epigramma hoc pluribus
illustrat in Obss. ad Julii Vopisci Proculum, Hist. August., vol. II, pag. 753, est nomen Latinum factum ex
divus, ut et σοῦμμος ex
summus, et significat locum sive lineam in unc latere alvei lusorii calculorum sive tesserarum, qui dicebatur
divus, δίβος, quasi regis vel imperatoris Romani sedes: nam nemo nescit imperatores Romanorum
Divos post mortem appellatos: cui in altero
0850D latere oppositus erat et contrarius
Antigonus, quod est nomen Macedonum regis, quos semper Romanis adversos et contrarios fuisse notum est. Talis enim tabulae ludus ad
imaginem belli plane compositus erat: inde tabulae certamen dicebatur: in eo calculi nigri vel russei cum albis certabant.
Sed hoc nihil ad locum nostrum, ubi non de calculis lusoriis, sed de numeris sermo est. Itaque legendum
cubus. Orell.
An inquisitam expediat quaestionem. Stewech. leg. conj.
anquisitamne expediat quaestionem, adducens Festi auctoritatem:
anquirere, circumquaerere. Sed nil mutandum.
Inquisitam pro simplici
quaesitam. Orell.
Sensurus. Th. Canterus conj.
haesurus, id est
dubitaturus. Sed nil mutandum. Orell.
Marpesia rupes. Sumpsit ex Virgilio, Aen. VI, vers. 471 sq.:
Nec magis incepto vultum sermone movetur,
Quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes.
0851B ubi Servius:
Cautem Marpesiam Parium lapidem dicit. Marpesus enim est mons Pariae insulae. Elmenh.
Cum altero sermocineris, an secum. Prorsus assentior Meursio haec verba expungenti tamquam glossema et otiosam repetitionem eorum, quae modo praecesserant.
Orell.
XXIV. Quid in Menone, o Plato, quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitaris, et ex ejus niteris responsionibus
comprobare, quae discamus non discere, sed in eorum memoriam quae antiquitus noveramus, redire? Qui si tibi vere respondet,
non enim nos convenit fidem rebus abjudicare
0849B Adjudicare
Sab.
quas dicis, non rerum scientia, sed intelligentia ducitur: et ex eo, quod aliquos numeros quotidianis habet ex usibus
0849B notos, fit ut sequatur rogatus, et ipsa illum semper
0850A per multiplicationis adducat accessio. Quod si vere confidis immortales huc animas, et plenas scientiae pervolare, adolescentulum
istum rogare definito, quem esse conspicis ignarum rerum, et humanitatis in finibus constitutum. Quadragenarium istum ad te
voca, et ex eo percontare, non abstrusum aliquid, non involutum, non de triangulis, non de quadratis, quid sit Cubus, aut
Dynamis
0849B
Ita Meursius. Alii: Dynamus.
sesquioctavus, aut sesquitertius ultimo: sed quod in medio situm est, bis bina, bis terna, quam efficiant summulam, quaerito.
Volumus videre, volumus scire, quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat quaestionem. Ita ille sensurus est, quamvis
ei pateant aures, an aliquid dicas, an aliquid quaeras, an ab se
0850B An tibi ab sese
ms.
responderi aliquid postules: et non stipes ut aliquis, aut Marpesia, ut
0850B dictum est, rupes stabit elinguis et mutus, hoc ipsum
0851A ignorans et nesciens, secum potius an cum altero colloquaris, cum altero sermocineris, an secum: oratio sit ista, quam promis,
an sonitus vocis, nihil rerum significans, sed inani continuatione pertractus?
0851B
XXV.—
Anima . . . post Deum principem rerum et post mentes geminas locum obtinens quartum. Illustranda haec verba e platonicorum doctrina, qui locum in rerum natura summum ac principem attribuebant θεῷ πρώτῳ, Διῒ
μεγάλῳ, δημιουργῷ, secundum
0851C θεοῖς γεννητοῖς, diis a summo Deo creatis ipsique subjectis, tertium δαίμοσι, quartum tandem animis hominum ab eodem Deo
summo creatis (corpora enim ex elementis formasse deos minores statuebant. Vid. Alcinoum Introduct. in philosophiam Platonis,
cap. 17) . Plato, in Phaedro, pag. 247, ed. II. Steph. (Bipont. p. 321) : Ὁ μὲν δὴ μέγας ἡγεμὼν ἐν οὐρανῷ Ζεὺς πτηνὸν ἅρμα
ἐλαύνων πρῶτος πορεύεται διακοσμῶν πάντα καὶ ἐπιμελούμενος· τῷ δ᾽ ἕπεται στρατιὰ θεῶν τε καὶ δαιμόνων κατὰ ἔνδεκα μέρη κεκοσμημένη.
Alcinous, l. I, c. 15, p. 105, ed. Fischeri, in quarto. Dial. Plat.: Ὁ μὲν γὰρ Θεὸς τοῦ τε παντὸς ὑπάρχει ποιητὴς αὐτὸς καὶ
των δαιμόνων.
Mentes itaque
geminas, id est
similes, pares (vid. Serv., ad Aeneid. I, vers. 165) , dicit Arnobius θεοὺς καὶ δαίμονας, quorum in loco Judaeorum ac christianorum doctores
platonizantes substituebant ἀγγέλους καὶ δυνάμεις. Vid. Wertsten., in Matth., cap. 24, vers. 29 Nov. Test., tom. I, p. 503.
Orell.
Ex crateribus vivis. Id est ποταμὸς ὕδατος τῆς ζωῆς. Vid. Apocal. XXII, vers. 1. Orell.
0851D
Mundus minor qui dicitur. Macrob., in Somn. Scip., lib. II, cap. 12:
Physici mundum magnum hominem, et hominem brevem mundum esse dixerunt. Chalcidius in Platon. Timaeum, p. 126.
Est in corporibus nostris aquae portio et item aeris, nec non ignis et terrae, unde, opinor, hominem mundum brevem a veteribus
appellatum,
κόσμου συντομή. Cf. Nemes., de Natura Hom., c. 1. Elmenh. et Orell.
Demoretur iners, valeat in aere, quamvis annis vivat innumeris. Ita edidi ex emendatione levissima et felicissima C. Barthii in Advers., lib. XLIV, cap. 1, p. 1987. Sensus scil. loci est:
Pone hominem in solitudinem, fac sanum ut libet, fac immortalem esse, da illi omnium votorum in hac vita summam, ut scil.
in aere valeat, i. e. pecuniis, divitiis affluat. Cod. ms. et ed. 1 habet
valeat in aere, nullo sensu. Fulv. Ursin. et Gelenius:
demoretur iners veluti puer, quamvis, etc. audacter. Stewech. proponit legendum aut:
iners vagiat amare, sive propius ad scripturam codicis,
0852B tralata voce ab ovibus:
iners balet amare, pessime utrumque: nam homo ille tricenarius, quem fingit Arnobius e carcere tenebricoso, quo inclusus erat, inter homines
prodeuntem, neque vagiet amplius, ut infans, neque, cum ovem hactenus nullam viderit, nihil praeter nutricem suam conspiciens,
ut ovis balabit. Jo. Meursius censet legendum:
demoretur iners valde et ignarus, quamvis, etc. Herald. in Curis secundis:
velut in aere, i. e. tamquam volueris in aere degens, ut nos dicimus:
Er lebt, est ist ihm wohl, wie dem Vogel in der Luft. Editor Leidensis:
idem erit iners, valeat manere quamvis annis vivus innumeris,
0852C audacius et a scriptura codicis remotius. Minime autem spernenda est altera conjectura ejusdem C. Barthii l. l.
valeat, in arce quamvis, etc., i. e. in loco tutissimo, extra omnem aleam, omne periculum humanitatis positus, ut saepissime ap. antiquos. Priorem
tamen praetuli,
demoretur est pro
demorabitur more Arnobii praesens conjunctivi saepissime ponentis pro futuro indicativi. Orell.
Nodis corporeis, Nodi corporei i. q.
vincula corporis de vita animam in eo detinente. Vid. C. Barth. Adversar., lib. XII, cap. 15, p. 694. Orell.
Usu atque assiduitate cogente. Forte
assiduitate docente. Meurs., p. 63.
Agnoscere in curriculo flexiones. Noscere, scire et ejus composita apud Arnobium saepissime de iis, quae quis usu et experientia discit. Vide supra ad lib. I, cap. 23. Orell.
Revolare ad dominicas sedes. Ita Gelenius. Ms.
revocare. Scripserat fortasse Arnobius
revolgare, ἀρχαίως
0852D pro volare. Lucretius II, vers. 163.
Tempore, quo Solis pervolgant fulgura coelum.
Pacuvius:
Halcyonis ritu littus pervolgans feror. Herald. —Pro
sedes Ursin.
aedes. Orell.
Nomina corvus expromere. Ms. reg. habet
corsus, quod interpretantur nonnulli ὡς ἀπὸ τῆς καρδίας,
expromere ad
psittacum referentes, sed cuilibet potest persuaderi, genuinam esse lectionem
corvus. Apuleius, lib. II, Florid.
Verum enim vero, inquit,
et corvus et psittacus nihil aliud, quam quod didicerunt, pronuntiant. Quo libro is scriptor multa abdita de natura et indiciis psittacorum tradidit. De corvis porro salutatoribus, quos imperator
Augustus coemit, adeundus Macrobius libro II Saturnal., cap. 10. Herald. et Stewech. —Pro
expromere Fulv. Ursin. legit
exprimere. Male. Virgil. Aen. II. vs. 280,
Moestas expromere voces. Orell.
XXV. Quid dicitis, o viri, plusquam satis est vobis ex aliena generositate tribuentes? Haec est anima docta illa quam dicitis,
immortalis, perfecta, divina, post Deum principem rerum, et post mentes geminas locum obtinens quartum, et affluens ex crateribus
vivis? Hic est ille pretiosus, et rationibus homo augustissimis praeditus, mundus minor qui dicitur, et totius in speciem
similitudinis
0851B Similitudinemque
Fulv.
fabricatus, atque formatus: nullo melior, ut apparuit, pecore, obtusior ligno, saxo, qui nesciat homines, et in mutis semper
solitudinibus
0851B degat, demoretur iners, valeat in aere, quamvis
0852A annis vivat innumeris, et numquam nodis corporeis eximatur. Sed cum scholas attigerit, et magistrorum fuerit institutionibus
eruditus, efficitur prudens, doctus, et quam nuper habuerat, imperitiam ponit. Et asellus, et bos aeque, usu atque assiduitate
cogente
0851B Cogendi
ms.
, discit arare ac molere: equus jugum subire, et agnoscere in curriculo flexiones: camelus sese submittere, sive cum sumit
onera, sive cum ponit: columba manumissa revolare ad dominicas sedes: canis cum invenerit praedam, cohibere et continere latratum:
verba psittacus et integrare, et nomina corvus expromere.
0852D
XXVI.—
Superioribus adventare de saeculis. Fulv. Ursinus conj.
de sedibus, sed nil mutandum.
0853B Utitur Arnobius hoc verbo pro genere, sobole et multitudine, more Lucretiano. Adi indicem Giphanii. Elmenh. —Vide supr.
ad lib. I, c. 25, et infra ad
0853C lib. VII, c. 24. Orell.
Elementariam fieri. Id est, primis elementis imbuendam. Seneca, epist. XXXVI.
Turpis et ridicula res est elementarius senex. Elmenh. et Nourr. —
Eine Abc-Schulerin. Orell.
Repetentiam priorum. Glossae:
Repetentia.—ἐπανάληψις. Infra cap. 28.
Quod enim rebus ingressis priorum repetentiam detrahit, id est ἀνάμνησιν. Lucretius, lib. III, vers. 863, seq.:
Interrupta semel cum sit repetentia nostra.
Et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
Qui fuimus.
Sic
retinentia quoque apud Lucretium, qua rerum praeteritarum fugientem memoriam retinemus scil. et retrahimus, lib. III, vers. 674, seq.:
Nam si tantopere 'st animi mutata potestas,
Omnis ut actarum exciderit retinentia rerum.
Herald. et Elmenh.
Incorporales animas substantias non habere. Ita ed.
0853D Lugd. Bat., e correctione Stewechii. Antea legebatur
incorporalis anima, sed
incorporalis in cod. ms. est accusativus pluralis pro
incorporales. Alii:
incorporalem animas substantiam. Orell.
Suaderi. Fulv. Ursinus leg. censet
videri. Sed nihil mutandum.
Suaderi, perdere, id est
affici, ut perdat. Ita
suadere, imperare saepissime etiam de rebus inanimatis pro impellere, sollicitare. Lucret., lib I, vers. 175:
Frumenta calore
Viteis autumno fundi suadente videmus.
ubi tamen alii legunt:
sudante. Vide Lambin., p. 35. Orell.
In corporibus. Fulv. Ursinus:
incorporeus. Male. Orell.
Corporum . . . . . . . junctiones. Alii:
vinctiones, male. Arnobius infra eodem libro:
Quis auctor junctionis? Lib. III:
Multitudinis junctionis differentia conservata. Lib. VI:
Simulacrorum coalescere junctioni. Elmenh.
0854B
Passibilitate interveniente. Passibilitas vox cadentis Latinitatis. Vid. Voss., de Vitiis serm. et Ol. Borrich. Cogitat., p. 189. Sic
passibilis infra libro VII:
Quicquid
0854C
enim vexatur rei alicujus e motu, passibile esse constat et fragile. Orell.
XXVI. Sed ego cum audio nescio quid praestans animam dici, Deo vicinum et proximum, scientem
0852B Sciensque
Fulv.
0852B huc omnia superioribus adventare de saeculis: nolo
0853A illam discere, sed docere: nec ex docta, ut dicitur, elementariam fieri: sed retinentem res suas corporibus semet circumligare
terrenis. Nisi enim sese habuerit res ita, discerni quis poterit, utrumne illud, quod audit, reminiscatur, an discat? cum
multo facilius sit credere, discere illam quod nesciat, quam oblitam, quod paulo ante sciebat, et oppositu corporis amitti
repetentiam priorum. Et ubi est illud quod dicitur incorporalis anima substantiam non habere? Quod enim nullius est corporis,
oppositione alterius non impeditur, nec potest aliquid suaderi perdere id, quod non potest tactum rei oppositae sustinere.
Ut enim numerus in corporibus constitutus, quamvis mille corporibus obruatur, intactus et inviolabilis constat, ita necesse
est animas, si sunt, ut perhibetur,
0853B incorporeae, oblivionem priorum nullam pati: quamvis eas solidissimae corporum circumligaverint junctiones. Quid? quod eadem
ratio non tantum incorporeas indicat eas non esse, verum etiam privat immortalitate has omni, et ad fines applicat, quibus
vita consueta est terminari. Quidquid enim causa ingruente nonnulla ita mutatur, et vertitur, ut integritatem suam retinere
non possit: id necesse est judicari
0854A natura esse passivum. Quod autem est promptum atque expositum passioni, corruptibile esse, ipsa passibilitate interveniente,
denuntiatur.
0854C
XXVII.—
Si modo esse perpetuum cogitat. Sine dubio legendum:
esse se perpetuum cogitat. Orell.
Omnis enim passio lethi atque interitus janua est. Infra:
Rursus vero si animae lethi adeunt januas. Imitatur Lucretium v. 374:
Haud igitur lethi praeclusa est janua coelo.
Herald.
Inevitabilem rebus afferens functionem. Functio pro morte, ut
fungi pro mori, locutio familiaris Arnobio. Sic infra cap. 57.
Hic retur (animas)
esse perpetuas, et superesse mortalium junctioni. Ita
morte functus lib. I, cap. 41. Vide Vorst. ad Sulpic. Sever., I, cap. VII, et Bunemann., ad Lactant., instit. VII, cap. 10, pag. 914.
Orell.
Usu et illis est vita, non mancipio tradita. Id est data est illis vita ad usum, non ut perpetuam ac
0854D aeternam eam habeant. Lucretius III, 984:
Vitaque mancupio nulli datur, omnibus usu.
Seneca Epist. LXXII:
Nihil dat fortuna mancipio. Elmenh.
Quamvis aliter quidem inferant. Id est
argumententur, concludant. Locutio apud Tertullianum et Apuleium haud infrequens; sed etiam probatioribus scriptoribus, verbi causa Quintiliano Inst.
V, cap. 14, et lib. VIII, cap. 4, usurpata. Cujus plura exempla collegit Bunemann, ad Lactantii Inst. VII, cap. 13, pag. 927,
seq. Orell.
XXVII. Ergo, si et animae perdunt omne quod noverant, corporalibus vinculis occupatae, patiantur necesse est aliquid, quod
eas efficiat oblivionis induere
0853B Inducere
alii.
caecitatem. Neque enim nihil omnino perpessae, aut integritatem conservantes suam, possunt rerum scientiam ponere, aut in
alios habitus sine sui mutabilitate transire. Atqui nos arbitramur, quod est unum, quod immortale, quod simplex, quacumque
in re fuerit, necessario semper suam retinere naturam: nec debere aut posse aliquid perpeti, si modo esse perpetuum cogitat,
et in finibus propriae immortalitatis haerere. Omnis enim passio lethi atque interitus
0854B janua est, ad mortem ducens via, et inevitabilem rebus afferens functionem: quam si sentiunt animae, et tactui ejus atque
incursionibus cedunt, usu et illis est vita non mancipio tradita, quamvis aliter quidam inferant, et rei tantae fidem suis
in argumentationibus ponant.
0854D
XXVIII.—
Ac ne tamen instructi non plenius abeamus, audiamus a vobis, quemadmodum dicitis, animas, cum terrenis fuerint corporibus
involutae, priorum reminiscentiam non habere.
Ita editiones omnes, excepta prima et Lugd. Bat. e correctione Gelenii. ms. et editio princeps habet,
abeamus ne videamur a vobis: unde Heraldus in Curis secundis legendum suspicatur
0855B
Ac ne tamen instructi non plenius habeamur nec videamur a vobis (scil. non plenius instructi),
quemadmodum dicitis animas, cum terrenis fuerint corporibus involutae, priorum reminiscentiam habere, deleto
non. Quod falsissimum. Nam refutat Arnobius eos, qui statuebant: hominum animas esse divinas et aeternas, adeoque priorum reminiscentiam
habituras, nisi
0855C corporis vinculis impedirentur, quibus ostendere vult: si esset animis vita humanae huic anteacta, corpus illis non fore
obstaculo reminiscentiae eorum, quae factitarint foris positae et nondum hominibus conjugatae, et praeparat ita suam demonstrationem,
animas hominum non esse aeternas nec a Deo profectas, sed a naturis longe inferioribus. Editor Lugd. Bat. legit:
abeamus, scire avemus, quod eodem redit, quo
audiamus Gelenii. Meursius pag. 63, conj.
abeamus: ne rideamur a vobis, quemadmodum dicitis . . . . . . . non habere. Orell.
Et prope insensibiles eorum permixtione perfectae. Proba lectio: nam qui corrigere volunt
effectae (ut Fulv. Ursinus), falluntur. Sic
perficere usurpabant. Jul. Firmic., lib. VII. Mathes., cap. 16.
Mulieres virgines, sterilesque perficient, et saepius. Orell.
Quominus artes suas antiquas reminiscantur. Codex ms.
quominus artes suas antiquas atque reminiscantur, unde Meursius conj.
aeque reminiscantur. Alii:
0855D
artes suas atque antiqua. Orell.
Immortalitatis conditione mactatas. Vide supra ad lib. I, cap. 41. Orell.
Non est signum memoriae perditae, sed comprobatio indiciumque servatae. Joannes Schefferus Argentoratensis in Adversariorum libro, cap. 20, infert Miscel. Obss. crit., vol. IX, pag. 163.
Indicium a glossatore adjectum putat, male. Amat enim Arnobius nomina conjungere idem significantia. Orell.
XXVIII. Ac ne tamen instructi non plenius abeamus, audiamus
0854B Audire avemus
Fulv.
a vobis, quemadmodum dicitis, animas,
0855A cum terrenis fuerint corporibus involutae, priorum reminiscentiam non habere; cum in ipsis corporibus positae, et prope
insensibiles eorum commixtione perfectae, pertinaciter et fideliter teneant ea quae ante annos plures, si velis dicere vel
octoginta, vel hoc amplius, vel fecerunt, vel passae sunt, vel locutae sunt, vel audierunt. Si enim obstaculo perficitur corporis,
ne meminerint eorum, quae jamdudum, et ante hominem sciebant, magis est ut ea debeant oblivisci quae conclusae in corporibus
factitarunt, quam quae foris positae, nondum hominibus conjugatae. Quod enim rebus ingressis priorum repetentiam detrahit,
et intra se gesta irrecordabili debet obliteratione deperdere. Una enim causa res duas
0855B
Sic ms. Res contrarias
Sab. Alii: res diversas.
efficere ac sibi contrarias non potest, ut aliorum memorias sopiat,
0855B alia patiatur actoris in recordationem venire. Quod si animae, quas vocatis, membrorum impediuntur obstaculo, quominus artes
suas antiquas reminiscantur; in corporibus ipsis quemadmodum constituta meminerunt et sciunt animas se esse, et corporalem
substantiam non habere, immortalitatis
0856A conditione mactatas? quem teneant in rebus gradum, quo sint ordine a Deo patre discretae? ad infima haec mundi quanam ratione
pervenerint? quas ex quibus circulis qualitates, dum in haec loca labuntur, attraxerint? Quemadmodum, inquam, sciunt doctissimas
se fuisse, et obstructione corporum amisisse quae noverant! Et hoc ipsum enim nescire debuerant, si aliquid eis libis corporalis
invexisset adjunctio; nam scire quid fueris, et quid hodie non sis, non est signum memoriae perditae, sed comprobatio indiciumque
servatae.
0855D
XXIX.—
Exigui mominis. Etsi vulgata lectio
nominis tolerari potest, malim tamen cum aliis (Meursio)
exigui mominis. Sic noster infra cap. 35:
Nullius apud principem mominis, id est momenti, et lib. VI, cap. 20.
Sub ipso furti atque operis momine. Lucretium, ut saepe alibi affectatus, lib. III, vers. 189.
Momine uti parvo possint impulsa moveri.
Herald. et Galland.
Desinite hominem, proletarius cum sit, classicis, et capite cum censeatur, adscribere ordinibus primis. Ms.
0856B
proletarium cum sit, classicus, inepte; nam proletarii erant infra classes. Bene itaque emendavit Gelenius. Meurs.,
in Append.—Varias in classes distributos fuisse cives romanos, tradunt Levius, lib. II, cap. 43, et Dionysius Halicarn., lib. IV, pag.
221. Singulari tamen significatu, teste A. Gellio, Noct. Att., lib. VII, cap. 13,
classici vocabantur primae tantum classis
0856C homines, qui centum et viginti quinque millia ampliusve censi erant. Quo quidem sensu
classici hic dicti ab Arnobio
proletariis oppositi, qui, tenuissimi cum essent,
prolem tantummodo reipublicae sufficiebant.
Capite vero
censi, ut eos appellat auctor, ii dicebantur, qui nullo aut parvo aere censebantur, ac parvum aut nullum vectigal pendebant, ex
A. Gellio, l. XVI, c. 10 Nourrius. —Cf. Is. Pontan. ad Macrob. Saturn. I, 15, et I. N. Funccium, ad XII Tabb., p. 77, sq.
Orell.
Nec patriciae claritatis umquam meritus nuncupari. Claritas propria Senatorum et Patriciorum, qui sub Imperatoribus
viri clarissimi dicebantur, cum florente republica, viri tantum summae dignitatis isthoc nomine insignirentur, quod etiam laudem boni civis
involvebat. Hinc Cicero ad Attic., lib. XIV, epist. 11, stomachatur hoc nomen Caesari post mortem tributum ab Antonio pro
concione, et in orationibus coram senatu habitis semper
Patres Conscriptos alloquitur,
0856D numquam
Patres seu
viros clarissimos. Universus senatus dicebatur quidem
ordo clarissimus, singuli non item, sed demum sub imperatoribus. Vide Schwartz., ad Plinii Panagyr., cap. 90 et seriore aetate etiam senatorum
conjuges appellabantur
feminae clarissimae, vide Salmas., ad Aelii Lamprid. Heliogabal., Script. Hist. Aug., vol. I p. 797. Arnobius, itaque hoc loco audaciori metaphora
hominem a Deo profectum et conditum dicit
patriciae claritatis. Non igitur opus habemus correctione editoris Lugd. Bat.
nec patris clari, tantis cum meritis nuncupare. Ed. princeps
patriae, etc. Orell.
Quorum malis cuncti extollimur. Ita editio princeps romana et caeterae omnes. Sed ingeniosa conjectura est Fulvii Ursini:
Quorum alis cuncti extollimur, ut et in sequentibus:
non tantum accidere (beschneiden) alas istis noluistis, pro vulgato;
non tantum accidere mala ista censetis. Orell.
Inanium distendimur vanitate. Fulv. Ursinus leg.
0857C censet
inani, etc. male.
Inanium vanitas est vana opinio, aestimatio rerum inanium. Orell.
Quamvis ille sit indolis infamia semper atque ignominiosa fugientis, etc. Philosophiae. Nam abstinent a peccatoris nonnulli poenarum formidine; alii vitia ipsa exsecrantur et detestantur; alii
denique infamiam metuunt et sinistros de se rumores, atque idcirco rebus flagitiosis abstinent. Hi sunt tenerae frontis homines,
ἐπιεικεῖς atque αἰδήμονες, quos improbi δειλοὺς atque inertes arbitrantur, quemadmodum contra τοὺς ἀναισχύντους constantes
et ἀνδρείους. His igitur verbis describit Arnobius hominem αἰδήμονα. Est enim αἰδήμων, qui metuit τὰ εἰς ἀδοξίαν φαινόμενα
φέρειν, ut definit Aristoteles, id est
qui infamia atque ignominiosa fugit, ut loquitur Arnobius. Herald.
Non in omnia flagitia praeceps se ruat. Haec est lectio vetus, quam non debuerat mutare Gelenius. Usurpatur enim hoc verbum saepissime ἐνεργητικῶς. Herald. Sic
irruere active, lib. I, (cap. 34) dixit. Sic
penetrare,
0857D
emergere, alia, Plautus, Apuleius, alii. Meurs.,
in Append.
Supernae. Ita Salmasius ex emendatione Meursii. Alii:
superbae. Alii:
superae. Orell.
XXIX. Quae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res parvas, atque exigui mominis immanibus pretiis aestimare: desinite
hominem, proletarius cum
0856B sit, classibus, et capite cum censeatur, adscribere ordinibus primis: cum sit inops, pauper lare, et tugurii pauperis, nec
patriciae claritatis umquam meritus nuncupari. Cum enim vos oporteret viros recti atque integritatis auctores, typhum et arrogantiam
frangere, quorum malis cuncti extollimur, et inanium distendimur vanitate: non tantum accidere mala ista
0857A censetis, verum, quod gravius multo est, addidistis causas, quibus et vitia crescerent, et inemendabilis nequitia permaneret.
Quis est enim hominum, quamvis ille sit indolis infamiam
0857B Infamiae
Fulv. infamia
Lugd. B. quod recipiendum.
semper atque ignominiosa fugientis, qui, cum dici exaudiat viris ab sapientibus maxime immortales animas esse, nec fatorum
esse obnoxias legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non intrepidus
0857B Securus
ms. Utrumque addit Lugd. B.
res obeat atque aggrediatur illicitas? non denique omnia suis cupiditatibus largiatur, quae libido impotens jusserit, impunitatis
praeterea etiam libertate munita? Quid enim prohibebit, quominus haec faciat? metus supernae potestatis, judiciumque divinum?
Et quis poterit territari formidinis alicujus horrore, cui fuerit persuasum, tam se esse immortalem, quam ipsum Deum primum,
nec
0857B ab eo judicari quidquam de se posse: cum sit una immortalitas in utroque, nec in alterius altera conditionis possit aequalitate
vexari?
0857D
XXX.—
Sed memoratae apud inferos poenae et suppliciorum generibus multiformes? Scilicet poterunt eum territare? Quod repetendum ex verbis praecedentibus:
Et qui poterit territari formidinis alicujus horrore? Orell.
Aut rotarum volubilium circumactus. Jam igitur temporibus illis, quibus fabulas istas fingebant, rota poenalis in usu erat. Supplicia enim inferorum ad supplicia
communia accommodabant. Rota poenalis, de qua videndus Cujacius Obss., lib. III, fuerat olim poena servorum propria; sed postea
ad eruenda crimina in quaestionibus adhibita. Alligabantur autem rotae et distendebantur: atque ea contorta flagris caedebantur.
Unde στρεβλοῦσθαι proprie est
torqueri. Scholiast, Aristoph. ad Pac. Οἱ δοῦλοι σφαλλόμενοι,
0858C ἐπὶ τοῦ τροχοῦ δεσμούμενοι καὶ συρόμενοι ἐτύπτοντο ἀνακλώμενοι ἐν αὐτῷ. Herald.
Ambiatur flammis. Annon legendum
amburatur? Quod verbum proprium de iis, qui cruciantur igni, non plane necantur, quod est
comburere. Orell.
Illibatum necesse est permaneat et intactum, neque ullum sensum mortiferae passionis assumere. Proba lectio. Nam qui scribendum existimant
assumat, plane falluntur. His modorum mutationibus delectantur Afri scriptores Infra:
Itaque cum nobis intendatis aversionem ex religione priorum, causam conveni ut inspiciatis, non factum, nec quid relinqueremus,
opponere; sed secuti quid simus, potissimum contueri.
Herald. —Ms. pro
illibatum, quod est e correctione Gelenii,
illaesum tamen. Orell. —Conf. Intpp. ad Livii XXI, 49. Ochsner.
Verum etiam Philosophiae ipsius causam tollit. Haec explicantur capite sequenti, his verbis:
Medietas
0858D
ergo quaedam, et animarum anceps ambiguaque natura locum philosophiae peperit, et causam, cur appeteretur, invenit. Herald.
Ac per omnia libidinum genera effrenatum spargere immensae cupiditatis ardorem. Ex affinitate litterarum verbum periisse autumo, quod non parum possit ad exornandum tropum: eoque rescribo:
effrenatum spatiari immensae cupiditatis ardore. Geminus apud auctorem hunc locus lib. IV. ideoque attexendus:
Deum adamasse (Jovem puto Maximum)
et per omnes libidinum formas incestarum cupiditatum circumegisse pellaciam. Spatiatorem pro erratore collocavit M. Cato, testantibus Pompeio Festo et Macrobio lib. VII. Apud Petronium quoque id vocabuli repertum
Vidi, ait,
quosdam conspatiantes. Stewech. —Non opus hac conjectura. Metaphora ducta a navibus, quae ventis sparguntur per aequora. Orell.
Si animae lethi adeunt januas, Epicuri ut sententia definitur. Epicurus scil. statuebat, animum una cum
0859B corpore gigni, crescere, senescere et interire. Vide Lucret., lib. III, vers. 418—840. Orell.
Purgari hac animas. Ita legendum (ex emendatione Meursii), non
has animas. Philosophiam existimabant esse ζωῆς ἀνθρωπίνης κάθαρσιν καὶ τελειότητα. Vide Platonem in Phaedone, et Hieroclem in aurea
Pythagoreorum carmina. Herald.
In ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque
0859C
vitalis. Legi volunt:
cum ipsis corporibus. Falso. Tangit enim Arnobius argumenta, quibus mortalem esse animam efficere conabantur. Atque inter alia inculcabant praecipue,
in ipso corpore animam minui, corrumpi, et tandem cum eo exstingui. Eam enim in aegris aegram; in aetate fessis fessam; ac
cum interit corpus, simul cum ipsis partibus, quae primo consopiuntur, exstingui, etc. quae omnia tractantur a Lucretio lib
III, et diluuntur a Lactantio lib. VII, cap. 12. Herald.
XXX. Sed memoratae apud inferos poenae, et suppliciorum generibus multiformes? Ecquis erit tam brutus, et rerum consequentias
nesciens, qui animis incorruptibilibus credat, aut tenebras tartareas posse aliquid nocere, aut igneos fluvios, aut coenosis
gurgitibus paludes, aut rotarum volubilium circumactus? Quod enim contiguum non est, et ab legibus dissolutionis
0858A amotum est, licet omnibus ambiatur flammis torrentium fluminum, volvatur in coeno, saxorum imminentium casibus, et immanium
montium operiatur ruinis, illibatum necesse est permaneat et intactum, neque ullum sensum mortiferae passionis assumere. Quid?
quod ista persuasio non tantum est incitatrix ad vitia libertate ex ipsa peccandi, verum etiam philosophiae ipsius causam
tollit, et inaniter eam suscipi supervacanei
0858B
Ita Fulv. supervacua
ms. et Sab.
operis difficultate declarat. Nam si verum est, animas nullius esse participes finis, et cum omnibus saeculis aevorum perpetuitate
procedere: quid periculi res habet contemptis praetermissisque virtutibus, quibus est contractior atque horridior vita, voluptatibus
se dare, ac per omnia libidinum genera effrenatum spargere immensae cupiditatis
0858B ardorem? Ne deliciis marceat, et corrumpatur mollitudine vitiorum? Et qua poterit ratione corrumpi id, quod immortale, quod
semper est, et nulli obnoxium passioni? ne sordescat, et polluatur actionum turpium foeditate? Et qui poterit pollui, corporalem
quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio ponere, ubi spatium nullum est, in quo nota se possit ipsius contaminationis
affigere
0858B Affingere
Fulv.
? Rursus vero si animae lethi adeunt januas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est competens, cur expeti
0859A philosophia debeat: etiamsi verum est purgari hac animas, atque ab omni puras vitiositate praestari. Nam si communiter obeunt,
et in ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque vitalis: non tantum est erroris maximi, verum stolidae caecitatis,
frenare ingenitos appetitus, cohibere in angustiis vitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines jusserint atque instigaverint
facere, cum nulla te praemia tanti laboris expectent, cum dies mortis advenerit, et corporalibus fueris vinculis exsolutus.
0859C
XXXI.—
Medietas ergo quaedam et animarum anceps ambiguaque natura locum philosophiae peperit. Haec enim fuit Stoicorum doctrina: quare quae hic scripsit Arnobius de medietate animarum, ea partim e Stoicorum schola,
partim e scriptura perperam intellecta hauserat. Conf. Lactant., lib. VII, cap. 20. Herald.
Nec in natura posse degenerare mortali. Editor
0859D Lugd. Bat.
in naturam . . . . . . . . mortalem ex emendatione Meursii in Append. Male. Vide observata ad lib. I, cap. 42, et lib. II, cap. 2, verba:
Veram in orbe religionem induxit. Orell.
XXXI. Medietas ergo quaedam, et animarum anceps ambiguaque natura, locum philosophiae peperit, et causam cur appeteretur,
invenit: dum periculum scilicet ex malis iste formidat admissis: alter concipit spes bonas, si nihil sceleris faciat, et cum
officio
0859B vitam justitiaque traducat. Inde est quod inter doctos viros, et ingeniorum excellentia praeditos, de animarum qualitate
certamen est: et eas alii dicunt mortali esse natura, nec divinam posse substantiam
0860A sustinere: alii vero perpetuas, nec in natura posse degenerare mortali. Quod istud
0859B Quid istud
Sab.
ut fiat, medietatis efficitur lege: quod et illis argumenta sunt praesto, quibus eas passivas atque interibiles invenitur:
et his contra non desunt, quibus esse divinas immortalesque monstratur.
0859D
XXXII.—
Ejus enim cognitio fermentum quoddam est vitae. Respicit Arnobius ad verba Divi Soteris Joann. XVII, vers. 3. Αὐτὴ δέ ἐστιν ἡ αἰώνιος ζωὴ, ἵνα γινώσκωσί σε τὸν μόνον ἀληθινὸν
Θεὸν, καὶ ὃν ἀπέστειλας, Ἰησοῦν Χριστόν. Orell.
Tum deinde feritate atque inhumanitate depositis, resumant ingenia mitiora, ut ad illud quod dabitur esse possint paratae. His verbis cum regenerationem per baptismum, tum Eucharistiam significat Arnobius, sed ita, ut verba Gentilium ad Christianorum
sacra accommodet. Existimabant enim Gentiles, mysteria fuisse inventa, ut homines ex agresti immanique vita ad humanitatem
excolerentur et traducerentur: unde initia appellata. Vid. Cic. de Legg. II, cap. 14. Haec est Nationum παλιγενεσία. At baptismus
appellatur,
0860B λοῦτρον ἀναγεννήσεως,
lavacrum regenerationis, ab Apostolo ad Tit., III, 5. Hoc autem loco perstringit breviter et obscure Arnobius ea quae observabantur πρὸ τοῦ βαπτίσματος.
Dicit in praecedentibus:
Si modo illum tentent ac meditentur agnoscere. Sic Catechumenorum ordinem subindicat. Catechumeni enim, priusquam baptizarentur, κατηχοῦντο et in doctrinae christianae
principiis instituebantur, ac Christum cognoscere
0860C docebantur, deinde fidem suam profitebantur, postea precibus ac jejuniis operam dabant ac poenitentiam agebant, feritatem
atque inhumanitatem deponentes,
ut ad illud quod dabitur esse possint paratae, id est ad communionem corporis Christi, quia statim, cum essent baptizati, in conventum deducebantur, atque ibi Eucharistiam
participabant. Antea enim, cum sacramentum istud celebraretur, catechumeni ne aderant quidem, quod usitatum etiam in profanis
mysteriis, a quibus arcebantur, qui initiati et sacrati non erant. Unde formulae: Ἑκὰς ἑκὰς ἔστε ηβέβλοι.
Procul, procul este profani. Etiam verba
illud quod dabitur, etc. translata videntur a Gentium mysteriis, in quibus dabantur quaedam symbola et memoracula. Arnobius igitur, quia audierat,
dari fidelibus panem et vinum, nec mysterii hujus rationem satis cognitam habebat, idcirco hac de re loquitur paulo obscurius
et verbis non satis propriis, ita ut confuse tantum vidisse eum aliquid appareat,
0860D nihil adhuc distincte. Herald. —Heraldum refutat Nourrius putans, Arnobium generaliter h. l. de felici animae nostrae immortalitate
disputare; quam, nisi agnito vero Deo et morum inhumanitate deposita, consequi non possimus. Sed verba
illud quod dabitur mihi singulare quoddam et μυστηριῶδες indicare videntur, quod autem non rei ignorantia, ut Heraldus putat, sed consulto et
prudenter reticuisse videtur Arnobius, ne scil. Gentium talia non intelligentium animos offenderet. Quare, hoc uno excepto,
Heraldo assentior.
At vero iterata horum verborum lectione meliora edoctus, totus jam accedo ad doctissimi Nourrii sententiam.
Illud quod dabitur est vita aeterna, ad quam animae esse debent
paratae, id est praeparatae, dignae redditae quae accipiant virtute scilicet et bonis operibus. Orell.
Dedidimus et mancipavimus. Fulv. Ursin.
mancipamus, male. Orell.
0861B
Protegimus nos laminis, Psyllis Marsis vendentibus. Sic habet ed. Lugd. Bat. In Codice regio est
lamminis phyllis. Theodorus autem Canterus hunc locum sic corrigendum opinatur:
Protegimus nos labiis Psyllis, Marsisve dentibus; optimo quidem sensu, si
Psyllorum et
Marsorum legeretur. Salmasius autem (ad Tertullian., de Pallio, p. 239, et ad Solin., p. 246. O.) haec ita vult emendari:
Psyllis labinis, Marsisve dentibus. Eodem sane sensu. (At formationem
labinum, i, pro labium frustra quaesivi. O.) Quibus enim serpentes male infuderant mordendo venenum, hos Psylli et Marsi sugendo sanabant.
Nullus autem dubitandi locus videtur, quin Arnobius loquatur de hisce Psyllis Africae, et Marsis Italiae populis, qui re ipsa
venenatis serpentium morsibus medebantur, quorumque meminerunt Plinius, Hist. Nat., VII, 2; XXI, 13; XXV, 2; XXVIII, 3; Aelianus,
de Nat. Animal., lib. I, cap. 57; Plutarch., in Caton. min.; Strabo, lib. XVII, pag. 814; Casaub., Sueton. in Augusto,
0861C cap. 17; Solinus, cap. 27; Hieronymus, Praefat. in Joel.; De Psyllis elegantissime Lucanus cecinit Pharsal., IX, vers. 891,
seqq.:
Gens unica terras
Incolit, a saevo serpentum innoxia morsu.
Marmarideae Psylli, par lingua potentibus herbis,
Ipse cruor tutus, nullumque admittere virus,
Vel cantu cessante potest: natura locorum
Jussit, ut immunes misti serpentibus essent.
