In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ratione ad oppositum, docet omnes homines habere Angelum custodem ex Augustino, idem habet Hieronymus in id Mat. 18. Angeli eorum, etc. et in id Eccl. 5. Ne dicas coram Angelo. Basil. 1. 3. contra Eunom. et in Psalm. 48. et 1. 1. de vera relig. Chrys. hom. 3. in Colos. Amb. Psalm. 38. et 118. Dionysius Ep. ad Demophilum, Aug. c. 12. Medit. et serm. 7. de tempore, Greg. hom. 3i. in Evang. Ponit seut. Avic. et impugnationem D. Thom. contra eam rejicit duplici ratione, substituens suam impugnationem, quae clara est.
Hic est opinio Avicennae (6. Na- turalium parte 5. cap. 6, quaere ibi), quod superior Intelligentia est causa inferioris, quantum ad esse, et quantum ad cognitionem, et sic descendendo a suprema Intelligentia, tanquam Intelligentia quaedam separata superior anima intellectiva, causat in ipsa notitiam actualem et suam speciem, et intelligit per conversionem intellectualem actualem ad illam Intelligentiam. Vult ergo dicere, quod species rerum fluunt ab Intelligentia separata superiore, ad notitiam naturalem hominum habendam. Itaque secundum eum, naturale est intellectui nostro converti ad Intelligentiam separatam, ad hoc quod intelligat. Quod si verum sit, patet dist. 3. primi libri. q. 4.
Contra opinionem Avicennae arguitur, quod tunc frustra anima uniretur corpori, quia propter nullam perfectionem ipsius animae unitae; non enim propter perfectionem ipsius in se, quia forma non est propter materiam, sed e converso 2. Physic. nec propter perfectionem ipsius in operando, quia non unita posset habere speciem ab Intelligentia sicut unita.
Ista ratio videtur (a) peccare, quia videtur concludere quod frustra uniretur anima beata corpori, quia non propter perfectionem aliquam necessariam ad suam operationem, quia operationem habet in qua nihil recipit a corpore.
Praeterea secundum aliquos (b) anima intelligit inquantum est supra corpus ; ergo non convenit sibi intelligere, inquantum unitur corpori ; ergo nec unitur per se propter aliquam perfectionem, quae sit quasi necessaria propter operationem ejus, ut propter intelligere.
Aliter improbatur dicta positio, primo, (c) quia omnis nostra cognitio oritur a sensu 1. et 2. Poster. primo Metaph. inprooem. et. 2. Physic. text. 6. caecus enim natus non potest habere perfectam notitiam de coloribus. Haec autem omnia essent falsa, si species illae intelligibiles imprimerentur in anima ab ipsa Intelligentia.
Praeterea, si nulla (d) maneret notitia habitualis,non manente actu intelligendi, sequeretur quod semper esset intellectus aeque in potentia essentiali ad intelligendum. Licet enim ex actibus (e) generaretur aliqua habilitas ad faciliter convertendum intellectum ad intelligendum, quia tamen nunquam haberetur forma,qua posset intelligere, quae est actus primus faciens ipsum esse in potentia accidentali,sed semper de novo oporteret recipere talem formam, perquam posset operari semper in intellectu non intelligente, esset potentia essentialis ad actum intelligendi, quia potentia ad formam illam, quae esset principium intellectionis. Licet enim intellectus (f) habens illum habitum acquisitum sequentem actum, posset facilius acquirere illam formam quam alius non habens eum; unde licet unum passivum sit magis dispositum ad patiendum quam aliud, utrumque tamen est in potentia essentiali, antequam formam recipiat ; sicut si lignum quando non calefieret esset non calidum, et unum esset siccum, et aliud humidum, quamvis siccum esset faciliter receptivum caloris, humidum autem difficilius:utrumque tamen, quando non calefieret, esset in potentia essentiali ad caleficiendum: ita hic.