IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De Angelis homines custodientibus. Illud quoque sciendum est, quod Angeli boni deputati sunt ad custodiam hominum, ita ut quisque electorum habeat Angelum, ad sui profectum atque custodiam specialiter delegatum. Unde in Evangelio Veritas, a pusillorum scandalo prohibens, ait : Angeli eorum semper vident faciem Patris. Angelos dicit eorum esse, quibus ad custodiam deputati sunt. Super quem locum Hieronymus tradit, unamquamque animam ab exordio nativitatis habere Angelum ad sui custodiam deputatum, inquiens ita : " Magna dignitas animarum est, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui Angelum delegatum. " Gregorius quoque dicit, quod " quisque bonum Angelum sibi ad custodiam deputatum, et unum malum ad exercitium habet. " Cum enim omnes Angeli boni nostrum bonum velint communiterque saluti omnium studeant, ille tamen, qui deputatus est alicui ad custodiam, eum specialiter hortatur ad bonum, sicut legitur de Angelo Tobiae et de Angelo Petri in actibus Apostolorum: similiter et mali Angeli, cum desiderent malum hominum: magis tamen hominem ad malum incitat, et ad nocendum fortius instat ille qui ad exercitium ejus deputatus est.
Utrum singulis hominibus singuli Angeli, an pluribus deputatus sit unus?
Solet autem quaeri, utrum singuli Angeli singulis hominibus, an unus pluribus ad custodiam vel exercitium deputatus sit? Sed cum electi tot sint, quot et boni Angeli sunt, plures constat esse omnes simul bonos et malos homines, quam boni Angeli sunt. Et cum tot sint electi, quot Angeli boni, et Angeli boni plures sint quam mali, pluresque sint homines mali quam boni, non est ambigendum plures esse bonos homines, quam sint mali Angeli, et plures esse malos homines quam sint mali Angeli vel boni Angeli.
Confirmat unum Angelum pluribus homi -nibus deputari, sive simul, sive temporibus diversis.
Ideoque dici oportet unum eumdemque Angelum, bonum vel malum, pluribus hominibus deputari ad custodiam vel exercitium, sive eodem tempore, sive diversis temporibus. Ideo autem dicimus eodem tempore, vel diversis temporibus, quia videtur quibusdam, quod omnes homines, qui sunt simul in aliquo tempore, singuli singulos Angelos habere possint, bonos vel malos, quia, licet major sit numerus hominum, computatis in unum omnibus, qui fuerunt, et sunt et futuri sunt, quam Angelorum, tamen, quia homines decedentibus hominibus succedunt, et ideo nunquam simul sunt in hac vita, Angeli vero nunquam decedunt, sed simul omnes sunt: ideo esse potest, ut singuli hominum, dum in hac vita sunt, singulos habeant Angelos bonos vel malos ad sui custodiam, vel exercitium destinatos. Caeterum sive ita sit, sive non, non est dubitandum, unumquemque habere Angelum sibi deputatum, sive pluribus simul destinatus sit, sive uni singulariter. Nec est mirandum, unum Angelum pluribus hominibus ad custodiam deputari, cum uni homini plurium custodia deputetur, ita ut eorum quisque suum dicatur habere Dominum, vel Episcopum, vel Abbatem.
Utrum Angeli proficiant in merito et praemio usque ad judicium?
Praeterea ilud considerari oportet, utrum Angeli boni in praemio, vel in merito proficiant usque ad judicium. Quod in meritis proficiant atque quotidie magis ac magis mereantur, quibusdam videtur ex eo, quia quotidie hominum utilitatibus inserviunt eorumque profectibus student. Quibus etiam nihilominus videtur, quod et in praemio proficiant, scilicet in cognitione et dilectione Dei. Licet enim
(ut aiunt) in confirmatione beatitudinem acceperint aeternam atque perfectam, augetur tamen quotidie eorum beatitudo, quia magis ac magis diligunt atque cognoscunt ; et est eorum charitas, qua Deum et nos diligunt, et meri tum et praemium. Meritum, quia per eam et per obsequia ex ea nobis impensa merentur et in beatitudine proficiunt; et ipsa eadem est praemium, quia ea beati sunt.
Auctoritatibus confirmant quod dicunt.
Et quod Angeli proficiant in cognitione, ac per hoc in beatitudine, testimoniis Sanctorum confirmant. Dicit enim Isaias ex persona Angelorum, Christi ascendentis magnificentiam admirantium : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Et in Psalmo : Quis est iste Rex gloriae ? Ex quibus apparet, quod mysterium Verbi incarnati plenius cognoverunt Angeli post impletionem quam ante.Et sicut in cognitione hujus mysterii profecerunt, ita, dicunt, eos in Deitatis cognitione proficere. Quod autem in hujus mysterii cognitione profecerint, evidenter docet Aposto lus dicens : Quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, ut innotescat multiformis sapientia Dei per Ecclesiam Principibus et Potestatibus in caelestibus. Super quem locum dicit Hieronymus : " Angelicas dignitates praefatum mysterium ad purum non intellexisse, donec completa est passio Christi, et A-postolorum praedicatio per gentes dilatata. "
Quod in hac sententia videtur Augustinus adversari Hieronymo.