De Marsis denique hos Lucilii versus citant ex lib. X Satir.:
Jam disrumpatur medius, jam ut Marsus colubras
Disrumpit cantu, venas cum extenderet omnes.
(Conf. A. Gell., lib. XVI, c. 11; Firmic. Astron. lib. VIII, c. 6, etc.; et Cornelius Fronto de Bello parthico opp., pag.
322, edit. Angeli Maii: Si Marso quis
0861D patre natus viperas, lacertas et natrices timeret, nonne degenerare videretur) . Orell. —Et haec quidem manifeste satis
ostendunt, Arnobium de his, uti diximus, Psyllis et Marsis fecisse sermonem. Utrum vero voces
laminis et
vendentibus genuinae sint, aut quid pro iis reponendum, sine aliquo codice integro et incorrupto quis adserere audeat? Nourr., p. 562,
seq.—Equidem nihil prorsus mutandum censeo. Quid enim nos impedit, quominus credamus,
laminas magicas (amuleta) venditas fuisse ab hujuscemodi praestigiatoribus. Quid quod sequentia verba:
aliisque institoribus atque planis, requirere videntur participium
vendentibus, et constructio sane durissima esset:
Protegimus nos labiis Psyllis Marsisve dentibus aliisque institoribus, etc.—Et gaudeo jam, in explicatione loci adstruendaque lectione Codicis consentire mecum Joannem Schefferum Argentorat.,
in libro Adversariorum inserto Misc. Obss. Crit., tom. IX, pag. 163, de laminis his magicis citantem Apuleium, Met., lib.
III:
Instruxit (Pamphile)
feralem officinam omne
0862B
genus aromatis et ignorabiliter laminis litteratis. Intelligendae autem laminae aereae inscriptae certis notis vel nominibus magicis (verbi causa ΑΒΡΑΞΑΣ ΜΙΘΡΑΣ) contra venenata,
quarum icones videre licet in Montefalconii Antiquitt. tab. 80 et 81. Compend. Schatz. Conf., qui de iis multus est, Jo. Selden,
de Diis Syr., lib. I, c. 2. Orell.
Institoribus. Cod. reg.
institutoribus male.
Institores (hoc loco
Hausierer) sunt qui merces vel suas vel aliorum distrahunt, qui merces vel etiam officia sua venalia habent. Sic infra cap. 38, hoc
vocabulo coquos, etiam lenones, muliones, meretrices, etc., quos ante dixerat, comprehendit Arnobius. Ovidius, de Art. am.,
lib. I, vers. 25:
Institor ad dominam veniet discinctus emacem,
Expediet merces teque sedente suas.
Nourr. et Orell.
XXXII. Haec cum ita se habeant, et cum ab summo traditum teneamus auctore, non esse animas longe ab hiatibus mortis et faucibus
constitutas: posse tamen longaevas summi principis munere ac beneficio fieri: si modo illum tentent ac meditentur agnoscere:
ejus enim cognitio fermentum quoddam est vitae, ac rei dissociabilis glutinum: tum deinde feritate atque inhumanitate depositis,
resumant ingenia mitiora: ut at illud, quod dabitur, esse possint paratae. Quid
0860B est quod a vobis tamquam bruti et stolidi judicemur, si propter hos metus liberatori dedidimus
0860B
Ita Sab. dedimus
alii.
et mancipavimus nos Deo? Adversus ictus noxios, et venenatos colubrarum morsus, remedia saepe conquirimus,
0861A et protegimus nos laminis, Psyllis, Marsis vendentibus, aliisque institoribus atque planis: ac ne nobis frigora solesque
incommodent rapidi, munimenta domorum ac vestium sollicitae praeparamus diligentia cautionis.
0862C
XXXIII.—
Quid non ex communi facimus sensu. Communem sensum pro sapientia posuit et judicio Arnob. infra lib. IV.
Nisi communem tollitis nobis atque eripitis sensum . . . . ille communis qui est in omnibus mortalibus sensus. Horat., Satyr., lib. I, serm. 3.
Communi sensu plane caret. Phaedrus, lib. I, fab. VII:
Hoc illis dictum est, quibus honorem et gloriam
Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.
Elmenh. —Cf. Scheffer., ad Phaedri, lib. I, editio Rom.
ex commodi sensu, male. Veram lectionem Meursius restituit, ut et in seq.
praeponimus loco
proponimus. Orell.
Si modo justa est vicissitudo. Meursius legend. conjicit:
si modo ista est necessitudo, male. Sensus est: si res tam exigui pretii, ut anima humana est, comparationem aliquam et vicissitudinem cum Christo
0862D patitur. Orell.
Intestinoque conatu. Vide supra ad l. I, c. 20. Orell.
Vos cum primum soluti membrorum abieritis e nodis, alas vobis affuturas putatis, etc. Ita Gelenius. Editio prima:
abieritis senodes, nullo sensu. Ad hanc autem sententiam accommodate Cicero in Consolatione, ap. Lactantium., l. III, c. 19:
Nec enim omnibus iidem illi sapientes arbitrati sunt eumdem cursum in coelum patere: nam vitiis et sceleribus contaminatos
deprimi in tenebras, atque in coeno jacere docuerunt: castos autem animos, puros, integros, incorruptos, bonis etiam studiis
atque artibus expolitos, levi quodam et facili lapsu ad deos, id est ad naturam sui similem pervolare.
Cf. Euripid. Supplic., v. 532-536. Herald.
Ad sidera volare. Stewech. mavult
avolare. Orell.
Sedes superas petere. Ita editio Lugd. Bat. et Oberthur., e conjectura Stewechii: alii
res superas. Orell.
Mereamur. Vide supra, ad l. I, c. 3. Orell.
XXXIII. Mortis nobis cum proponatur metus, id est, animarum interitus: quid non ex communi facimus sensu, quo amamus nos
omnes, quod eum qui nobis spondet tali a periculo liberaturum retinemus, amplectimur animisque ipsis nostris, si modo justa
est vicissitudo, praeponimus. Vos vestrarum animarum salutem in ipsis vobis reponitis, fierique vos deos vestro fiditis intestinoque
conatu: et vero nos nobis nihil de nostra infirmitate promittimus, naturam
0862A intuentes nostram virium esse nullarum, et ab suis affectibus in omni rerum contentione superari. Vos cum primum soluti
membrorum abieritis e nodis, alas vobis affuturas putatis, quibus ad coelum pergere, atque ad sidera volare possitis: nos
tantam reformidamus audaciam, nec in nostra ducimus esse positum potestate sedes superas petere: cum et hoc ipsum habeamus
incertum, an vitam accipere mereamur, et ab lege mortalitatis abduci. Vos in aulam dominicam tamquam in propriam sedem remeaturos
vos sponte, nullo prohibente, praesumitis: at vero nos istud, rerum sine domino fieri neque speramus posse, neque ulli hominum
tantum potestatis attribui licentiaeque censemus.
0863A
0863C
XXXIV.—
Posse compleri. Fulv. Ursinus mavult
posse conferre. Sed nil mutandum contra codicis fidem. Orell.
Si ejus nomini . . . . . substernimur. Meursius et Stewech. conj.
numini, perperam.
Nomen Christi, idem quod ipse Christus, ut
nomen Dei pro Deo. Vide supra, ad l. I, c. 20. Orell.
Vitae aeternitate donari. Ita Salmasius. Alii:
vitam aeternitate donari. Meursius conj.
vita in aeternitate donari. Fortassis Arnobius Lucretium suum imitatus scripsit
vitai aeternitate. Qui est genitivus antiquus. Orell.
XXXIV. Cum igitur haec ita sint, quaenam injustitia tanta est, ut fatui vobis credulitate in ista videamur; cum vos et similia
credere, et in eadem videamus expectatione versari? Si irrisione existimamur digni, quod spem nobis hujusmodi pollicemur,
et vos eadem expectat irrisio, qui spem vobis immortalitatis adsciscitis. Si tenetis aliquam sequiminique rationem, et nobis
aliquam portionem ex ista ratione concedite. Si nobis haec gaudia, hoc est viam fugiendae mortis, Plato in Phaedone
0863C
Ms. etiam heic in Phaedro.
promisisset, aliusve ex hoc choro, possetque eam praestare, atque ad finem
0863C Ad in finem
ms.
pollicitationis adducere, consentaneum fuerat ejus suscipere nos cultus, a quo tantum doni expectaremus et muneris. Nunc
cum eam Christus non tantum promiserit, verum etiam virtutibus tantis manifestaverit
0863B posse compleri: quid alienum facimus, aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si ejus nomini majestatique substernimur,
a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere, et vitae aeternitate
0863C Aeviternitate
Stewech.
donari?
0863C
XXXV.—
Si nos ista nescire dicamus, etc., etc. Constructio est:
Ubi nostra videbitur crudelitas lapsa, si nos ista nescire dicamus . . . . . si omnipotenti regi nihil esse difficile atque
arduum.
Credulitas, hoc
0863D loco bono sensu, idem quod
fides. Vid. Gasp. Barth. in Ind., ad Claudian. Mamert., de statu animae h. v. et C. Rittershus. ad Salvian., contra Avarit., l.
III, § 518, p. 160, ed. Bremens. Orell.
Et nullius apud principem mominis. Ita Meursius, editor Lugd. Bat. et Oberthur. Alii:
nominis, quod h. l. etiam defendi posset. Orell.
Nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, etc. Haec enim fuit veterum sophorum sententia, unum esse Deum, principem ac patrem omnium rerum, ipsorumque adeo deorum,
quae fuit sententia Hermae ter maximi, ut etiam docet B. Augustinus, l. VIII, de Civit. Dei; c. 23:
Ille autem Aegyptius alios deos dicit esse a summo Deo factos; alios ab hominibus, etc. Hanc sententiam Pythagorei postea frequentes secuti sunt Vide Hieroclem. Cf. Lactant., l. I, c. 6. Hinc igitur Valerius
Soranus:
Jupiter omnipotens Regum Rex ipse, Deusque;
Progenitor, genitrixque Deum; Deus unus et omnis.
0864C Herald. —Confer ea de re peculiarem Meinersii V. Cl. librum:
Historia doctrinae de vero Deo, Lemgoviae, 1780, in II vol. Orell.
Mutabiles. Editio rom.
nutabiles, quod Stewechius defendit, perperam. Orell.
Nihilque omnino ante illum, quod alicujus vocaminis fuerit, invenitur. Id est nihil quod possit vocari, nulla rerum existentium,
kein einziges von allen nennbaren Dingen. Vocamen est vox Lucretiana, l. II, v. 656:
Et Bacchi nomine abuti
Mavult, quam laticis proprium proferre vocamen.
Utitur Solinus et Arnobius passim, verbi causa, l. I, c. 3;
gens nostra felicitate donari hujus vocaminis meruit, et saepius. Herald. et Orell.
0864D
Prolati. Si sunt prolati et geniti, etc. Ita ed. Lugd. Bat. Ante:
prolati sint. Prolati et geniti. Meursius:
prolati; si sint prolati et geniti. Orell.
XXXV. Sed si animae, inquiunt, mortales et
0864C
Omittit haec Fulv.
qualitatis sunt mediae, immortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt? Si nos istud nescire dicamus, ac tantummodo
auditum ex potentiore credidisse, ubi nostra videbitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile,
nihil arduum? Si quod impossibile nobis est
0864A factu, illi possibile, atque admodum executioni
0864C Obsecutioni
ms.
paratum? Est enim quod obstare ejus voluntatibus possit, aut quod esse voluerit, non necessario sequatur ut fiat? An numquid
nostris ex divisionibus colligemus, quid aut fieri possit, aut non possit: nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales,
quam sumus nos ipsi, et nullius apud principem mominis? Et tamen o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis, et
in medio limite vitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii, angeli, daemones,
aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae, et in ambiguae sortis conditione mutabiles? Nam si omnes concedimus,
unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque
0864B omnino ante illum, quod alicujus vocaminis fuerit, invenitur: sequitur ut hi omnes quos opinatio credidit deos esse mortalium,
aut ab eo sint geniti, aut eo jubente prolati? Si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis: si ordinis
posterioris et temporis, ortus necesse est habeant, et exordia nativitatis, et vitae: quod autem habet introitum, et vitae
incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum.
0864D
XXXVI.—
Quo igitur pacto immortalitatis largitio est donum Dei, certe prolatis, etc. Ita ex emendatione Gelenii editores omnes usque ad ed. Lugd. Bat., cod. ms. et ed. princeps habet:
Immortalitatem largitus est donum Dei certam prolatis sine sensu. Unde Heraldus suspicatur, verba
donum Dei esse Glossema, quod e margine, ubi scriptum erat:
Immortalitas donum Dei, in textum irrepsit, et legendum:
Quo igitur pacto immortalitatem largitus est (scil. Deus)
certam prolatis. Male. Hoc enim aperte negat Arnobius,
Deum prolatis largitum esse immortalitatem, sed tantum dicit,
posse largiri; animas per inde ac corpora esse natura sua caducas et mortales, quae si immortalitatem adipiscantur, Deo id acceptum referendum.
Itaque nil mutandum censeo. Ed. Lugd. Bat. refingit:
Quo igitur pacto
0865B
immortalitas largitoris est donum Dei circa prolatos et animas, etc. ad sensum quidem optime, sed audacius. Orell.
Plato . . . . . in eo sermone ac libro, qui Timaeus inscribitur, etc. Locus exstat in Timaeo Platonis, p. 41, ed. H. Steph., vol. III (ed. Bipont., vol. IX, p. 323) , quem Cicero de Universo
sic interpretatur:
Tum ad deos is Deus, qui omnia genuit, fatur: haec vos, qui deorum satu orti estis, attendite: quorum operum ego parens, effectorque
sum, non sunt dissoluta me invito, quamquam omne colligatum solvi potest. Sed haudquaquam boni est, ratione vinctum velle
dissolvere: sed
0865C
quoniam orti estis, immortales vos quidem esse et indissolubiles non potestis; neutiquam tamen dissolvemini, nec vos ulla
mortis fata periment, nec fraus valentior, quam consilium meum, quod majus est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa,
quibus estis tum, cum gignebamini, colligati.
Elmenh.
Neque ullo ab alio nisi ab eo qui vinxit et dissolvi. Ita Fulv. Ursinus, probante Meursio, et ed. Lugd. Bat., cod. ms. et editio princeps rom.
neque ab ullo abolitionis ab eo qui vinxit, nullo sensu, unde Gelenius fecerat:
nexusque abolitione ab eo qui vinxit. Stewechius:
neque ab ullo, nisi ab eo qui vinxit. At, ut ipse fatetur Stewechius, Fulvii emendatio propius accedit ad lectionem codicis msti. Orell.
Et salutari vinctione donari. Sic edidi cum ed. Lugd. Bat. Caeteri:
missione. Sed hoc loco non de dimissione animarum e corporeis vinculis, nam hoc esset
missio, sermo est, sed
de vinculo illo ad perpetuitatem,
0865D ut ait Cicero in loco supra allato e Platonis Timaeo, sive de vinctione, qua animae natura sua mortales continentur a Deo,
ne dissolvantur. Ed. Rom.
jussione, quod probat Th. Canterus:
jussione scil., ut salvae aeternaeque maneant. Orell.
Non esse animas Regis maximi filias, etc. Hausit ista Arnobius e Neoplatonicorum, sive potius Gnosticorum, Simonis, Basilidis, Saturnini, Carpocratis, etc., doctrina,
qui statuebant, mundum non a Deo, sed ab angelis esse conditum, hominem quoque ab iisdem formatum. Irenaeus, lib. I, cap.
21, p. 32, ed. Erasmi Paris.:
Saturninus similiter ut Menander unum patrem incognitum nobis ostendit, qui fecit angelos, archangelos, virtutes, potestates.
A septem autem quibusdam angelis mundum factum, et omnia quae in eo. Hominem autem angelorum esse facturam, desursum a summa
potestate lucida imagine apparente, quam cum continere non potuissent, inquit, eo statu qui statim recurrerit sursum, adhortati
sunt semetipsos, dicentes:
0866B
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: qui cum factus esset et non potuisset erigi plasma, per imbecillitatem
angelorum, sed quasi verniculus scarizaret
(id est reptaret),
miserantem ejus de super virtutem, quoniam in similitudinem ejus esset factus, emisisse scintillam vitae, quae erexit hominem
et articulavit, et vivere fecit. Hanc igitur scintillam vitae post defunctionem recurrere ad ea, quae sunt ejusdem generis,
dicit. Et reliqua, ex quibus facta sunt illa, resolvi,
etc. Idem, cap. 24, de Carpocrate:
Carpocrates autem et qui ab eo, mundum quidem et ea, quae in eo sunt, ab angelis multo inferioribus ingenito patre factum
esse dicunt.
0866C Cf. Tertullian., de Praescriptionibus, cap. 46 et 48; idem, de Anima, cap. 23. Epiphanius, adv. Haereses, lib. I. pag. 32:
Philastrius, de Haeres., cap 29, 31, et 36, 38. Caeterum de iis omnibus tecte tantummodo et obscure loquitur Arnobius, consulto,
ut mihi quidem videtur, et prudenter, ne scil. si distinctius de iis disseruisset nominassetque mundi creatores Gnosticorum,
Demiurgum, Logon, Poronesin, Sophian, Dynanim caeterosque, quos dicebant, aeones, ipse a Gentilibus Polytheismi, quem refutare
et destruere cupiebat, argueretur. Orell.
Atque in sui nominis essentia praedicari. Meursius Codicis lectionem
in sui nominis sententia defendit loco gemino Arnobii, lib. I:
Dedimus nos Deo, cujus nutu et arbitrio omne quod est constat, et in sententiae suae perpetuitate defixum est, et eodem libro:
priore detracto in aliorum habitum sententiamque traducere, ut sit
sententia h. l. i. q. αἴσθησις, sensus. Quo sensu si absolute dicere potuit Arnobius, novum tamen et
0866D sine exemplo
nominis sententia. Orell.
Satis plurimis. Pro
satis multis. Superlativus loco positivi, ut saepius in Arnobio. Vide supra, ad lib. I, c. 22. (Satis multus autem dictum est pro nimio
multus. Vide Barth., Adversar., lib. XXIX, c. 13, page 1380.) Ita
satis pulcherrimus apud Pomponium, de Origine Juris:
Exstat ejus (Ciceronis)
oratio satis pulcherrima, quae inscribitur pro Q. Ligario. Stewech.
et Orell.
XXXVI. Sed immortales perhibentur dii esse. Non ergo natura, sed voluntate Dei patris, ac munere. Quo igitur pacto immortalitatis
largitio
0864C Largiter ms, male.
est
0865A donum Dei
0865B Deis
Fulv.
, certe prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamvis eas mors saeva posse videatur extinguere, et
ad nihilum redactas irremeabili abolitione delere. Plato ille divinus multa de Deo digna, nec communia sentiens multitudini,
in eo sermone ac libro, cui nomen Timaeus inscribitur, Deos dicit et mundum corruptibili
0866B
Bene corruptibiles
ms.
esse natura, neque esse omnino dissolutionis expertes: sed voluntate Dei regis ac principis vinctione in perpetua contineri.
Quod enim recte sit vinctum, et nodis perfectissimis colligatum, Dei bonitate servari: neque ullo ab alio, nisi ab eo qui
vinxit et dissolvi, si res poscat, et salutari vinctione donari. Ergo si res est ita, nec aliud convenit vel existimare vel
credere, quid animas admiramini mediae
0865B dici qualitatis a nobis: cum numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et
0866A inocciduam vitam principali benevolentia surrogari? Si enim forte nescitis, et antea vobis incognitum propter rei novitatem
fuit, accipite sero, et discite ab eo, qui novit, et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias, nec
ab eo, quemadmodum dicitur, generatas coepisse se nosse, atque in sui nominis essentia praedicuri, sed alterum quempiam genitorem
his esse, dignitatis et potentiae gradibus satis plurimis ab Imperatore disjunctum: ejus tamen ex aula et eminentium nobilem
sublimitate natalium.
0866D
XXXVII.—
Habuissent. Fulv. Ursin.
hausissent. Orell.
et saccati obscoenissimas serias. Sumptum e Lucretii, lib. IV, vers. 1020:
Pusi saepe lacum propter, se, ac dolia curta
Somno devincti credunt extollere vestem
Totius humorem saccatum ut corpori, fundant.
Herald. Quod sacco vinum eliquabant veteres, quod et saccare
0867B dicebant, hinc per similitudinem non inamaenam, in re tamen parum honesta, factum est, ut, cum vesica coli vinarii vel sacci
speciem habeat, urina liquoris transmissi lotium saccatum diceretur. Turneb.,
Adversar., lib. XXIII,
cap. 14, et Elmenh. Similiter Sammonic., de Medicin., vers. 77:
Ergo lutum prodest membris adhibere fricatis,
0867C Quod facit ex asino saccatus corporis humor.
ubi vid. Kenchen et Ackerman, nec non Morgagni Epist. I, in Celsi editione Vulpiana, vol. II, pag. 283. Orell.
Et quid homines prosunt mundo. Mundum non esse creatum hominum causa, Epicureorum fuit opinio. Lactant., lib. VII, cap. 5.
Quae utilitas Deo in homine, inquit Epicurus, ut eum propter se faceret? Quid ergo Deo cultus hominis confert, beato et nulla
re indigenti?
quam sententiam hoc loco sequitur Arnobius, alias, quando philosophatur, Stoicus, ut demonstret animas hominum non posse
esse a Deo profectas. Refutat Lactant., lib. VII, c. 4, et in Epitome, cap. 7. Origenes, lib. IV, contra Celsum; Clemens,
Recogn., lib. I, pag. 13, et lib. VI, pag. 101. Elmenh. et Herald.
Imperfecta et clauda est universitatis haec summa. Claudus, hoc loco idem quod mancus, mutilus, κυλλὸς, non χωλός. Ita Livius, lib. XXXVII, cap. 24,
0867D
clauda et mutila navigia dicit. Orell.
Ventorum flamina conticescent. Ita supra, lib. I, cap. 2:
Numquid suas animas exspiravere venti, etc. Eodem sensu
ventorum spiritus dicit Lactantius, Inst. lib VII, cap. 6, ubi vid. Buneman., pag. 893. Orell.
Ex coactis nubilis. Vide ad lib. I, cap. 2. Orell.
Ad mundi perfectionem. Fulv. Ursin. legi mavult:
Ad mundum perfectionis. Nescio quare. Orell.
XXXVII. Quod si essent, ut fama est, dominicae prolis, et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem
defuisset virtute perfectissima procreatis: unum omnes intellectum habuissent,
0866B unumque consensum, aulam semper incolerent regiam, nec praetermissis beatitudinis sedibus,
0867A in quibus augustissimas noverant, retinebantque doctrinas, imprudenter appeterent terrena haec loca, tenebrosis corporibus
involutae inter pituitas et sanguinem degerent: inter stercoris hos utres, et saccati obscoenissimas serias. Sed habitari
oportuit et has partes, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas Deus omnipotens misit. Et quid homines prosunt mundo,
aut ob rei cujus sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere, et terreni esse corporis inquilini?
Ad consummandam molis hujus integritatem, partem aliquam conferunt: et nisi fuerint additi, imperfecta et clauda est universitatis
haec summa. Quid ergo? si homines non sint, ab officiis suis cessabit mundus? Vicissitudines suas non peragent sidera? aestates,
0867B atque hyemes non erunt? ventorum flamina conticescent? nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus
temperamenta laturi? Atqui necesse est cuncta suos ire per cursus, nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi
0868A nomen in mundo nullum hominis audiatur, orbisque iste terrarum solitudinis vacuae silentio
0867B Pigarios
ms. male. unde fecerunt alii bigarios.
Vide Not.
conticescat. Quemadmodum ergo jactatur habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem
redire, omniaque ejus studia commoditatem semper spectare privatam, nec a finibus propriae utilitatis abscedere?
0867D
XXXVIII.—
Quid pantomimos, quid mimulos, etc. Mimi et pantomimi in hoc differunt, quod pantomimi puero accinente et responsante tibicine ipsi muti ac taciti cantica
desultarent:
mimi autem etiam canebant et loquebantur in scena. Vide, qui de iis multus est, Salmas., ad Flav. Vopisc., Carin., cap. 19; Script.
Hist. Aug., vol. II, pag. 828, seqq. et Rigalt., ad Artemidor., lib. I, cap. 78, pag. 75, ed. Reiff. Orell.
Tubo, tibia calamoque flatantes. Festus:
flator,
0868B
tibicen. Glossae Philoxeni:
Flat, φυσᾷ.
Flator, αὐλητής. Herald. —Stewech. mavult frequentativum
flatitantes, male.
flo, flato dicitur, ut
no, nato. Orell.
Desultores. Desultores dicebantur, qui duos equos absque ephippiis agitantes ex altero in alterum subinde mira pernicitate desiliebant. Cf. Gesner.
in Thesaur. et Scaliger., ad Manil. V, vers. 85. Munker., ad Hygin., fab. LXXX, pag. 133. Orell.
0868C
Grallatores. Interprete Festo
erant pantomimi, qui ut in saltatione imitarentur aegipanas, adjectis perticis furculas habentibus, atque in his superstantes
ad similitudinem crurum ejus generis gradiebantur, utique propter difficultatem consistendi.
ubi vid. intpp. et ad Varron., de Ling. lat., VI, pag. 94. Not. pag. 225. ed. Bipont.; Muret., Var. Lectt., lib. XIII, cap.
19.
Grallatores autem dicebantur a
grallis, quibus insilientes ambulabant.
Grallae autem contract. e
gradulae, idem quod colobathra. gall.,
des échasses. germ.,
Stelzen. graece isti homines dicebantur γύπωνες, de quibus Pollux Onomast., lib. IV, cap. 14, Segm. 104. γύπωνες ξυλίνων κώλων ἐπιβαίνοντες,
ὠρχοῦντο διαφανῆ ταραντινίδια (pellucidis vestibus Tarentinis) ἀμπεχόμενοι. Ubi vid. Jungermann., pag. 410, tom. I, ed. Hemsterh.
Cf. Voss., Etymol. rom., V.
grallae et Bulenger. de Theatris, I, 32. Verte igitur
Stelzenlaufer. J. Fr. Gronovius, qui de hominibus hisce multus est in Lectt. Plautin., pag. 284 et seq. haec observat:
0868C «Videntur exercitio crebro adsecuti hi homines, ut etiam grallis saltare et subsilire possent: secus atque hodie grallis
incedentes videmus, qui grandes potius passus, quam citos faciunt.» Sic etiam provinciae Francogallicae Hispaniae conterminae
incolas circa Bayonnam (département des Landes) propter solum arenosum currere, itinera facere, immo onera bajulare grallis
insistentes legisse memini in Itinerario quodam, cujus titulus mihi excidit. Orell.
Funiambulos. De veterum funambulorum artibus multus est Barth., Adversar. lib. V, cap. 19, pag. 248. Orell.
Quid cybiarios. Ita egregie correxit Salmasius in ed. Lugd. Bat., et ad Solinum, pag. 174. in ms. erat
quibiarii, quod est idem quod
cybiarii. Ita in membranis
Quinegion, Quizicus pro
Cynegion, Cyzicus, et in antiquo codice Epistolarum Paulini
Paulinus Ausonio triquinon, id est, τρίκυνον, trina salutatio. Ex
quibiarii
0869A alii vim vocis non intelligentes fecerunt
bigarii, quod loco esset prorsus alieno, nam supra quadrigarios cum cursoribus et pugilibus conjunxit Arnobius. Contra
cybiarii, id est, qui cybia vendunt, bene junguntur salinatoribus et bolonis.
Cybium salsamenti sive tarichi genus quadratum, a Graeco κῦβος, quod geometris figuram quadratam notat. Fiebat autem cybium e pelamyde
sive minori thunno, qui et κύβεια dicitur Oppiano, Halieut., I, vers. 183. Cf. Plin., Hist. Nat.,
0869B lib. XXXII, c. 11, ibique Harduin., in not. maj., p. 599, et intpp., ad Fest., hoc verbo. Itaque
cybiarii, qui cybia, id est τεμάχη θύννων, sale condiunt venduntque. Nourrius, pag. 551, mavult
cibarios, hoc est qui cibos conficiunt et ministrant,
Traiteurs, citans Varronis verba, ap. Nonium, cap. 2:
Tuus ipse frater cibarius fuit Aristoxenis. Orell.
Salinatores. Id est
salitores. Glossae Philoxeni:
salitor, ταριχευτής. Herald. Papias:
Salinator, qui salem facit. Vetus inscriptio pag. MCXIV. Geuter.:
Lepido L. F. Procvlo. Salinatores. Civitatis. Menapiorvm. Ob. Meritvm. Eivs. Septimina. P. Reponend. Curavit.
Elmenh. —
Conf. Nourr., pag. 564 seq. Salzbereiter. Orell.
0869C
Bolonas. Ita edit. Lugd. Bat., ex emendatione A. Turnebi, Adversar. lib. XIII, cap. 14, pag. 11, vol. II. Cod. ms.
bolones, unde alii fecerunt
volones, quomodo bello punico dicebantur voluntarii milites e servis. Sed ad hunc locum nihil ista notio pertinet. An potius sunt,
qui ultro ad gladium ferrumque se locabant? Putarem, nisi salinatores antecederent. Legendum itaque
bolones, sive graeca terminatione
bolonas, a bolis piscium. Nam sic tabernae cetariorum dicebantur. Vid. Donat., ad Terent. Eunuch., act. II, scena II, vers. 26. Reperi
et in antiquo Lexico e bibliotheca P. Danielis
bolonas diserte explicari μεταπράτας καὶ παλιγκατήλους, id est propolas. Igitur sic et cetarii vocabantur, qui bolos venditabant.
βόλον ὠνεῖσθαι, jactum emere a piscatoribus, tritum proverbium ap. veteres. Haec Turnebus, lib. I, Gesner., in Thesauro, et
Voss., in Etymol. rom. Orell.
Vannorum sirpiarumque vitores. Ita legendum esse, pluribus ostendit Salmasius ad Solinum.
Vitores, οἱ
0869D πλέκται, qui vinciunt, ab antiquo verbo vio, vieo; graeci μίω. Aeoles dicebant βίω, id est, ligo, plico. Fest.
viere, alligare, unde vimina et vasa viminea. Ubi vide intpp., et Column. ad Ennii Fragmenta, p. 293 (184. ed. Hesselii). Hinc vitor, vietor, ap. Plaut., Rudent., act.
IV, scen. III. vers. 50, et Plin., Hist., Nat., lib. XXXV, cap. 11, de Pausia pictore:
Amavit in juventa Glyceram vitricem corollarum, nam ita legendum pro
inventricem e conjectura Salmasii. Male itaque Nourrius legendum censet
venditores. Caeterum
sirpiae vel
sirpeae, scirpeae, erant cophini ex viminibus texti in plaustris. Vide Graev., ad Justin., XLIII, cap. 4, pag. 716, ed. Abr. Gronovii, et, qui
de hoc verbo multus est, Junium, ad Cic., II, ad Att. Epist. IV, pag. 199, ed. Graevii. Alii explicant crates stercorarias.
Sed Varro, de Re rust., I, c. 23, aperte distinguit a cratibus. Vide Schneider. V. Cl., in Lexico, ad Script. Rei rust., hoc
verbo. Cf. Voss.; in Etymol. rom., verbo
sirpare. Orell.
0870A
Quid fullones, lanarios. Eosdem conjungit Plautus, Aulul., act. III, scen. V, vers. 34:
Stat fullo, phrygio, aurifex, lanarius.
quem locum fortassis ante oculos habuit noster.
Lanarii sunt ἐριουργοὶ, qui lanam sordibus purgant, et praeparant ad nendum et texendum,
Wollkammer. Jul. Firmic. Astron. Lib. III, cap. 9.
Eorum artes sunt sordidae et squalidae aut gravis odoris, quales
0870B
sunt confectores coriorum, fullones, lanarii, pictores, coqui. Fullo est (ut ait Ovidius)
qui maculas laesis de vestibus aufert. Elmenh. et Orell.
Phrygiones. Qui vestes acu pingunt, intexunt. Phryges enim primi invenere talem texturam. Vide Plin., Hist. Nat. lib. VIII, cap. 48.
Cf. Servius, ad Aen. III, vers. 484; Nonius, cap. I, n. 10; Isidorus, Origin., lib. XIX, cap. 22. Phrygionum saepe meminit
Plautus, verbi causa Aulul., loco modo citato; Menaech., act. I, scen. III, et act. III, scen. II. Nourrius. Conf. Voss.,
Etymol. rom., hoc verbo. Confer etiam G. Fr. Gronov. in Lectt. Plaut., pag. 214 et seqq. Orell.
Panchristarios. Varie explicatur hoc verbo Turnebus, Adversar. lib. XIII, cap. 14, legendum putat vel
panchrestarios ab unguento panchresto, cujus meminit Cicero, Orat. in Verr. III, c. 65, ut sint medicamentarii et pharmacopolae, qui medicamenta
et remedia omnibus valetudinum generibus conficiunt,
0870C vel
panifices crustarios, id est crustarum sive crustularum confectores. Jo. Wower. ad Minuc. Fel. Octav., cap. 14, pag. 132, ed. Jac. Gronovii legendum
conj.
panarios, crustarios. (Glossae:
panarius, ἀρτοπώλης.) Sed nil mutandum.
Panchristarii sive
panchrestarii sunt confectores liborum et panchrestorum, i. e. dulcium, dulciaminum, crustularum, graece γλυκασμάτων, quae χρηστὰ, πάγχρηστα
μελιττώματα Graecis, Latinis dicebantur panchrista, e melle scil. et papavere confecta. Vide Salmas., ad Ael. Lamprid. Heliogabal.,
cap. 32, Script. Hist. August., vol. I, pag. 873. Salvian., de Providentia, lib. VI:
Infantes quoque omnes fere parvulas contumaces, quos morigeros minae ac ferulae non efficiunt, interdum πάγχρηστα,
atque blanditiae, ad obedientiam trahunt. Orell. et Herald.
Conferunt. Ita Herald. et ed. Lugd. Bat., cod. ms.
conferre, vitiose. Meurs.
confert. Orell.
0870D
Nisi ei contentio animalis miseri . . . . . . . . . jungeretur. Ita ms. ed. Lugd. Bat.,
conditio. Alii
completio. Sed antiquam lectionem bene defendit Heraldus.
Contentio idem est quod
continentia supra eodem libro cap. 19, ubi vide notas.
Contentio itaque hoc loco passive quod continetur. Sensus est:
Nisi ei jungeretur quod contineatur in illo animal miserum et supervacuum. Orell.
XXXVIII. Quid enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? Quid tyrannos, quid dominos, quid
innumeras alias atque amplissimas potestates? Quid rei militaris experientissimos duces capiendarum urbium peritos, in equestribus
praeliis aut in pedestri pugna immobiles atque invictissimos milites? Quid oratores, grammaticos,
0868B poetas? quid scriptores, dialecticos, musicos? quid pantomimos, quid mimulos, histriones, cantores, tuba, tibia, calamoque
flatantes? Quid cursores, quid pugiles, quadrigarios, desultores, grallatores, funiambulos, praestigiatores? Quid cybiarios
0867B Pigarios
ms. male. unde fecerunt alii bigarios.
Vide Not.
, salinatores,
0869A bolonas, unguentarios, aurifices, aucupes, vannorum sirpiarumque vitores? Quid fullones, lanarios, phrygiones, coquos, panchristarios,
muliones, lenones, lanios, meretrices? Quid institorum alia genera? Quid professorum, et artium, quibus enumerandis omnis
aetas angusta est, rationibus conferunt, et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non potuisse credatur, nec obtenturus
integritatem
0870A sui, nisi ei contentio animalis miseri et supervacui jungeretur?
0870D
XXXIX.—
Corporei tactus et terrenae circumscriptionis expertes. Ita Gelenius. Cod. ms. et editio princeps rom. habent
temerariae circumscriptionis, quod quid sit, non est facile divinare. Heraldus legendum conjicit:
corporei tactus, elementariae circumscriptionis expertes, more Arnobii copulas omittere amantis. Ed Lugd. Bat.
metariae circumscriptionis expertes. Equidem propius ad codicis ms. lectionem legendum suspicor
terrariae, id est terrenae, qua de voce vide eumdem Salmasium ad Tertullian. de Pallio pag. 413 seq. Ita
aves terrariae dicebantur
0871A Romanis, qui in ornithonibus alebantur, ad distinctionem aeriorum, qui libero scil. aere fruuntur, vel in genere quae terra
tantum contentae sunt, ut
0871B turdi, pavones et turtures, neque aquam etiam requirunt, ut anseres, anates, querquedulae. Orell.
Prosilirent. Eodem sensu Graeci dicunt προτορεῖν, ἐκπροθορεῖν, ἐκθορεῖν, Vide Hemsterh., ad Lucian. Prometh., § 4, p. 212, vol. I, ed.
Bipont. Orell.
Ineptissimos vagitus. Ineptissimos, hoc est minime aptos iis quae deae censentur, divinis animis indignissimos, vel potius in gen. ἄνοήτους,
verstandloses Gewimmer, ut infra in simillimo loco lib. VII.
Parvuli pusiones ab ineptis vagitibus crepitaculis exterrentur auditis. Orell.
Exugerent fellitantes mammas. Glossae Isidori:
Fellitat . . . . . sugit. Ita Solm., Polyhist., cap. 45:
Nequaquam mater pullo ubera praebet fellitanda de equabus, quibus praereptum fuerat hippomanes. θηλᾷν id est mammam sugere, Aeolice φηλᾷν: inde Latinum
felare. Ita Varro:
Lac humanum felare, et alibi:
Lupam alumni felarunt olim. et frequentativum
felitare, fellitare. Salmas.,
ad Solin. l. I
Exercitt.
0871C
Plinian., p. 662.—Plura exempla collegit Meursius, pag. 66, seqq. Orell.
Ut ad silentium pavidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis. Legi volunt nonnulli (Meursius)
vocibus. Sed vulgata lectio defendi potest. Ait igitur
nutricis motibus, nempe quae cunas agitat, ut pueros ad silentium traducat,
motus igitur hoc loco
das Wiegen, Schaukeln. Pro
pavidae, ms. habet
pavidi, scil.
infantes, id est pavore plorantes, quod magis placet.
Crepitacula instrumenta parva in modum sistri formata, infantium ludicra, quorum inventor perhibetur Archytas,
Kinderklapper. Martial., Epigr., lib. XIV, 54, in crepitacillum:
Si quis plorator collo tibi vernula pendet,
Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
Caeterum et hic Arnobius imitatur Lucretium suum, lib. V, 228 et seqq.:
0871D At variae crescunt pecudes, armenta feraeque,
Nec crepitacula eis opu' sunt, nec cuiquam adhibenda 'st
Almae nutricis blanda atque infracta loquela.
Herald., Elmenh. et Orell. —Graeci illa crepitacula πλαταγώνια vocant. Julius Pollux Onomast., lib. IX, Segm. 127 Τὸ δὲ
πλαταγώνιον οἱ ἐρῶντες ἢ ἐρῶσαι ἔπαιζον· καλεῖται μὲν γὰρ οὕτω καὶ τὸ κρόταλον, καὶ τὸ σεῖστρον, ὃ καταβαυκαλῶσιν αἱ τίτθαι,
ψυχαγωγοῦσαι τὰ δυσυπνοῦντα τῶν παιδίων. Meurs., p 68. Cf. Hug. Grot ad Marcian. Capell., lib. I, p. 4. Orell.
Quae fuerant simplices. Simplices, id est
bonitatis innoxiae, ut in sequentibus verbis optime interpretatur ipse Arnobius. Simplices igitur et boni dicuntur homines aperti, in quibus
nihil fallaciae, nec malitiae quidquam est. Ita M. Tullius, I de Off., cap. 30:
Sunt his alii multum dispares, simplices et aperti, qui nihil ex occulto, nihil ex insidiis agendum putant, veritatis cultores,
fraudis inimici.
Graece εὐηθεῖς, ἁπλοῖ, ἁπλοἳκοὶ,
0872A vel etiam ἀκέραιοι, ut illos appellat D. Soter Matth., X, 16; ubi vid. Grot. Herald. et Orell.
Simulare . . . . . dissimulare. Ita Sallust. Catil., cap. 5,
0872B quem in toto hoc loco imitatus videtur Arnobius, Catilinam appellat
cujus rei libet simulatorem ac dissimulatorem, ubi vid. Cort. p. 32 glossae Guelferbyt.
Simulo, quod facere nolo.—Dissimulo, quod facere volo. Aurel. Victor., Epit., cap. 14, de Hadriano:
Ingenium invidum, triste, lascivum et ad ostentationem sui insolens callide tegebat, clementiam simulans contraque dissimulans
ardorem gloriae, quo flagrabat.
Orell.
