IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Superiores Angeli communiter mittuntur ad intra illuminando alios, inferiores ad extra, tamen ad ardua mittuntur quandoque superiores ; sic missus est Gabriel ad annuntiandum mysterium Incarnationis,quem propterea vocant Archangelum Iren. 1. 5. c. 25. Amb. de Spiritu sancto c. 7. Aug. serm. 14. de nativ. et Greg. hom. 34. in Evang. vocat eum summum Angelorum. An autem fuerit ex supremis incertum est ; certum contra D. Thom. 1. p. q. 112. art. 2. ex superioribus mitti, quia et Michael missus est, Dan. 10. et patet ex altercatione de Moysis corpore, ex Epist. Judae ; et quod supremi mittantur, habetur ex Aug. in Psal. 56. et Bernard. serm. de Michaele. Item Chrys. et Theophyl. in id Matth. 18. Angeli eorum, etc. exponunt de superioribus tanquam Deo proximis.
Respondeo, absolute concedenda est auctoritas Apostoli, sed distinguendum est, de missione intra et extra ; secundum enim communem processum et ordinem, revelantur majora Dei mysteria superioribus prius quam inferioribus, et ita superiores mittuntur ad inferiores, loquendo et illuminando eos interius ; et alii inferiores mittuntur exterius, ad illa revelata nuntianda hominibus vel explenda, et ita non omnes communiter mittuntur extra, et sic possunt exponi omnes auctoritates, dicendo quod omnes mittuntur extra vel intra.
Videtur tamen, quod supremi vel aliqui de supremis mittantur quandoque ad extra. Nam Incarnationem nescierunt multi Angeli ante tempus Incarnationis vel passionis Christi, sicut patet per illud Isaiae 63. ubi quaeritur in persona inferiorum Angelorum: Quis est iste, qui venit de Edom tinctus, etc. et per illud Psalm. Qui est iste rex glorioe ? Et respondet, Dominus fortis, etc. Apparet etiam per Apostolum ad Ephesios tertio: Ut innotescat principibus potestatibus per Ec clesiam, etc. Ubi glossa Hieronymi Angelicas potestates vel dignitates praefatum dicit mysterium Incarnationis ad plenum nescisse, donec completa esset passio Christi et Apostolorum praedicatio fuisset gentibus dilatata. Quod tamen usque tunc non latuit majores, secundum glossam Augustini ibidem dicentis: Constat autem, quod Angelum missum ad Beatam Virginem, ad hoc nuntiandum, non latuit; ergo ille cui hoc patuit, erat de superioribus, et non de infimis, quos latuit illud sacrum mysterium. Per hoc patet (b) ad illud Daniel. 7. distinguendum enim est de communiter assistentibus, et de communiter ministrantibus. Auctoritas autem Apostoli concedenda est ad litteram, sed indistincte de missione ad intaret ad extra.