His autem videtur contradicere Augustinus super eumdem locum Epistolae dicens : " Non latuit Angelos mysterium regni coelorum, quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra. Illis ergo a saeculis innotuit supra memoratum mysterium, quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis est. " Attende, lector, quia videntur dissentire in hac sententia illustres Doctores. Ideoque ut omnis repugnantia de medio tollatur, praedicta verba, Haymonem sequentes, ita determinemus, " ut illis Angelis, qui majoris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, ex parte cognita a saeculis fuisse, utpote familiaribus et nuntiis: illis vero, qui minoris dignitatis sunt, incognita extitisse dicamus, usquequo impleta sunt et per Ecclesiam praedicata, et tunc ab omnibus Angelis perfecte fuerunt cognita. " Constat itaque, omnes Angelos in cognitione divinorum mysteriorum secundum processum temporis profecisse. Unde non incongruenter ipsi iidem dicunt, Angelorum scientiam ac beatitudinem augeri usque ad futuram consummationem, quando in scientia ac beatitudine perfectissimi erunt, ut nec augeatur amplius nec minuatur.
Aliorum opinio, qui dicunt Angelos in quibusdam praedictorum non profecisse.
Alii autem dicunt, Angelos in confirmatione tanta Deitatis dilectione atque notitia fuisse praeditos, ut in his ulterius non profecerint, nec profecturi sint. Profecerunt tamen in scientia rerum exteriorum, sicut in cognitione sacramenti Incarnationis et hujusmodi, sed non in contemplatione Deitatis, quia Trinitatem in Unitate, atque Unitatem in Trinitate non plenius intelligunt sive intellecturi sunt, quam ab ipsa confirmatione perceperunt. Ita etiam dicunt, eos in charitate non profecisse post confirmationem, quia eorum charitas postea non est aucta, et sic dicunt, eos postea non profecisse in meritis, sed hoc quantum ad vim merendi, non quantum ad numerum meritorum. Plura enim bona fecerunt postea, quae tunc non fecerant: sed eorum charitas, ex qua illa processerunt, non est aucta, ex. qua tantum meruerunt, antequam ista adderentur, quantum postea his adjectis. Illud vero quod alii superius dicunt, probabilius videtur, scilicet quod Angeli usque ad judicium in scientia et aliis proficiant.
Quoedam auctoritates videntur obviare probabiliori sententioe.
Quibus tamen videtur obviare quorumdam auctoritatum verba. Ait enim Isidorus de summo bono : " Angeli in Verbo Dei omnia sciunt, antequam fiant. " Sed nec omnes, nec omnia perfecte Angelos scire dixit, et ideo eos in scientia proficere non removit. Gregorius quoque in lib. Dialogorum ait: "Quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt? " Ubi videtur dicere, quod omnia sciant Angeli, et nihil sit quod nesciant. Sed accipiendum est hoc de his quorum cognitio beatum facit cognitorem, ut sunt ea quae ad mysterium Trinitatis et Unitatis pertinent. (Finis textus Magistri.)
QU AESTIO UNICA.
Utrum Angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi ?
Alensis 2. p. q. 41. m. 1.2. 3. D. Thom. 1. p. q. 113. a. 2. et hic q. 1 . Damasc. 2. fid. c. 3. D. Bonav.hic a. 1. q. 1. 2. 3. Richard. a. 1. q. 1. 2. 3. Gabr. d. 9. q. 1. Vasq. 1. p. d. 245. Aegid. quodl. 6. q. 16.
Circa distinctionem undecimam, ubi Magister tractat de custodia hominum ab Angelis, quaero : Utrum Angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi ? Quod sic, quia aliter frustra custodiret, nisi posset ipsum dirigere in actibus humanis, et regere inquantum homo, quoad ea quae sunt ipsius, quantum ad intellectum et voluntatem, nec aliter posset aliquid circa ipsum facere, inquantum rationalis est, ex quo nec circa voluntatem vel intellectum aliquid facit.
Praeterea, Angelus potest effective aliquid causare in intellectu alterius Angeli, sicut dictum est dist. 9. ergo et in intellectu hominis. Probatio consequentiae, quia activum, quod potest aliquid causare in passivo excellentiori, potest etiam aliquid causare in passivo minus excellenti, tum quia omne agens habens actum primum potest causare actum secundum in quocumque receptivo, per hoc enim probatum est propositum dist. 9. Angelus autem actu cognoscens est habens actum primum, et intellectus noster est in potentia ad actum secundum: ergo, etc.
Praeterea, sensibile potest immediate aliquid agere in intellectum nostrum, sicut patet de phantasmate: ergo et multo magis illud quod est actu intelligibile, quale est illud quod est in intellectu Angeli.
Contra, glossa Augustini super illud Matth. Angeli eorum, etc. dicit Homines non sunt contemnendi, quia ad illorum custodias mittuntur Angeli.