Adulatoria humilitate captare. Dicit Arnobius
captare significanter, quia finis adulatoris est κερδαίνειν. Alias enim molliori nomine censetur et appellatur ἄρεσκος, quem
blandum latine dicere possumus. Aristoteles, lib. IV, Nicomach., cap. 14: Ὁ μὲν τοῦ ἡδὺς εἶναι στοχαζόμενος, μὴ διά τι ἄλλο ἄρεσκος.
Ὁ δ᾽ ὅπως ὠφέλειά τις αὐτῶ γίγνηται εἰς χρήματα, καὶ ὅσα διὰ χρημάτων, κόλαξ. Themistius quoque Euphrades, Orat. III, finem
adulatoris ait κερδαίνειν, ἢ γαστρίζεσθαι ἐκ τοῦ ἔργου, et Lucianus Dissertatione pro imaginibus ait: τὸν κόλακα ἐπαινεῖν
τῆς χρείας ἕνεκα τῆς ἑαυτοῦ. Herald.
0872C
Mente aliud volvere, aliud in facie polliceri. Similiter Sallust., Catil., cap. 10:
Aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere. Hos homines
bilingues appellabant Latini, verbis causa Virgil. Aen., I,
Tyriosque bitingues et
duplices, ut Horatius
duplicem Ulyssem, I Od., VI, vers. 7. Sic etiam apud Graecos διπλοῦς opponitur τῷ ἀληθευτικῷ. Herald. —Cf. quae observavimus ad Jac. Balde,
carmen. select., III, Lyric., Od. VI, vers. 21. Orell.
Malitiarum venena conquirere. Ita distinguit editor Leidensis. Heraldus autem totum locum sic interpunxit:
Decipere dolis atque insidiis nescios per innumeras artes malitiarum: venena conquirere. Sed praefero prius, quia infra cap. 42 legimus:
Idcirco animas misit, ut venenatas conficerent potiones? quod, si Heraldum sequamur, esset otiosa nostri loci repetitio. Et omnino bene dicuntur
malitiarum venena de versutiis, fallaciis venenorum instar in obscuro serpentibus. Ita Rufum, hominem perfidum et fallacem appellat
0872D Catullus, carm. LXXVII:
Venenum et pestem amicitiae. Orell.
Pellaci mobilitate. Ita Fulv. Ursinus. Editio princeps Sabaei:
Pellaciae mobilitate. De verbo
pellax vide supra ad cap. 7. Orell.
Servitutis opprimerent et manciparent se jugo. Sic ostendit incunabula, immo ipsos servitutis natales. Capti bello victoribus mancipabantur. Sic servitus postea propagata.
De causis servitutis vide Basilium libro de Spiritu Sancto, c. 20. Herald.
Et ad ultimum fierent alterius altera potestatis. Meursius mavult:
Alterius alterae potestatis, haud male, ut infra cap. 41,
Alias aliae raperent. Orell.
Natalium conditione mutata. Quia omnes nascuntur liberi. Quare cum libertas naturalis sit, servitus est contra naturam, et est constitutio Juris gentium.
Lib. IV, Digest. de Stat. hom., etc. Herald.
0873B
Veritatis effectae. Id est perfectae, consummatissimae veritatis, quae nullam amplius dubitationem admittat. Nostri ad verbum:
Ausgemachte Wahrheit. Orell.
Auxilia poscerent eos. Poscere saepissime apud Latinos cum duobus accusativis, more Graecorum αἰτεῖν τινά τι. Ita Virgil., Aen., IV, vers. 50:
0873C Tu modo posce Deos veniam.
Plura exempla vide in Gesneri Thesaur.
eos omittunt alii. Orell.
Aut ullum esse penitus abnegarent. Ullum esse, id est, omnem rerum existentiam. Alludit autem Arnobius ad Aphasiam Pyrrhoniorum. Orell.
Et velut oculorum luminibus viduae. Meursius:
ut velut, etc. Orell.
XXXIX. Nisi forte rex mundi, quod temeritatis est maximae humano ex ore depromere, idcirco ex se genitas huc animas misit,
ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus, et terrenae circumscriptionis expertes, humana immergerentur in semina, feminarum
0871A ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque vagitus: exugerent fellitantes mammas, proluvie linerent
et madidarent se sua: et ut
0871A Et tunc
ms., quod non mutandum. Meurs.
ad silentium pavidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis. Idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices,
et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare, mentiri, circumscribere, fallere, adulatoria humilitate
captare, mente aliud volvere, aliud in facie polliceri: illaqueare, decipere dolis atque insidiis
0872A nescios, per innumeras artes malitiarum venena conquirere, et ad usum temporis pellaci mobilitate formare. Idcirco animas
misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes, assumerent ex corporibus causas, quibus ferae fierent, et immanes,
simultates, atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque everterent civitates: servitutis opprimerent,
et manciparent se jugo, et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium conditione mutata? Idcirco animas misit,
ut immemores
0873A veritatis effectae, et quidnam esset Deus oblitae, simulacris inertibus supplicarent, ligna, aera, et lapides, divina alloquerentur
ut numina, auxilia poscerent
0873B Poscerentur
Sab.
caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem: quinimmo ex his aliae ut dubitarent se esse, aut ullum esse penitus
abnegarent? Idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam
formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis justum, aliud utile videretur, et rectum: de appetendis
rebus, fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines: veritatem cupientibus noscere
0873B Nosse
Fulv.
rerum opponeretur obscuritas, et velut oculorum luminibus viduae, nihil certum viderent, et per ancipites
0873B semitas suspicionum inducerentur errore?
0873C
XL.—
Vestium tutamina sibi aut velamenta conquirerent. Stewechius mavult
velamina, more Arnobii antiquos, imprimis Lucretium, imitantis. Orell.
Suppellectilem variam diurnorum conficerent egestati. Idem Stewechius legendum conjicit
diurna rerum conficerent egestate. Id est rerum necessariarum inopia quotidiana. Sed nihil mutandum.
Diurna in plurali dixit Arnobius sensu rariore pro rebus ad quotidianum victum necessariis:
0873D Queis humana sibi doleat natura negatis.
die taglichen Bedurfuisse. Hujus tamen significationis apud alios scriptores exempla frustra quaesivi. Orell.
Rubigine. Virgil. Georg., I, vers. 150:
. . . . . Ut mala culmos
Esset robigo.
Ubi Servius:
Rubigo est genus vitii, quo culmi pereunt, quod a rusticanis calamitas dicitur. Hoc autem genus vitii ex nebula nasci solet,
cum nigrescunt et consumuntur frumenta, inde et Rubigus Deus, et sacra ejus decimo Kal. Maias Rubiginalia appellantur.
Elmenhorst. Docente Vossio V. Cl. ad Virgilii l. l. duo diversa plantarum vitia eo nomine veteres significabant, alterum
album, quod Germani appellant
Mehlthau, alterum
rufum, den Rost im Getreide. Alias dicitur
aerugo, Cypriano
comestura, Graecis βρῶσις. Vide Davis., ad Lactant. Epit., cap. 65, p. 1333, ed. Bunemann. Orell.
0874B
Et in habendi studium inexaturabili pectoris ardescerent appetitu. Ita
habere absolute apud optimos scriptores. Juvenalis ex Ennio:
Unde habeas, nemo quaerit, sed oportet habere.
Et
habentia, πλοῦτος. Quadrigarius apud Nonium:
0874C
Animos eorum habentia inflarat. Sic ἔχειν Graecis. Sophocles in Ajace: πρὸς γὰρ τὸν ἔχονθ᾽ ὁ φθόνος ἕρπει. Sic in Evangelio: τῷ ἔχοντι δοθήσεται. Herald.
—Adde Ruhnken. ad Rutil. Lup. p. 78. Ochsner.
Penetrarent abditas discrimine cum capitis nationes. Mira erat fidelium tunc temporis abstinentia. Avaritiam et nimiam habendi cupiditatem ita damnabant, ut periculosas mercaturas
hoc etiam nomine damnarent. Vide Lactant., lib. V, cap. 18. Tertullian., de Idololatria, cap. 11. Herald.
Et translatis mercibus charitatem semper vilitatemque captarent. Zeno Veronensis Sermone I, de Avaritia:
Alius inde rerum omnium captat annonam, aucupatur distrahendi tempus; minor in mensura, major in pretio: negat se habere,
quod distrahat ut rogetur, ut jugulet; atque utinam incorrupta species venderetur. Ingemiscit praeterea, si annus est sterilis;
multo magis, si fertilis fuerit: illic, quia parum distrahit: hic, quia non solus. Vultis scire, quantis scit tenebris obvolutus?
0874D
Irascitur Deo, si non semper fiat publicis luctibus dives. Herald. Male itaque Meursius legendum conjicit:
utilitatemque captarent. Orell.
Exercerent avidum atque injustissimum foenus. Ita enim existimabant aevo illo Christiani, quorum charitas ferventior erat, foenus omne esse ἀθέμιτον, et ab ipsa humanitate
alienum. Hinc Miltiades, apud Euseb., lib. V Hist. Eccles., cap. 19, ubi montanistarum prophetas exagitat: Προφήτης, εἰπέ
μοι, βάπτεται; προφήτης στιβίζεται; προφήτης φιλοκοσμεῖ; προφήτης τάβλαις καὶ κύβοις παίζει; προφήτης δανείζει; Herald. —Ita
et ethnici, verbi causa Cato, qui foenerari idem esse dicebat, quod hominem occidere. Elmenh.
Et miserorum e sanguine supputandi se angerent insomnia. Millibus possessionum, etc. Ita edidi ex emendatione Heraldi. Cod. habet
supputandis augerent insomnia, unde Gelenius et caeteri eum secuti:
supputandi se angerent insania. Stewechius:
supputandis
0875A
summis augerent insomnia. Potius
insomniam: nam hic non de insomniis sermo, sed de vigilantia avari. Salmasius, in editione Lugd. Bat.:
Et miserorum e sanguine supputandis se angerent insomnia nominibus. Possessionum, etc. Mihi copula
et videtur alieno loco posita et verba
miserorum e sanguine
0875B conjungenda cum antecedentibus
exercerent avidum atque injustissimum foenus. Locum itaque sic constituendum censeo:
exercerent avidum atque injustissimum foenus miserorum e sanguine, et supputandi se angerent insomnia. Millibus possessionum, etc. Orell. —
Miserorum e sanguine. Nam facultates habentur quasi sanguis hominis αἶμα καὶ ψυχὴ βροτοῖς. Sic Plautus in Bacchid., act. III, scen. I, vers. 5,
de meretricibus:
Apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.
Confer. Rigalt., ad Artemidor. Oneirocrit., lib. I, cap. 35, p. 23, ed Reiff., et, qui rem pluribus exemplis illustrat, J.
Fr. Gronov. Obss., lib. IV, cap. 24, p. 796, edit. Platneri. Similiter
viscera, nervos, vires patrimonium appellant veteres. Nam, ut canit Hesiodus:
Χρήματα μὲν ψυχὴ πέλεται δειλοῖσι βροτοῖσι.
Orell.
0875C —
Supputandi se angerent insomnia. Graphice his verbis depingit Arnobius foeneratores vigilantes et pecuniam sibi debitam supputantes. Lucianus in Gallo: Ορᾷς
ἐπαγρυπνοῦντα καὶ τοῦτον ἐπὶ φροντίδων, ἀναλογιζόμενον τοὺς τόκους, δακτύλους κατεσκληκότα, ὂν δεήσει μετ᾽ ὀλίγον πάντα ταῦτα
λιπόντα σίλφην ἢ ἐμπίδα ἢ μυῖαν γενέσθαι. Hinc et Prudentius in Avaritiae et Miserationis pugna:
. . . . . Velox nam dextra rapinas
Abradit, spoliisque ungues exercet ahenos.
Cura, fames, metus, anxietas, perjuria, pallor,
Corruptela, dolus, commenta, insomnia, sordes,
Eumenides Furiae, monstri comitatus aguntur.
Herald. —
Millibus possessionum semper producerent fides. Ed. Lugd. Bat., pro
millibus dedit
nominibus et conjungit cum praecedentibus
supputandis se angerent insomnia nominibus. Possessionum, etc.
Supputandis nominibus,
0875D id est, debitis sibi pecuniis (
das Berechnen ihrer Capitale). Sed nil mutandum.
Millibus possessionum fines producere est idem quod
millibus passuum, milliariis producere possessionum fines, ganze Meilen weit ausbreiten. Millia saepius absolute pro
milliariis, millibus passuum. Cf. A. Gell., Noct. Att., I, cap. 16; et Gesner., in Thesaur. Ita Aurel. Victor Epitom., cap 40:
Funus ejus (Severi)
Gallieni sepulcro infertur, quod ex Urbe abest per Appiam millibus novem. Orell.
XL. Idcirco animas misit, ut cum animantia caetera sponte natis
0873B Mata
alii.
alerentur, et nulla satione prolatis
0874B Prolata
alii.
, neque domorum, aut vestium tutamina sibi, aut velamenta conquirerent, miserabilis istis necessitas adderetur: ut cum impendiis
maximis, perpetuisque
0874A sudoribus domos sibi construerent
0874B Constituerent
ali
, membrorum conficerent tegmina, supellectilem variam diurnorum contraherent egestati, imbecillitatis auxilia animalibus mutuarentur
a mutis, vim facerent terris, ut non sua sufficerent gramina, sed imperatas extollerent fruges, et cum sanguinem totum in
subigenda tellure fudissent, robigine, grandine, siccitate, spem laboris amitterent: et ad ultimum vi famis humanis cadaveribus
incubarent, et ab hominum formis tabifica macie dissociarentur abjunctae? Idcirco animas misit, ut quae secum commorantes
possessionis alicujus nullum umquam habuissent amorem: avarissimae hic fierent, et in habendi studium inexaturabili pectoris
ardescerent appetitu: effoderent altos montes, et viscera ignota terrarum in materias verterent
0874B alieni nominis, atque usus; penetrarent abditas discrimine cum capitis nationes, et translatis mercibus charitatem semper,
vilitatemque captarent, exercerent avidum atque injustissimum foenus, et miserorum e sanguine supputandi se angerent insomnia;
millibus possessionum semper producerent
0875A fines: et quamvis provincias totas rus facerent unum, pro arbore una, pro sulco, forum litibus tererent; cum amicis, et
fratribus inexpiabiles susciperent simultates?
0875D
XLI.—
Macella. De amphitheatris intelligit Savaro ad Sidon., lib. I, epist. V, p. 39. Sed proprio sensu accipienda esse, sequentia docent.
Orell.
Et amphitheatra constituerent. Nescio quid isset iis in mentem, qui lectionem istam mutari voluerunt, et legi
construerent. Nam occurrit haec latinitas aliquoties
0876A apud hunc scriptorem. Infra hoc libro:
cumque illis aedes constituatis sacras, et alibi. Virgilius, Aen. XII, vers. 194:
Mihi moenia Teucri Constituent.
Solinus:
Deinde constitutae ab Ascanio longa Alba, Fidenae. Lactantius:
Siquidem Jovis temporibus fuit,
0876B
quibus primum templa constitui, et novi Deorum cultus esse coeperunt. Et passim apud optimos latinitatis auctores. Herald.
In gratiam voluptatemque sessorum. Ita egregie correxit Jac. Cujacius lectionem ms. codicis vitiosissimam:
In gratam voluptatemque sensorum. E qua Gelenius fecerat:
In gratam voluptatem consessorum. Sed praefero emendationem Cujacianam, quam et editor Ludg. Bat., in textum recepit. Orell. Huc autem pertinet, quod scribit
Jul. Firmicus, lib. VIII, Mathes., cap. 12:
Tales qui se ob alienae gratiae voluntatem (leg.
voluptatem) nundinati sanguinis jactura ad mortis spectaculum vendant. Herald.
Alias aliae. Ita Gelenius. Cod. ms.
alias alia. Herald.
Pro beatis ac felicibus viverent. Corrigunt
ducerent. Sed nihil fortasse mutandum. Si quid autem mutari oporteret legere mallem
veherent pro
eveherent. Herald.
0876C
Idcirco animas misit, ut divini ponderis et gravitatis oblitae, gemmas, lapillos, margaritas castitatis dispendio compararent,
innecterent his colla, laminas pertunderent aurium, imminuerent frontes limbis, conficiendis quaererent corporibus fucos,
fuligine oculos obumbrarent.
Ita haec verba optime disposuit Heraldus in Curis secundis, cum quo consentit editor Lugduno-Batavus, nisi quod cum Meursio
imminuerent frontes limbis post verba
quaererent corporibus fucos collocavit. In cod. ms. et editionibus omnibus praeter Salmasianam locus est luxatus, et verba
conspiciendis quaererent corporibus fucos loco prorsus alieno; nimirum post verba
castitatis dispendio compararent leguntur, quod pessime retinuit etiam novissimus editor, Oberthurius. Sed jam singula videbimus. Prava codicis ms. lectio
varias peperit interpretum conjecturas. Imprimis verba
innecterent his colla, male posita post
quaererent corporibus fucos, merito suspecta fuere viris doctis.
0876D Quare Fulv. Ursinus legendum conjecerat:
Innecterent catenis colla. Stewech.
innecterent taeniis colla. Sagacissime autem Heraldus in editione sua:
innecterent linis colla. Lina scil. vel
lineae dicebantur Romanis fila, quibus margaritae insertae erant: unde Tertullianus de habitu muliebri scribit:
Uno lino decies sestertium inseritur, et Hieronymus in Vita Pauli Eremitae:
Uno filo villarum insunt pretia; et, qui locus est classicus, Cornel. Fronto, in oratione de haereditate Mathidiae Opp., p. 285, ed maii:
Lineam istam famosam atque celebratam, caeteraque tantae pecuniae ornamenta quis emet? Tua uxor si emerit, praedam invasisse,
et minimo aere eripuisse dicetur, eoque minus ad eos, quibus legatum erat, pervenisse. Annon emet ista ornamenta Faustina?
Quis igitur emet margarita, quae filiabus tuis legata sunt? His margaritis collos
0877A
filiarum tuarum despoliabis, ut cujus tandem ingluvies turgida ornetur? Erant illa modo simplicia, modo duplicia et triplicia, unde
monolinum, dilinum, trilinum. Vide Casaubon. et Salmas., ad Script. Hist. August., tom. II, p. 63, et Boettiger V. Cl., in Sabina, p. 405. Sed non opus
habemus istis conjecturis, si verba illa eo ordine, quo edidimus, leguntur:
Innecterent his
0877B
colla, scil.
gemmis, lapillis, margaritis, quae filis illis vel linis ita inserta erant, ut singulas margaritas gemma exciperet. Hinc Tertullianus de Habitu mulierum,
cap. 11, tales gemmas appellat
lumina lapillorum, quibus monilia variantur. Vide Scheffer., de Torquibus, cap. 10, p. 47. Boettiger, in Sabina, p. 405. Illas gemmas, lapillos, margaritas dicit Arnobius
feminas
sibi comparare castitatis dispendio, ex sententia Christianorum illius aevi. Hieronymus, in Epistola ad Laetam:
Cave ne aures ejus perfores, ne cerusso et purpurissa consecrata Christo ora depingas; nec collum auro et margaritis premas:
nec caput gemmis ornes, nec capillum irrufes, nec ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris.
Cf. Tertullian. lib. laud. et Cyprianum de bono pudicitiae. Pergit noster:
Laminas pertunderunt aurium. Glossae:
Lamna, λοβὸς ὠτίου, ima pars auriculae. Sidonius, lib. I, epist. II, vocat
aurium ligulas sive
legulas, ubi vid. Sirmond., p. 13. Cf. Voss.,
0877C Etymol. rom. V.
Lamina, Ligula. Pro
imminuerent frontem limbis Heraldus mavult legi
imminuerent frontem nimbis. Nimbus secundum Isidor., Orig., lib. XIX, cap. 31, in Collectione Gothofredi, p. 1307,
est fasciola transversa ex auro assuta en linteo, quod est in fronte feminarum. Plautus: Quo magis illam adspicio tanto magis
nimbata est.
Sed bene habet vulgatum. Nam ipsum linteum, in quo assutus erat ille
nimbus, dicebatur
limbus. Statius, Achilleid., lib. II: Hanicq.
Gemmatis aut nectunt tempora limbis.
Et Prudentius Psycomant.:
A cervice fluens tenui velamine limbus.
Quae loca citavit Elmenhorst. Recte etiam dicitur
imminuere frontem limbis. Veteres enim tenuem frontem, minimam castigatam, collectam in deliciis habuisse, docent nos Herald., ad hunc locum, et J.
Fr. Gronov., Diatrib. ad Statii Silv., lib. II. 1, cap. 17, pag. 94.
0877D Sequentia verba, ut leguntur in edit. Lugd. Bat.
conficiendis quaererent corporibus fucos, defendi quidem possunt, ut fit
conficiendis vel idem quod
perficiendis, exornandis, vel malo sensu pro
consumendis, enecandis corporibus, quorum sanitati fuci sunt maxime pestiferi. Sed mirifice placet emendatio Oudendorpii prolata a P. Brumanno ad Anthologiam
lat., lib. III, epigr. 132, p. 587, vol. I,
conspuendis corporibus (scil. ob turpitudinem, deformitatem, ut scil. tegant fucis vitia naturae), praesertim cum cod. ms. habeat
conspiendis. ex quo Gelenius fecit
conspiciendis. Stewechius
compingendis. Heinsius:
conliniendis. Fuligo, ut bene explicat Elmenhorst, est niger, pulvis, quo oculorum exordia producuntur. Juvenal., sat. II, vers 93, seq.:
Ille supercilium madida fuligine tactum
Obliqua producit acu, pingitque trementes
Attolens oculos.
Graecis pulvis ille dicebatur στίμμις unde στιμμίζειν et ὑποστιβίζειν apud Nicolaum Damascenum, ubi vide Valesium, p. 175
seq. editionis nostrae. Latinis
stibium.
0878A Cf. Grotium in Annott. in Vet. Test. ad II Reg. CXI, 30. et Boettiger V. C., in Sabina, p. 49. Orell.
Nec in formis erubescerent masculorum calamistris vibrare caesariem. Nescio quid in mentem venerit doctissimo Scaligero in notis ad Priapeia, carm. XLII, mutare locum sanissimum. Is scilicet
legendum censet:
Nec ii formis erubescerent calamistris masculorum vibrare
0878B
caesariem, ut sit
formis calamistris idem quod
ferventi ferro, nam veteribus
formus idem quod
calidus. Stewech. autem
informis calamistris, id est valde calidis, ab
in intensivo et
formus. Sed
in formis conjungenda cum
masculorum, ut sensus sit, cum masculorum formas sive corpora induerint animae. Carpit nimirum Arnobius viros muliebria passos et feminarum
ad instar capillos calamistris crispantes. Etiam
in male a Scaligero mutatum in
ii, cum praecesserint non
homines sive
viri, sed
animae.
Calamistrum, ut explicat Servius ad Virgil. Aen., XII, vers. 100,
est acus major, quae calefacta et adhibita torquet capillos, graece κάλαμις. Vide Boettiger., in Sabina, p. 124,
Vibrare, idem quod
crispare, krauseln. Cf. Virgilii, l. I. Orell.
Cutem temporis levigare. Quod ab effeminatis et virilitatem exuentibus factum, ut ad Martialem observabamus. Jul. Firmicus, lib. VIII, Mathes., cap.
7.
Hi etiam, demptis pilis, corpus suum in feminei corporis
0878C
imaginem transferent; quorum vestes quoque ad muliebris cultus similitudinem excolentur. Hi molliter ambulantes vestigia sua
cum delicata quadam moderatione suspendunt.
Et Sardanapali mollitiem depingens Athenaeus, lib. XII, eum ait ἐψιμμυθιωμένον, γυναικείαν στολὴν ἔχοντα, καὶ κατεξυρημένον
τὸν πώγωνα, καὶ κατακεκισσαρισμένον,
pumice levigatum. Herald.
Incedere poplitibus nudis. Varro Meleagris:
Non modo suris apertis, sed paene naribus apertis ambulans. Herald.
Vigorem virilitatis et exponere. Fulv. Ursin.
et deponere. Stewech.
et seponere, quod magis placet. In seq. pro
mollire ed. Lugd. Bat.
molliri. Sed nil mutandum. Orell.
XLI. Idcirco animas misit, ut quae dudum fuerant mites et feritatis affectibus nesciae commoveri, macella sibi, et amphitheatra
constituerent, loca sanguinis, et publicae impietatis; ex quibus in altero mandi homines cernerent, et bestiarum laniatibus
dissipari; interficere se alios nullius ob meriti causam, sed in gratiam voluptatemque sessorum, ipsosque
0876A illos dies, quibus tantum committeretur nefas, in gaudiis communibus ducerent, et festa hilaritate sacrarent; in altero
vero animalium miserorum discerperent viscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et vulturibus, portiones, subigerent
dentibus, et crudelissimo ventri darent, et in tam saevis atque horridis moribus
0875A Oribus
alii.
sortem suam flerent, quas ab talibus mensis paupertatis angustiae vindicarent: pro beatis ac felicibus viverent, quarum ora
et faciem
0876A Fauces
Fulv.
tam crudeles polluerent apparatus? Idcirco animas misit, ut divini ponderis et gravitatis oblitae, gemmas,
0877A lapillos, margaritas, castitatis dispendio compararent, innecterent his colla, laminas pertunderent aurium, imminuerent
frontes limbis, conficiendis quaererent corporibus fucos, fuligine oculos obumbrarent, nec in formis erubescerent masculorum
calamistris vibrare caesariem, cutem corporis levigare, incedere poplitibus nudis, omnique alio cultu
0878A vigorem virilitatis, et exponere, et in habitum feminarum deliciasque mollire?
0878C
XLII.—
Testamenta supponerent falsa. Quod temporibus illis quasi solemne. Lactantius, lib. V, cap. 9:
Et ut, quae levia sunt atque usitata, dicamus, qui haereditates captent, testamenta supponant, justos
0878D
haeredes vel auferant, vel excludant. Herald.
Domos ut effringerent noctibus. Glossae Philoxeni.
Effractores, θυρεπανοῖκται.
Effractarius, θυρεπανοίκτης. Molliori nomine
apertularius. Probe autem et emendate
noctibus. Eo enim tempore proprie grassantur ejusmodi homines. Falsum igitur, quod substitui volunt (Meursius et Scriverius scil.)
vectibus. Jul. Firmicus, lib. VI Mathes., cap. 31:
In solidis autem signis positi famosos domorum effractores reddent; sed qui armati gladio, quiescentibus hominibus, et patrimonii
jacturam, et vitae discrimen infligant.
Cf. Savaron., ad Sidon., lib. IX, epist. VII. p. 575. Orell.
Sollicitarent. Proba lectio. Nam qui existimant, aliquid deesse, falluntur.
Sollicitare hoc loco est alienos servos allectare, plagiatorum grande crimen. Hinc in Glossis Philoxeni:
Sollicitare, πλαγιάζειν. Papias:
Plagiarius, qui seducit pueros, et sollicitat servos alienos. Hesychius: ψυχαγωγὸς . . . ὁ ἀνδραποδιστὴς, καὶ ὁ ἀπατεὼν, καὶ ὁ κατάγων τὰς ψυχὰς εἰς ᾅδου. Nempe ψυχαγωγοὶ, qui blandis
et mellitis verbis servos alienos sollicitant et ad se alliciunt. Herald.
Abigerent. Innuit Arnobius abactores pecorum vel
0879A etiam servorum (nostr.
Seelenverkaufer). Falluntur ergo, qui scribi volunt:
ambirent, Herald. et Orell.
Praevaricarentur. Praevaricatores dicuntur Latinis causidici, qui diversam partem adjuvant prodita causa sua. Vide Catanaeum ad Plin., lib.
I, Epist. 20, p. 71, ed. Longol. Confer, qui nubem exemplorum attulit, C. A. Duker., in libro de Latinitate veterum jurisconsultorum,
pag. 167 et seqq. Orell.
Alitibus. Fulv. Ursin.
altilibus. Orell.
Ut spirulas et botulos facerent. Spirula deminutivum nominis
spira, quod placentae genus quomodo faciendum sit, docet Cato, de Re rust., cap. 77, ubi Schneider. V. Cl. comparat
spiras cum Graecorum στρεπτοῖς apud Demosthenem et Pollucem VI, 77. Festus:
Spira dicitur . . . . . et genus operis pistorii et funis nauticus in orbem involutus. Botulus autem, teste
0879B eodem Festo,
genus farciminis est propter connexionem a bolis sic appellatum, vel potius lucanica carnis suillae bolis farta. Tertullian., Apologet., cap. IX:
Denique inter tentamenta Christianorum botulos etiam cruore distentos admovetis. Jamque Homeri tempore hoc genus edulii notum fuit, ut patet ex luculenta descriptione ejus Odyss. E. vs. 44 seq.:
Γαστέρες αἵδ᾽ αἰγῶν κέατ᾽ ἐν πυρὶ· τάςδ᾽ ἐπὶ δόρπῳ
Κατθέμεθα, κνίσσης τε καὶ αἵματος ἐμπλήσαντες.
Nostr.
Blutwürste. Cod. ms. et editiones vetustiores habent
boletos vitiosissime; nam hoc fungorum genus non paratur arte, sed nascitur in silvis. Unde N. Heinsius in Adversar., p. 621, legendum
suspicatur
botellos, bottellus deminutivum τοῦ
botulus. Ita Sidon. Apollinar., lib. epist. XI:
Qua serpylliferis olet catenis
Baccas per geminas ruber botellus,
etc.
0879C Ubi vid. Savaro, p. 533, et Voss., Etymol. rom., verbo
botulus. Orell.
Isicia. Isicium sive
insicium ab insectione derivari docent Varro, de Ling. lat., lib. IV, p. 28, et Macrobius, Saturn, lib. VII, c. 8. Locus autem classicus
est Apicii de Arte coquinar., lib. II, c. 1 et 2, ubi formulae isiciorum plurimae e genere piscium, carnium, omento, spongiolis,
etc. Ubique concisum, tunsum, tritum, aromatis conditum, involutum nonnumquam foliis, siccatum, denuo perfusum liquamine,
cibarium deprehendes. Nourrius et Gesner.,
in Thesauro.—Conf. Voss., Etymol. rom., hoc verbo, et Lindenbrog., Obss. ad Donati Comment. in Terent. Eunuch., act. II, scen. II, V.
26, p. 522, vol. II, ed. Zeunii et in primis Salmat. ad Script. Hist. August., t. I, p. 831. Respondere videtur isicium edulio,
quod
Pudding vocant Angli. Orell.
Catillamenta lucanica. Ita edidit Salmasius in ed.
0879D Lugd. Bat., et Exercitt. Plinian., ad Solin., p. 90. Caeteri
castellamenta, quod Heraldus interpretatur quaedam farciminum genera, quae graecis πυραμίδες dicta a propria forma, allegans locum Clementis
Alexandrini in Protreptico (p. 19, ed. Potter.): οὐ σησάμαι ταῦτα καὶ πυραμίδες, καὶ τολύπαι, καὶ πόπανα πολυόμφαλα, χόνδροι
τε ἁλῶν, καὶ δράκων, ὄργιον Διονύσου Βασσάρου. Heraldo adstipulatur Jo. Wower., ad Minuc. Fel. Octav., c. XIV, p. 133, ed.
Gronovii legendum censens:
castellamenta, lucanicas. At vero in allato Clementis loco non de farciminum, sed de librorum generibus sermo est. Et omnino videtur legendum cum Salmasio
catillamenta, quod defendit etiam N. Heinsius in Adversar., l. IV, c. 9, p. 621. Eamque correctionem confirmare videtur locus Arnobii nostro
simillimus infra, l. VII, c. 24:
In exiguas arvina est miculas catillaminum insecta de more. Catillamenta et
catillamina, ut explicant Salmasius et
0880A Heinsius libris laudatis, sunt itaque cupedia et deliciosa mattea. Sed proprie ita videntur vocasse farcimina, aut botulos
minutis carnibus inculcatos, quod avide a catillonibus expeterentur.
Catillamentum a
catillare, idem quod ligurrire, quod derivatur a
catillus, deminutivo τοῦ
catinus. Hinc
catillones dicebantur gulones a lingendis catillis (
Tellerlecker).—
Lucanica. Glossae:
lucanica, ἀλλάντια. Genus farciminis porcinis carnibus infarctum et a Lucanis populis primo inventum. Vide Apic., de Arte coquin.,
lib. IV, c. 2; et P. Manut., ad Cicero., Epist. ad Fam., IX, ep. 17. Charifius:
Lucanicum intelligitur pulmentum et intestinum Lucanicus subauditur botulus, aut apparatus: et haec Lucanica feminino genere,
intelligitur hira, hoc est intestinum.
Conf. Meurs, qui de hac voce multus est, p. 70, 71. Orell.
0880B
Suminatam cum his carnem. Suminata caro est
caro suis suminatae, id est lactantis.
Suminatus a
sumen, inis, quod est foetae suis mamma lacte plena, quod cibi genus erat in Romanorum deliciis. Vide Casaubon., et Salmas., ad Aelii
Lampridii Alexandrum Sever., c. 22, Script. Hist. Aug., vol. I, p. 914, seq. Caeterum admodum placet sagacissima N. Heinsii
conjectura in Adversar., p. 621:
suminatam cum hiris carnem. Hira proprie intestinum quod dicitur jejunum, graece νῆστις,
der Leerdarm. Macrobius in Somn. Scip., I, 6, enarrans intestina tria principalia:
Tertium, inquit,
quod veteres hiram vocarunt, habeturque praecipuum intestinorum omnium, et cibi retrimenta deducit. Cf. Fest. hoc verbo. Pro aliis tamen etiam intestinis sumi docet Nonius verbo.
Hilae deminut. τοῦ
Hirae: Hillas intestina veteres esse dixerunt, unde Bohilla oppidum in Italia, quod eo bos intestina vulnere trahens advenerit. Cf. Voss. Etymolog.
0880C Rom. V.
Hillae. Hinc Plautus Curcul., act. I, scen. I, vers. 21, seq.:
. . . . Lien necat, renes dolent,
Pulmones distrahuntur, cruciatur jecur,
Radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
Erat autem vox
hira maxime usurpata in sacris. Noster infra, lib. VII, cap. 24, ubi multa farciminum genera recenset, quibus usus in sacris:
Non similiter fendicas, quae et ipsae sunt irae, quos plebis oratio ilia solet, cum eloquitur, nuncupare. Orell.
Glaciali conditione tuceta. Glossae:
Tucetum, ζωμὸς παχύς. Gloss. Isidor.
Tucetum bubula condita apud Gallos cisalpinos. Escas regias tuceta vocat Nonius et Fulgentius de prisco sermone citans fragmentum Gallimorphi et Pisaeis . . . . .
Ambrosio redolent tuceta sapore. Edulium sapidissimum appellat Apuleius Mett., lib. II: ubi vide notas Oudendorp, pag 104. Scholiastes ad Pers. Sat. II, vers. 42, verba:
Grandes patinae
0880D
lucetaque crassa, Tuceta, inquit,
apud Gallos Cisalpinos bubula dicitur, condimentis quibusdam crassis oblita, ac macerata; et ideo toto anno durat. Solet etiam
porcina eodem genere condita servari, aut ad saturarum jura.
Conf. Voss., Etymol. rom., hoc verbo: equidem e verbis Arnobii
glaciali conditione, id est
conditura, conjecerim, tucetum fuisse jus carnium bubularum vel porcinarum nive aut glacie condensatum, immixtis earumdem carnium miculis
vel illis minutim insectis, simile nostris
gelatis, gelatinis, Sulzen, Gallerten. Certe nivem et glaciem cibis et potionibus luxuriosorum immistam fuisse saepissime, discimus ex Seneca Epist. LXXVII, et
Nat. Quaest., lib. IV, cap. ultimo. Conf. Mart. Lister., in Apicium de Arte culin., libr. IV. cap. I, p. 107. Sed obstant
verba scholiastae ad Persium:
et ideo toto anno durat, quae collata cum nostro loco indicare videntur farciminis genus tum condimentis quibusdam, tum nive
0881A et glacie in caveis subterraneis a putredine conservatum. Meursius in Appendice legendm suspicatur
gracilia aut
glacialia conditione tuceta, explicans tuceta, quorum sumen induratum in modum glaciei. Orell.
Ut inflandis bucculas distenderent tibiis. Quod videtur foedius et deformius. Quare rejectae ab Alcibiade
0881B hoc nomine tibiae, quod buccas distenderent, et totum os corrumperent, ὡς τοὺς συνήθεις ἂν πάνυ μόλις διαγνῶναι τὸ πρόσωπον,
inquit in Alcibiade Plutarchus. Christiani autem temporibus illis omnia luxuriae et voluptatum instrumenta animose aspernabantur;
maxime si quae species idololatriae immista videbatur; quo etiam nomine tibiarum usum damnabant, quod in sacris gentilium
tibiae canerent. Clemens Alexandr., lib. II, Paedagog., c. 4: Σύριγξ μὲν οὖν ποιμέσιν ἀπονενεμήσθω· αὐλὸς δὲ ἀνθρώποις δεισιδαίμοσι
εἰς εἰδωλολατρείας σπεύδουσιν. Καὶ γὰρ ὡς ἀληθῶς ἀποπεμπτέα τὰ ὄργανα ταῦτα νηφαλίου συμποσίου, θηρίοις μᾶλλον ἢ ἀνθρώποις
κατάλληλα, καὶ ἀνθρώπων τοῖς ἀλογωτέροις, et quae sequuntur p. 192, seqq., ed. Proter. Herald et Orell.
Cantionibus ut praeirent obscoenis numerositer, et scabillorum concrepationibus sonoris. Eleganti quidem, sed minime necessaria, mutatione locum hunc editor
0881C Lugd. Bat. ita dedit:
Cantionibus ut praeirent obscoenis, numerosos iterarent scabillorum concrepationibus, sonores. Idem quod sonos, ut ap. Virgilium et Tacitum aliquoties, verbi causa Annal. IV, c. 48:
Sed ut clamore, telis, suo quisque periculo intentus sonorem alterius praelii non acciperet. Orell.
Scabillorum concrepationibus. Scabilla, peculiaria instrumenta minorum, erant crepitacula ex ferro (Lucian., de Saltat., § 85, σιδηροῦν ὑπόδημα) aut ex ligno (Pollux,
VII, 22 et 28, ξύλινον ὑπόδημα), quae pedibus, quibus adstringebantur, concuti solebant, et strepitum faciebant, uti docet
antiqua statua, in qua occurrit scabillum, confirmatque Rubenius, de Re vest. II, 17, Haec Ernest. In Clav. Cic., hoc verbo
Conf. Salmas. ad Vospisci Carin., c. 19, pag. 838, tom. II (qui refutat Casaubonum ad Sueton. Calig., c. 54, scabillum vocem
putantem exoticam, cum latinissima sit, derivanda a verbo
scamnum, unde deminutiva
0881D
scamellum et
scamillum, scabellum et
scabillum). Conf. Voss., Etymol. rom., verbo
Scamna, Gesner., in Thesaur., et in primis
Explication de divers monuments singuliers, p. 47, seq., ubi monumentum vetus illustratur, in quo scabilla spectantur. Orell.
Saltitaret. Saltare et choreas ducere christianis interdictum. Paulus ad Rom., XIII, vers. 13: Ὡς ἐν ἡμέρᾳ εὐσχημόνως περιπατήσωμεν,
μὴ κώμοις καὶ μέθαις, et ad Galat. V, 21. I Petr. IV, 3, ubi Glossae Cyrilli et aliud vetus Lexicon ms. κῶμος—ὄρχησις μετὰ
ᾠδῆς καὶ μέθης, neque secius Suidas. Idem itaque sancitum in Canonibus apostolorum et Concilio laodicensis, cap. 53, pag.
23: Οὐ δεῖ χριστιανοὺς εἰς γάμους ἀπερχομένους βαλλίζειν ἢ ὀρχεῖσθαι. Vetus interpres:
Non oportet christianos ad nuptias euntes vel ballare, vel saltare, sed caste coenare vel prandere, sicut competit christianis. Vid. Brev. Canon. Ferrandi Episcopi et Cresconii, item corpus canonum antiquum et Capitulare Caroli Magni multis locis; Ambros.
de
0882A Jeju., cap. 18, et lib. III de Virginibus, Augustin., tom. X de nomine christiano, sermo I, p. 234, Fr. Lindembrog.
ap. Elemenh.
Orbes saltatorios verteret. Cicero in Pisonem, c. X.
Ne tum quidem, cum illum suum saltatorium versaret orbem, fortunae rotam pertimescebat. Elmenh.
Lumborum crispitudine fluctuaret. Infra lib. VII,
et
0882B
clunibus fluctuare crispatis. Graphice. Nam fluctus leniter impulsi proprie crispi torosique. Minutius Felix Octav., cap. 3.
Et ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis
torosisque.
Sic autem
fluctuatim incedere dictum de iis, qui incedendo clunes leviter crispant. Afranius apud Nonium:
Magnifice volo fluctuatim ire ad illum. Gloss.
Crispat, κραδαίνει, σείει. Herald. —Similiter Apuleius, Met. II:
Ipsa membra sua leniter illubricans, lumbis sensim vibrantibus, spinam mobilem quatiens placide, decenter undabat Ubi
undabat idem quod fluctuabat. Vid. Notam Oudendorp., pag. 105, Conf. Alciphron., lib. I. epist. XXXIX; Juvenal., sat. XI, vers. 164: Martial., lib. V,
epigr. 80; Barth., Adversar., lib. XXXIII. c. 20, p. 1540; Sciopp., ad Priapei., carm. XVIII. Orell.
Exoleti. Glossae: Exoletus, ὑπέρακμος, τριβανός.
0882C Elmenh.
Exoletos scil. dicebant Romani viros impudicos et muliebris patientiae, adultiores certe, et opportunam injuriae illi puerorum aetatem
egressos. Vide Gesner., in Thesaur. Orell.
Sambucistriae, psaltriae. Sambucistriae a
sambuca, quod est instrumentum musicum triangulum, quod ex inaequalibus longitudine, sicut et crassitudine. nervis efficitur, ut describit
Porphyrius ad Ptolemaei Harmonica. Cf. Isidor. Origg., III, 20; Fest., hoc verbo, et intpp. Barth. Advers., LV, c. 9; Gesner.,
in Thesauro. Caeterum tales feminas non solum arte, sed et corpore quaestum fecisse, e Comicis satis notum est, neque opus
habemus cum Stewechio locum hunc de ludis scenicis accipere, omni turpitudine pollutis, cum etiam de feminis ad privatorum
mensas canentibus ejusmodi flagitia sint notissima. Orell.
Venalia ut prosternerent corpora. Proba lectio, nec audiendi, qui corrigere volunt
prostituerent. Diocletianus et Maximianus ad leg. Jul., de Adult. et stup.:
0882D
foedissimam earum nequitiam, quae pudorem suum alienis libidinibus prosternunt. Herald.
Vilitatem sui populo publicarent. Rescribunt nonnulli
virilitatem, alii (Meursius)
utilitatem, id est
usum. Ita Zeno Veronensis sermone de Pudicitia:
Libidinum commutatione varia gaudet semper, et poenitet: ad satietatem numquam lubrica utilitate perveniens, id est lubrico usu. Et haec est propria et prisca notio. Ita Varro, lib. I, de Vita populi romani:
Itaque ea sibi modo ponere ac suspendere, quae utilitas postularet, trulleum, matellionem, pelvim, nasiternam. Postea, quia, quicquid usum sui praestat, commodum et emolumentum sui afferat, factum, ut pro iis
utilitas acciperetur.
Publicare id est prostituere. Hinc
publicae libidinis victimae appellantur Tertulliano et eum secuto Hieronymo
publicanae mulieres. Zenoni Veronensi et nostro supra lib. I, cap. 36. Venus dicitur
intestini decoris publicatrix. Graeci quoque κοινὰς γυναῖκας appellant. Herald. —Ludos scenicos et
0883B scenicas mulieres insectatur, in quibus ludis magnus furor et turpitudo prolixior; cum publice vel exponerent, vel (ut auctor
est Minutius Felix) monstrarent etiam adulteria. De scortis Romae in scena prosterni publice solitis post ludos finitos consule
Justi Lipsii Elect. lib. I, cap. 2, et ad vilitatis nomen ecce alia in promptu loca Arnobii lib. IV:
Amans saltatur Venus, et per affectus omnes meretriciae vilitatis
0883C
impudica exprimitur imitatione bacchari, et lib. V.
in obscoenam prorumpere vilitatem. Stewech. —Meursius mavult
utilitatem, i, q. χρῆσιν, male. Cf. Bunemann. ad Lactant. Inst. l. c. 20, p. 121. Orell.
In fornicibus obvinctae, Ita cod. ms. quod Fulv. Ursinus et ed. Lugd. Bat. mutarunt in
obviae, Scaliger ap. Meursium in
oblitae; male, opinor.
Obvinctae scil. vel lenonibus, vel impudicis, qui eis abutuntur. De vi verbi
fornix, vide supr. ad c. 6 hujus libri, et Sciopp. ad Priapeia, carm. XIII. Orell.
Ad oris stuprum paratae. Ita Gelenius et Fulv. Ursinus. cod. ms. habet
ad oris sacri comparatae, nullo sensu: unde Canterus effecit
ad oris sacrificium paratae. Stewech.
ad oris sacri comparatae comparationes, eodem sensu, quo Gelenii lectio. Nam
componere, committere, comparare, dicebant legiones inter se vel gladiatores. Salmasius autem in edit. Lugd. Bat.
ad oris sacri (id est abominandi, diris devovendi, ut
0883D
auri sacra fames) comparatae stuprationem. Sed Gelenii emendationem bene defendit Lindenbrog. ad Priapeia carm. XII. Tangit scil. Arnobius immane illud et monstrosissimum
flagitium, quod λεσβιάζειν, λεσβιασμὸν (a Lesbiis, quibus in usu fuerat haec turpitudo) Graeci dixerunt. Latini autem ejusmodi
homines appellarunt Opicos, ut docet Meursius. Vid. A. Gell., lib. I, cap. 21; lib. XI, cap. 16. et Plin., Hist. Nat., lib.
XXXIX. Videsis exemplorum struem, quam ad hunc locum congellerunt Elmenhorstius et Lindenbrog., l. l. Nam equidem obscoena
non exscribo. Orell.
XLII. Idcirco animas misit, ut viarum aliae infestarent meatus, aliae circumscriberent nescios, testamenta supponerent falsa,
venenatas conficerent potiones, domos ut effringerent noctibus sollicitarent, abigerent, praevaricarentur, et proderent, saporum
0879A fastidia ut excuterent palato, ut in coquendis alitibus pinguitudinem nossent retinere labentem, ut spirulas,
0880A et botulos facerent, isicia, catillamenta, lucanica, suminatam cum his carnem, et glaciali conditione
0881A tuceta? Idcirco animas misit, ut res sancti atque augustissimi nominis symphoniacas agerent et fistulatorias hic artes,
ut inflandis bucculas distenderent tibiis, cantionibus ut praeirent obscoenis numerositer, et scabillorum concrepationibus
sonoris, quibus animarum alia lasciviens multitudo incompositos corporum dissolveretur in motus, saltitaret,
0882A et cantaret, orbes saltatorios verteret, et ad ultimum clunibus et coxendicibus sublevatis lumborum crispitudine fluctuaret?
Idcirco animas misit, ut in maribus exoleti, in feminis fierent meretrices, sambucistriae, psaltriae
0881A Psalteriae
Male ms.
, venalia ut prosternerent corpora, vilitatem sui populo publicarent, in lupanaribus
0883A promptae, in fornicibus obvinctae, nihil pati renuentes, ad oris stuprum paratae?
0883D
XLIII.—
Ergone sapientes illae. Haec verba nescio qua de causa ed. Lugd. Bat. mutavit in:
Ergone sapientiae illae, etc. Orell.
Ut gererent. Is. Pontanus ad Macrobii librum de Differentiis Graeci Latinique verbi not. p. 693, legendum existimat
generent, ab antiquo verbo geno, ere, idem quod gignere, generare. Sed nihil mutandum;
0884B
gerere hoc loco idem est quod portare secum, quod faciunt nuntii et portitores, ideoque bene conjungitur cum
percelebrare. Eodem sensu Arnobius, supra, lib. I, cap. ult., Christum appellat
portitorem muneris tanti. Orell.
XLIII. Quid dicitis, o soboles, ac primi progenies numinis? Ergone sapientes illae, atque ex causis principalibus proditae
genera haec animae turpitudinum, criminum, malitiarumque noverunt, atque ut exercerent, ut gererent, ut percelebrarent haec
mala, habitare jussae sunt has partes, et humani corporis circumjectione vestiri? Et mortalium quisquam est rationis alicujus
accipiens sensum, qui ordinatum existimet mundum per has esse, ac non potius sedem ac domicilium constitutum, in quo omne
quotidie perpetraretur nefas, maleficia cuncta confierent, insidiae, fraudes, doli, avaritia, rapinae, vis, scelus, audacia,
obscoenitas, turpitudo, flagitium, mala omnia
0883B caetera, quae in orbe homines toto mente noxia pariunt, et labem machinantur in mutuam?
0884B
XLIV.—
Jussione. Cod. ms. et Fulv. Ursin.
missione, quod nescio quare mutatum ab omnibus editoribus. Orell.
0884C
Abscedere. Ms.
abscondere, vitiose,
abscedere est declinare a via salutis. Orell.
Aut extrinsecus aliquid accessurum his esse. Haec referenda ad praecedentia verba:
Si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat, aut extrinsecus, etc. Quare verba:
scire autem . . . . . constitutor, tamquam parenthesin uncinis inclusi. Orell.
Universorum. Scil. vitiorum, scelerum, quod autem Arnobius reverentia in Deum effari non audet. Verterim:
von allem., was begegnet. Orell.
Cessatione crimen fecerit proprium. In cujus enim manu est, ut prohibeat, jubet agi, si non prohibet admitti, ait Salvianus, libro VII. Hinc Arnobius infra lib. III, cessationem istam
inimicam appellat.
Et cur saeva contagia et pestilentes morbos ab aestivis avertere cessatione inimica non curant? Herald.
Et retentionis dissimulatione permiserit prius. Id est cessatione, quod retinere noluerit. Sic enim vocem
0884D istam ab his scriptoribus quandoque usurpari observatum nobis est. Vegetius, de Re milit., lib. I, cap. 8;
Signatis itaque tironibus per quotidiana exercitia armorum est demonstranda doctrina. Sed hujus rei usum dissimulatio securitatis
abolevit.
Hinc et apud Tertulian., lib. V, adversus Marcion., cap. 5:
Nec enim gratia fit, nisi offensae; nec pax, nisi belli. Et populus autem per disciplinae transgressionem, et omne humanum
genus per naturae dissimulationem, et deliquerat et rebellaverat adversus creatorem.
Ubi
naturae dissimulatio est naturae quasi cessatio, qua homines cognitionem natura sibi insitam in injustitia detinent. Herald.
XLIV. Sed sua, inquitis, voluntate, non regis jussione venerunt. At ubi pater omnipotens fuit, ubi regiae sublimitatis auctoritas,
ut eas prohiberet abscedere,
0884A nec in praecipites labi permitteret voluptates? Si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat (scire autem debuerat
causarum ut omnium constitutor), aut extrinsecus aliquid accessurum his esse, quod eas faceret oblivisci suae dignitatis et
decoris: millies, ut ignoscat, oraverim: universorum non alius quam ipse est causa: siquidem perpessus est evagandi eas habere
jus liberum, quas retenturas non esse integritatis suae habitum praevidebat
0883B Providebat
ms.
, atque ita perficitur, ut nihil intersit omnino voluntarie venerint, an illius obtemperaverint jussioni: cum non prohibendo
quod oportuerat prohiberi, cessatione crimen fecerit proprium, et retentionis dissimulatione permiserit prius.
0884D
XLV.—
Tam mobiles animas genuisse gravitatis ac ponderis constantiaeque nullius. Stewech. leg. conj.
tam nobiles animas, non male quidem. Sed et vulgata lectio defendi potest, ut sensus sit:
animas genuisse tam mobiles quaeque nullius sint gravitatis, constantiae, etc. Orell.
0885B
In corpora ire jussisse. Ita Genelius. cod. ms.
jussisset, quod frustra defendere conatur Heraldus tamquam modi et temporis enallagen pro
jusserit. Nam totus locus, si ita legamus, obscurus fit et intricatus. Orell.
Quorum indutae carceribus. Stewech.
inclusae: ed. Lugd. Bat.,
inductas. Sed nil mutandum:
indutae scil. referendum ad
corpora, quod subintelligendum in
carceribus, ut sensus sit:
quibus indutae, tamquam in carceribus . . . . . agerent. Orell.
Modo paterentur obscoena. Meursius mavult:
modo paterentur obscoenae. Orell.
Ut ferarum paterentur aliae laniatus, muscularum aliae ut interirent veneno. Ita edidi cum editore Leidensi. cod. ms. habet:
infernarum paterentur aliae
0885C
laniatus muscularum, vitiose et nullo sensu. Nam quid sunt
infernae musculae? Fulv. Ursinus legit;
internorum paterentur alii laniatus musculorum, non male:
interni musculi scil. corporis (
die innersten Muskeln). Stewechius corrigens:
informorum paterentur aliae laniatus musculorum, putat, hoc loco tangi illud genus cruciatus, quo mures aut glires nudo torquendorum pectori imponuntur ac postea pelvi integuntur,
inde ignem superimpositum non ferentes, pectus lancinare incipiunt,
informos mures itaque interpretatur
valde calidos ab
in intensivo et
formus, quod antique pro
calidus usurpatum fuisse testantur Festus et vetera glossaria. Vide supra ad cap. 41. Sed minime verosimile est, Arnobium hoc loco
non cruciatuum vel torturarum, sed calamitatum et mortium genera maxime communia et ubivis obvia recensentem, rarioris hujus
et insolentioris cruciatus meminisse. Alii legunt:
infernorum paterentur aliae laniatus, musculorum aliae ut interirent
0885D
veneno. At hoc loco prorsus aliena
infernorum sive gehennae mentio et
musculorum venenum nil aliud significare posset nisi venenum muribus necandis aptum, paratum,
Mausegift, et intelligendum esset
aconitum, quod (ut Plinius affirmat lib. XXVII, cap. 3)
procul et e longinquo odore mures necat, cujusque in veneficiis apud antiquos usus notissimus. Cf. Plin. l. I., et Ovid., Met., I, vers. 147:
Lurida terribiles miscent aconita novercae. Nam arsenici usus ignotus antiquis. Sed num
musculorum venenum hoc sensu latine dici possit, equidem maxime dubito: et omnino usus mures veneno necandi apud antiquos et magnam partem medii
aevi fuisse videtur prorsus incognitus, quod conjicio ex versibus Manuelis Philae in Poemate, de Natura animalium, c. 89,
de Muribus, vers. 8, sq.:
Οὔς καὶ γαλῆ τρίζουσα, καὶ πλὰξ, καὶ βρόχος,
Καὶ παγὶς ἐξ έτριψε, καὶ βραχὺ στέαρ.
0886B ubi veneni nulla mentio. Restat itaque, ut emendationem Salmasii sequamur, ut, puto, unice veram:
ferarum paterentur aliae laniatus, muscularum aliae ut interirent veneno. Venenum muscularum, deminut. τοῦ
musca, ae, est venenum cantharidum, quas
vermiculos alatos, id est
muscas, appellat Plinius, Hist. Nat., lib. XI, c. 35 (41. ed. Harduin). Eas autem non tantum ad vesicatoria, sed etiam ad veneficia
adhibitas fuisse a veteribus, testes idem Plinius, lib. XXVIII, cap. 9 (33 ed. Harduin); Cic., ad Fam., IX, Epist. 21, ibique
Manut. Ovid. in Ibin, vers. 308:
Cantharidum fuccos, dante parente, bibas.
Valer. Max., lib. VI, cap. 2. Extern. n. 3:
Is enim (Theodorus Cyrenaeus)
Lysimacho regi mortem sibi
0886C
minitanti. Enimvero, inquit, magnifica res tibi contigit, quia cantharidis vim assecutus es. Conf., qui de his aliisque insectis venenatis multus est, G. J. Vossius, de Idololatr., lib. IV, cap. 96, pag. 599. Orell.
Infelix et miseranda mortalitas. Mortalitas idem quod mortales. Vide supra ad lib. I, cap. 7. Orell.
Et saevorum dentium mordacitate laniarent. Hoc eorum est, qui ἄδην καὶ ἀδιαλείπτως maledicunt et calumniantur. Sic dicit Persius, Lucilium, Satiricum acerrimum et mordacissimum,
genuinum fregisse in iis, quos lacerabat, quibus quidem verbis maledicendi rabiem significare volebat:
. . . . . Secuit Lucilius urbem,
Te lupe, te muti, et genuinum fregit in illis.
Herald.
XLV. Sed procul haec abeat sceleratae opinionis
0884B immanitas, ut Deus credatur omnipotens, magnarum et invisibilium rerum sator, et conditor, procreator, tam mobiles animas
genuisse gravitatis ac ponderis constantiaeque nullius; in vitia labiles, in peccatorum genera universa declives; cumque eas
0885A tales, atque hujusmodi sciret, in corpora ire jussisse, quorum indutae carceribus sub procellis agerent
0885A Procellis agerentur.
Fulv.
tempestatibusque quotidie fortunae, et modo turpia facerent, modo paterentur obscoena: naufragiis, ruinis, incendiorum conflagrationibus
ut perirent. Pauperies alias, alias ut mendicitas premeret, ut ferarum paterentur aliae laniatus, muscularum aliae ut interirent
veneno, claudae ut incederent aliae, ut aliae lumen amitterent; ut articulis sederent aliae colligatis, morbis denique objectarentur
ut cunctis, quos infelix et miseranda mortalitas diversarum sustinet dilaceratione poenarum; tum deinde oblitae unius esse
se fontis, unius genitoris, et capitis, germanitatis convellerent atque abrumperent jura; urbes suas
0886A everterent, popularentur hostiliter terras, servos de liberis facerent, insultarent virginibus, et matrimoniis alienis,
odissent invicem sese, aliorum gaudiis et felicitatibus inviderent; tum deinde se omnes maledicerent, carperent, et saevorum
dentium mordacitate laniarent.
0886C
XLVI.—
Ut ille salus rerum, Deus. Salus rerum, id est rerum omnium conservator. Falluntur
0886D ergo, qui reponi volunt (Meursius):
Ut ille sator rerum Deus. Orell.
Omnium virtutum caput, benignitatis et columen. Vide supra ad lib. I, cap. 10. Orell.
Integritatis suae conservantia mansiones. Ita ed. Lugd. Bat. Alii
mensiones, quod defendi potest, ut sit pro mensura, justa portione integritatis illis attributa. Th. Canterus mavult
conservans mentiones, sive dimensiones, ut lib. III.
At vero vos Deos parum est formarum quod amplectamini mensione. Hic haereo. Orell.
Aliquid fecerit claudum. Vide supra ad hujus libri cap. 37. Orell.
Quod eminus esset a recto Ita editores omnes, excepto Lugd. Bat., qui Cod. ms. lectionem:
quod minus esset a recto, in textum revocavit, nescio qua causa.
Minus a recto esset idem quod
minus rectum Sed
eminus longe praefero. Orell.
0887B
Rem infelicem et miseram. Haec inter eorum argumenta,
0887C qui hominem a Deo conditum negabant. Vide Lactantium libro de Opificio Dei. Herald.
Quorum cruciatibus pasceretur nescio quae vis latens et humanitati adversa crudelitas. Ita optime locum restituit Fr. Modius, probante Stewechio et Salmasio. ms. habet:
Nescio quamvis latens. Vitiose. His autem verbis Arnobius procul dubio describit diabolum, quem
crudeliter saevum dixerat supra. Orell.
XLVI. Sed procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis, et scelerata persuasio, ut ille salus rerum
Deus omnium, virtutum caput, benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus humanis, sapientissimus, justus, perfecta
omnia faciens, et integritatis suae conservantia mansiones, aut aliquid fecerit claudum, et quod eminus esset a recto, aut
ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum
0887A causa, aut ipsos actus quibus vita transigitur et celebratur humana, ordinaverit, jusserit, et a
0887B Ab
ms.
sua fluere constitutione praeceperit. Minora haec illo sunt, et magnitudinis ejus destruentia potestatem: tantumque est longe
ut istarum auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen impietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse
prognatum, rem infelicem et miseram, qui esse se doleat: qui conditionem suam detestetur et lugeat: qui nulla alia de causa
sese intelligat procreatum, quam ne materiam non haberent per quam diffunderent se mala, et essent miseri semper, quorum cruciatibus
pasceretur nescio quae vis latens et humanitati adversa crudelitas.
0887C
XLVII.—
Item confitemur nos istud ignorare. Puto legendum:
iterum confitemur. Orell.
Et quae numina se esse, opinionibus usurpavere mortalium. Usurpare hoc loco contra jus fasque, nullo merito sibi vindicare, Graece σφετερίζεσθαι, nostr.
usurpieren. Ita Sueton. Claud., cap. 25:
Civitatem romanam usurpantes securi percussit. Ubi vid. Casaubon. Orell.
Sed quas Dei negamus. Ita Stewech. et editor Lugd. Bat. ex ms. Caeteri:
Sed quia Dei negamus. Idem.
Non enim si negamus muscas, scarabaeos, cimices,
0887D etc. Deum non creasse minutas bestiolas, delirium fuit Marcionis, Valentini et Apellis, ut ex Hieronymo, tom. IX, pag. 211,
in prooemio ad Philemonem novimus. Hos confutat Augustinus, de Civitate Dei, lib. XI, cap. 15; lib. XII, cap. 25. Elmenh.
Nitedulas. Servius ad Georg. I, vers. 181.
Nitedulam sive
nitelam interpretatur
murem agrestem rubeum. Papias:
Nitedula animal fulgens instar ignis, exiguus mus, quod Graece lamparis dicitur. Cicero pro Sextio, cap. 33,
ut illa ex vepreculis extracta nitedula rempublicam conaretur arrodere. Elmenh. —Cf. Plinius, Hist. Nat., VIII, cap. 57, ibique Harduin. R. Bentley ad Horat. I, Epist. VII, vers. 29. Ubi pro
vulpecula restituit
nitedula. Salmas., ad Solin., p. 223, seq., ubi de hoc animalculo multus est; e glossa Philoxeni, quia
nitela exponitur δενδροβάτης, conjicit, idem esse cum sciuro (
das Eichhorn). Sed verba Servii et Papiae melius convenire videntur animalculo, quod Galli
mulot appellant,
die Feldmaus, vel potius muri avellanarum majori, sive muri quercino,
0888B dorso rubeo, arbores saepissime ascendenti et per
0888C hiemem dormienti,
die grosse Haselmaus. Nourrius, pag. 560, putat, murem silvestrem significari, quem Galli
le mulot vocant. Cf. et Ernesti, Clav. Cic., hoc verbo. Orell.
Et obtinere non esse a Deo superiore prolata. Quem hic
superiorem, supra appellat
Deum primum: is melior Deus est Marcioni et Christi pater. Vide Tertullianum, de Praescript., adv. Haeret., cap. 7. Irenaeum, Epiphanium,
alios. Elmenh. et Herald.
XLVII. Sed si parens, etiam
0888B Et
ms., melius. Meurs. jam
Fulv.
genitor animarum,
0887B inquitis, Deus non est, quo auctore progenitae, et qua sunt ratione prolatae? Si infucata vultis audire, nec ab aliqua vocis
ostentatione deducta: item confitemur nos istud ignorare, nescire, scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem
fragilitatemque transire, verum etiam potestatum, quae in mundo sunt, omnium: et quae numina se esse opinionibus usurpavere
mortalium. Sed quas Dei negamus, cujus sint, debemus ostendere? Nihil istud
0888A necessario sequitur, non enim si negemus muscas, scarabeos, et cimices, nitedulas, curculiones, et tineas omnipotentis esse
opus regis: sequaciter postulandum a nobis est ut quis ea fecerit, instituerit que dicamus, possimus enim nulla cum reprehensione
nescire, quis et illis originem dederit, et obtinere non esse a Deo superiore prolata tam supervacua, tam vana, tam ad nullas
pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia, et necessarias importantia laesiones.
0888C
XLVIII.—
Cum animas renuamus Dei esse principis prolem. Similiter
renutare pro
negare apud Lucret., lib. III, vers. 351:
Quod superest, si quis corpus sentire renutat,
etc.
Herald et Orell.
Vero verissimum est certoque certissimum. Hellenismus est. Seneca, Nat. Quaest., lib. II, cap. 36:
Vero verius nihil est. Martial., Epigr. VI, 30, ad Paetum:
0888D Vis dicam tibi veriora veris?
Sex sestercia, Paete, perdidisti.
Elmenh. Etiam superlat. pro comparativo more Graecorum. Ita Euripid. (Andromach.) vers. 6:
Νῦν δ᾽ οὔτις ἄλλη δυστυχεστάτη γυνὴ
Ἐμοῦ πέφυκεν, ἢ γενήσεταί ποτε.
Homer., Odyss. XI, vers. 481.
. . . . σεῖο δ᾽, Ἀχιλλεῦ,
Οὔτις ἀνὴρ προπάροιθε μακάρτατος, οὔτ᾽ ἄρ᾽ ὀπίσσω.
Ubi vid. Clarke et Hermann. V. Cl. ad Viger., de Idiotism. graec., pag. 715. Conf. et Gataker., de stylo Nov. Test., cap.
25. Caeterum hanc loquendi rationem usuvenire tantummodo in comparationibus, absolute numquam, rectissime observat Bremius
V. D. in Supplemento nostro ad Nicolaum Damascenum, p. 51, seq. Orell.
0889B
Scaevitate innumerabili vitiorum. Ita Fulv. Ursin. rectissime. Glossae:
Scaevitas . . . . iniquitas. Apulei., Met. IX, pag. 221, ed. Elmenh:
En, inquiunt, indignam rei scaevitatem. Inde
scaeva, sinistra, perversa,
0889C
contraria. Vid. supra ad lib. I. Orell.
Invalidos. Ita videtur Arnobius appellare eos, quos ἀκρατεῖς Graeci vocant. Herald.
Honestamenta natalium. Plus est quam
honesti natales, qui proprie sunt ingenui et liberales, quemadmodum
honeste geniti, ingenui ac libertinae conditionis. Ita Tit. Liv., lib. XXVI
Cn. Fulvium Quiritium exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, servilibus vitiis imbuisse. Hic autem significatur tanta quanta significari potest generositas, εὐγένεια ἡ πάνυ, nobilitas animarum divina, i. q. modo
dixerat
generositas principalis, id est profecta a Deo, rerum omnium fonte ac principe. Herald.
XLVIII. Consimiliter hic quoque cum animas renuamus Dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus
quonam parente sint editae, et causis cujusmodi procreatae. Quis enim nos
0888B prohibet, aut unde enatae sint, prodierintque nescire, aut eas non esse Dei progeniem, scire? Quanam, inquitis, ratione,
qua via? Quia omni vero verissimum est, certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum est, agi, fieri,
statui, nisi quod oporteat, et conveniat fieri: nisi quod sit plenum, et integrum, et in suae integritatis perfectione finitum.
Porro autem conspicimus homines, id est animas ipsas
c, quid enim sunt homines nisi animae corporibus
0889A illigatae? scaevitate
0889B
Ita Fulv. Servitute
ms. Savitate
male alii.
innumerabili vitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos. Namque alios videmus
immites, facinorosos, audaces, temerarios, praecipites, caecos, fictos, dissimulatores, mendaces, superbos, arrogantes, avaros,
cupidos, libidinosos, inconstantes, invalidos, et sua ipsos decreta conservare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas
eos assereret principalis, et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium.
0889C
XLIX.—
Emendatissimis moribus. Id est perfectissimis, integerrimis, nullo scelere pollutis. Dictionem pluribus illustrant Juretus ad Simmach., lib. I, epist.
26, p. 40, ed. Lectii, Jo. Wower., ad
0889D Petron., p. 143, ed. Lotich., J. Fr. Gronow., ad Senec., de Ira, lib. I, cap. 5, et Corte, ad Plin., lib. III, epist. III,
p. 187. Orell.
Boni . . . . . in rebus humanis viri, sapientes. Alii delent comma post
viri, ut sensus sit:
sapientes in rebus humanis. Sed male,
in rebus humanis est in universo hominum genere,
in der Menschheit. Orell.
In quibus nihil ista ipsa . . . . . desideraret integritas. Ita e cod. ms. restituit ed. Lugd. Bat., optime, ut sensus sit: in quibus ipsa integritas (virtus personificata) nihil desideraret,
an denen die Tugend selbst nichts auszusetzen hatte. Cet.
nihil, i. e. nulla in re,
desideraretur integritas. Orell.
Numero definiti. Apposite ad nostrum Juvenal., sat. XIII, vers. 28, seq.:
Rari quippe boni, numerus vix est totidem, quot
Thebarum portae, vel divitis ostia Nili.
0890B Elmenh. —Ms.
diffiniti. Orell.
Ponderari. Ita ms. Fulv. Ursin.
penderi, nescio qua causa. Orell.
0890C
In verrucula collis unius. Geminus locus lib. V:
Etiamne credemus, deum numinis tanti tractum esse ad terras, et in verrucula collis unius cum homunculo stantem altercabilem
conseruisse sermonem?
Expressit autem de isto Catonis in libris Originum:
Censeo, si rem servare vis, faciendum, ut quadragintos aliquos milites ad verrucam illam ire jubeas, eamque uti occupent imperes. Vide Agellium, lib. III, cap. 7, et Nonium verbo
verruca. Meurs. —Eadem verba occurrunt infra lib. V, cap. 3. Cato, teste A. Gellio, Noct. Att., lib. III, cap. 7,
verruculam locum editum et asperum appellat. Sed auctor noster diminutivum nomen pro more suo adhibet. Nourrius.
Exiguae miculae. Miculas dicit imitatione Lucretii, I, vers. 839 seq.
Ex aurique patet micis consistere posse
Aurum, et de terris terram concrescere parvis.
0890D Herald.
Admiratio congregatione conquiritur. Haec verba diversis modis interpolant. (Fulv. Ursin.
annotatione, congregatione. Stewech.
annumeratio, etc.) Sed vulgata lectio probari potest.
Admirationem igitur
auri dicit, quia praestinguit oculos auri fulgor et in sui contemplationem atque admirationem rapit. Herald. Verterim igitur:
Erst durch Zusammenhaufung der kleinen Goldstaubchen wird es zum metal, das die Welt bewundert. Orell.
Consumitur enim minuties ista immenso. Id est: exiguum illud aquae fluviatilis statim in salsuginem maris transit, neque pro parvitate sua mare potest commutare.
Prior. Fulv. Ursin. legit
in immenso. Orell.
Nullius existimandum est mominis. Ita et hic legendum pro
nominis. Herald.:
XLIX. Sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis viri, sapientes, justi, inculpatis atque emendatissimis moribus. Nullam
referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales, in quibus omnino nihil ista ipsa, quae dicitur, desideraret integritas.
Sint licet perhonesti,
0889B fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicaverit vita: sed
audire deposcimus quot sint, aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio justa sit facta, an
0889B Et an
ms.
aequalitatis compensatione librata. Unus, duo, tres, quatuor, decem, vigenti, centum, certe numero definiti, et nominum
0890A forsitan comprehensionibus terminati. At genus humanum non ex bonis pauculis, sed ex caeteris omnibus aestimari convenit,
et ponderari. In toto enim pars est, non totum in parte: et universitas debet attrahere portiones, non portionibus universitas
applicari. Quid enim si hominem dicas captum membris omnibus, et ejulantem ex cruciatibus asperis, idcirco esse sanum, quod
unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem? aut esse auream terram, quod in verrucula collis unius insint exiguae miculae,
quibus nascitur colliquefactis aurum, et admiratio congregatione conquiritur? Qualitatem materiae
0890B Terrae
Fulv.
universitas clementi probat, non pulvisculi stabiles: nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicujus adjeceris
atque immiseris numeri, consumitur
0890B enim minuties ista immenso
0890B In immenso
Fulv.
: nec modo non parvi, sed esse nullius existimandum est nominis, quod per omnia diffusum perit, et in magni corporis intercipitur
vastitate.
0891C
L.—
Et vi hujus nominis supercilium sustulerunt. Ita Heraldus et ed Lugd. Bat. pro:
in hujus nominis, etc. Jan. Dousa, ad Catull., carm. LXVIII, vers. 45, p. 549, ed. Graev., suspicatur, aliquid excidisse post verbum
nominis. Meursius, pag. 74 supplet.
Et in hujus nominis felicitate supercilium sustulerunt. Sed omnia plana erunt, si legamus:
vi . . . . . nominis. Orell.
Proturbare, pellere. Proturbare., id est dejicere de vel ex loco, expellere. Vid. Oudendorp., in Apulei., Met. lib. IX, p. 668. Orell.
Ut causas sibi auferant lapsus. Ita ms. quod alii, ignorantes, antiquitus scribi consuesse
aferre, afore, pro
auferre, abfore, et cum praecedenti
ne in vitia proritari possint, etc. jungentes, mutarunt
et causas sibi afferant lapsus. Stew.
0891D
Neque emendari, neque corrigi se poscit. Ita ed. Lugd. Bat., more Arnobii, plura hujuscemodi verba idem significantia conjungentis, ms.
corripi, quod defendit Heraldus, observans
corripere pro
corrigere usurpari apud illius aevi scriptores, sed exemplum nullum afferens. Orell.
Si generis forma cujusque in sua cogitat integritate perstare. Cogitat, idem quod
vult, nam generis forma intelligentiam non habet. Ita
cogitare etiam de rebus intelligentia privatis, verbi causa apud Virgil. Georg., I, 462:
. . . . Quid cogitet humidus auster,
Sol tibi signa dabit.
Orell.
Qui ergo luctatur animorum ingenitas corrigere pravitates, is apertissime monstrat imperfectum se esse, quamvis omni conatu
et pervicacia contendat.
Ita editores
0892C omnes, excepto Lugduno-Balavo. Pro
imperfectum, cod. ms. habet
improbabilem, quod minime mutandum fuisse bene demonstrat Stewechius. Tractum scil. nomen a probatoribus operum publicorum, de quibus inscriptiones
veteres et scripta Romanorum millies meminere. Vid. Jan. Guillelm. Verosimil., l. II, c. 8; Francisc. Modius Novantiq., epist.
39; Lud. Carrio, lib. II, Emendd., cap. 5. At sic quoque oratio manca est et hiulca, nam sequens
contendat non habet ad quod referatur. Quare editor Lugd. Bat. vestigia codicis ms. secutus locum ita dedit:
Is apertissime monstrat imperfectum, probabilem se esse quamvis omni conatu et pervicacia contendat. Equidem legendum suspicor:
Is apertissime monstrat improbabilem se esse, quamvis omni conatu et pervicacia contendat contrarium, quod vel excidit vel absorptum a praecedenti
contendat.
0892D Pro
animorum Meursius mavult
animarum, cum haec sit constans Arnobii scriptura. Orell.
L. Vos humano in genere bonos esse dicitis viros, qui ut esse credantur, comparatio forsitan efficiat pessimorum. Quinam
isti sunt? dicite. Philosophi,
0891A credo, qui se esse solos sapientissimos autumant, et vi hujus nominis supercilium sustulerunt: nempe illi, qui cum suis
quotidie cupiditatibus pugnant, et affectus ex animis insitos proturbare, pellere, pertinaci
0891C Pertinacium
ms.
moliuntur obluctatione virtutum, qui ne in vitia proritari facultatis possint alicujus instinctu, patrimonia et divitias
fugiunt, ut causas sibi auferant lapsus: quod cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles, et infirmitate
ad vitia proclives. Nostra autem sententia, quod bonum natura est, neque emendari, neque corripi se poscit: immo ipsum debet
quid sit malum nescire, si generis forma cujusque in sua cogitat integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse
contrario potest
0892C Potis est
ms.
, aut in impari paritas, aut dulcedo in amaritudine contineri.
0891B Qui ergo luctatur animorum ingenitas corrigere pravitates, is apertissime monstrat imperfectum se esse: quamvis omni conatu
et pervicacia contendat.
0892D
LI.—
In nil expositum jaculatio mentis illata. Nil expositum scil. cogitatione, id est res nihili, quam vobis tamen cogitatis, repraesentatis tamquam vere existentem,
ein Non-ens, etivas, das nicht wirklich existirt, das blos Ideal ist. Similis proverbialis locutio apud Germanos:
gegen einen Strohmann fechten. Orell.
Id est animas sede ab supera et regione descendere. Valde velim verba haec ejicere, ut glossema, nisi propugnaret stylus Arnobianum nescio quid redolens. Meurs.
LI. Sed risui vobis est nostra responsio quod cum regias soboles esse animas abnegemus, non referamus contra, ex quibus sint
causis atque originibus procreatae. Quod est enim criminis genus, aut rei esse alicujus ignarum, aut ipsum, quod nescias,
sine aliqua profiteri dissimulatione nescire? aut uter magis videtur irrisione esse dignissimus vobis, qui sibi scientiam
nullam tenebrosae rei alicujus assumit, an ille qui retur sese apertissime scire id, quod humanam
0892A transiliat notionem, et quod sit caecis obscuritatibus involutum? Si penitus spectetur rei cujusque natura, in simili vos
estis, quam in nobis reprehenditis, causa. Non enim, quia dicitis ab ipso animas rege descendere, ac succedere in hominum
formas, exploratum aliquid dicitis, et in luce positum manifestisimae veritatis. Conjicitis enim, non scitis: suspicamini,
non tenetis. Nam si scire est illud, quod ipse tu videris, aut cognoveris animo continere, nihil eorum quae asseritis, potestis
vos dicere aliquando vidisse: id est animas sede ab supera et regione descendere. Suspicione ergo utimini, non cognitionis
expressae fide. Quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum incerta, et in nil expositum jaculatio mentis illata? Ergo qui
suspicatur, non tenet,
0892B nec in lumine positus cognitionis incedit. Quod si verum et fixum est apud rectos et sapientissimos judices: et ista vestra,
qua fiditis, pro ignoratione est habenda suspicio.
0892D
LII.—
Eorumque quae vivunt quid aut unde sunt animae? Ita Fulv. Ursinus. Cod. ms.
qui vivunt, quod stare non potest; nam praecedunt
pantherae. Ea quae vivunt sunt itaque animalia in genere. Orell.
0893A
Ut Platonico ex illo cratere, quem conficit miscetque
0893B
Timaeus. Plato Timaeo, p. 41 (tom. III, ed. H. Steph., p. 326, vol. IX, ed. Bipont.) . Ταῦτ᾽ εἶπε, καὶ πάλιν ἐπὶ τὸν πρότερον κρατῆρα,
ἐν ᾧ τὴν τοῦ παντὸς ψυχὴν κεραννὺς ἔμισγε, τὰ τῶν πρόσθεν ὑπόλοιπα κατεχεῖτο μίσγων, τρόπον μέν τινα, τὸν αὐτὸν, ἀκήρατα
δ᾽ οὐκέτι κατὰ ταῦτα ὡσαύτως, ἀλλὰ δεύτερα καὶ τρίτα. Chalcidius:
Rursus cratera proponit, et mixturam concretionemque earum potentiarum, ex quibus mundi anima concreverat, exque reliquis
earum nostras machinatur, videlicet ex illa duplici natura. Ejusdem et item diversae dividuaeque substantiae: quae non, ut
antea, sinceras puritatis erant, neque enim anima, quae ex sincerissimis excuderetur, in tantae silvae vitia possit incidere,
nec congruere cum mortalis corporis fragilitate. Miscebat autem, inquit, eodem propemodum genere, nec tamen eadem exoriebatur
puritas, serenitasque proventuum.
Elmenh. —Eleganter autem
conficit miscetque Timaeus pro
confici, et misceri ait. Sic apud Aristotelem οἱ γεννῶντες τὸν οὐρανὸν
0893C pro οἱ τὸν οὐρανὸν γεννητὸν εἶναι λέγοντες. Herald. —Ita Minucius Felix, c. 22.
Sauciavit (Homerus)
Venerem, Martem vinxit, vulneravit, fugavit, etc.; ubi vid. Gronov., p. 226, et J. Fr. Gronov., Diatrib. in Stat. Silv., c. 22. Orell.
Sorex. Animalculum parvum ex murium genere, minus tamen, et clarius stridens, ut inquit Donat. ad Terent. Eunuch., act. V, vers.
23. Alii murem silvestrem interpretantur vel potius illam speciem, quae Linnaeo dicitur
sorex araneus, nobis
die Spitzmaus. Cum mure domestico confundit Plinius, Hist. Nat., XI, 37, et alii, unde Francogallorum
la souris pro mure communi. Distinguit tamen cum nostro Columella, lib. XII, 13:
Si serpens aut mus sorexque in mustum ceciderit, et alibi. Orell.
Centipeda. Describit Plinius, Hist. Nat., lib. XXIX, c. 6:
Millepeda, ab aliis centipeda aut multipeda dicta, animal est e vermiculis terrae, pilosum, multis pedibus
0893D
arcuatim repens, tactuque contrahens se. Oniscon Graeci vocant, alii tylon. Efficacem narrant ad aurium dolores. Ubi vid. Harduin., vol. II, p. 516. Orell.
Et vivere, quia eadem ex elementis ipsis causa est illis, atque origo nascendi. Si ad animalia gignendi. Ita correxit ed. Lugd. Bat., vitiosam priorum editionum lectionem:
Et vivere quidem ex elementis ipsis causa est illis atque origo nascendi: si ad animalia gignenda, etc., quod Heraldus mutare voluit:
Etsi vere quidem ex elementis ipsis causa est illis atque origo nascendi, si ad animalia gignenda, etc. Sed longe praefero emendationem editoris Leidensis. Scil. haec verba cum antecedentibus sunt conjungenda, ut sensus
sit:
Neque enim res fidem habet ex eodem illo cratere Platonico. . . . . omnia haec animalia cum homine vitam animasque duxisse,
propterea quod omnibus ex ipsis illis quibus vivunt elementis eadem nascendi causa et origo est,
id est,
quia simili modo composita sunt, ex elementis ipsis, terra, aqua, aere. Tum nova
0894A periodus incipit verbis:
Si ad animalia gignenda, etc. Caeterum v. animalia hoc loco accipiendum sensu
0894B proprio et primario,
die helebten Wesen, quae habitant scilicet in soricum, centipedum, etc., formis vel corporibus. Orell.
Nam et videmus alios ex sapientibus dicere, tellurem esse hominum matrem, aquam cum ea alios, aerium spiritum alios his jungere. Et hic secutus sum emendationem editoris Lugduno-Batavi. In editione principe verba haec corruptissime leguntur ita:
Nam et videmus ex sapientibus alios dicere, tellurem esse hominem, matrem aquam: tum alios aerem, spiritum his alios jungere. Unde Stewechius fecerat:
Tum alios aerem spiritum his adjungere, citans Pacuvii verba e Chryse:
Mater est terra, ea parit corpus, animam aether adjungat. Sed in cod. ms. pro
aerem legitur
aerium, unde Heraldus suspicatur legendum:
Tellurem esse hominum matrem, aquam tum alios; aerium spiritum his alios jungere. Quem secuti caeteri editores,
0894C excepto Leidensi,
aquam tum alios mutante in
aquam cum ea alios, etc. Scilicet hoc loco Arnobius diversas veterum philosophorum de causis rerum sententias, de quibus supra cap. 9, pluribus
egerat, brevius repetit: quare totum hunc locum:
nam et videmus, etc. usque ad verba. . .
vitali agitatione motari, tamquam parenthesin uncinis inclusi. Orell.
Tellurem esse hominum matrem. Orpheus:
ΓΑΙΑ Θεὰ μὴτηρ μακάρῶν θνητῶν τ᾽ ἀνθρώπων.
Lactantius, lib. II, cap. 10.
Errantes quidam philosophi aiunt homines caeteraque animalia sine ullo artifice orta esse de terra; unde illud Virgilianum
est:
Terrea progenies duris caput extulit arvis.
Elmenh.
Aquam cum ea alios. Supra, cap. 10:
Vidit enim res fieri concretione aquarum Thales? Censorin, de die nat.
0894D cap. IV.
Anaximander Milesius videri sibi ex aqua terraque calefactis exortos esse sive pisces, sive piscibus similia animalia: in
his homines concrevisse, faetusque ad pubertatem intus retentos: tum demum ruptis illis, viros mulieresque, qui se jam alere
possent, processisse.
ubi vid. Lindenbrog., pag. 19, ed. Havercamp. Orell.
Solem vero nonnullos esse horum opificem, et ex ignibus animatos ejus vitali agitatione motari. Confer eumdem Censorin., cap. 8, pag. 36, qui hoc dogma Chaldaeis attribuit, et Diodor. Sic., Biblioth., lib. I, cap. 7.
Orell.
Cumque ejusdem noluit sinceritatis esse mixturae humani animas generis. Ita lectionem priorum editionum depravatissimam:
cumque ejusdem voluit sinceritatis esse mixturas humani animas generis, egregie emendavit Heraldus in Curis secundis. Gelenius autem, Elmenhorst. et editor Lugd. Bat. locum ita dederunt:
Cumque ejusdem noluit sinceritatis esse mixturas humani animarum generis. Orell.
LII. Ac ne tamen vobis tantummodo censeatis conjecturis uti ac suspicionibus licere, et nos idem possumus: quoniam commune
est, quod interrogatis expromere. Unde, inquitis, homines, et ipsorum hominum quid, aut unde sunt animae? Unde sunt elephanti,
tauri, cervi, muli, asini, Unde leones, equi, canes, lupi, pantherae, eorumque quae vivunt, quid aut unde sunt animae? neque
enim fidem
0893A res habet, ut Platonico ex illo cratere, quem conficit miscetque Timaeus, aut horum animae venerint, aut locusta, mus, sorex,
blatta, rana, centipeda, animata esse credantur, et vivere, quia ex elementis ipsis causa est illis, atque origo nascendi:
si ad animalia gignenda, quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae rationes. (Nam et videmus alios ex
sapientibus dicere, tellurem esse hominum matrem, aquam cum ea alios, aerium spiritum his alios jungere, solem vero nonnullos
esse horum opificem, et ex ignibus animatos ejus vitali agitatione motari.) Quid si et haec non sunt, et est aliqua res
0894A alia, alia causa, alia ratio, potestas alia denique inaudita nobis atque incogniti nominis genus quae hominum finxerit,
et rerum constitutionibus applicarit, nonne fieri potis est,
0893A
Ita ms. Pote est
alii.
ut exorti homines ita sint, nec ad Deum primum nativitatis eorum referatur auctoritas? Quid enim putamus habuisse rationis
Platonem illum magnum, pie sancteque sapientem, cum hominis fictionem Deo removit a maximo, et ad minores nescio quos transtulit:
cumque ejusdem noluit sinceritatis esse mixturae humani animas generis, cujus animam fecerat universitatis istius: quam quod
hominis fabricam indignam esse rebatur Deo, nec rei
0895A flaccidae fictionem magnitudini ejus et eminentiae convenire?
0895B
LIII.—
Parvarum et labilium virium: perpetuitate donari, si spem muneris tanti Deum ad principem conferant. Ita edidit et distinxit locum editor Lugd. Bat. In prioribus editionibus deest
si. Cum Lugd. Bat., consentit etiam Heraldus in Curis secundis, nisi quod interpunctionem post
virium tollit,
0895C ut sensus sit:
animas hominum perpetuitate donari parvarum et labilium virium. Sed melius haec verba conjunguntur cum antecedentibus:
mediae qualitatis esse animas hominum, utpote ab rebus non principalibus editas, juri subjectas mortis, parvarum et labilium
virium, perpetuitate
(autem)
donari, si spem muneris tanti Deum ad principem conferant. In editione sua idem Heraldus legendum conjecerat:
ut spem, etc. Pro
conferant editio Elmenh. Hanov. habet
conferimus. Orell.
Sed stulte istud credimus. Quid ad vos? Ineptissime, fatue. Ubi vobis nocemus? Ita legendum arbitror pro vitiosa scriptura:
Quid ad vos? ineptissimae fatuae? ubi vobis nocemus, etc. Hic igitur ait: Quid ad vos attinet, stulte istud credamus nec ne? immo ineptissime et fatue si credamus. Quam inde
accipitis injuriam? Herald. —Fulv. Ursinus legit
ineptissimi, fatui. Meursius:
ineptissime fatui, ut Plautus ait Mostellaria:
Interdum inepte stultus est, et Lactantius, lib. I, cap.
0895D 18.
Quis tam stolide ineptus, est etc. Sed correctionem Heraldi equidem longe praefero. Orell.
Et ab Orci faucibus, quemadmodum dicitur, vindicari. Nota
quemadmodum dicitur. Hoc enim proverbialiter efferebatur, et eum dicebant Orci faucibus ereptum, qui praesenti et capitali aliquo periculo liberatus
erat. Graeci quoque habent suas in ista re phrases παροιμιώδεις Sic dicunt aliquem extrahere καὶ ὲπαναγαγεῖν εἰς τὸν ἣλιον
ἐκ τῶν πυλῶν τοῦ Ἀχέροντος, et similia. Tit. Livius, lib. IX, cap. 6, de Romanis, qui Furculis Caudinis circumsepti fuerunt,
et tandem ignominia accepta dimissi:
Per hostium oculos, inquit,
cum ex saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem adspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus
agmen omni morte tristior fuit.
Loquendi ratio Latinis et Graecis usitata. Artemidorus, lib. II, cap. 60: Φαμὲν ἐν τῇ συνηθείᾳ τόν παρὰ προσδοκίαν σωθέντα
ἐξ ᾅδου αναβεβηκέναι. Florus, lib. II, cap. 6.
0896B
Interim respirare Romanus, et quasi ex inferis emergere. Herald. —Conf. Reiff. ad Artemidor., lib. I, pag. 398; et Wetsten., ad Epist. ad Ephes., IV, 9. Orell.
LIII. Ergo cum haec ita sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis esse animas hominum, utpote ab rebus
non principalibus editas, juri subjectas mortis, parvarum et labilium virium: perpetuitate donari, si spem muneris tanti Deum
ad principem conferant, cui soli potestas est talia corruptione exclusa largiri. Sed stulte istud credimus? Quid ad vos? Ineptissime,
fatue. Ubi vobis nocemus, vel quam vobis facimus aut irrogamus injuriam, si omnipotentem confidimus Deum habiturum esse rationem
nostri, cum abire a corporibus coeperimus, et ab orci faucibus, quemadmodum dicitur, vindicari?
0895B
0896B
LIV.—
Et cura inspiciendum non parva. Οὐκ ὀλιγώρως. Herald.
0896C
Ut mala cuncta, etiam ejus voluntate intelligantur enasci. Augustin., de Civit. Dei, l. XX, c. 1.
Nullus hominum agit recte, nisi divino adjuvante auxilio; nullus daemonum aut hominum agit inique, nisi divino, eodemque justissimo
Dei judicio permittatur.
Cf. Ambros. Hexaemeron, l. I, c. 8. Augustin., in Joann., tract. XLII, c. 8. Elmenh.
Mali esse conscium generatoremque nullius. Sextus in Sententiis:
Mali nullius auctor est Deus. Prudentius Hamartigen.
Inventor vitii non est Deus, angelus illud
Degener infami conceptum mente creavit.
Haeret Arnobius in disputatione de natura mali; nec se extricare difficili in quaestione satis liquide potest. Dupliciter
appellatur malum in Ss. Litteris: nimirum:
malum culpae et malum poenae. Prioris, secundum Patres ecclesiasticos, auctor est diabolus,
0896D alterius Deus. Vid. Augustin., contra Adamantium Manichaeum, t. VI, c. 46, et de libero Arbitrio, l. I, c. 10; Chrysolog.,
serm. 9; Lactant., l. IV, c. 6; Gennadius, de Ecclesiast. dogm., c. 57. Elmenh.
Puncta per singula. Temporis scilicet. Sic ed. Lugd. Bat., cod., ms. habet
cuncta per singala, unde Gelinius caeterique fecerunt
cuncta per saecula. Orell.
Et facinoribus. Ita correxit Gelenius. Antea legebatur
et favoribus. Herald.
Nam stoliditas inveniri quae inanior potest. Ita editio princeps et caeterae eam secutae, excepta Lugd. Bat. quae ex conjectura Salmasii habet:
inveniri quae major potest. Cod. ms. habet
immanior, quod de saevitia, crudelitate similibusque vitiis, vel saltem de stultitia, stoliditate, conjuncta cum crudelitate, dici
potest; de simplici stoliditate non item. Vide supra, ad l. I, c. 5, verba
immanis ille Xerxes annotationem Heraldi. Orell.
LIV. Ergone, inquiet aliquis, sine Dei voluntate quidquam potis est
0895B
Sic ms.
fieri? Considerandum est nobis sollicite, et cura inspiciendum non parva, ne, dum honorare nos Dominum tali interrogatione
censemus, in contrarium labamur nefas, majestatis ejus eminentiam destruentes. Qua ratione, qua causa? Quoniam si cuncta ejus
voluntate conficiuntur, nec
0896A citra ejus nutum quidquam potest in rebus vel provenire, vel cadere, necessario sequitur, ut mala etiam cuncta voluntate
ejus intelligantur enasci. Sin autem dicere voluerimus contra, pessimorum ab eo rejicientes causas, mali esse conscium, generatoremque
nullius; incipient videri, aut eo invito res pessimae fieri, aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro, ac nescio. Rursus
autem si dicere nulla esse voluerimus mala, sicut esse nonnullis opinatum et placitum reperimus; reclamabunt cunctae gentes,
universaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos, et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula genus
uritur et laceratur humanum. Tum deinde a nobis exquirent, cur mala si nulla sunt, ab operibus vos certis, et facinoribus
abstinetis? Cur
0896B non omnia facitis, quae impatiens jusserit atque imperaverit libido? Cur in noxios denique terribilibus poenas constituitis
legibus? Nam stoliditas inveniri quae inanior potest, quam mala esse nulla contendere, et tamquam malos perdere et condemnare
peccantes.
0897A
0897C
LV.—
Nominaliter. Sic auctor pro
nominatim, qui et infra. l. VII,
nominitamus dixit pro
nominamus. Nourrius.
Quinimmo potius magis. De duplicis hujus comparativi abundantia vide infra, ad l. VII, c. 18. Orell.
Quam sine Deo dicere nihil fieri (per voluntatem). Id est sine Dei voluntate. Cum ait igitur
per voluntatem, explicat quod dixerat:
sine Deo. Quare nihil mutandum existimo. Herald. —Editio Lugd. Bat. habet:
Quam sine Dei dicere nihil fieri voluntate.
0897D Mihi verba
per voluntatem glossema videntur scioli cujusdam librarii in margine explicare volentis, quid sit
sine Deo: quare uncis inclusi. Orell.
Nec in magnis ponderibus ducimus. Sic emendavit Meursius. Antea
duximus. Est autem
in magnis ponderibus ducere idem quod
in magno (negotio) habere, ἐν μεγάλῳ τίθεσθαι, ποιεῖσθαι περὶ πολλοῦ ap. Graecos. Vid. Casaubon. ad Sueton. Caesar., c. 23, p. 130, vol. III, ed. Wolf.
Orell.
LV. Quae cum esse consenserimus victi, et universa his scatere nominaliter annuerimus humana consequetur ut rogitent, cur
ergo haec mala Deus omnipotens non aufert, sed esse perpetitur, et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione procedere?
Si intellectus nobis affuerit Dei regis, ac principis, nec per impias vagari suspicionum voluerimus insanias, respondeamus
necesse est, nescire nos ista: nec quae nullis possent facultatibus comprehendi, expetisse aliquando aut studuisse cognoscere,
meliusque ducentes, quinimmo potius magis in inscientiae finibus atque ignorantiae permanere, quam sine Deo dicere nihil fieri
(per voluntatem), ut simul intelligatur, et malis eum causas dare, et miseriarum esse innumerabilium conditorem. Mala ergo,
dicetis, unde
0897B sunt haec omnia? Ex elementis, inquiunt, et ex eorum inaequabilitate, sapientes; quod fieri qui possit, ut quae sensum et
judicium non habent, maliciosa esse perhibeantur et noxia: aut non ille sit potius malitiosus et noxius, qui res pessimas
futuras in alicujus operis assumpsit effectum, eorum est, qui asserunt, pervidere. Quid ergo nos, unde? Responsionis necessitas
nulla est, sive enim possumus dicere, sive minus valemus, nec possumus, utrumque apud nos parvum est; nec in magnis ponderibus
ducimus vel ignorare istud, vel scire, unum solum posuisse contenti; nihil a Deo principe quod sit nocens atque exitiale,
proficisci. Hoc tenemus, hoc novimus, in hac una consistimus cognitionis et scientiae veritate;
0897C nihil ab eo fieri, nisi quod sit omnibus salutare, quod
0898A dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum; quod infinitas habeat atque incorruptibiles voluptates, quod sibi
quisque contingere votis omnibus expetat, forisque ab his esse exitiabile ac mortiferum ducat.
0897D
LVI.—
Mundum quidam ex sapientibus aestimant neque esse natum, neque ullo in tempore periturum. Heraclitus Ephesius ap. Clementem Alex., l. VI, Stromat., p. 255 (711, ed. Potter., ubi vid. ejusd. notam) ; Aristoteles
apud Lactant., l. II, c. 10; Cic., Tusc., l. I, 29, et Plinius, Hist. nat, l. I, c. 1, Conf. Jun. Philargyr., ad II; Georg.
Virgil., v. 6; Plutarch., de Placit. Philos., l. II, c. 4; Ambros., l. I, Hexameron, c. III et V. Elmenh. Conf. de toto
hoc loco Ant. Delrio ad Syntagm. Tragoed. lat., P. III, p. 532 seq. Orell.
0898C
Immortalem nonnulli quamvis eum conscribant esse natum et genitum. Platonis dogma. Ὅτι (scribit ille in Timaeo) αὐτὸς μὲν φθαρτός ἐστιν, ᾗ γέγονεν, οὐ λυθήσεται δὲ οὐδὲ τεύξεται θανάτου μοίρας
διὰ τὴν βούλησιν τοῦ θεοῦ. Consentit et Hermes Trismegist., in Poemandr., c. 8. Ὁ πατὴρ αὐτὸς ἑαυτοῦ ἀΐδιος· ὁ δὲ κόσμος ὑπὸ
τοῦ πατρὸς ἀείζωος καὶ ἀθάνατος γέγονε. Conf. Apulei., de Dogm. Plat., et inprimis, J. Lips. Physiolog. Stoic. l. II, Dissert.
XX, p. 951, sq. Op., t, IV, ed. Vesal. Orell.
0898D
Et esse natum et genitum et ordinaria necessitate periturum. Stoicorum sententia. Senec, Consol. ad Polyb., c. 20.
Ita est: nihil perpetuum, pauca diuturna sunt: aliud alio modo fragile est, rerum exitus variantur. Caeterum quidquid coepit,
et desinit. Mundo quidam minantur interitum, et hoc universum, quod omnia divina humanaque complectitur, si fas putas credere,
dies aliquis dissipabit, et in confusionem veterem tenebrasque demerget.
Cf. ejusd. Quaest. Nat., l. III, c. 29, et J. Lips. Physiolog. Stoic., Dissert. XXI et XXII, p. 952 seqq., qui omnia loca
diligenter collegit. Orell.
Aliorum subrumpant et labefaciant scita. Ms.
subrupiant, quod tuetur Meursius in Append. sed vellem nobis hujus verbi explicationem dedisset. Fulv. Ursinus et Modius
subruant. Pro
scita libri omnes
secreta, quod ortum videtur a librario male legente V.
scita et pro abreviatione τοῦ
secreta habente. Vid. J. Fr. Gronov., ad Macrob., in Somn. Scip., c. 17, l. II, p. 185. Orell.
0899B
Eumdem hunc alii elementis ex quatuor tradunt et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii. Vid. Lips., de Physiolog. Stoic., l. II, Dissert. XI, p. 922, seq., t. IV, ed Vesal. Ubi autem de philosophis plus minusve
quatuor elementis statuentibus ne γρὺ quidem legimus, excepto uno depravato loco Senecae, ubi tria satuuntur, aqua, terra,
spiritus. Videtur itaque Arnobius hoc loco partes, quibus mundum
0899C constare definiebant veteres philosophi, male cum elementis confudisse, et de illis, qui dividebant mundum in
coelum et
terram, dixisse, eos duo; de aliis, qui dicebant, mundum esse materiam, affirmasse, istos unum elementum statuere.
Stare autem pro
constare, ut saep. Lactant., de Opificio Dei, c. IV, § 22.
Vides igitur, omnem hominis rationem in eo vel maxime stare, quod nudus fragilisque nascitur, quod morbis afficitur, quod
immatura morte mulctatur.
Ubi vid. Bunemann.
Singula autem hoc loco non
unum post alterum, sed
unum, unicum, absolute, cujus vero significationis exempla apud alios scriptores frustra quaesivi. Dubito itaque annon legendum sit:
Ex singulo tertii. Singularis numerus verbo
singuli usitatus apud antiquiores (vid. Gesner. in Thesaur.), quorum studiosissimus imitator est Arnobius. Id.
Ex geminis alii. Vulgi sermone bina elementa appellabantur terra et aqua, vel terra et mare. Sic Ammianus Marcellinus, lib. XVII, cap. 13,
§ 19:
0899D
Ita per elementum utrumque Sarmatas Vincentium ira virtusque delevit (Ubi vid. Wagner, pag. 294), et Chariton, lib. VII, cap. 5, § 10, init.: ἐν ἀμφοτέροις γὰρ τοῖς στοιχείοις ὁ πόλεμος ἀκμάζει,
ubi ex recentioris latinitatis et graecitatis scriptoribus nubem exemplorum citat d'Orville, pag. 579, ed. Lips. Arnobius
autem loquens hoc loco de philosophorum placitis, videtur illos intelligere, qui duo rerum principia statuerunt,
siccum et
humidum, priori terram et ignem, alteri accensentes aquam et aerem. Orell.
Individua corpora. Atomi Epicureorum. Orell. Cic. de Nat. deor., II, 37. Ochsner.
Sic et deos nonnulli esse abnegant. Verbi causa, Diagoras Melius, Theodorus Cirenaicus. Orell.
Aut nulla ex his certa. Meursius,
ut nulla, etc. Male. Orell.
Prorsus dubitare se alii, an sint uspiam, dicunt. Protagoras ap. Laertium, IX, segm. 51: Περὶ θεῶν οὐκ ἐχω εἰδέναι οὔθ᾽ ὡς εἰσὶν, οὔθ᾽ ὡς οὐκ εἰσίν, πολλὰ
0900B γὰρ τὰ κωλυοντα εἰδέναι, ἥ τε ἀδηλότης, καὶ βρακὺς ὢν ὁ βίος τοῦ ἀνθρώπου. Ubi vid. quos laudat Menagius, pag. 420, vol.
II, ed. Meibon. Conf. Cic., de Nat. deor., lib. I, c. 23, ibique Davis. Herald. et Orell.
Alii vero existere, neque humana curare. Epicurei. Orell.
Immo alii perhibent et rebus interesse mortalium, etc. Plato et Stoici. Orell.
LVI. Caetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus assolent controversiisque versari, quibus genitoribus orta sint,
vel quibus actoribus fiant, neque nosce contendimus, neque inquirere aut vestigare curamus; suis omnia relinquimus causis,
nec ad id quod expetimus, esse nobis adjuncta atque applicata judicamus. Quid est enim quod humana ingenia labefactare, dissolvere
studio contradictionis non audeant, quamvis illud, quod infirmare moliuntur, sit purum, et liquidum, et veritatis obsignatione
munitum?
0898B Aut quid rursus asserere verisimilibus argumentis non queunt, quamvis sit apertissime falsum, quamvis evidens manifestumque
mendacium? Cum enim sibi persuaserit quis esse aliquid, aut non esse, amat quod opinatur asserere, et acumine alios anteire,
maxime si agatur res summota, et abdita
0897C Abditae
ms male.
, et caligine involuta naturae. Mundum quidam ex sapientibus existimant neque esse natum
0898C Siccatum
ms male.
, neque nullo esse in tempore periturum; immortalem nonnulli, quamvis eum conscribant esse natum et genitum. Tertiis vero
collibitum dicere est, et esse natum, et genitum, et ordinaria necessitate periturum. Et cum ex istis opinionibus trinis unam
esse necesse sit veram, cunctis tamen argumenta non desunt, quibus et sua decreta
0898C confirment, et aliorum subrumpant et labefaciant
0899A scita. Eumdem hunc alii elementis ex quatuor tradunt, et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii; sunt qui
ex his nullis, et individua corpora ejus esse materiem et primam originem dicant. Cumque ex his vera sit
0899B Versa sunt
ms.
una sententia, aut nulla ex his certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus et ea quae dicunt, vera
esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis falsitates. Sic et deos nonnulli esse abnegant; prorsus dubitare
se alii an sint uspiam, dicunt; alii vero existere, neque humana curare; immo, alii perhibent, et rebus interesse mortalium,
et terrenas administrare rationes.
0900C
LVII.—
Superesse ille non credit, sed cum ipsis corporibus interire. Epicureorum sententia et Dicaearchi peripatetici. Vid. Cic., Tusc. I, cap. 21. Orell.
Sed post hominem positum aliquid eis ad vitam dari, mortalitatis deinde in jara succedere. Haec erat Stoicorum sententia. M. Tullius, Tusc. Quaest. I, cap. 31:
Stoici autem usuram nobis largiuntur tamquam cornicibus; diu mansuros aiunt animos; semper negant. Sic autem dicit
hominem ponere, ut alii
hominem (id est corpus)
exuere. Herald. —Possis etiam explicare
post hominem positum, id est,
humatum, compositum sepulchro. Ita Lucret., lib. III, 883, seq.
Proinde ubi se videns hominem miserarier ipsum,
Post mortem fore, ut aut putrescat corpore posto.
Ubi vid. Lambin. Caeterum de hac Stoicorum sententia, vid. Just. Lips., Physiol. Stoic., lib. III, cap. 11. Th. Gataker.,
ad Antonin., IV, 21, et Davis., ad
0900D Ciceronis, l. I. Orell.
Dissona. Alii
dissonare. Orell.
Aut velle scire contendere. Clarius:
aut scire velle contendere (behaupten wollen, dass man es wisse). Sed trajectiones istas amat Arnobius. Herald. Itaque non opus habemus duplici conjectura Meursii:
aliquid promere velle et scire contendere, aut
belle scire contendere. Orell.
Posse videas destrui. Ita cod. ms. quam lectionem verissimam male mutavit Gelenius in
posse id adstruere. Neque video quid difficultatis in his verbis repererit Meursius. Atque
destrui nihil aliud est quam
negari, contendi, quod non sit. Orell.
Hallucinantium. Fulgentius
hallucinari interpretatur
vana somniare, tractum ab allucitis, quos κώνωπας
dicimus. Nonio autem denotat
aberrare, non consistere. Stewenh. Ab ἀλύειν derivat A. Gellius, lib. XVI, c. 12, ubi vid. Gronov. et Voss., Etymol. rom. Orell.
Sed rationibus pendimus et commetamur humanis,
0901B Haec est lectio vetus, pro qua Gelenius:
commetamur. Nolim quidquam temere mutare. Nam
commetari
0901C fortasse dicit Arnobius ἀρχαίως pro
commetiri. Metari autem olim pro
metiri. Unde
castra metari, quod interpretantur Graeci: διαμετρεῖν χώρας τῷ στρατοπέδῳ, et στρατοπέδοις ἐπιτήδεια χωρία ἀναμετρεῖν καὶ διαγράφειν.
Herald. —Ed. Lugd. Bat. dedit
conjectamus. Stewech.
commetimur. Orell.
LVII. Cum ergo haec ita sint, neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus verum, pugnant tamen argumentis omnes, neque singulis
deest id, quod
0899B probabiliter dicant, sive cum suas res asserunt, sive cum alienis opinionibus contradicunt. Non alia, neque absimili ratione
de animarum ab his conditione
0900A disseritur. Hic enim eas retur et esse perpetuas, et superesse mortalium functioni; superesse ille non credit, sed cum ipsis
corporibus interire. Alterius vero sententia est, nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum aliquid eis ad vitam
dari: mortalitatis deinde in jura succedere. Et cum omnia nequeant veri esse consortia, ita tamen fortibus et validissimis
probationibus omnes agunt, ut reperire non possis, quidnam tibi videatur falsum: quamvis ex omni parte diversa dici aspicias,
et rerum contrarietatibus dissona. Quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, vel quod videretur
inventum, aliorum omnium comprobaretur assensu. Inanissima igitur res est, et supervacuit operis, tamquam scias aliquid promere:
aut velle scire contendere: quod etsi sit verum, posse videas destruit:
0900B aut acceptare pro vero id quod forsitan non sit, et ex more hallucinantium proferatur. Et merito res ita est. Non enim divina
divinis, sed rationibus
0901A pendimus et commetamur humanis: atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus.
0901C
LVIII.—
Muudus iste qui nos habet. Fulv. Ursinus: leg.
qui nos ambit. Sed nihil mutandum. Orell.
Utrum non sit genitus, an tempore in aliquo constitutus. Sic editio Lugd. Bat., cod. ms.:
Utrumne sit genitus an tempore, etc., quod Meursius correxit
utrumne sit genitus aut tempore in aliquo constitutus. Sed
utrumne requirere videtur
an in sequenti membro. Orell.
An tempore in aliquo constitutus. Meursius corrigit
aut tempore, vel
ac tempore, etc., cum in antecedentibus legisset
utrumne sit genitus. Orell.
0901D
Orbico . . . . . motu. Nonius:
orbicum (ubi Merceri editio habet
orbitum) dictum per orbem. Varro γνῶθι σεαυτόν.
Ut sidera coeli divum circum terram atque axem quae volvuntur motu orbico. Alii legunt
orbe toto, male. Orell.
Sua ipse se sponte et voluntate circumagat. Ita ed. Lugd. Bat. ex ms. In aliis deest
se, quod defendere conatur Heraldus tamquam παθητικῶς dictum, ut
vertere, avertere, movere, terra movit, et similia. Alii:
circumagatur. Orell.
Planum facere. Lucretius, II, vers 933:
Huic satis illud erit planum facere atque probare.
Elmenh.
Quid nivem in plumeas subaperiat crustulas. Eleganter quidem dictum, et postea:
Quod imbres ac nives plumeas . . . . . . dilatarit. Sed Martialis quoque de
0902B nivibus agens lib. IV, Epigr. 3:
0902C Aspice, quam densum tacitarum vellus aquarum
Decidit in pectus Caesaris inque sinus.
Nota
vellus aquarum. Graeci enim veteres nivem periphrastice appellabant ἐριῶδες ὕδωρ. Eustath. ad Dionys. Perieg. (vers. 678, pag 91, ed. H.
Steph.) τὴν χιόνα ἐριῶδες ὕδωρ ἀστείως οἱ παλαιοί φασι, τοῦ σοφοῦ βασιλέως Δαβὶδ ἀφορμὴν ἐνδόντος αὐτοῖς, ὅτε εἴπῃ· διδόντος
χιόνα αὐτοῦ ὡσεὶ ἐριον. Psalm. CXLVII. Meurs. —Similia de Scythis nivem, cum depluit, plumis avium assimilantibus refert
Herodotus, lib. IV, cap. 31, ubi Wesselingius, pag. 294, apposite citat nostrum locum. Sic etiam intelligenda
regio Pterophoros, memorata Plinio, Hist. nat., lib. IV, cap. 12. Pro
subaperiat Stewechius legendum censet
suboperiat, ut sit idem quod
condenset, adducens locum Apuleii de mundo:
Nives autem colligi jactatione densarum nubium constat. Sed nil mutandum.
Sub in compositione verborum significat saepissime causam aliquam obscuram et abditam.
Quid nivem in plumeas subaperiat crustulas
0902D dictum itaque pro
quae causa obscura, nobis incognita, nivem aperiat in plumeas crustulas, hoc est in plumearum crustularum forma nobis ostendat, manifestet. Orell.
Frustilla haec ignea. Sic ab Arnobio stellae vocantur, id est frusta parvula ignea. A diminuto enim nomine
frustum factum est
frustillum. Vide Plaut. Curcul., act. IV, scen. IV. Nourrius.
Convenerit atque oportuerit figi. Ita correxit Fulv. Ursinus, probante Heraldo. Cod. ms. et editio princeps
oportuerit figura, nullo sensu: unde editor Lugd. Bat. fecit
figurari. Orell.
LVIII. Quid ergo nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor? quae causa
0901B Qua causa
alii.
hominem finxerit? mala unde proruperint? vel cur ea rex summus et esse patiatur, et confici, neque a rebus propellat humanis?
Vos enim horum quidquam exploratum habetis, et cognitum? Si suspicionum exponere volueritis audaciam, potestis explicare,
ac promere, mundus iste, qui nos habet, utrum non sit genitus, an tempore in aliquo constitutus? Si constitutus, et factus
est, quonam operis genere, aut rei cujus ob causam? Potestis inducere, atque expedire rationem, cur non fixus, atque immobilis
maneat, sed orbico semper circumferatur in motu? sua ipse se sponte, et voluntate circumagat;
0901B an virtutis alicujus impulsionibus torqueatur? locus ipse, ac spatium in quo situs est, ac volutatur, quid sit? infinitus
0901B Infinitus an finitus
Fulv.
, finitus? inanis, an solidus? axis eum sustineat extremis cardinibus nitens; an ipse se potius vi propria sufferat, et spiritu
interiore suspendat?
0902A Potestis interrogati planum facere, scientissimeque
0902B Inscientissimeque
ms male.
monstrare, quid nivem in plumeas subaperiat crustulas? quidnam fuerit rationis, et causae, ut non ab occiduis partibus dies
primus exurgeret, et lucem in oriente finiret? quemadmodum sol ipso uno, eodemque contactu tam varias res efficiat, quinimmo
contrarias? quid sit luna, quid stellae? cur una specie, aut illa non maneat, aut per omne mundi corpus frustilla haec ignea
convenerit, atque oportuerit, figi? cur alia ex his parva, ampliora et majora sint alia, obtusi haec luminis, acutioris illa
et fulgidae claritatis?
0902D
LIX.—
Quod nives plumeas et fulgora dilatarit. Sic edidi cum Salmasio in editione Lugd. Bat., et ad Solinum, pag. 137. cod. ms. habet:
et foliora dilatarit, quod non intelligens Gelenius mutavit in
Aeoli ora dilatarit, inepte. Quis enim umquam dixerit, Aeolum ore suo ventos emittere? Immo, ut ait
0903A Virgilius, Aen. I, vers. 56 seq.:
0903B . . . . . Vasto rex Aeolus antro
Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit ac vinclis et carcere fraenat.
Quid quod sequentia verba,
ventus unde oriatur, mera essent repetitio τοῦ
quid Aeoli ora dilatarit. Stewech. legendum suspicatur:
Quod imbres ac nives in plumulas et foliola (Blüttchen, Flöckchen) dilatarit. Nic. Heinsius, in P. Burmanni Anthol. lat., lib. V, epigr. 93, pag. 378, vol. II, corrigit:
Quod imbres geni (pro
gigni) nives, pruinas, e poli rore dilatarit. Sed unice vera videtur Salmasii emendatio.
Fulgora enim in antiquis membranis saepius scriptum repetitur
foliora, ut
toja pro
toga, Ilycias pro
Glycias, nives plumeas eodem sensu dicit Arnobius, quo Aeschylus πτεραίη χιὼν, et Solinus, cap. 15:
Ultra hos (Arimaspos) et Rhiphaeum jugum regio est assiduis obsessa nivibus: Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium
pruinarum
0903C
quiddam ibi exprimit simile pinnarum. Ubi vid. Salmas. lib. I.—Jam vero maximopere dubito de veritate lectionis. Arnobius enim hoc loco loquitur de phenomenis
non igneis sed aquosis. Quid quod et
dilatare fulgura dici posse vix crediderim. Quare legendum censeo:
Quod nives in plumas (vel cum Stewechio
in plumulas) et foliola dilatarit. Orell.
Aut terrarum. Fulvius Ursinus nescio qua causa mutat
caeterarum aquarum. Terrarum scil.
aquae, quod cogitatione subintelligendum ex praecedenti
maria, quasi dixerit Arnobius
aquae maris. At lenissima videtur, immo unice vera et in textum recipienda emendatio doctissimi Wakefield., in Silv. Crit., tom. III,
sect. 145, pag. 132:
Aut terrae aquarum haec dulces, etc. Orell.
Quid venas fistulatas et commeabiles fecerit. Fecerit puto errorem fuisse ipsius Arnobii properanter scribentis et a directa interrogatione transilientis in indirectam:
0903D quare nihil mutandum censeo. Contextus flagitaret
fecit. Meursius etiam in praecedentibus verbis
solidata sunt conjunctivum
sint reponit, et sequentia ita legit:
Quid in mundo faciant bubones, etc. Orell.
Immussuli. Festus:
Immustulus ales ex genere aquilarum est, sed minorum virium, quam aquilae: quae volucris raro et non fere, praeterquam vere,
apparet, quia aestum algoremque metuit; appellatur autem ita, quod subito et inexspectata se immitat.
Idem:
Immusculus . . . avis genus, quam alii regulum, alii ossi fragam dicunt. Ubi interpretes demonstrant,
immusculum et immustulum Festi et
immusulum vel
immussulum Arnobii et Glossariorum veterum esse unum idemque, nempe aquilae genus. Plinius, Hist. Nat., lib. X, cap. 7:
Immussulum augures Romani magnae quaestionis habent. Aliqui vulturis pullum arbitrantur, Massurius autem pullum aquilae, priusquam
albicet cauda.
Etymon vocis diligenter excutit G. I. Vossius, in Etymol. rom., hoc verbo. Orell.
0904A
Buteones. Buteo avis auguralis de genere accipitrum. Plinius, Hist. Nat., lib. X, cap. 8:
Accipitrum
0904B
genera sedecim invenimus . . . . . . Triorchem a numero testium, cui principatum in auguriis Phemonoë dedit: buteonem hunc
appellant Romani, familia etiam
(e gente scil. Fabiorum)
ex eo cognominata, cum prospero auspicio in ducis navi sedisset. Ubi Harduinus eumdem esse putat, quem Gallorum aucupia
Milan appellant, non confundendum cum
milvo, ἰκτινῳ Graecorum, cui fulvus color, buteoni niger est. Aristoteles, Hist. Anim., lib. IX, cap. 36: Τριόρχης κράτιστος τῶν
ἱεράκων, ubi vid. Scaliger. Festus:
Alites volatu auspicia facientes istae putabantur: buteo, sanqualis, immusculus, aquila, vulturius. Conf. eumd. verbo
Buteo et, qui hac de avi multus est, G. I. Voss., in Etymol. rom., Germanis dicitur
Bushard. Inventius in Elegia de Philomela, vers. 42:
Inque paludiferis butio butit aquis.
0904C per buteonem intelligere videtur a vem aliquam palustrem, fortassis ardeam stellarem,
die Rohrdomnel. Orell.
Quid alites et volucres caeterae. Alites Romanis dicebantur aves, quae alis et volatu,
oscines, quae ore canentes faciebant auspicium. Vide Fest., verbo
lates et
oscines. Cic., de Nat. deor., II, 64, et ad Fam., lib. VI, epist. VI, ibique Manut. qui de iis multus est, et Vosi., Etymol. rom.,
verbo
ales. Hic itaque distinguere videtur Arnobius
alites, aves augurales a caeteris volucribus, quorum nullus usus erat in auspiciis. Orell.
Quid impudentes muscae. Infra, lib. VI:
Quibus volatus innectare stridularum possint imprudentiumque muscarum. Herald.
Sorices. Vide supra ad cap. 52. Orell.
Tippulae. Festus:
Tippula bestiolae genus sex pedes
0904D
habentis, sed tantae levitatis, ut super aquam currens non desidat. Plaut., (Pers., act. II, scen. II:)
Neque tippulae levius pondus est, quam fides lenonia.
ubi vid. intpp. Germ.
die Schnake. Orell.
Quid avenae, quid lolium? Conjungit etiam Virgilius Georg., I. vers. 153:
Infelix lolium et steriles dominantur avenae.
ubi vid. Voll. Servius., ad Eclog. Virgilii, vers. 37:
Steriles autem avenas secundum situm Italiae dixit, nam in Thracia frugiferae sunt. Ex quo loco conjicit et pluribus demonstrat Salmasius ad Solinum, pag. 153, seq., Romanos nullam aliam avenam novisse praeter
hanc sterilem et sponte provenientem, inter frumenti vitia annumerandam: nihil itaque de ejus satione legi apud antiquos scriptores,
de Agricultura.
0905B
Avena itaque hoc loco Graecorum αἰγίλωψ,
wilder, tauber Hafer, bene distinguenda a βρόμῳ, avena frugifera et sativa, quam a Thracibus Servius l. l., a Germaniae populis seri, nec alia
pulte eos vivere, Plinius memorat Hist. Nat., lib. XVIII, cap. 17. Orell.
Aut tristia in odoribus semina. Stewech. legend.
0905C conj.
tristia nidoribus semina, male:
nidor enim solummodo significat odorem rerum incensarum, adustarum, nunquam odorem florum aut herbarum. Guil. Canter., Var. Lectt.,
II, 22, pag. 584, putat, una voce legendum
inodoribus, id est nullis vel malis odoribus, quemadmodum Lucretius dixerit
intactus pro
nullus tactus. Sed fateor me frustra quaesivisse in Lucretio substantivum
intactus, et nihil mutandum, nam praepositiones
in, ex, sub apud Arnobium saepissime παρέλκειν supra observavimus. Caeterum in praecedentibus verbis pro
redolentia Salmasius edidit
suaveolentia. Sed nil mutandum. Nam
redolere absolute positum semper fere lenem aliquem suavemque odorem significat. Ita apud Ovidium, Met., VIII, vers. 675:
Et in patulis redolentia mala canistris. Frustra tentarunt alii legentes,
halantia, alii
ridentia. Orell.
Melo. Ita ms. Legunt alii
inula. Vocamus nunc enulam a graeco forte ἐλένιον. Inula vero (
Alant) proritat
0905D stomachum, et excitat appetitum: duplicis est generis; acidae sunt aliae, aliae amarae. Vid. Plin., lib. XIX, cap. 5; Horat.,
II, sat. II:
Atque acidas mavult inulas.
et eodem libro sat. VIII:
. . . . Inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere.
Prior.
Porrina. In foem. genere pro
porro usurpavit etiam Cato de Re rust. cap. 47. ut
cepina pro
cepa apud Columell., XI, cap. 3, § 36, ed. Schneider. Orell.
Ulpicum. Genus allii grandius, quod Graeci, ut refert Columella (de Re rust., lib. XI, cap. 3) ἀφροσκόροδον, quidam allium Punicum
vel Cyprium sicuti docet Plinius (Hist. Nat., lib. XIX, cap. 6) , alii
antiscorodon appellant. De illo Plautus cecinit (in Peonuli, act. V, Scena. 5.) :
0906B . . . . . . . . . . Tum autem plenior
Allii ulpicique, quam sunt Romani remiges.
Videsis adhuc Palladium de Re rust., lib. XII, cap. 6. Nourr., p. 570.
Sapor dico, ut est sapor, et caetera. Ita correxit Meursius et ed. Lugd. Bat.
ut est sapor, scil. in singulis
0906C rebus, quod subintelligendum ex antecedentibus. Cod. ms.
id est sapor, nullo sensu. Equidem autem Heraldo verba haec de Glossemate suspecta habenti legentique
sapor dico et caetera prorsus assentior. Ceterstin Arnobius hoc loco expressit versum Lucretii, lib. III, vers. 268.
Est odor, et quidam calor et sapor, et tamen ex his
Omnibus est unum perfectum corporis augmen.
Orell.
Odoris sunt alicujus vel oloris. Lectionem hanc probaverunt viri doctissimi, Meursius in Append. C. Barthius, Advers., lib. XXXVII, cap. 6, pag. 1684; Colvius
et Oudendorp., ad Apulei., Met., lib. I, pag. 57. Opponit nimirum Arnobius, ut
dulcia amaris, ita et
odorem olori, id est bonum, suavem odorem malo et tetro.
Olor scil. est malus odor, foetor. Gloss. Isidor.
Olacitas . . . . . foetulentia, olor. Apulei. l. l.
At
0906D
ille olore alioqui spurcissimi humoris percussus, quo me Lamiae illae infecerant, vehementer aspernatur. Ita apud Virgil., Georg., IV, 49. aliquot membranae habent:
Aut ubi olor coeni gravis, etc. pro
odor. Editor Lugd. Bat. ex ms. dedit:
Odoris sunt alicujus vel coloris, quod quidem defendi posset, ut sensus sit:
Odoris sunt alicujus vel coloris aut suavis aut injucundi, quod subintelligendum e proxime sequentibus verbis: et ista lectio praecedentibus etiam,
fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores, alios odores, alios colores . . . . . habere debuerint, apprime congrua, ita ut dubitem, utra hoc loco praeferenda sit. Orell.
LIX. Si praesto est quod libuerit scire, et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate, et dicite
0902B Et nobis edicite
ms bene. Meurs.
, quibus modis fiant et rationibus pluviae? ut in superis partibus, atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura
res labilis, et ad fluorem semper
0902B decursionemque tam prona? Edissertate, inquam, et dicite quid sit quod grandinem torqueat? quod guttatim faciat pluviam
labi? quod imbres, ac nives plumeas, et fulgora dilatarit? ventus unde oriatur et quid sit? cur temporum vicissitudines institutae,
cum
0903A statui unum posset, et una esse species coeli, nihil ut rerum desideraret integritas? Quae est causa, quae ratio, ut maria
salsa
0903A Sola
ms.
sint, aut terrarum hae dulces, aliae sint amarae, vel frigidae? Quo ex materiae genere humanorum corporum concreta
0903A Concreata
ms male.
et stabilita sunt viscera, unde ossa solidata? quid intestina, quid venas fistulatas, et commeabiles fecerit? Cur cum esset
utilius oculis nos illuminare compluribus ad periculum caecitatis, duorum sumus angustis applicati?
0904A Belluarum, et anguium tam infinita atque innumerabilia genera, cujus rei sunt causa vel informata, vel prodita? quid in
mundo faciunt bubones, immussuli, buteones? quid alites et volucres caeterae? quid formicarum et vermium genera, in varias
labes perniciesque nascentia? quid pulices? quid impudentes muscae, araneae, sorices, mures, sanguisugae, tippulae? quid spinae,
quid sentes, quid avenae, quid lolium? quid herbarum, aut fruticum, aut adolentia
0904A
Ita Sab. redolentia
alii.
0905A naribus, aut tristia in odoribus semina? Immo, si aliquid sciri, comprehendi aut aliquid posse censetis, quid sit triticum,
dicite: far, hordeum, milium, cicer, faba, lenticula, melonula, cuminum
0905B
Corrige: melo, inula, cuminum.
Ms. vitiose: melo, cuminum.
, porrina, ulpicum, cepe? Non enim si fructui vobis sunt, et ciborum mediis in generibus constituta, expeditum, aut promptum
est, quid sint singula, scire: cur talibus figurata sint formis? fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores, alios odores,
alios colores, quam quos habent singulae res, habere debuerint, an et alios potuerint sumere? Ipsa deinde haec quid sint,
sapor dico, ut est sapor, et caetera qualitatum
0906B
Ita Fulv.
distantias quibus ex rationibus ducant? Ex elementis, inquitis, et ex principalibus originibus rerum. Amara sunt enim elementa,
vel dulcia, odoris sunt alicujus, vel
0905B oloris, ut ex eorum concretione credamus partitas esse in nascentibus qualitates, quibus aut suavitas nascitur, aut sensibus
offensio comparatur?
0906D
LX.—
Dissiliat et dirumpatur auditus. Cicero pro domo sua ad Pontifices:
Disrumpatur licet ista furia, atque audiat haec ex me. Elmenh. Virgil., Eclog. VII, 26 . . . .
Invidia rumpantur ut ilia Codro.
Orell. —Hemsterh. ad Lucian. Timon., § 40. Ochsner.
0907B
Auras tamen nescio quas ejus sibi contemplationis affingere. Auras hoc loco dixit Arnobius pro, leves quasdam umbras, exiles imagines sibi affingere. Ita Lactant., Inst., lib. III, cap. 17:
Quod si vel exiguam veritatis auram colligere potuisset (Lucretius),
nunquam diceret, aedes illum suas disturbare, ubi vide Bünemann., et Hieronymus, Epist. ad Marcellam, 141.
Graecarum litterarum quamdam aurulam acceperat. Eodem sensu αὔρα συνέσεως apud Epiphanium. Ita veteres appellant auram et afflatum vim omnem,
0907C quae ab alio in alium transit, ut, cum exempli causa consuetudine sapientium sapientes simus, doctorum docti. Vide Is. Casaubon.,
ad Persii Sat. I, vers. 123, pag. 157. Sed hoc loco insolentius dictum
contemplationis auras sibi affingere; et nescio, annon rectius legi possit:
auras tamen (scil.
memoriae ejus) nescio quas ejus sibi contemplatione affingere. Orell.
Solum esse indubitabilem. Meursius, locum credens mutilum, legendum suspicatur:
solum esse indubitabilem, indubitabile est. Male verba haec pendent a praecedentibus
Christus praecepit, etc. . . . . . . . . . . Pergit deinde:
Rebus enim ex omnibus, etc. scil. dixit Christus: quod subintelligendum per syllepsin, figuram notissimam. Orell.
In Deo rerum capite et cognitione defixus. Aut excidit aliquid ante verbum
cognitione, fortassis
mente et cognitione, aut quod magis placet, legendum:
in Deo rerum capite et columine defixus, quod familiare Arnobio. Vide supra ad lib. I, cap. 8. Orell.
LX. Cum igitur et vos ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque explanare possitis
quid sit factum, aut quare,
0906A aut cur oportuerit non esse, verecundiam convellitis et dilaceratis nostram: qui quae nequeunt sciri, nescire nos confitemur,
neque ea conquirere aut investigare curamus, quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamvis mille per corda suspicio
se porrigat atque intendat humana. Et ideo Christus licet vobis invitis Deus, Deus inquam Christus, hoc enim saepe dicendum
est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus, Dei principis jussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret
caecam esse naturam, neque ullam posse comprehendere veritatem, positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere, et cognito,
quidquid sibi esse suasisset, et prorsus
0906B Nec prorsus
ms.
suspicionibus haesitare, litigiosas serere atque intendere quaestiones: omnia ista nos linquere
0906B et posthabere praecepit: neque in res eas, quae sint a nostra procul cognitione dimotae, infructuosas immittere cogitationes.
Sed quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis, atque in eum traducere
suspensas pectoris conversiones, memoriam ejus habere perpetuam:
0907A et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas sibi contemplationis affingere. Rebus enim ex omnibus,
quas augustae continet divinitatis obscuritas, solum esse indubitabilem, solum verum, et de quo nullus ambigere, nisi amens
possit, et desperationis insanae, quem satis sit scire, ut nihil aliud noveris: sisque veram, et maximam scientiam consecutus,
in Deo
0907B In Dei.
ms. male.
rerum capite et cognitione defixus.
0907D
LXI.—
Orbe sit sol amplior, an pedis unius latitudine metiatur. Vide Ciceron., Acad. Quaest., lib. II, cap. 26, ibique Davis.
Metiatur passive. Sic Curtius, lib. V, cap. 1, fin.:
Ducenis pedestrium stipendium mensum est, et Lactantius, de Mortibus persecut., cap. 23:
Agri glebatim metiebantur, ubi vid. Bauldri, pag. 169. Orell.
An propriis luceat fulgoribus luna. An reddidit Arnobio Meursius. Antea
ac propriis. Orell.
Semper natum sit aliquid. Ita legendum cum Fulvio Ursino et Lugd. Batavo, neque audiendus Heraldus, veterem lectionem
supernatum, vitiosam et e male intellecto scripturae compendio
spernatum ortam, logicis subtilitatibus defendere cupiens. Orell.
Res vestra in ancipiti sita est, salus dico animarum vestrarum. Ita ed. Lugd. Bat. Alii legunt:
Vestra in ancipiti sita est salus animarum vestrarum. Meursius, Fulv. Ursinus et Stewechius verba
animarum vestrarum
0908B delent tamquam glossema. Forsitan scripsit Arnobius:
Vestra in ancipiti sita sunt, salus animarum vestrarum. Orell.
LXI. Quid est, inquit, vobis investigare, conquirere, quisnam hominem fecerit? animarum origo quae sit? quis malorum excogitaverit
causas? orbe sit sol amplior, an pedis unius latitudine metiatur? alieno ex lumine, an propriis luceat fulgoribus luna? quae
neque scire compendium, neque ignorare detrimentum est ullum. Remittite haec Deo, atque ipsum scire
0907B concedite, quid, quare, aut unde sit; debuerit esse, aut non esse; semper natum sit aliquid, an ortus primigenios habeat:
aboleri conveniat, an reservari;
0908A exuri, dissolvi, an repetita integritate renovari. Vestris non est rationibus liberum implicare vos talibus, et tam remotas
inutiliter
0907B Remota inutilitate
ms. Lego: remotas inutilitate curare
0908B res vestra. In ancipiti,
etc. Meurs.
curare res. Res vestra in ancipiti sita est, salus dico animarum vestrarum, et nisi vos applicatis Dei Principis notioni,
a corporalibus vinculis exsolutos expectat mors saeva, non repentinam afferens extinctionem, sed per tractum temporis cruciabilis
poenae acerbitate consumens.
0908B
LXII.—
Spe aeria. Id est
cassa, inani, ut explicat Meursius. Conf. Gesner., in Thesaur. Orell.
Quod a sciolis nonnullis et plurimum sibi arrogantibus dicitur. Ita correxit Gelenius, probante ed. Lugd. Bat. Cod. ms.
a scholis nonnullis, id est a quibusdam philosophorum familiis, quam lectionem tuetur Heraldus: sed praefero
a sciolis. Orell.
0908C
Si vitam restrictius egerint. Nazarius in Panegyr, Constant., c. 15:
Illi veteres laudati vitae moderatores, qui refrenandis cupidatibus restricte contenteque vixerunt, id est
parce contenteque, ut ait Pacatus, in Panegyr. Theodos., cap. 18. Lactantius, de Ira Dei, cap. 20:
Cur ergo, inquiet aliquis, et qui peccant, saepe felices sunt, et qui pie vivunt, saepe miseri? Quia fugitivi et abdicati
libere vivunt; et qui sub disciplina patris aut domini sunt, strictius ac frugalius.
Ubi vide Bünemann, pag. 1004. Orell.
Ac post hominis functionem. Functionem pro morte dicere amat noster. Vide supra caput 27 et 57 ejusdem libri: et bene observat Gesnerus in Thesauro, esse ευφημίαν
in hoc nomine, quo indicatur necessitas illa moriendi et fungendi illo ultimo officio. Orell.
Patritam. Ita ms. bene. Veteres enim
patritus, quomodo
avitus, dicebant. Varro Manio:
Funere familiari commoto, avito ac patrito more precabamur.
0908D Idem Reip., lib. XX,
secundum leges habitasset patritas Cicero, Tusc. I, cap. 19.
Patritam illam atque avitam, ut ait Theophrastus, philosophiam. Meurs.,
in Append. Alii
patriam quomodo et in Ciceronis loco citato edidit Davisius. Orell.
Libris in Acheronticis. Libros Acheronticos de sacris Acherontiis et ceremoniis scripsisse credebatur Tages. Servius ad Virgil., Aen., VIII, 399:
Sciendum, secundum aruspicinae libros et sacra Acherontia, quae Tages composuisse dicitur, fata decem annis quadam ratione
differri; quod nunc dicit Vulcanus potuisse fieri,
etc. Herald.
Libros fatales appellat Censorinus, de Die nat., cap. 14, ubi vid. Lindenbrog., pag. 66, ed. Haverc. Intelliguntur scil. libri cerimonias
continentes ad Manes ex Acheronte eliciendos. Alii legend. censent
libris in Arunticis, intelligentes sine dubio eos libros, quos Tarquinium a Sibylla magno pretio coemisse narrant Dionysius
0909C Halicarn., Gellius, Lactantius, alii. At vero istorum librorum emptor nulli dicitur Aruns Tarquinius; sed aliis Tarquinius
Priscus, aliis L. Tarquinius Superbus. Vid. Bünemann., ad Lactant. Inst., I, c. 6, pag. 41. Nec etiam
libri Aruntici dici possunt libri ad averruncanda mala, procuranda infausta omina. Nam contractum ab
Averruncus est
Arruncus, Arrungus, Arruncicus, non
Arunticus. Itaque unice verum
Acheronticis. Orell.
Divinas animas fieri. Id est
immortales. Vide infra
0909D ad cap. LXIV. Orell.
Qui longaevas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare. Ita ex ms. edidit et interpunxit Salmasius, rectissime. Variant autem hoc loco editores. Fulv. Ursinus et Gelenius legit
longaevae eas facere perpetuitatis possit, et spiritum subrogare, probante Stewechio. Canterus et Heraldus in Curis secundis
longevae facere perpetuitatis possit, etc. Sed verbo
perpetuitatis referend. ad sequens
spiritum, neque video, quid sibi velit
spiritum subrogare absolute dictum. Orell.
Humana sibi omnia sapientes negent. Fulv. Ursin. mavult
arrogent, male. Respiciunt haec ad jejunia et abstinentias, quibus magi veteres deorum apparitionem auxiliumque sibi conciliare arbitrabantur.
Orell.
Datum fuerit animis id. Animis apud Arnobium constanter pro
animabus, quod semel monuisse sufficiat. Vide Bünemann. ad Lactant., Inst. VII, cap. 2, pag. 860. Orell.
Cum ad sensum coeperit interitionis accedi. Ita Gelenius,
0910C acute. Ms.
cum absens cum, etc., nullo sensu. Meurs.,
in Append.
LXII. Neque illud obrepat, aut spe vobis aeria blandiatur, quod a sciolis
0908B Ab sciolis
ms.
nonnullis, et plurimum sibi arrogantibus dicitur; Deo esse segnatos, nec fati obnoxios legibus; si vitam restrictius egerint,
aulam sibi ejus patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo tamquam in sedem referri patritam; neque quod Magi
spondent, commendatitias habere
0908B se preces, quibus emollitae nescio quae potestates vias faciles praebeant ad coelum contendentibus subvolare; neque quod
Etruria libris in Acheronticis
0909A pollicetur, certorum animalium sanguine numinibus certis dato, divinas animas fieri, et ab legibus mortalitatis educi. Blandimenta
haec cassa sunt, et inanium fomenta votorum. Servare animas alius, nisi Deus omnipotens non potest; nec praeterea quisquam
est, qui longaevas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare, nisi qui immortalis et perpetuus solus est, et nullius
temporis circumscriptione finitus. Cum enim dii omnes, vel quicumque sunt veri, vel qui esse rumore atque opinione dicuntur,
immortales et perpetui voluntate ejus sint, et beneficii munere; qui fieri potis est, ut alii praestare, id quod ipsi sunt
valeant, cum alienum id habeant
0909C
Sic ms. Vel habeant
alii.
, et majoris potentiae commodatum? Caedat licet hostias quantaslibet Etruria; humana sibi omnia sapientes negent; Magi cunctas
0909B emolliant et commulceant potestates; nisi a Domino rerum datum fuerit animis id, quod ratio postulat, idque per mandatum,
multum postea poenitebit fuisse irrisui
0909C Me risui
ms. Lego: derisui. Meurs.
, cum ad sensum
0909C
Ita Gelen. Absens cum
ms.
coeperit interitionis accedi.
0910C
LXIII.—
Quinimmo ipsius. Ms.
Quinimmo potiuse. Vinctionis in praec. debetur Meursio. Alii
Junctionis. Orell.
Deponite has curas. Ed. Lugd. Bat.,
exponite ex ms. Orell.
Si elatio abesset a vobis, jamdudum eo scire potuistis auctore. Meursius et Fulv. Ursinus legendum censet
0910D
potuissetis. Sed Latinos hoc modo, ut oratio sit eo certior, loqui docet Corte ad Sallust. Jugurth., cap. 85, § 48, et Fragm. Hist., lib.
III, pag. 967. Ita Liv., lib. II, cap. 10.
Pons sublicius iter pene hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius Cocles. Virgil., Aen., XI, 112.
Nec veni, nisi facta locum sedemque dedissent.
Et apposite ad nostrum locum Curtius, lib. IV, c. 12.
Quod si perculsis Mazacus supervenisset, ingens clades accipi potuit. Orell.
LXIII. Sed si, inquiunt, Christus in hoc missus a Deo est, ut infelices animas ab interitionis exitio liberaret, quid saecula
commeruerunt priora, quae ante ipsius adventum mortalitatis conditione consumpta sunt? Potestis enim scire, quid sit cum eis
animis actum priscorum veterrimorumque mortalium? subventum et his an sit ratione aliqua, consultum atque provisum? Potestis,
inquam, scire id, quod Christo potuit docente agnosci; infinita, an finita saecula sint,
0909C ex quo in terris esse genus hominum coepit? quando primum animae corporibus illigatae? quis auctor vinctionis istius, quinimmo
ipsius quisnam hominis fabricator? quo priorum abscesserint animae, quibus in
0910A mundi partibus, aut regionibus fuerint, corruptibiles, an contra? potuerintne accedere ad periculum moriendi, nisi tempore
necessario conservator occurrisset Christus? Deponite has curas, et incognitas vobis relinquite quaestiones, miseratio et
illis impertita est regia, et aequaliter per omnes divina beneficia cucurrerunt, conservatae sunt, liberatae sunt, et mortalitatis
sortem conditionemque posuerunt. Quo genere, quae, quando? Si arrogantia, si typhus, si elatio abesset a vobis, jamdudum eo
scire potuistis auctore.
0910D
LXIV.—
Patet, inquit, omnibus fons vitae, etc. Respicere videtur Arnobius ad verba Christi, Job, VI, 35 et 37: Ἐγώ εἰμι ὁ ἄρπος τῆς ζωῆς. Ὁ ἐρχόμενος πρὸς μὲοὐ μὴ
πεινάσῃ· καὶ ὁ πιστεύων εἰς ἐμὲ οὐ μὴ διψήση πώποτε . . . . . Πᾶν ὃ δίδωσί μοι ὁ Πατὴρ, πρὸς ἐμὲ ἥξει· καὶ τὸν ἐρχόμενον
πρὸς μὲ οὐ μὴ ἐκβαλῶ ἔξω. Orell.
Sortem vitae eligendi nulli est, inquit Plato, Deus causa. Plato, de Republ., lib. X, pag. 617, ed. H.
0911B Steph., (ed. Bipont. vol. VII, pag. 330.) Ἀρετὴ δὲ ἀδέσποτον, ἣν τιμῶν καὶ ἀτιμάζων, πλέον καὶ ἔλαττον αὐτῆς ἕκαστος ἕξει·
αἰτία ἑλομένου· θεὸς ἀναίτιος. Idem, de Rep.
0911C II, pag. 379; Theodoret., de Provident., serm. VI, contra Graecos, pag. 95; Tertullian., de Exhort. Castit., cap. 2 Justin.
Martyr, Apolog. II, pro christianis, pag. 36. Elmenh.
Tu te muneris commoditate privaveris. Ita editio Lugd. Bat. e correctione Fulvii Ursini. Cod. ms.
tibi muneris commoditatem probaveris, quod Heraldus in editione sua defendere conatur, explicans: vide an sit tibi commodum nec ne, munus istud accipere. Sed ipse
in Curis secundis sententiam suam retractans probat emendationem Ursini. Orell.
Si aut deos nos fecerit. Ita emendavit Gelenius pro eo quod antea legebatur:
si aut Deus nos fecerit. Vere.
Deos igitur dicit immortales. Gentiles defunctos
deos appellabant. M. Tullius, libro de Legibus, II:
Deorum manium jura sancta sunt. Hos letho datos deivos habento. Vid. Plin., Hist. nat., lib. VII, cap. 55: Hinc
Dii manes, δαίμονες passim in inscriptionibus
0911D monumentorum. Unde probat Prudentius, defunctos haberi a gentibus deos, libro contra Symmachum priore:
Ecce deos manes cur inficiaris haberi?
Ipsa patrum monumenta probant: Diis manibus illis
Marmora secta lego; quacumque Latina vetustas
Custodit cineres, densisque Salaria bustis.
Dii manes igitur δαίμονες etiam unius defuncti. Livius, lib. III:
Pace parta instare tum tribuni patribus, ut P. Valerii fidem exsolverent; instare Claudio, ut collegae deos manes fraude liberaret:
agi de lege sineret.
Dicit
collegae deos manes τοὺς τοῦ συνάρχοντος δαίμονας. Herald.
LXIV. Sed si generis Christus humani, inquitis, conservator advenit, cur omnino non omnes aequali munificentia liberat? Non
aequaliter liberat qui aequaliter omnes vocat? aut ab indulgentia principali quemquam
0910B repellit, aut respuit
0910C Despuit
ms.
, qui sublimibus, infimis servis, foeminis, pueris, uniformiter potestatem veniendi ad se facit? Patet, inquit, omnibus fons
vitae, neque ab jure potandi quisquam prohibetur, aut pellitur. Si tibi fastidium tantum est, ut oblati respuas beneficium
muneris, quinimmo si tantum sapientia praevales, ut ea, quae offeruntur a Christo, ludum atque ineptias nomines: quid invitans
in te peccat
0910C Exspectat
ms. mendose.
, cujus solae sunt hae partes, ut sub tui juris arbitrio fructum suae benignitatis exponat? Sortem vitae eligendi
0910C Eligenti
ms.
nulli est, inquit Plato, Deus causa, neque alterius voluntas adscribi potest cuiquam recte, cum voluntatis libertas in ipsius
sit posita potestate, qui voluit. An numquid orandus es, ut beneficium salutis
0910C ab Deo digneris accipere, et tibi aspernanti, fugientique longissime, infundenda in gremium est divinae benevolentiae gratia?
Vis sumere quod offertur, atque in tuos usus convertere? consulueris tu tibi.
0911A Aspernaris, contemnis, et despicis? tu te muneris commoditate privaveris. Nulli Deus infert necessitatem, imperiosa formidine
nullum terret. Neque enim necessaria nostra illi salus est, ut compendii aliquid dispendiive patiatur: si aut Deos nos fecerit,
aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit.
0911D
LXV.—
Nolo, inquit, et voluntatem non habeo. Ita legendum cum Fulvio Ursino et ed. Lugd. Bat.
Nolo, inquit, scil. efficere,
neque habeo voluntatem, nempe assumendi bona, quod subintelligendum ex praecedentibus. Antiquam lectionem,
Volo,
0912B
inquit, et voluntatem non habeo, nonnulli ita defendunt: Ipse mecum litigo, mox volo, mox non volo. Sed hoc verba illa significare non possunt. Fortasse
0912C commodius legi non possit:
Nolo, inquit, et voluntatem non aveo. Aveo et
habeo saepissime permutantur in ms. Orell.
Verum in alia verba cognomine. In alia verba, id est in contraria, dona scilicet Dei vituperans et criminans. Sic
in alia omnia abire, quod tironibus notum. Orell.
Licentias et potestates. Vide supra ad lib I, cap. 46. Orell.
Unius pontificium Christi est. Verissimam hanc emendationem e cod. ms. erutam debemus Ludovico Carrioni in Emendd., lib. I. cap. 9. (In Thesauro Critico
Gruteri vol. III, pag. 108.) Antea legebatur:
Unius pontificis Christi est, etc.
Pontificium igitur appellat Arnobius licentiam, potestatem et officium, significatione notissima apud hos scriptores. Ita Gell., Noct
Att., lib. I, cap. 13:
Ab eo, cujus negotium pontificiumque
0912D
esset. Symmachus, lib. III, epist. 17:
Pontificio iterati honoris auctus, nullum mihi indicium communis gaudii dedisti. Arnobius junior in Psalm. LVIII:
Hi accipiunt pontificium judicandi, et in psalm. CXIII:
Dabit pontificium dominandi sacerdotibus templorum. Stewech et Herald. —Conf. Meurs. in Append. et Juret. in Symmach., lib. VII, epist 27. pag. 195, ed. Lectii, qui de hoc
verbo multus est. Orell.
Per hunc solum est ingressus in lucem. Meursius mavult
per hanc, scil. januam. At nil mutandum.
Per hunc, scil. Christum Respicit scilicet Arnobius ad verba Soteris, apud Joann. X, 7: Ἐγώ εἰμι ἡ θύρα τῶν προβάτων. Sed si
hunc legamus, in sequentibb. scribendum erit
alias, non
alia. Orell.
Neque alia datum est vel irrepere vel invadere. Ita edidi ex verissima emendatione Fr. Oudendorpii ad Frontin. Strat., lib. II, cap. 5, pag. 271, ed. novae.
Alia, scil.
via aut
janua. Omnes editiones habent:
neque alias datum est, etc. Orell.
LXV. Immo, inquit, si Deus est potens, misericors, conservator, convertat nobis mentes, et invitos faciat suis pollicitationibus
credere. Vis ergo est ista, non gratia, nec Dei liberalitas principis, sed ad vincendi studium puerilis, atque inanis contentio.
Quid est enim tam injustum, quam repugnantibus, quam invitis extorquere in contrarium voluntates, inculcare quod nolint, et
quod refugiant animis? prius nocere, quam prosis, et priore detracto, in alienum
0911B habitum sententiamque traducere? Tu qui te verti, et vim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias, atque arripias coactus:
cur respuis assumere voluntate id, quod versus desideras atque immutatus efficere? Nolo, inquit, et voluntatem non habeo.
Quid ergo criminaris Deum, tamquam tibi desit? opem desideras tibi ferre, cujus dona, et munera non tantum asperneris et fugias,
verum in alia
0911B Inania
Fulv.
verba cognomines, et jocularibus facetiis prosequaris. Christianus ergo ni
0912A fuero, spem salutis habere non potero? Ita est, ut ipse proponis. Partes enim salutis dandae, conferendique animis quod
tribui convenit necessariumque est applicari, solus a
0912B Ab
ms.
Deo patre injunctum habet et traditum, ita se habentibus semotis atque interioribus causis. Ut enim dii certi certas apud
vos habent tutelas, licentias, potestates, neque eorum ab aliquo id quod ejus non sit potestatis ac licentiae, postulatis:
ita unius pontificium Christi est dare animis salutem, et spiritum perpetuitatis apponere. Si enim patrem creditis Liberum
dare posse vindemiam, medicinam non posse: si Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse Junonem,
Fortunam, Mercurium, Vulcanum, rerum esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse
0912B a nobis est ut debeatis accipere, a nullo animas posse vim vitae atque incolumitatis accipere, nisi ab eo, quem rex summus
huic muneri officioque praefecit. Hanc omnipotens Imperator esse voluit salutis viam, hanc vitae, ut ita dixerim, januam;
per hunc solum est ingressus ad lucem, neque alia datum est, vel irrepere, vel invadere, caeteris omnibus clausis atque inexpugnabili
arce munitis.
0913A
0913B
LXVI.—
Ad coelum ne redeunti vias cludant. Ne, quod deest in cod. ms. et editionibus prioribus, sensu flagitante revocavit Heraldus.
Cludant verbum antiquum pro
claudant, quod legebatur, e cod. ms. restituit Th. Canterus. Sic infra, lib. VII.
Non si mille tu pondera masculi thuris incendas, coelumque hoc totum redundantium vaporum nebulositate cludatur; et Tertullianus: Apologet. cap. 11,
properavit, opinor, et coelum semel clusit: ubi ed. Havercamp., pag. 122. Plura exempla collegit Meursius, Orell.
0913C
Ne vias cludant. Ita legendum ex romana editione, non
claudant, quod Gelenius interpolavit. Antiqui enim pro
claudere dicebant
cludere. Vide Meurs., ad hunc locum imprimis Jo. Rhodium, qui nubem exemplorum citat in Lexico Scriboniano. Sic ipse Arnobius infra,
lib. VII:
Non si mille tu pondera masculi thuris incendas coelumque hoc totum redundantium vaporum nebulositate condatur. Orell.
Neque vos posse antiquam et patriam linquere, et in barbaros ritus peregrinosque traduci. Nationes religionem sibi traditam a majoribus pertinacissime tuebantur et defendebant; nec ullis rationibus poterant eo deduci,
ut inveteratam patriamque linquerent, et novos cultus amplecterentur. Cotta, ap. Cic. de Nat. deor., II:
Non me ex ea opinione, quam a majoribus accepi de cultu deorum immortalium, ullius umquam oratio aut docti aut indocti movebit. D. Clemens Recogn., lib. V:
Impium est si non colamus, quae nobis tradita sunt a patribus nostris, et religionem praevaricamur a
0913D
majoribus datam. Vid. Porphyr. περὶ ἀποχῆς ἐμψύχων; lib. II; Lactant., lib. II, cap. 6; lib. V, cap. 19; Tertullian., Apologet., cap. 6; Isocrat.,
Orat. ad Nicoclem, περὶ βασιλείας; Euseb. Praeparat. evangel., lib. I, cap. 1; nostras notas ad Minutium. Elmenh.
Quod inventis frugibus glandes spreverint et repudiaverint arbuta. Habet haec a Lucretio. Sic enim ille lib. V, vers. 937 sqq. ubi primorum hominum vitae rationem describit:
Glandiferas inter curabant corpora quercus
Plerumque, et quae nunc hiberno tempore cernis
Arbuta poeniceo fieri matura colore:
Plurima tum tellus etiam majora ferebat.
Herald.
Inventis frugibus glande vesci, proverbium esse videtur apud Ciceronem in Oratore c. 9. Ochsner.
Quod corticibus contegi, et amiciri desierint pellibus, postquam vestis excogitata est textilis. Prima enim primorum hominum tegumenta e corticibus fuisse tradebant,
0914B proxima e pellibus: his successisse vestem textilem. Lucretius V, 951, seqq.:
Necdum res igni scibant tractare, nec uti
Pellibus et spoliis corpus vestire ferarum:
Sed nemora, atque cavos montes, silvasque colebant,
Et frutices inter condebant squalida membra,
Verbera ventorum vitare, imbresque coacti.
Herald.
Successibus. Id est domibus, domiciliis. Vide supra ad lib. I, cap. 50, et Meurs., in Crit. pag. 80. Orell.
0914C
Nec sub rupibus et cavernis praeoptaverint ut belluae permanere. Juvenal, sat. VI, 2 seqq.
. . . . . . . . . Quum frigida parvas
Praeberet spelunca domos, ignemque, laremque
Et pecus, et dominos communi clauderet umbra.
Elmenh.
Constiterit. Ita Fulv. Ursin. Alii
constituerint. Orell.
LXVI. Licet ergo tu purus, et ab omni fueris vitiorum contaminatione purgatus, conciliaveris illas atque inflexeris potestates,
ad coelum redeunti ne vias cludant atque obsepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium,
nisi, quod ipsam immortalitatem facit, Christo attribuente perceperis, et veram fueris admissus ad vitam. Nam quod nobis objectare
consuestis, novellam esse religionem nostram, et ante dies natam propemodum paucos, neque vos potuisse antiquam et patriam
linquere, et in barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla. Quid enim si hoc modo culpam velimus
infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inventis frugibus glandes spreverint et repudiaverint arbuta
0913B Arbusta
ms. male.
? quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam vestis excogitata est textilis, usu et
0913B commoditate succinctior? aut quod structis domibus,
0914A et lautioribus successibus institutis, non antiquas adamaverint casulas, nec sub rupibus et cavernis praeoptaverint ut belluae
permanere? Commune est omnibus, et ab ipsis pene incunabulis traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere,
et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et petere: in eoque defigere spem salutis, et salutarium commodorum.
0914C
LXVII.—
Qui in mores alios atque alios ritus priorum condemnatione transistis. Prudentius contra Symmach., lib. II, vers. 303, seq.
Roma antiqua sibi non constat versa per aevum
Et mutata sacris, ornatu, legibus, armis:
Multa colit, quae non coluit sub rege Quirino.
Instituit quaedam melius, nonnulla refugit.
Et morem variare suum non destitit, et quae
Pridem condiderat jura, in contraria vertit.
Quid mihi tu ritus solitos, Romane senator,
Objectas? quum scita patrum, populique frequentes
Instabilis placiti sententia flexa novarit?
0914D Nuuc etiam quoties solitis decedere prodest
Praeteritosque habitus cultu damnare recenti.
Helmenh.
Numquid enim quinque in classes habetis populum distributum. Quare quinque tantum classes numeret Arnobius, cum sex fuisse constet ex Livio, lib. I, et A. Gellio, lib. X, cap. 28, causa
est quod sexta vel infima classis, in quam cives pauperrimi, proletarii et capite censi detrudebantur, pro nulla habebatur;
quare
quinque tantum classes memorant Livius, l. I, et Charisius, quod bene monet Meursius in Critico, lib. II, cap. 16, p. 81, contra
Justum Lipsium corrigere volentem
in sex classes. Caeterum locum hunc egregie illustravit Henr. Valesius, ad Ammiani Marcellini Hist., lib. XIV, p. 11, verba:
Et olim licet otiosae sint tribus pacataeque centuriae; cujus integra verba hic exscribere liceat.
Otiosas centurias dicit Marcellinus, quia scilicet tum nullae erant tribus, nullae centuriae. Nam centuriae quidem diu ante
Marcellini aetatem desierunt, ut testis est Arnobius (nostro loco),
0915A
Tribus quoque paulatim sub imperio Caesarum collapsae. tandem penitus desierunt paulo post tempora Antonini Caracellae, ut
opinor, cum is omnibus in orbe Romano degentibus civitatem dedisset. Sane post ea, quae dixi, tempora rara ac prope nulla
tribuum mentio fit in vetustis inscriptionibus, cum antea passim ante cognomen tribum adscribi videamus. Nec me movet, quod
Julianus Aug. in Oratione
III
ad Eusebiam Augustam τῶν φυλῶν ἐπιστάτας
Romae commemorat. Non enim tribuunt praefectos, sed curatores regionum intelligit, ut et Libanium loqui saepissime deprehendi. Haec Valesius. Orell.
Numquid magistratus per populum creatis? Vide I. Lipsium in tractatu de Magistratibus vet. Rom.,
0915B cap. 3. Elmenh.
Militaria, urbana, communia quae sint comitia scitis. Optime hunc locum exponit Turnebus, adversar., lib. XIII, cap. 14; vol. II, p. 11, et ex eo Gesnerus, in Thesauro, verbo
comitium. Tria scil. comitiorum genera fuisse apud Romanos, centuriata, curiata, tributa, jam tironibus notum. Ad hanc itaque comitiorum
diversitatem respiciens, Arnobius appellat comitia centuriata
militaria: quod populus more militari centuriatus sit:
urbana curiata, curiae enim erant urbani populi:
communia tributa, quod ex totius populi tribubus fiebant, erantque non propria tantum urbani populi, sed etiam rustici et suburbani.
Fallitur itaque Elmenhorstius
communia comitia ex Livii lib. IV, de Communibus comitiis patrum ac plebis interpretans. Nam Livii locus nihil ad nostrum. Orell.
Servatis de coelo, aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones. Servare est aliquid ex observato coelo nuntiare:
0915C
obnuntiare vero quid sit, disces ex hisce Donati in Terentium verbis (Adelph., act. IV, scen. 4) :
Qui malam rem nuntiat, obnuntiat, qui bonam, annuntiat. Nam proprie obnuntiare dicuntur augures, qui aliquid mali ominis saevumque
viderint. Ergo obnuntio malum imminens, quasi omen nuntio. Inde enim
ἐτυμολογία
hujusce verbi est. Utroque verbo, ac saepius primo, utitur Cicero, atque inprimis ubi ad Atticum (lib. IV, epist. III) scribit in haec verba:
Proscripsit se per omnes dies comitiales de coelo servaturum. Haec tamen summa: Nisi Miloni C. Appius obnuntiasset, comitia
futura,
et lib. II, de Divin., cap. 35:
Jam vero de coelo servare non ipsos censes solitos, qui auspicabantur: nunc imperant pullario, ille renuntiat. At de prorsus neglecto vel jam antiquato illo priori more his Lucanus versibus ante Arnobium nostrum conquerebatur, Phars.,
lib. VI, vers. 426 et seqq.:
Non quaesisse libet, primus quid frugibus altrix
0915D Ore Jovis Dodona sonet, quis noscere fibra
Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli
Servet, et Assyria scrutetur sidera cura.
Nourr., p. 312.
Cum paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fetialia jura tractatis? per clarigationem repetitis res raptas? Tria heic Arnobius ad bellum indicendum memorat. 1º
Signum seu vexillum ex arce monstratum, de quo Macrobius I Saturnal., cap. 16:
Praeliales (dies) a justis non segregaverim. Siquidem justi sunt continui triginta dies, quibus exercitu imperato vexillum
russei coloris in arce
(id est in Capitolio)
positum est. Praeliales autem omnes, quibus fas est res repetere et hostem lacessere. Conf. Servius ad Virgil., Aen., lib. VIII, vers. 2; Stewech., ad Veget., de Re millit., lib. I, cap. 6, et imprimis J. Lips.,
de Militia rom., lib. I, dial. III, Op. tom. III, p. 26, seq., ed. Vesal. 2º
Fetialia jura, quia fetiales bellum nomine populi romani indicebant, ut ex Livio I, cap. 32;
0916A Gellio, lib. XVI, cap. 4, aliisque discimus (De fetialibus singularis disputatio est Jo. Jensii in Ferculo litterario, Lugd.
Bat., 1717, in-8º). 3º
Clarigationem nominat, de qua Servius ad Aeneid., lib. IX, vers. 53 seq.
Cum enim volebant bellum indicere, Pater Patratus, hoc est princeps fetialium proficiscebatur ad hostium fines et praefatus
quaedam solemnia clara voce dicebat: se bellum indicere propter certas causas, aut quia socios laeserant, aut quia nec abrepta
animalia, nec obnoxios redderent. Et haec clarigatio dicebatur a claritate vocis. Postquam clarigationem hasta in eorum fines
missa indicabatur pugnae principium.
Idem tamen Servius ad Aeneid., lib. X, v. 14,
clarigationem derivat
0916B ἀπὸ τῆς κλήρου,
hoc est sorte; nam per bellicam sortem agros hostium invadebant. Plura de clarigatione et fecialibus Brissonius, de Formulis, lib. III, p. 383. Herald., Elmenh. et Nourrius. Conf. Abram.,
ad Cic., Orat. pro P. Sextio, cap. 26. Orell.
Spem praesumitis. Similiter Virgil., Aen. X, v. 18.
Arma parate animis et spe praesumite bellum.
Alii, verbi causa edit. Lugd. Bat., legunt:
Spem praeliorum sumitis. In praecedentibus pro
obeuntes Stewech. mavult
subeuntes. Orell.
Ex acuminibus auspicatis. Quid sint auspicia
ex acuminibus, non constat: Gesnerus, in Thesauro, probat Cerdae opinionem ad Virgil. Aen. VI, 199, de rostrorum acuminibus intelligentis,
quae observabantur ex tripudio solistimo. Alii putant, acumina fuisse montium cacumina, quae ad captanda auguria conscendere
mos erat. Verum utraque opinio repugnare
0916C videtur Ciceronis verbis, de Divin., II, 36. Quibus auspicium ex acuminibus
totum militare fuisse asseverat. Vide ibi Hottingerum V. Cl., p. 252. Alii intelligenda suspicantur acumina spiculorum, ensium et pilorum
vel magis vel minus solito splendentium, de quibus Nourrius apposite citat locum Dionysii Halicarn., lib. V, Antiq. rom.,
pag. 312, Sylburg.: Ἐκ τῶν καταπεπηγμένον παρὰ ταῖς σκηναῖς ὑσσῶν (ἔστι δὲ ταῦτα βέλη Ῥωμαίων, ἃ συνιόντες εἰς χεῖρας ἐξακοντίζουσι)
. . . . ἐκ τούτων δὴ τῶν ὑσσῶν περὶ τοῖς ἄκροις τῶν ὀβελίσκων φλόγες ἀνήπτοντο, καὶ δι᾽ ὅλου τοῦ στρατοπέδου σέλας ἦν ὥσπερ
ἀπὸ λαμπάδων, καὶ κάτεσχε τῆς νυκτὸς ἐπὶ πολύ· ἐκ τούτου κατέλαβον τοῦ φάσματος, ὥσπερ οἱ τερατοσκόποι ἀπέφαινον, καὶ πᾶσιν
ἀνθρώποις συμβάλλειν οὐ χαλεπὸν ἦν, ὅτι νίκην αὐτοῖς ταχεῖαν καὶ λαμπρὰν σημαίνει τὸ δαιμόνιον, ἐπειδήπερ ἅπαν εἴκει πυρὶ,
καὶ οὐδὲν ὃ τι οὐχ ὑπὸ τοῦ πυρὸς διαφθείρεται. Ipse tandem Nourrius in eorum opinionem inclinat, qui intelligunt signorum
militarium acumina, quae longioribus contis
0916D insita, ferratum in cuspidem desinebant. Nam illa si, castris loco motis, signifer ex hostili humo facile evellebat, inde
faustum omen certaque victoria; sin vero aegre extrahebat, sinistra praesagitio imminensque clades praemonstrabatur. Caeterum
auspicare antiquum pro
auspicari. Vid. Nonium de contrariis generibus verborum, pag. 468, ed. Mercer., multa exempla citantem, it. Festum verbo
prohibere, et Stewech., hoc loco. Ita Naevius, belli Poenici, lib. IV:
Virum praetor adveniet, auspicat auspicium prosperum. Plaut., Rud., III, 4, 12:
Non hodie isti auspicavi rei, ut cum furcifero fabuler. Orell.
In potestatibus obeundis leges conservatis annarias. Annariis sive annalibus legibus constitutum erat, quo anno cuique magistratus petere liceret, quo si quis creatus erat, verbi
causa consul, anno suo consul factus esse dicebatur. Eas leges attulit ambitio, ut gradus essent petitionis. Tulit primus
accuratius Villius, tribunus plebis, A. Posthumio Albino et
0917A Q. Fulvio Flacco, secundum alios C. Calpurnio Pisone, Coss. anno urbis conditae 571, qui inde
Annalis dictus est, quod nomen familiae haesit. Liv., Hist. XL, cap. 44. Hac lege constituti sunt anni quaesturae 31, aedilitati
37, praeturae 40, consulatui 43. Aliam tulisse M. Pinarium Ruscam, tribunum plebis, auctor est Cicero, de Orat., II, 65, ex
qua autem nihil restat, nec aetas ejus satis certa est. Istas autem leges abolitas testatur Arnobius hoc loco. Invenimus enim
sub imperatoribus XX annis minores consules factos. Quid quod et pueros consules appellatos esse videmus Gratianum, Valentinianum
et Honorium. Vid. Anton. Augustin., de Legibus et senatusconsultis, tit.
Villia Annalis, pag. 152 seq. Manut., de Legg. cap. VI, et J. A. Ernest. Clav., Cic. in Ind. Legum,
0917B tit. Annales. Orell.
In donis, in muneribus Cincias? Cincia lex a M. Cincio Alimento trib. pleb. anno urbis conditae 549, Cornelio et Sempronio Coss. lata, suasa autem a Q. Maximo.
Cic., de Senect., c. 4:
Fuit de donis et muneribus, ne quis ea ob causam orandam caperet, quae sunt Taciti verba, Annal. XI, 5, unde a Plauto
Muneralis dicta. Retulit iterum Augustus evanescentem vetustate, et firmavit novo senatusconsulto. Claudius ad sestertia dena moderatus
est. Ulpianus centum aureos nummos permitti lib. VIII,
de omnibus tribunalibus scribit. Quae omnia etsi aliquando tenuerint, usu abrogata sunt. Vid. Anton. Augustin., de Legg., pag. 47; Lips., ad Tacit.,
liv. I; Ernesti, in Clav. Cic. Orell.
In cohibendis censorias sumptibus? Legibus censoriis, quae et sumptuariae et cibariae vocabantur, majores coenarum et conviviorum apparatus coercebantur. Vide
(qui locus de iis classicus) A. Gell., lib. II,
0917C cap. 24; Plin., Hist. nat., lib. VIII, cap. 15; Macrob., sat. II, cap. 13. Pertinebant autem huc multae leges, verbi causa.
Fannia, Licinia, Cornelia, quam Sulla tulit, Aemilia, Antia, item edictum Capitonis Atteii, postremo lex Julia, latore Augusto
imperatore. Vid. Stewech., hoc loco, et de singulis Antonii Augustini librum laud. Orell.
Numquid in penetralibus et colignis perpetuos fovetis focos. In quibusdam editis legitur
in penetralibus Vestae. In ed. Lugd. Bat. sublata est particula
et. Sed qua auctoritate haec facta sint, nemo nobis indicavit. Lipsius (Syntagm. de Vest. et Vestal., c. 10.) a Rosweido admonitus
observat in quodam codice scriptum
in pene impenetralibus et colignis. Certe in manuscripto regio simpliciter habetur:
Impenetralibus et colignis. Non mirum itaque, si corruptus ille locus doctos homines haud parum torserit. Duobus autem modis idem Lipsius eum explicari
posse arbitratur. Primo quidem haec Arnobii verba non ad Vestam referenda, sed ad privatum quemdam ritum,
0917D quo ignis in interiore domorum parte et culina antiquitus servabatur et fovebatur. In hujus vero conjecturae confirmationem
ille profert haec Varronis verba:
Culina dicta, quod ibi colebant ignem. Deinde vero ait, haec intelligi adhuc posse de Vesta publica, atque ibi scribendum
in culignis, ita ut Arnobii sensus sit:
Ignem olim in culignis et vasis fictilibus repositum, uti etiam nunc foveri sub cineribus solet. Sed primae explicationi id adversatur, quod Varro de communi et promiscuo ignis
usu loquatur, Arnobius autem de sacro, aut eo saltem, quem gentiles aboleverant. Secundae vero illud repugnat, quod, ut ipse
fatetur, nomen
culigna apud eumdem Varronem, Festum et Livium potius significat vas potorium, quo vinum in sacrificiis offerebatur. Deinde vero
quid ibi Vestae faceret commemoratio, cujus nullum in Arnobii textu vestigium? Tota porro tenebricosi hujus Arnobiani dicti
difficultas in sola potissimum voce
coliginis posita est. Penetrales enimvero focos fuisse
0918A discimus ex Catulli (Epigr. ad Marcell.), ubi de Troja, versibus:
Ad quam tu properas, fertur simul undique pubes
Graeca penetrales deseruisse focos.
Servius quoque ad Aen. VI, Vs. 71, animadvertit penetralia a Virgilio dici secreta templorum, hoc scil. versu:
Te quoque magna manent regnis penetralia nostris.
In iis autem perpetuos fuisse focos, quis sibi facile non persuadebit?
Solum igitur statuendum superest, si quid in vocis
coliginis locum restitui debeat. At, inquies, quidni legatur
in culinis? A Vossio siquidem post Scaligerum
0918B ex veteri inscriptione ostenditur, in Herculis aediculis fuisse culinas, ubi peregre profecturi sacrificabant. Non male
forsitan, si ibi perpetuos focos olim asservatos esse probaveris. Nonne tamen in hujus conjecturae confirmationem adjicere
liceat, ab ethnicis geniorum focos pro diis habitos fuisse, atque idcirco in eorum cultum et honorem in culinis et focis,
sicut citatus Varro annotavit, ignem olim servatum, sed a posteris neglectum hunc morem, qui illis molestior et importunior
factus est?
Non desunt porro (verbi causa Salmasius in Exercitatt. Plinian., p. 370, 587 et 914) , qui retinere velint vocem coliginis,
quam a verbo
colo, id est inhabito, derivatam arbitrantur. Eam igitur vocem
coligo idem ac domum, domicilium et habitationem apud auctorem nostrum significare his visum est. Sed in textu Arnobii demenda erit
particula
et, atque aliquo saltem exemplo probandum, a quibus nomen
coligo eo sensu adhibitum fuerit. Vide ergo
0918C utrum nomen
culinis ad Arnobii propositum magis accedere videatur. Nihil enim nos sine correctioris alicujus codicis auxilio certi aliquid de
ea re statuere audemus. Nourr., p. 315, seq.
In penetralibus coliginis perpetuos fovetis focos. Locus hic admodum torsit viros eruditos. Cod. reg. habet:
In penetralibus et colignis perpetuos fovetis focos. Ms. Limpurgense citatum a Rosweydo in Syllog. Epist. Burmann. vol. II, p. 141 (Apographum, ut videtur, Codicis regii)
in pene impenetralibus et colignis etc., quae omnia manifesto sunt corrupta. Gelenius edidit:
In penetralibus Vestae ignis perpetuos fovetis focos, quem secuti caeteri editores, excepto Salmasio in ed. Lugd. Bat. Nourrio et Gallando nisi quod Fulv. Ursinus τὸ
ignis delendum censet. Sed ita si legamus, ut bene observat Lipsius, in Syntagm. de Vesta et Vestalibus, cap. XIV, Op. tom. III,
p. 1109, Arnobius hac interrogatione ipse sibi contradiceret: nam infra lib. IV, cap. 35, ubi Vestae ignem et virgines Vestales
adhuc in summo honore
0918D fuisse affirmat, apertissimis verbis dicit:
sedent (in spectaculis) castae virgines, perpetui nutrices et conservatrices ignis. Legit itaque Lipsius cum Meursio et Scaligero:
In penetralibus et colinis (idem quod culinis)
perpetuos fovetis focos, intelligens de privato in aedibus ritu, ubi antiquitus ignem asservabant et fovebant in parte interiore et culina, quod factum,
Larium aut Vestae privatim honore. Sed quis credat, morem hunc immutatum et ignem ex commodissimo aedium loco in alium translatum
fuisse? Herib. Rosweyd., epist. 823, ad J. Lips., in Sylloge Burmanniana, vol. II, pag. 141, existimat Arnobium non velle
absolute Vestae ignes sublatos, sed variatum tantum in modo ignem illum servandi, vel a loco, ubi ante fuit, translatum. Duplicem
itaque conjecturam proponit: unam:
in penetralibus et culignis perpetuos fovetis focos, unica tantum littera mutata, ita ut sensus sit: ignem Vestae antea nuda ara servari solitum, post in vase fictili servatum.
Nam
culigna
0919A Festo et Glossario
vasculi genus. Altera conjectura est, Arnobium tantum velle, ignem hunc non servari amplius in Lavinii penetralibus et Albae, atque ita
a priscis ritibus Romanos descivisse: legendum itaque proxime ad scripturam manuscripti Limeburgensis:
in Penenii penetralibus et colliginis perpetuos fovetis focos. Colligina forte capienda de collibus Albae, et
Penenii penetralia de Lavinio. Sed vellem harum significationum nobis exempla dedisset. N. Heinsius, epist. 115, ad Graevium in eadem Sylloge
Burmanniana, vol. IV, p. 155, legendum suspicatur:
in penetralibus Trojugenis, id est Trojanis; nam Trojanum numen Vesta. Lucanus:
0919B Ignem Trojanum et Vestam colit Alba minorem.
Isaac Vossius in Notis ad Catullum, p. 377 duplicem conjecturam proponit: aut legendum
in penetralibus coeligenis perpetuos fovetis focos: coeligeni scilicet Lares, qui coilo potentes dicuntur inscriptione antiqua apud Tertullianum mox sequente: aut, quod praefert,
scribendum esse:
in peno, in penetralibus et colinis perpetuos fovetis focos. Penus scil. est locus intimus cum in Vestae templo, tum in aedibus privatis. Hinc Penates iidem qui Lares, quorum signa canina
pelle contecta custodiae gratia collocabantur in peno, in culinis circa focum, et denique in cavaediis et penetralibus, qua
fumus exiret (
Rauchgange), aut ubicumque eorum tutela prodesse credebatur. Quod edidimus
in penetralibus coliginis, est e correctione Salmasii in ed. Lugd. Bat., et ad Solin, p. 641, seq.
Colo, ere, absolute antiqui dixerunt pro habitare: inde
colium, ii, idem quod habitatio,
0919C domus. Tertullian., de Spectacul., c. 5:
Et nunc ara Conso illi in circo defossa est, cum inscriptione hujusmodi: Consus Consilio Mars Duello. Lares Colio Potentes. Ita enim legunt veteres libri pro Comitio. Lares igitur colio potentes
idem quod θεοὶ οἰκίδιοι, πατοικίδιοι Graecorum, quos Solinus graeca voce appellat Icidios. Alia tamen formatione dixit Arnobius
hoc loco
coligo, inis, pro habitatione, domo, et
coliginis focos penatium focos. Conf. eumdem Salmasium ad Tertullian., de Pallio, p. 430. Quam lectionem comprobat etiam Gesnerus in Thesauro
verbo
Coligo. Heinsius autem hujus significationis exempla desiderans in Adversar. l. IV, c. 12, p. 629, ed. Burmanni refingit:
In penetralibus caligineis, id est fumosis, ut
cinerosa atria ap. Ovid., in Fastis. Sed plura hujuscemodi ἅπαξ λεγόμενα invenimus in Arnobio, et fateor, ex omnibus illis, quas protulimus,
conjecturis maxime mihi arridere Salmasianam. Dicit itaque Arnobius, neglectum esse pium
0919D veterum morem ignem perpetuum in penetralibus aedium adolendi, quibus ex opinione antiquorum sacrae fiebant domus, ut mensae
salinis. Orell.
Sacras facitis mensas salinorum appositu. Salinum vasculum erat, in quo sal ad mensae sacrificiique usum reponi consueverat. Porphyrion, ad Horat., l. II, Od. 16:
Proprie, inquit,
salinum est patella, in qua diis primitiae cum sale offerebantur. Quam sacrum autem carumque id antiquis fuerit, liquet ex hisce Livii verbis, l. XXVI, c. 36:
Quibus uxor filiaeve sint, singulas uncias auri pondo relinquant; argenti, qui curuli sella sederunt: equi ornamenta et libras
pondo; ut salinum patellamque deorum causa habere possint.
Valerius vero Maximus, l. IV, c. 4, § 3, in C. Fabricii et Q. Aemilii papi domibus argentum fuisse inde colligit, quia uterque
patellam deorum et salinum habuit. Inde porro illa Persii ironia, sat. III, vers. 25:
Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum,
0920A Quid metuas? cultrixque foci secura patella.
Plura de salino, J. Lipsius, l. I, Saturnal., c. 2. Nourr., p. 316.
Cum in matrimonia convenitis, toga sternitis lectulos et maritorum genios advocatis? Intelligitur lectus genialis, γαμήλιος, qualem describit Lucanus, II, v. 356, seq.:
. . . . . Gradibusque acclivis eburnis
Stat torus et picto vectes discriminat auro.
Hunc lectum,
genialem dictum, vel quia Genio et Junoni sacer, vel ominis causa, a genendo, ipsae
0920B novae nuptae sternebant magnifico apparatu, et in sternendo maritorum genios advocabant, adesse vellent et prolem foecundare.
Vid. imprimis, qui ea de re multus est, J. Lips. Elect., l. I, c. 17, p. 695, vol. I, ed. Vesal. Elmenh. et Herald.
Nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? Coelibaris ad caelibem pertinens. Nimirum antiquitus apud Romanos in more positum erat, ut maritus hastae cuspide (quae, ut narrat Festus,
verbo
celibaris, in corpore gladiatoris stetisset abjecti occisique) sponsae comam discriminaret, cujus moris varias affert rationes Festus,
l. I, et Plutarchus in Quaest. Rom., c. 87, ed. Hutten., vol. VIII, p. 362, vocans αἰχμὴν δορατίου. Meminit hujus hastae et
Ovidius Fast. II, v. 558, seq.:
Nec tibi, quae cupidae matura videbere matri.
Comat virgineas hasta recurva comas.
Conf. B. Brissonium de ritu nuptiarum, p. 218.
0920C Nourrius et Orell.
Puellarum togulas fortunam defertis ad virginalem. Nam nuptiarum tempus virginibus idem erat, ac pueris tirocinii dies: eo enim tempore foeminae praetextam deponebant ad Fortunam
Virginem seu virginalem, quae colebatur quasi dea pudicitiae, cujusque aedes fuit extra portam Capenam, quam Servius Tullius
exstruxit, teste Plutarcho in Problem. Rom. Hanc
Deam Virginensem appellat Augustinus, de Civit. Dei, l. IV, c. 11:
Cui virgines solvebant zonam. Festus autem
Junonem Cinxiam a solutione cinguli, quo nova nupta erat cincta. Vid. Auson. Popm. ad Varron. Fragm., p. 308, ed. Bipont., et Scaliger., ad Fest., verbo
Cinxia. Comas etiam suas deae virgini, cujus in tutela antea fuerant, libabant. Statius II. Theb.:
. . . . . . . . . Innuptam limine adibant
Pallada, Munichiis cui non Argiva per urbes
Post habita est Larissa jugis. Heic more parentum
0920D Insides, thalamis ubi casta adolesceret aetas,
Virgineas libare comas, primosque solebant
Excusare toros.
Nourrius, p. 317, intelligit templum Fortunae Virginis a Servio Tullio conditum, cujus meminit Plutarchus, in Quaest. rom.,
cap. 74 (pag. 354. Tom. VIII, ed. Hutten.) Herald. et Orell.
Matres familias vestrae in atriis operantur domorum, industrias testificantes suas? Mulieres Romanae ad diligentiam probandam olim in primore aedium parte, id est atrio, omne opus muliebre perficiebant. Cornel.
Nep., in praefat.:
Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? aut cujus mater familias non primum locum tenet aedium, atque in celebritate
versatur?
ubi vid. intpp. Conf. Liv., I, 57. Cic. pro Milon., c. 5, ibique Asconium, Fest., verbo
Andron.; Stewech., ad Veget., de Re milit., lib. I, cap. 7 et inprimis J. Lips., Elect., lib I, cap. 17. Op. tom. I, pag. 696 seq.,
ed. Vesal. Elmenh. et Orell.
0921B
Potionibus abstinent vini? Vini usus olim Romanis foeminis interdictus, immo capitalis. Plinius, lib. XIV, cap. 13; Dionys. Halic., lib. II, p. 96;
Gellius, lib. X, cap. 23; Tertullian., Apologet., cap. 6; Valer. Max., lib. II, cap. 1; Servius ad I. Aen., vers 738. Elmenh.
et Stewech Cf. Auson. Popm., ad Varron. Fragm., pag. 306 seq., ed. Bipont. Orell.
Affinibus et propinquis osculari eas jus est, etc. Vide Tertullian., Apologet. cap. 6; Plinius, Hist. nat., lib. XIV, cap. 13; Juvenal., VI, vers. 1; Gellius, lib.
0921C X, cap 23; Plaut. Stich., act. I, scen. II. Elmenh. —Conf. Plutarch. quaest. rom., cap. 6. Orell.
LXVII. Itaque cum nobis intenditis aversionem ex religione priorum, causam convenit ut inspiciatis, non factum: nec quid
reliquerimus, opponere, sed secuti quid simus, potissimum contueri. Nam si mutare sententiam culpa est ulla, vel crimen, et
a veteribus institutis in alias res novas voluntatesque migrare; criminatio ista et vos spectat, qui toties vitam consuetudinemque
mutastis: qui in mores alios, atque alios ritus priorum condemnatione transistis.
0914B Numquid enim quinque in classes habetis populum
0915A distributum, vestri olim ut habuere majores? Numquid magistratus per populum creatis? Militaria, urbana, communia quae sint,
comitia, scitis? Servatis de coelo, aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones? Cum paratis bella, signum monstratis ex
arce?
0916A aut fecialia jura tractatis? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem praelii sumitis,
et ex acuminibus auspicatis? In potestatibus obeundis leges conservatis Annarias? in
0917A donis, in muneribus Cincias? in cohibendis Censorias
0918A sumptibus? In penetralibus coliginis perpetuos
0919A fovetis focos? Sacras facitis mensas salinorum appositu, et simulacris deorum? Cum in matrimonia convenitis, toga sternitis
lectulos, et maritorum genios
0920A advocatis? Nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas fortunam defertis ad virginalem? Matres familias
vestrae in atriis operantur domorum,
0921A industrias testificantes suas? potionibus abstinent vini? affinibus et propinquis osculari eas jus est, ut sobrias comprobent
atque abstemias se esse?
0921C
LXVIII—
Nonne sub rege Tullio semicruda coepistis et leviter animata porricere? Giraldus ap. Th. Canterum legit:
Leviter cremata. Is. Casaubonus, ad Sueton. August., cap. 1, pag. 233, vol. III, ed. Wolsii:
Leviter exanimata. Sed nihil mutandum.
Animare, ut bene explicat Elmenhorstius, est idem quod accendere, cremare, igni mollire. Sic infra lib. VII, cap. 24:
Quae in verubus assa sunt, animata prius et torrefacta carbonibus; et Cludian. de Rapt. Proserp., III, 386, seq.:
Qualis pestiferas animare ad crimina taxos
Torva Megaera ruit.
Ubi vid. Heins. et Gesner. Male itaque Heraldus interpretatur
de extis leviter trepidantibus, palpitantibus, quae, erepta scil. utero adhuc viventium victimarum, faustum erant in sacrificiis signum. Vid. Virgil.,
0921D Aen. IV, 64. et Senec., Oed., 353, seq. Non enim hic de extispicina sermo, sed
exta latiore sensu accipienda de omnibus, quae cute teguntur, carne etiam.
Porricere, idem quod
diis porrigere, verbum proprium de sacrificiis. Vid. Macrob., sat. III, cap. 2; Varro, de R. R. I, 29
Exta diis cum dabant, porricere dicebant. Virgil., Aen., V, vers. 237:
. . . . . Extaque salsos
Porriciam in fluctus.
Ubi vid. Serv. et Heyne V. Cl., nec non Brisson., de Formulis, lib., I, p. 27, et, qui nubem exemplorum citat, J. Fr. Gronov.
in Lectt. Plaut, pag. 254 et seq. Pro
Tullio, editio princeps habet
Tullo. Male. Intelligendus scilicet
Servius Tullius, non
Tullus Hostilius. Orell.
Et hunc similiter morem non fraude callidula et nominum ambiguitate mutastis? Prisci Latini diu humanis capitibus Ditem et virorum victimis Saturnum
0922B placarunt. Vid. Dionys. Halic., lib. I, pag. 30; Minuc. Fel. Octav., cap. 30. Tandem Hercules persuasit illis, ut infausta
sacrificia faustis mutarent, et pro humanis capitibus oscilla, in similitudinem hominis effigiata, obferrent. Macrob., I,
Saturn., cap. 7; Lactant., lib. I, cap. 21; Dionys. Hal., l. I. Elmenh. Conf., lib. V, init. Orell.
Contra sensum judiciumque commune, id est, contra sensum communem judiciumque commune. Orell.
LXVIII. In Albano antiquitus monte nullos alios licebat, quam nivei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque
mutastis, atque ut rufulos liceret dari, Senatus constitutum sanctione? Cum Romulo, Pompilioque regnantibus, percocta plane,
ac madida concremarentur diis exta: nonne rege sub Tullio
0921B Tullo
ms.
semicruda coepistis, et leviter animata porricere, prisca observatione contempta? Ante adventum in Italiam Herculis, cum
ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur: et hunc similiter morem, non fraude callidula,
et nominum ambiguitate mutastis? Cum igitur
0921B et vos ipsi modo illos mores, modo alias leges fueritis secuti, multaque vel erroribus cognitis, vel animadversione meliorum
sint a vobis repudiata, contempta:
0922A quid est a nobis factum contra sensum, judiciumque commune, si majora, et certiora delegimus, nec sumus nos passi falsorum
religionibus attineri?
0922C
LXIX.—
Etenim Philosophia, Musica caeteraeque omnes artes, quibus vita est exculta et expolita communis, etc.
Etenim, quod est in cod. ms., cum aliis editoribus expungere non ausim. Videtur enim Arnobius hanc particulam posuisse pro
Exempli causa. Ed. Lugd. Bat. habet:
Ede an Philosophia, etc. Pro
exculta, quod est e correctione Fulv. Ursini, cod. ms. habet
exstructa, quod defendere conatur Stewechius. Sed exempla, quae affert, ad nostrum locum nil faciunt. Nam dici quidem potest
hominem fabricari, liberos struere, prolem concinnare, compingere: sed locutionis,
vitam exstruere artibus, exempla frustra me quaesivisse fateor. Orell.
Tages, Tuscus. Censorinus, de Die nat., cap. 4:
Nec non in agro Tarquiniensi puer dicitur divinitus exaratus (hervorgepflight) nomine Tages, qui disciplinam cecinerit extispicii,
quam Lucumones tum Etruriae potentes exscripserunt.
Ubi vide quos citat Lindenbrogius, pag. 24, ed. Haverc. De eodem Ovidius, Met.
0922D XV, 553 seqq.:
Haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator
Fatalem glebem mediis aspexit in arvis
Sponte sua primum nulloque agitante, moveri,
Sumere mox hominis, terraeque amittere formam,
Oraque venturis aperire recentia fatis.
Indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam
Edocuit gentem casus aperire futuros.
Conf. Davis., ad Cic., de Divin., II, cap. 23 et 38, et inprimis Dempster., Etrur. Regal., III, 1. Orell.
Oras contingeret luminis. Phrasis Lucretiana, verbi causa lib. I, vers 23 seq.:
Nec sine te quicquam dias in luminis oras
Exoritur, neque fit laetum, neque amabile quicquam.
et saepissime. Orell.
In fulminum casibus, etc. Fulmen si quid afflaverat, erat ostentum non leve, et ad iram deorum leniendam
0923B bidental ibi consecrabatur, ubi fulmen exarserat. Ibi ergo condebant fulmen, et locum consecrabant, ac hostias admovebant,
quod eleganter describit Lucanus, lib. I, vers. 608 seqq. (ubi vid. Bürmann.). Quare nec ea loca adire volebant, ut observat
Artemidorus, lib. II, cap. 8, quippe horrore divino obsignata. Ammian. Marcellin., lib. XXIII:
Et hoc modo contacta loca nec intueri, nec calcari debere, fulgurales pronuntiant libri. Herald.
Ratio genethliaca. Ratio, id est computatio. Vid.
0923C supr. ad lib. I, cap. 59. Orell.
Theutin Aegyptium. Theutis, Thot, aliis dictus Hermes Trismegistus, de quo Plato in Phaedro, pag. 274, ed. H. Steph., vol. III (Bipont. vol.
X, pag. 379) : Ἤκουσα τοίνυν περὶ Ναύκρατιν τῆς Αἰγύπτου γενέσθαι τῶν ἐκεῖ παλαιῶν τινα θεῶν, οὗ καὶ τὸ ὄρνεον τὸ ἱερὸν, ὃ
δὴ καλοῦσιν ἴβιν· αὐτῷ δὲ ὄνομα τῷ δαίμονι εἶναι Θεῦθ. τοῦτον δὲ πρῶτον ἀριθμόν τε καὶ λογισμὸν εὑρεῖν, καὶ γεωμετρίαν καὶ
ἀστρονομίαν· ἔτι δὲ πεττείας τε καὶ κυβείας, καὶ δὴ καὶ γράμματα, etc. Confer Euseb., Praep. evangel., I, 9, et qui locus
de eo classicus, Lactant., lib. I, cap. 6, ibique intpp. Pro
Thentin editio princeps rom. habet
Theutatem, quod erat nomen Mercurii apud Gallos, teste Lucano, lib. I, vers. 444, et Lactantio, Inst., lib. I, cap. 21, ubi vide Bunemann.,
pag. 135, et Gronov., ad Minuc. Felic. Octav., cap. VI, pag. 53 seqq. Orell.
Destinam coeli. Id est
coeliferum Atlantem, ut Statius ait Thebaid., lib. V.
Destina vocabulum rarius,
0923D id quod
fulcrum, sustentaculum. Corippus Afer, Panegyr. de Laudib. Justin. min., lib. I, vers. 18 seq.:
Et Thomas, Lybycae nutantis destina terrae,
Qui lapsam statuit, vitae spem reddidit Afris.
(ubi vid. Ruitz., et Rittershus., in Panegyr. Lat., ed. Jaeger., pag. 481, vol. II) ; Isidor. Sent., lib. II, cap. 40:
Ruina adulterii excipitur destina matrimonii. Braulion in vita Isidori:
Quem Deus post tot defectus. Hispaniae novisimis temporibus suscitat, credo ad restauranda antiquorum monumenta, ne usquequacumque
rusticitate veterascamus, quasi quamdam apposuit destinam.
Elmenh et Meursius. —Idem vocabulum ex ms. Vitruvio lib. V, cap. 12, restituit P. Wesselingius, Obss., lib. II, cap. 13,
pag. 198, quem vide. Conf. Cujac., Obss., lib. XXI, cap. 28. Orell .
LXIX. Sed novellum nomen est nostrum, et ante dies paucos religio est nata, quam sequimur. Ut interim concedam, id quod nobis
objicitur intentionis esse non falsae: quid est enim in negotiis hominum, quod vel opere corporis
0921B Corporis
delet Fulv.
et manibus fiat, vel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore, et in usum exierit
experientiamque mortalium? Etenim philosophia, musica, caeteraeque omnes artes, quibus vita est exculta et expolita communis,
cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo pene paulo ante, agitari, intelligi, celebrarique coeperunt? Antequam
Tages
0922B Thuscus oras
0922B Ore
ms. male.
contingeret luminis, quisquam hominum sciebat, aut esse noscendum, condiscendumque curabat in fulminum casibus, aut extorum
quid significaretur
0923A in venis? Quando siderum motus, aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium, aut post Atlantem, ut
quidam ferunt, gestatorem, bajulum, tibicinem illum ac destinam coeli?
0923D
LXX.—
Jupiter tam supremus quam Stygius Jupiter Stygius pro Plutone. Ita Virgil., Aen., IV, vers. 38:
0924B Sacra Jovi Stygio, quae rite incepta paravi,
Perficere est animus,
Nigrum Jovem appellat Silius VIII, 116.
Tartareum Jovem idem II, 674, et Valerius Flaccus, Argonaut. I, 730: Ζεὺς χθόνιος, καταχθόνιος dicitur Orpheo, Hymn. LXX (ed. Hermann.),
Homero II. I, 457, Sophocli Oed. Col., vers. 1606. Similiter
Juno infera, Averna, Stygia appellata Proserpina, apud Virg. Aen., VI, 137, et Ovid., Met., XIV, 114. Quae appellationes videntur fluxisse a vetustissimorum
philosophorum doctrina
0924C duo hemisphaeria statuentium, superius et inferius, et unicuique proprios deos assignantium, teste Lactantio vel Lutatio
ad Stat., Theb., IV, pag. 192 ed. Crucaei: nusquam enim Neptunus dicitur Jupiter marium, Conf. C. Barth., Adversar., lib.
XXII, cap. 10, pag. 1091, et ad Statii Theb., II, 49, vol. II. pag. 278, ubi hac de re multus est. Orell. —Sed Neptuno Jovis
nomen, quamquam rarius, additum esse comprobat ausanias, teste Aeschylo; quem locum attulit Hemsterhusius, ad Lucian., II,
pag. 520, Bipont. Ochsner.
Sali dominus. Alii
soli dominus, ut exprimatur Ἐνοσίχθων, Ἐννοσίγαιος. Quod autem ab nostro loco prorsus alienum est. Orell.
Genitore Saturnio. Ita bene legitur in membranis.
Genitorem Saturnium eumdem accipio cum Jove, utpote patre Saturno satum, neque aliud hoc loco copula
et notat, quam
id est. Ita Virgil., Aen., IV:
0924D Oceani finem juxta solemque caddentem.
Stewech. —Alii
genito Saturno, male. Orell.
Antequam Memoria, quam Alcmena, etc.
Quam ante
Alcmena plane supervacuum est et sensum impedit, quare delendum censeo, et uncinis inclusi tamquam glossema. Pro
Alcemna Fulv. Ursin. mavult
Camena, male. Orell.
Ex conventu Jovis. Convntus hoc loco idem quod noster supra cap. 16, dixit
corporalia concilia. Or.
Diespiter. Varro, de Ling. lat., lib. IV (pag. 20, ed. Bipont.) :
Hoc idem magis ostendit antiquum Jovis nomen. Nam olim Diovis et Diespiter dictus, hoc est aer et dies pater, a quo Dei dicti,
qui inde; et dies, et dius, et divus.
Elmenh. —Diespiter nomen Jovis bene distinguendum a Dispiter vel Dis Pater, nomine Plutonis. Vide Cellar. et Bünemann.,
ad Lactant., Inst. I, cap. 14, pag. 90. Orell.
0925B
In essentia constituta. In essentiam, quod habet codex ms., legendum censet Stewechius, more solito Arnobii accusativum ponendi pro ablativo et vice versa. Vide
supra. Orell.
Inviolabili religione sanciri. Proprie. Nam
sancire est rem sanctam atque inviolabilem efficere
fuso sanguine hostiae, ait Servius ad Virgil. Quare Lucanus, lib. VII:
Romanas sancire volent hoc sanguine leges.
0925C Et Livius, lib. XXIII:
Jam ego, inquit, sanguine Annibalis sanciam Romanum foedus. Ergo ita sancitae religiones et ipsa numina ita consecrata, quae violare nefas idcirco erat, et quae si quis violaverat,
piaculum capite luebat. Sic leges
sanciri dictae, et
sanctiones: quia, si quis in eas commiserat, capite puniebatur, ut observat Ulpianus, lib. IX de Rerum div. et qual. Quare
sanctae appellatae sunt res ab hominum injuria defensae ac munitae, lib. VIII. Digest. eod. Sic legati sancti et inviolati; et tribuni
plebis
sancti, sive potius sacrosancti, ἱεροὶ καὶ ἄσυλοι, ut interpretatur Dionysius Halic., lib. VI Antiq. rom. Sacrosancti autem, quia
sancitum erat, ut, qui eos violasset, caput ejus Jovi sacrum esset. Tit. Livius, lib. III.
Sanciendo, ut, qui tribunis plebis, aedilibus, judicibus, decemviris nocuisset, ejus caput Jovi sacrum esset; familia ad aedem
Cereris, Liberi, Liberaeque venum eat.
Qui ita sacrati et devoti erant, eos quilibet poterat ἄνευ κρίσεως atque impune
0925D occidere. Sacrabantur autem diis inferis praecipue, θεοῖς καταχθονίοις. Hinc
dii sancti, sancta deorum templa, sanguine et hostiis caesis consecrata; sed et quorum majestatem si quis violasset et imminuisset, sanguine suo satisfaciebat
et facinus expiabat. Proprie igitur Arnobius
inviolabili religione sanciri ait, quia numen ita sancitum erat sanctum et inviolatum; et ejus majestas si violata erat, capite τοῦ ἀσοβήσαντος expiabatur.
Herald.
LXX. Sed quid ego haec parva? Ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa, et numina suppliciter adoratis, sicut vestris
litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri, ab temporibus coeperunt certis, et impositis nominum appellationibus
nuncupari? Nam si verum est ex Saturno atque ejus uxore Jovem suis cum fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam
fuerat Jupiter, tam supremus, quam Stygius: nusquam sali dominus, nusquam Juno, quinimmo alius nullus, genitoribus duobus
exceptis, coeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu
0923B concepti, et nati sunt, et spiritum hausere vitalem. Certo ergo a tempore Deus esse Jupiter coepit, certo cultus et sacrificia
commereri: certo fratribus in potestatibus
0924A anteponi. Rursus vero si Liber, Venus, Diana, Mercurius, Apollo, Hercules, Musae, Tyndaridae Castores, ignipotensque Vulcanus,
Jove patre sunt proditi, et genitore Saturnio procreati, antequam Memoria, (quam) Alcmena, Maia, Juno, Latona, Leda, Dione,
tum et Semele Diespitris factae sunt compressionibus foetae
0923B Fetiae
ms. Inepte.
, nusquam et hi gentium, nec in aliqua parte rerum fuere
0923B Fuisse
ms. male.
naturae, sed ex conventu Jovis inseminati, et nati sunt, et aliquem sensum sui habere coeperunt. Ergo et hi quoque tempore
esse coeperunt certo, et in numero numinum sacrorum ad caeremonias invocari. Quod ipsum similiter dicere translatum in Minerva
licebit. Si enim Jovis, ut asseveratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit jactu: antequam est Diespiter genitus, et in
utero matris
0924B corporeae
0924B
Ita ms. et Fulv. Corpore
Sab.
formam circumscriptionis accepit, certum est utique Minervam non fuisse, neque rerum in numero, aut ulla esse in substantia
computatam: sed ex
0925A quo capite Jovis enata est, et esse res coepit nonnulla in essentia constituta. Habet ergo primigenios ortus, et a certo
coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui, et inviolabili religione sanciri. Quod cum ita se habeat, cum de novitate
loquimini religionum nostrarum, vestrae vobis in mentem non veniunt, nec curatis inspicere quando sint exorti Dii vestri,
quas origines habeant, quas causas, vel ex quibus proruperint emicuerintque radicibus? Cujus est autem pudoris, quinimmo inverecundiae
cujus, quod agere te videas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea, quae in te possint reciprocata
vicissitudine retorqueri?
0925D
LXXI.—
Nec colere quo die, sed quis coeperis intueri. Quid est e correctione Gelenii: antea legebatur
qui coeperis, quam lectionem defendere conatur Heraldus,
qui accipiens pro
quomodo, ut sensus sit; non esse considerandam religionis aetatem, sed rationem. Sed praefero
quid, ut respondeat antecedenti
numine. Orell.
Ante quadringentos annos religio, inquit, vestra non fuit. Locum vitiosum esse, non attinet dicere. Nam ex eo quod Arnobius, lib. I, cap. 13 scripsit:
Annos
0926B
esse trecentos plus minus, ex quo christiani esse coeperint, et in orbe terrarum censeri: facile videre est, in objectione illa pagani, cum inquit
quadringentos, in numerorum notis valde aberratum esse. In considerationem quoque venire debet, quod scriptor hic mox subdit, annum urbis
conditae circiter 1050 esse, cum haec scriberet; ac duo illa annorum millia (de quibus supra) inibi repetit ac recenset. Dum
fastos Romanorum inspicio, ac praeter ea, quae calculo huic subjicienda sunt, Diocletiani imperium
0926C expendo (sub quo Arnobium vixisse, B. Hieronynymus, alii mihi testes), comperio annum urbis Romae conditae 1050, hoc est
consulatum Anicii Fausti et Galli incidere demum in annum Christi 298, quare restituamus apud Arnobium:
ante CCC annos religio, inquit, vestra non fuit. Allusum enim ad ironicam concessionem illam praecedentem;
sed novellum est nomen nostrum, et ante dies paucos religio est nata, quam sequimur. Stewech. Nil mutandum; nam auctorem nostrum in annorum computatione non satis sibi constare ab aliis jam, verbi causa,
Baronio ad Annal. 302, § 17; Dodwello, Dissert. Iren., II, § 56; Pagio, ad Annal. 302, § 15, observatum est. Nimirum ex verbis
ejus supra a Stewechio allatis, lib. I, cap. 13, et ex iis quae in nostro capite infra leguntur:
Annos ducit (Urbs Roma)
quinquaginta et mille, aut non multum ab his minus, recte effecerunt, Arnobium haec scripsisse circa annum Christi 297, juxta Varronianam vel annum 298,
0926D juxta Capitolinam annorum Urbis conditae putationem. At vero huic computo obstare videntur verba, quae infra legimus, lib.
IV, cap. 36.
Nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt dari, cur immuniter conventicula dirui, quae, ut monuit Baronius l. l., non videntur scripta esse ante annum post Christum natum 303, quo Diocletiana persecutio
saevire coepit. Quid, quod neque de tempore, quo scripserit libros suos, neque de anno quo obierit Arnobius, accuratiorem
notitiam habemus, nisi quod ex verbis Hieronymi, de Viris illustribus, cap. 79, concludunt eruditi, illum ad annum 326, post
Christum natum vitam produxisse. Quod si igitur uno anno post trecentesimum scripserat haec auctor, adversarius ille paganus,
quem inducit hoc loco, numero rotundo dicere poterat:
Ante quadringentos annos religio vestra non fuit. Conf. Schoenemanni notitiam litterariam, § 1. Orell.
Quis Picum Fauni patrem, atque avum Latini? Saturnus,
0927B etc. De Saturni regno profugi adventu in Italiam, Pico, Fauno, etc., vide inprimis Aurelium Victorem, de Origine Gentis
romanae, cap. III et IV, ibique interpretes. Orell.
0927C
Vultis Faunus Latinus et Picus annis vixerint vicenis atque centenis? ultra enim negatur posse hominis vita produci. Nota historia magni Panis mortui et aliorum geniorum interitus apud Plutarchum, de defectu Oraculorum. Manifesto Statius
Theb., VI, 96, deteriorem Nymphis Faunorum conditionem facit, cum
eorum greges interiisse dicat
durante hac silva. Servius ad Aen., I, 372;
Nymphae non omnia sciunt; nam et moriuntur secundum Aristotelem, ut Fauni Panesque. Claudian., de Rapt. Proserp. III, 379.
. . . . . . . . Pariter traxere ruinam,
Et pariter posuere comam, campoque recumbunt
Faunorum Dryadumque dolor.
Barth.,
ad Stat., vol. III,
pag. 382.
Aeneae. Genitor is cujus? Albani oppidi conditoris. Ita edidi ex emendatione Freinshemii in Indice ad Florum verbo
Iulus. Cod. ms. et editiones eum secutae
0927D habent:
Aeneae, genitoris latini: cujus? Albani oppidi conditoris, vitiosissime, et contra omnem fidem historicam. Ob. Gifanius legit:
Aeneae genitoris? cujus, etc., probante Th. Cantero. Fulv. Ursinus:
Aeneae genitoris Ascanii, Albani oppidi conditoris. Salmasius, in ed Lugd. Bat., edidit et interpunxit:
Aeneae. Genitor is Ascanii. Cujus? Albani oppidi conditoris: ita ut Ascanius Albae conditor distinguatur ab aliis Ascaniis, verbi causa ductore Phrygum in bello Trojano, cujus meminit
Homerus, II., II, 862, et XIII, 792. Sed quotusquisque erat lectorum Arnobii, qui alium Ascanium cogitasset, quam Aeneae filium,
conditorem Albae? Meursius tandem sic refingit:
Aeneae. Generis Latini. Orell.
Annos ducit quinquaginta et mille. Ducit, id est computat, numerat, ut bene interpretatur J. Fr. Gronovius, Obss., lib., II, cap. 10, pag. 130. seq., et refutat virum eruditum, nescio quem,
explicantem:
Durat. Ducere verbum arithmetices et ratiocinii proprium, non tantum de additione, ut vult Ernesti, in
0928B clavi Cic., hoc verbo, sed de omni computo. Ita Gell., lib. I, cap. 20:
In numeris etiam similiter κύβος
ducitur cum omne latus ejusdem numeri aequaliter in sese solvitur, sicut fit, cum ter dena ducuntur. Orell.
0928C
Aut pleni. Ita legendum esse cum Fulvio Ursino, docent sequentia verba
ut largiamur aetati. Cod. ms.
haud pleni. Orell.
Religio . . . . quam obitis. Id est quam colitis. Sic infra lib. III, cap. 5:
Reliquorum deorum officia non obitis, pro:
Non praestatis reliquis diis officia. Orell.
Cum periculo corruptionis suggeritis. Corruptio saepissime de morbo, quod corpus invadit. Sic
ater corrupti corporis humor ap. Lucret., III, 502. Pro
suggeritis, Fulv. Ursin. mavult
oggeritis, quod antiquius. Sed nil mutandum.
Cibos suggerere alicui dicit etiam Statius, Theb., IX, 740. Orell.
LXXI. Sed quod agimus nos, novum est, quod autem vos, priscum est, et nimiae vetustatis: et quid istud
0925B aut vos juvat, aut nostram causam rationemque contristat? Nova res est quam gerimus: quandoque et ipsa vetus fiet. Vetus
quam vos agitis: sed temporibus
0926A quibus coepit, nova fuit ac repentina. Religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda, sed numine: nec colere qua
die, sed quid coeperis, conconvenit intueri. Ante quadringentos annos religio, inquitis, vestra non fuit. Et dii vestri non
fuerunt ante millia annorum duo. Quibus istud rationibus colligi, aut quibus supputationibus potest? Non difficilibus, non
obscuris, sed quas possit videre qui volet, et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus. Quis Jovem cum fratribus genuit?
genitalibus Opis adjunctus
0925B
Ms. Genialibus Opis adjunctis.
Saturnus, ut vos fertis, Coelo atque Hecata procreatus. Quis Picum Fauni patrem, atque avum Latini? Saturnus, ut iidem vos
vestris scriptis atque auctoribus traditis. Ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Jupiter germanitatis sibi sociati
0926B sint jure: utpote uno ex sanguine, unoque ex semine procreati. Consentaneum est ita esse quod dicitur. Ab Jove, et Pico,
quot sunt generis usque ad
0927A Latinum gradus, trini: ut indicat series. Vultis Faunus, Latinus, et Picus, annis vixerint vicenis atque centenis? ultra
enim negatur posse hominis vita produci. Aestimatio justa et liquida est. Trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni:
res ita est ut indicat supputatio. Cujus socer Latinus fuit? Aeneae. Genitor is cujus? Albani oppidi conditoris. Quot apud
Albam regnatum est annis? quadringentis, et prope bis denis. Aetatis urbs Roma cujus esse in annalibus indicitur? annos ducit
quinquaginta et mille, aut non multum ab his minus. Ergo ab Jove, qui frater est Pici, quique pater est minorum, et reliquorum
deorum, anni ad haec tempora prope millia duo sunt, aut pleni, ut largiamur aetati. Quod cum redargui non possit, non tantum
recens nata religio
0927B ostenditur, quam obitis: sed infantes et parvulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo
corruptionis suggeritis
0927B Oggeritis
Fulv.
quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.
0928C
LXXII.—
Ac tamen ne causam tam longa procedere dissimulatione videamur. Ita edidi ex emendatione Th. Canteri, quam probat editor Lugd. Bat. et Freinshemius in Indice ad Florum verbo
veteres. Cod. ms. et ed. princeps Rom. habent:
Ac tamen ne causam tam longam, etc., quod defendere conatur Heraldus putans excusare se Arnobium, quod in hac
0928D disputatione diutius immoretur, dicere itaque, hoc se consulto fecisse, ne brevius agendo, et ea quae ad rem pertinebant
reticendo, videretur causam, quam defendendam susceperat, prodere voluisse. Sed ea, quae antea in hoc libro disputaverat Arnobius,
verbi causa, de ortu animarum, ad causam illam minime pertinent, et ab operis consilio prorsus sunt aliena: dicit itaque plane
contrarium, nimirum, se jam ad operis propositum reflectere, ne videatur rebus minus necessariis diutius immorando causam
suam prodere voluisse: hactenus enim distulerat veri argumenti robur promere. Legendum itaque:
Tam longa . . . . dissimulatione. Dissimulatio, dissimulare, de iis qui consulto reticent veritatem, omittunt ea quae ad causam pertinent. Vide supra ad cap. 44. Gelenius edidit:
Ne causam tam bonam prodere dissimulatione videamur. Male. Orell.
Quod nuncupatur aeternitas. Ita Meursius et editor Lugd. Bat. Alii:
Quo nuncupatur aeternitas. Orell.
Ubinam conveniat, etc. Ita Fulv. Ursinus. Cod. ms.
0929B
ubinam convenire. Quod in textum revocavit editor Lugduno-Batavus, ut sensus sit:
Ubinam convenire oporteat homines, quod supplendum ex praecedentibus. Meursius mavult:
Ubinam conveniret. Orell.
LXXII. At religiones vestrae multis annis praecedunt nostram, et eo sunt veriores, quod vetustatis auctoritate munitae sunt.
Et quid eas prodest annis
0928A quamplurimis anteire, cum a certo coeperint tempore? aut spatii cujus sunt millia annorum duo, saeculorum tantis comparata
cum millibus? Ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione videamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens, et primus
Deus novella vobis videtur res esse, et qui eum venerantes colunt, inauditas, incognitas, repentinas agitare atque inducere
religiones? Estne illo antiquius quidquam, aut quod eum praecedat re, tempore, nomine, potest aliquid inveniri? Nonne solus
ingenitus, immortalis et perpetuus solus est? Quis caput, aut fons rerum est? non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum, quod
nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex ejus perpetuitate perficitur? Indubitabile istud et
verum: non ergo quod sequimur novum
0928B est, sed nos sero addidicimus, quidnam sequi oporteat et colere: aut ubinam conveniat, et spem salutis affigere, et salutaria
subsidia collocare. Nondum enim affulserat, qui viam monstraret errantibus, et caligine in altissima constitutis cognitionis
lumen immitteret, et ignorationis discuteret caecitatem.
0929A
0929B
LXXIII.—
Sed causa in hujusmodi vertimur soli? Ita, sensu flagitante, optime emendavit editor Lugd. Bat. Cod. ms. et editio Elmenhorstii:
Sed causa in hujusmodi vertitur sola? vitiosissime et nullo sensu, unde Fulv. Ursin. conjicit:
In hujusmodi vertitur solo? Sed unice vera editoris Leidensis emendatio, ut sequentia docent. Orell.
Quid? vos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, non post Pisonem et Gabinium Consules in numerum vestrorum
retulistis deorum?
Tertullian., Apologet., cap. VI:
Serapidem, et Isidem, et Harpocratem cum suo Cynocephalo. Capitolio prohibitos
0929C
inferri, id est curia deorum pulsos. Piso et Gabinius Consules, non utique Christiani, eversis etiam aris eorum abdicaverunt,
turpium et otiosarum superstitionum vitia cohibentes. His vos restitutis summam majestatem contulistis.
Herald. et Elmenh. —Conf. eumdem Tertull., adv. Nation., I, c. 10. Annus Consulatus A. Gabinii et L. Calpurnii Pisonis
est annus urbis conditae 696, ante Christum natum 58. Vid. Almeloveen., Fast. Consular., pag. 99. Hoc anno et plus semel Senatus
eorum divorum fana, quae privatim nonnulli exstruxerant, demoliri jussit, quod ea numina non magnopere aestimabat. Sed mox
vincente populari factione cultus eorum restitutus, ac primo quidem templa eorum extra pomoeria posita, teste Dione Cass.,
lib. XLII, cap. 47, ubi vid. Reimar., tom. I, pag. 252, donec, Hirtio et Pansa Coss. anno urbis conditae 711, a Triumviris
Caesare Octaviano, Antonio et Lepido novum templum iisdem numinibus
0929D decretum fuit, ut memorat idem Dio, lib. XLVII, c. 15, pag. 501, ed. Reimar. Conf. Augustin., de Civit. Dei, XI, 14; Lucan.,
Phars., VII, 83; Boettiger. V. Cl. in Sabina, pag. 199, seqq., et qui totam istorum sacrorum historiam fuse docteque explicat.
Gisb. Cuper., in Harpocrat., pag. 149, seqq. Orell.
Quid? Phrygiam matrem, cujus esse conditor indicatur vel Midas, vel Dardanus. Sequitur hoc loco Arnobius Clementem Alexandr., apud quem in Protrept. ad Gent, cap. 5, pag. 12, ed. Potter., haec leguntur:
Ὄλοιτο οὖν ὁ τῆςδε ἄρξας ἀπάτης ἀνθρώποις· εἴτε ὁ Δάρδανος, ὁ μητρὸς θεῶν καταδείξας τὰ μυστήρια· εἴτε Ἠετίων, ὁ τὰ Σαμοθρακῶν
ὄργια καὶ τελετὰς ὑποστησάμενος· εἴτε ὁ Φρὺξ ἐκεῖνος ὁ Μίδας, ὁ παρὰ τοῦ Ὀδρύσου μαθὼν, ἔπειτα διαδοὺς τοῖς ὑποτεταγμένοις
ἔντεχνον ἀπάτην. Cf. Diodor., III, 58 (ibique Wesseling.); Dionys. Halic., Antiq. rom., I, pag. 55. Elmenh. —Add. Justin.,
XI, 7:
Post hunc (Gordium)
filius Mida regnavit, qui ab Orpheo sacrorum solemnibus initiatus, Phrygiam religionibus implevit: quibus tutior omni vita
quam armis
0930B
fuit. Conf. Perizon., ad Aelian., V. H., III, 18. De
Dardano vide supra ad lib. I, cap. 52. Pro
indicatur ed. Lugd. Bat. habet
judicatur. Orell.
Cum Annibal poenus res italas raperet. . . . . . . et nosse et scire coepistis. Cic., de Arusp. Resp., cap. 13 (pag. 344, ed. Fr. A. Wolf.) :
Hac igitur (Sibylla)
vate suadente quondam, defessa Italia punico bello atque ab Annibale vexata, sacra ista majores nostri adscita ex Phrygia
Romae collocaverunt: quae vir is accepit, qui est optimus populi Romani judicatus, P. Scipio; femina autem, quae matronarum
castissima putabatur, Q. Claudia.
Elmenh. —
Res rapere propria locutio. Virgil., Aen., X, 14.
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
0930C Quem in locum Servius:
Veteres laedere, res rapere dicebant, etiamsi rapinae nullum crimen existeret, similiterque satisfacere res reddere dicebant. Sic
res repetere, τὰ δίκαια αἰτεῖν, et τὰς δίκας αἰτεῖν, ut vertit Dionysius Halicarn. Herald. —
Res rapere respondet Graecorum ἄγειν καὶ φέρειν. Orell.
Sacra Cereris matris. . . . . obtentum est, ut Graeca dicantur, etc. Cicero pro Balbo, cap. 24:
Sacra Cereris summa majores nostri religione confici caeremoniaque voluerunt: quae quum essent assumpta de Graecis, et per
Graecas semper sunt curata sacerdotes, et Graeca omnia appellata.
Cf. Valer. Max., lib. I, cap. 1, et Fest. V.
Graeca sacra, ibique Dacer. Orell.
Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire. Servius ad Virgil. Georg., I, 21.
Dique Deae omnes, studium quibus arva tueri.
Nomina haec, inquit, numinum in indigitamentis inveniuntur,
0930D
id est, in libris Pontificalibus, qui et nomina deorum, et rationem ipsorum numinum continent. Glossae Philoxeni:
indigitamenta, ἱερατικὰ βιβλία. Herald. —Meurs., pag 85 seq.; Ol. Borrich. cogitat., pag. 129. Cf. G. J. Vossii Etymol. rom., et Jof. Scaliger.
ad Hymn. Orphei in ejusdem Poematibus pag. 186. Idem quod Arnobius de Apolline, de Venere scribit Macrobius, Saturn. I, cap.
12.
Cincio etiam Varro consentit, affirmans nomen Veneris ne sub regibus quidem apud Romanos vel Latinum vel Graecum fuisse, et
ideo non potuisse mensem a Venere nominari. Neque in carminibus Saliorum Veneris ulla, ut caeterorum coelestium, laus celebratur.
Conf. intpp. ad Varron., pag. 136, ed. Bip. Orell.
Post autem aliquando. Editio princeps Sabaei:
post autem aliquanto. Sed nil mutandum. Sensus flagitat
aliquando, id est, aliquo incerto tempore. Nam cultus illorum numinum instituebantur alii breviori, alii longiori temporis intervallo.
Orell.
0931C
Qui ad ejus nos cultum ab rebus opinabilibus avocaret. Res opinabiles, id est vanae, in opinione tantum hominum fundatae.
Verum cultum mavult F. Ursin. Orell.
LXXIII. Sed causa in hujusmodi vertimur soli. Quid? vos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, non post
Pisonem et Gabinium consules in numerum vestrorum retulistis deorum? Quid Phrygiam matrem, cujus? esse conditor indicatur
vel Midas vel Dardanus, non, cum Annibal poenus res italicas
0929A
Ita Sab. Italas
alii.
raperet, et terrarum exposceret principatum, et nosse, et scire coepistis, et memorabili religione sancire? Sacra Cereris
matris non quod vobis incognita essent, ascita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur, novitatem ipsam testificante cognomine?
Non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta
0930A nescire? Ex quo apparet, et liquidnm est, et hunc vobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et notum.
Si quis igitur vos interroget, cur eorum numinum, quornm modo fecimus mentionem tam sero susceperitis cultum, responsuros
vos certum est, aut quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, aut quia nunc sumus a vatibus moniti, aut quia in
rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque servati. Quod si hoc a vobis recte existimabitis dici, et ex nostris partibus
ratione consimili existimatote esse responsum. Religio nostra nunc nata est: nunc enim missus advenit, qui eam nobis ostenderet,
qui in ejus induceret veritatem,
0931A qui Deus monstraret quid sit, qui ad ejus nos cultum
0931C Verum cultum
Fulv.
ab rebus opinabilibus avocaret.
0931C
LXXIV.—
Sospitator. Amat hanc Christi appellationem Arnobius. Vide caput sequens et lib. I, cap. 53.
Deus ab incognitis regnis et ab omnium principe Deus sospitator est missus. Conf. Lactant., lib. IV, cap. 26. Elmenh.
Autumnitas. Vide supra ad lib. I, cap. 21. Orell.
Nullis potest. Ita Fulv. Ursinus. Cod. ms.
nullis potens, quod defendere conatur Stewechius. Sed tum hiat oratio et verbum finitum desideratur. Orell.
Consequi. Quid oporteat fieri, quando, vel quo genere; ipse rerum cunctarum pater moderator, et dominus scit solus. Ita editores omnes, excepto Lugd.
0931D Batavo, qui ita legit et distinguit:
Consequi quid oporteat fieri, quando, vel quo genere. Ipse rerum cunctarum pater moderator, et dominus scit id solus. Equidem mutandi causam nullam video. Orell.
Quae generibus virtutum tantis et potestatum indubitabilis esse monstrata est. Membranis placet: quae generibus virtutum tantis
et potestatibus, potestatis indubitabilis esse monstrata est. Mihi arridebat magis: quae generibus virtutum tantis, tantis
et potestatibus, potestatis indubitabilis,
etc.,
an potius: Quae generibus virtutum tantis et potestatum potestatibus indubitabilis esse monstrata est. Stewech.
LXXIV. Et quid, inquit, est visum Deo regi atque principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator, ad vos
Christus coeli ex arcibus mitteretur? Interrogamus et vos
0931C Nos
Sab.
contra: quae causa, quae ratio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hyems
0932C Hyemes
ms. male.
, serius aestas, atque autumnitas fiant? Cur post messes arefactas, atque extincta frumenta, nonnumquam decidant pluviae,
quas rebus oportuit incolumibus labi, atque temporis opportunitatibus ministrari? Immo illud exquirimus potius, cur, si Herculem
oportuit nasci, si Aesculapium, Mercurium, Liberum, aliosque nonnullos, qui et conciliis adjungerentur deorum, et mortalibus
aliquid
0931B utilitatis afferrent, tam sero a Jove sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum vero ignoraret antiquitas?
Rationem aliquam fuisse dicetis. Ratio ergo et hic fuit, cur non nuper, sed hodie sospitator nostri generis adveniret. Quaenam
igitur ratio? Non imus inficias nescire nos. Neque enim promptum est cuiquam Dei mentem videre, aut quibus modis ordinaverit
res suas. Homo animal caecum, et ipsum se nesciens nullis potest rationibus consequi. Quid oporteat fieri, quando, vel quo
genere: ipse rerum cunctarum pater, moderator, et Dominus scit solus. Nec si ego nequivero causas vobis
0931C expromere, cur aliquid fiat illo vel hoc modo,
0932A continuo sequitur ut infecta fiant quae facta sunt, et amittat res fidem, quae generibus virtutum tantis et potestatum indubitabilis
esse monstrata est.
0931D
LXXV.—
In infinitis perpetuis seculis nihilomnino dicendum est serum. Haec est egregia emendatio Th. Canteri, merito a sequentibus editoribus in textum recepta. Cod. ms.
nihilominus dicendum est verum, vitiosissime. Caeterum rationem, cur tam sero missus sit sospitator, pulchre reddunt Theodoretus
0932C contra Graec. Orat., VI; Eusebius, Demonstr. evangel., lib. VI, cap. 10; Gregor. Nyssen., Cath. Orat., cap. 39; Leo, serm.
III, de Nativ. Domini; Chrysologus, serm. XVIII, pag. 73. Elmenh. et Orell.
Immoderata continuatio saeculorum. Vox Lucretiana, qua saepius utitur. Lucretius, lib. I, vers. 1012:
Aut etiam, alterutrum nisi terminet alterum eorum
Simplice natura, et pateat tantum immoderatum, etc.
Sic Cicero, de Nat. deor., lib. II, cap. 25. Euripidis versum ex incerta Tragoedia sic interpretatur:
Vides sublime fusum immodoratum aethera.
immoderatum aethera, id est immensum, τὸν ἄπειρον αἰθέρα. Herald. et Nourrius.
Fuisse homines olim semideos, Heroas, cum immanibus
0932D
corporibus atque vastis. Vide quae congessit Hieron. Magius, lib. II. Miscell., cap. 4. Orell.
Stentoreos legitis edidisse vagitus. Adagium tractum a Stentore, Graecorum vocalissimo, cujus mentio ap. Homerum l. V, 785, seqq. et natum ab eodem proverbium:
Stentore clamosior. Juvenal., sat. XIII, vers. 112.
Tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis.
Cf. Dionis Chrysost., Orat. Tarsic. I. Cod. ms. habet:
Centenarios, unde Meursius fecit:
certe varios edidisse vagitus. Elmenhorst.
Quorum ossa variis in regionibus eruta, etc. Vide Herodot., lib. I, cap. 68. A. Gellius, lib. III, cap. 10; Solin., cap. 15; Polegont. Trallian., in Mirabil.; Servium,
ad IX Aeneid., p. 578; Juvenal., sat. XV; Glycam, pag. 370. Elmenh. et Stewech.
Fecerunt fidem. Fulv. Ursin. conjicit
fecerint, non male. Orell.
LXXV. Tu opponas et referas, cur tam sero emissus est sospitator? In infinitis perpetuis saeculis nihil omnino dicendum est
serum. Ubi enim finis, et initium nullum est, nihil tardum. Tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere
non potest series et immoderata continuatio saeculorum. Quid enim si res ipsae, quibus opem conveniebat ferri, opportunitatem
istam temporis exigebant? Quid si alterius conditionis antiqua, alterius fuere sequentia? Quid si priscis aliter subveniri,
aliter debuit posterioribus consuli? Nonne litteras auditis commemorantes vestras, fuisse homines olim semideos,
0932B heroas, cum immanibus corporibus atque vastis? Non infantes sub uberibus matrum stentoreos legitis edidisse vagitus, quorum
ossa variis in regionibus eruta, vix repertoribus fecerunt fidem, humanorum reliquias esse membrorum? Potest ergo fieri, ut
tum demum emiserit Christum Deus omnipotens, Deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura.
Si quod hodie factum est, ante millia fieri potuisset
0932C
Ita Sab. Oportuisset
alii.
annorum, fecisset istud rex summus: aut si post totidem millia, id quod hodie factum est, debuisset impleri, nihil Deum cogebat
necessarias temporum non expectare
0932C mensuras. Rationibus fixis peraguntur res ejus,
0933A et quod semel decretum est fieri, nulla potest novitate mutari.
0933B
LXXVI.—
Cum ergo, inquitis, omnipotenti serviatis Deo, cur persecutiones patitur perpeti vos tantas? Hoc argumento plurimum utebantur gentes, ut constat ex scriptoribus ecclesiasticis, qui ei abunde satisfecerunt. Eusebius,
Hist. eccl., lib. V, cap. 2: Οἱ δὲ ἐπιεικέστεροι (τῶν ἐθνῶν) καὶ κατὰ ποσὸν συμπαθεῖν δοκοῦντες ὠνείδιζον πολὺ λέγοντες· Ποῦ
ὁ θεὸς αὐτῶν, καὶ τί αὐτοὺς ὤνησεν ἡ θρησκεία, ἣν καὶ πρὸ τῆς ἑαυτῶν εἵλοντο ψυχῆς; Cf. Minuc. Fel. Octav., cap. XII; Justin.
Martyr., Apolog. I, pro christianis, p. 34; Clemens Alexandr., lib. XI. Stromat., pag. 216, 217; Gaudentius, in Praefat. ad
Benevol., p. 46 et 47. Euseb., Demonstr. evangel., lib. X, cap. 8; Lactantius, lib. V, cap. 12. Herald. et Elmenh.
Cumque illis sedes constituatis sacras. Ita ms. et editio Lugd. Bat. Alii e conjectura Fulvii Ursini:
aedes . . . . . . . . sacras. Orell.
Acerras omnes thuris plenis conficiatis altaribus.
0933C Pro
conficiatis scribendum existimo
conjiciatis, id est acerras ipsas thuris in aras infundatis, nec tantum eminulis digitis injiciatis. Nam qui deos religiosius venerari
volebant, thus ingerebant aris, neque acerra tantum, sed plena lance effundebant, et quaecumque alii in cultu Deorum mediocriter
faciebant, ea omnia ὑπερβολικῶς isti et luxuriose praestabant. Hecatombas igitur mactabant, altaria thure cumulabant, vinum
largissime effundebant. Vel possit etiam legi
acervos omnes thuris, quam loquendi rationem usurpat infra, lib. VII; Tibullus, IV, El. VI, 1.
Natalis Juno, sanctos cape thuris acervos
Quos tibi dat tenera docta puella manu,
Martialis:
Consumpsi salsasque molas, et thuris acervos
Grex mihi decrevit, dum cadit agna frequens.
Herald. Emendationem in textum recepit editor Lugd. Bat.
0933D At idem Heraldus in Curis secundis legendum censet:
Acerras omnes thuris plenas, etc. Dissentiunt grammatici veteres non minus quam recentiores eruditi in constituenda significatione vocis
acerra. Festus:
Acerra, ara, quae ante mortuum poni solebat, in qua odores incendebantur: alii dicunt, arculam esse thurariam, scilicet, ubi
thus reponebant.
Cum Festo consentit etiam G. Jo. Vossius in Etymologico rom.
acerram interpretans arulam, sive vasculum aeneum, in quo odores incendebantur, et hoc sensu
acerram pro ipso thuribulo dictam legi apud Martian. Capellam de Nuptiis Philolog. lib. II, pag. 46, ed. Bernens.:
Acerra autem multo aromate gravidata eademque candenti manus virginis onerantur. Nota
candentem (scil. igne)
acerram. Sic etiam in duodecim Tabulis, tab. X, lege 12:
Nei loncai coronai, neive acerai preferuntor intelligendae sine dubio non arcae thurariae, sed ipsa thuribula sive foculi ardentes ac fumantes, in funeribus praeferri
soliti. Vid. not. Funccii, pag. 453. Quae
0934B interpretatio, si vera est,
conficiatis mihi videtur sanissimum esse. Nimirum
conficere id quod consumere, scil. adolendo vel suffiendo,
ganze Rauchfasser ausbrenuen. Ita Cicero, de Divin., II, 57.
Quae vetustas est, quae vim divinam conficere possit. At vero Jani et Mitscherlich., ad Horat. III, Od. VIII, 2 seq., et nuperus editor Konig. ad Persii Sat. II, 5,
acerram interpretantur arculam thurariam quadratam, ac de aere plerumque eleganter factam, unde thus promebatur et in ignem injiciebatur
(
das Weyhrauchkastchen), probe distinguendam a thuribulo, in quo thus incendebatur. Quam si sequamur explicationem, in loco nostro omnino legendum
erit:
conjiciatis. Orell.
Quibus quotidie vos agunt, etc. Cum praecesserit
agimus, Stewechius ad evitandam ingratam τοῦ
agere repetitionem legendum putat
vos subigunt vel, quod antiquius,
subagunt; quid si legamus
vos angunt? Nil mutandum:
agunt, id est, agitant, inquietant. Ita
0934C Graeci ἅγειν καὶ φέρειν. Orell.
Amissionem pignorum. Pignora non de liberis tantum, sed etiam de parentibus. Ita Tertullian., de Idololatr., cap. 12:
Jam tunc demonstratum est nobis, et pignora et artificia, et negotia propter Dominum derelinquenda, cum Jacobus et Joannes,
vocati a Domino, et patrem navemque reliquerint.
Sermo nimirum de eo, qui patrem sepeliendi tempus neglexit, ut ad Christum accederet. Prior. —Quintilian. Inst. VI, cap.
I, § 24.
Affert in his momentum et aetas, et sexus, et pignora; liberi dico et parentes et propinqui. Orell.
In carunculae hujus folliculo constitutis. Nonius:
Folliculum Lucilius posuit pro corpore (lib. XXVI) .
Ego si quis sum, et quo folliculo sum indutus, non queo. Arnob., in Psalm. 149:
In extensione follis nostri corporei. Tertullian., Apolog., cap. ult.:
Tunde, tunde Anaxarchi follem. Elmenh. —Stoicorum familiari locutio. Vide Gataker ad Antonin. Comment., VIII, § 37, p. 309 sq., ed. Lond. et Bottiger.
V. Cl., in Sabina, p. 318. Orell. Sic Graeci θύλακον usurpant. Theodoretus,
0934D de Martyrib., lib. VIII: οὐδέ γε Ἀνάξαρχος ἐκεῖνος, ὃς ὑπέροις πτισσόμενος σιδηροῖς ἔλεγεν, ὥς φασιν, Πτίσσε Ἀναξάρχου θύλακον·
Ἀάξαρχον γὰρ οὐ πτίσσεις. quod ex Diogene Laertio sumpsit, lib. IX, in Anaxarcho, ubi ita legitur: Πτύσσε τὸν Ἀναρξάρχου θύλακον,
Ἀνάξαρχον γὰρ οὐ πλήττεις. Ad verbum expressit Tertullianus, Apologetico, cap. ult.:
Anaxarchus, cum in exitium ptissanae pilo contunderetur: Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non tundis. Atque ut hi
follem dixere, sic Varro
corticem in Tithono περὶ γήρως.
Sic invita matura anima corporeum corticem facile reliquit. Scaliger,
ad Catalect. Virg., p. 301. Conf. Petav. ad Themist., orat. XVII, p. 724. Conf. inprimis C. A. Dukerus de latinitate Ictorum, p. 233, et C. Rittershus.
ad Salvian., lib. III, contra Avarit., § 497, p. 153. Orell.
Quinimmo edocti sumus minas omnes, quaecumque sunt, parvi ducere, atque aestimare Fortunae. Locus sanissimus, quem frustra interpolare voluerunt. Nam
0935B hoc ait Arnobius: Quinimmo edocti sumus minas omnes Fortunae, quaecumque tandem illae minae sint, parvi ducere et aestimare.
Hujus igitur loci obscuritatem peperit dictionis trajectio,
Fortunae scil., unde sequentium verborum depravatio secuta est. Herald. —Meursius sic distinguit:
parvi ducere atque aestimare. Fortunae ac si quando. Male. Orell.
Ac si quando ingruerit vis quaepiam gravior, quam finem necesse sit consequi eam nec timere nec fugere,
0935C
quo facilius, etc. Ita locum optime disposuit Heraldus, qui in editionibus prioribus vitiosissime ita legitur: . . . . .
Consequi adscribere infortunio; voluptatem nec timere nec fugere; Ubi verba
adscribere infortunio dubio procul orta sunt a librario verba praecedentia
aestimare fortunae in margine male interpretante, et in tertio casu accipiente, cum sit secundus, ad sequentia dein verba,
nec paenam vexatio inferet, adscribente in eodem margine:
sed voluptatem. Editor Lugd. Bat. refingit:
Qua finem necesse sit consequi vitae, eam nec timere, etc. Sed
finis absolute idem quod mors, ut saepissime. Sensus itaque est:
Si quando ingruerit vis quaepiam gravior, quam finem (id est mortem) sequi vel excipere necesse sit. Orell.
LXXVI. Cum ergo, inquitis, omnipotenti serviatis Deo, et eum habere confidatis salutis atque incolumitatis vestrae curam,
cur persecutiones patitur perpeti vos tantas, atque omnia genera poenarum et suppliciorum subire? Perquiramus et nos contra,
cur et vos cum tantos et tam innumeros colatis deos, cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro,
animantium mactetis greges, acerras omnes thuris plenis conficiatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus, et
procellis, quibus quotidie
0934A vos agunt exitiabiles multiplicesque fortunae? Cur, inquam, dii vestri cessant a vobis avertere tot morborum et valetudinum
genera, naufragia, ruinas, incendia, pestilentias, sterilitatem, amissionem pignorum, et proscriptionem bonorum, discordias,
bella, simultates, captivitates urbium, et, sublatis ingenuitatibus, servitutes? Sed et nobis in hujusmodi casibus minime
auxiliatur Deus. Prompta et manifesta causa est. Nihil enim est nobis promissum ad hanc vitam, nec in carunculae hujus folliculo
constitutis, opis aliquid sponsum est, auxiliique decretum: quinimmo edocti sumus minas omnes, quaecumque sunt, parvi ducere,
atque aestimare fortunae. Ac si
0935A quando ingruerit vis quaepiam gravior, quam finem necesse sit consequi, eam non timere, nec fugere quo facilius exui corporalibus
possimus e vinculis, et tenebrosam evadere caecitatem.
0935C
LXXVII.—
In carcerem hominem datum quaestionum, etc. Ita correxit Fulv. Ursinus, optime. Cod. ms.:
in carcerem hominem natum, ingressum quaestionum, etc. corrupte; nam
ingressum manifestum glossema est. Herald. Alii, verbi causa, Elmenhorst.
0935D in ed. Hanov.,
in carcere hominem damnatum. Ut Arnobius
carcerem, ita corporis hanc, qua animam detinet, mansionem
antrum dicit Empedocles, ap. Aeneam Gaz. in Theophrasto:
vincula, δεσμὰ, Arrianus in Epict., lib. I, cap. 9:
tunicam aut
indumentum, Nemesius, de Nat. hom., cap. III, etc. Vid. C. Barth., Adversar., lib. XLII, cap. 12, p. 1873, sq. Orell.
Sceleratam caecitatem. Ita Virgil., Georg. II, 256.
Sceleratum exquirere frigus, id est noxium, molestissimum. et Rutil. Itin., I, 53:
Obruerint citius scelerata oblivia solem.
ubi vid. intpp. Conf. C. Barth., Advers., lib. XXV, cap. XV, p. 1246. Orell.
Lancinatis et divexatis. Glossae:
Lancino, θυννάζω. Papias:
Lancinare, trucidare, lacerare. Prudent. περὶ Στεφάνων:
Hoc omne quod lancinamur non dolet.
Elmenh.
0936B Vid. supr., ad cap. 8, et ad lib. I, cap. XLI. Pro
divexatis, ed. Lugd. Bat., dedit
diu vexatis ex msto. Orell.
Quantum instatis . . . . . tantum artis et gravibus relevatis nos vinculis. Stewech. leg. censet.:
quanto instatis . . . . . tanto artis, id est
tanto magis arctis. Magis, plus, melius, etc. saepius omittitur ap. Latinos ad consuetudinem Graecorum. Ita lib. I, cap. LVII:
fidem vicinis et finitimis, quam spatiorum inesse longinquitate
0936C
distantibus. Idem Stewechius pro
vinculis legisse videtur
telis. Quod si e cod. ms. fluxit, non plane rejiciendum arbitror, nimirum a
tela, ae. Caeterum cum nostro loco bene comparat Elmenhorst., Cic. Tusc. I:
Nos vero, si quid tale acciderit, ut a Deo denuntiatum videatur, ut exeamus a vita laeti, et agentes gratias pareamus, emittique
nos e custodia, et levari vinculis arbitremur.
Orell.
LXXVII. Itaque ista, quam dicitis, persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio; nec poenam vexatio inferet,
sed ad lucem libertatis educet: ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum, quaestionum numquam afficere se
gravibus atque immanibus existimet poenis, nisi in ipsum saeviat carcerem, materiam ejus comminuat, atque urat tectum, parietem,
januas, partesque alias operis renudet, dejiciat, affligat, nesciens hoc facto ei, cui videatur officere, dari ab se lucem
et sceleratam eripi caecitatem; itidem et vos flammis, exiliis,
0935B cruciatibus, belluis, quibus corpora lancinatis
0935B Laniatis
Fulv.
et divexatis nostra, non vitam eripitis nobis, sed pelliculis relevatis et cutibus nos; nescii quod quantum
0935B Tanto
ms.
instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque
0936A saevire, tantum
0936B Tanto
ms.
arctis et gravibus relevatis nos vinculis, et ad lumen efficitis circumcisis nexibus evolare.
0936C
LXXVIII.—
Aliquid et sine ratione faciendum est. Nempe, ubi ratio deficit, ibi sola fiducia in Deum reposita, et obsequio voluntati ejus ab ipso declaratae unice subjecto
agendum est. Conf. Enchir, XXXII, 3, ubi Epictetus praecipit, de iis rebus Deum esse consulendum, ubi agendum nobis est, nec
tamen, quid consilii capiamus, ulla ratione aut arte humana assequi valemus; ubi οὔτε ἐκ λόγου, οὔτε ἐκ τέχνης τινὸς ἄλλης,
ἀφορμαὶ δίδονται πρὸς τὸ συνιδεῖν τὸ προκείμενον. Schweighauser,
ad Epictet. Fragm., n. 181.
Ut Epictetum dixisse approbat Arrianus. Videtur
0936D respexisse Arnobius ad Commentariorum Arriani lib. I, c. 12, ubi Epictetus docet: Oportere hominem in omnibus Deum sequi,
illiusque voluntati se submittere, etiamsi consilia ejus et utilitatem eorum, quae Deus praeceperit, non penitus perspecta
habeat. Orell.
Nominis. Fulv. Ursinus
numinis, male. Orell.
Esse nolimus atque adnitimur verum. Ed. Lugd. Bat.:
Esse nolimus atque abnutemus verum. Sed nil mutandum.
Adnitimur, scil.
non esse, quod ex praecedente
esse nolimus subintelligendum. Talis anacoluthiae exempla apud nostrum supra jam observata. Sed praestat legere
obnitimur cum Gesnero in Thesauro, qui hoc Arnobii exemplum tanquam ἃπαξ λεγόμενον citat. Orell.
Inimicae mortis reperiamur in faucibus. Vid. supra ad hujus libri, c. 53, in fine et C. Barth. ad Stat. Achilleid. II, vers. 176, vol. III, pag. 1729. Orell.
LXXVIII. Quare homines abstinete quaestionibus vacuis impedire spes vestras; nec, si aliter quam vos putatis, aliquid se
habet, vestris potius opinionibus credere, quam rei debetis augustae. Urgent tempora periculis plena, et exitiabiles imminent
poenae, confugiamus ad salutarem Deum, nec rationem muneris exigamus oblati. Cum de animarum agatur
0936B Agitur
alii.
salute, ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse approbat Arrianus. Dubitamus,
ambigimus, nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur; committamus nos Deo, nec plus apud nos valeat incredulitas nostra,
quam illius nominis et potentiae magnitudo; ne dum ipsis nobis argumenta
0936B conquirimus, quibus esse videatur falsum id, quod esse nolimus atque adnitimur verum, obrepat dies extremus et inimicae
mortis reperiamur in faucibus.