IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ista ratio videtur peccare, quia videtur, etc. Dicit enim sic Thomas ubi supra : Maxime autem videtur corpus esse necessarium animae intellectivae ad ejus propriam operationem., quae est intelligere, quia secundum esse suum a corpore non dependet. Si autem anima species intelligibiles secundum suam naturam apta nata esset recipere per influentiam aliquorum separatorum principiorum tantum, et non acciperet eas ex sensibus, non indigeret corpore ad intelligendum, unde frustra corpori uniretur. Et parum infra : Si, inquit, in natura animae est, ut intelligat per species ab Intelligentia agente effluxas, sequeretur quod quaecumque animae possent se convertere ad intelligentiam agentem ex inclinatione suae naturae, et sic caecus natus posset habere scientiam de coloribus, quod est manifeste falsum, etc.
(b) Praeterea secundum aliquos, etc. Haec est opinio Thomae,scilicet quod possit intelligere, ut supra corpus, vide in prima parte, 1. quaest. 89. artic. 1. et quae sic, ut anima, igitur secundum illum modum essendi quo corpori est unita, competit modus intelligendi per conversionem ad phantasmata corporum, quae in corporeis organis sunt ; cum autem fuerit a corpore separata, competit ei modus intelligendi per conversionem ad ea quae sunt intelligibilia simpliciter, sicut et aliis substantiis separatis, etc.
(c) Aliter improbatur dicta positio. Hic Doctor specialiter improbat opinionem Avicennae auctoritatibus et, ratione; et intendit probare, quod species intelligibiles non imprimuntur in anima ab Intelligentiis, quia omnis nostra cognitio oritur a sensu 1. et 2. Poster. et 1. Metaph. in prooem. et 2. Physic. caecus enim natus non potest habere perfectam notitiam de coloribus. Unde 2. Physic. text. com. 6. secundum translationem Arabicam : Possibile enim est, ut aliquis deducat ratione dispositionem colorum, qui est caecus natura, et sic sermo ejus qui talem habet dispositionem est de nominibus, et nihil intelligit omnino. Haec ille, et vide ibi Commentatorem. Omnes autem istae auctoritates essent falsae, si species illae intelligibiles imprimerentur in anima ab ipsa Intelligentia.
(d) Praeterea si nulla, etc. Per hanc rationem intendit probare Doctor necessitatem speciei intelligibilis, et haec ratio magis patet ex his, quae dicta sunt in primo, dist. 3. quaest. 6. Hanc tamen aliqualiter declaro distinctionem : Si nulla remaneret notitia habitualis non manente actu intelligendi. Hic accipit notitiam habitualem non pro habitu causato ex frequentatis actibus, sed accipit speciem intelligibilem respectu cognitionis abstractivae, de qua est praesens sermo ; et dicitur cognitio habitualis, quia per ipsam intellectus est in actu primo et in potentia accidentali ad intelligendum abstractive ; sicut enim intellectus habens habitum, per ipsum sponte et faciliter potest operari, ita habens speciem intelligibilem, quae est partialis causa cognitionis abstractivae, statim per illam, ut concausantem potest objectum actu intelligere, ut exposui in primo, d.3. quaest. 6. et. 1. Sequitur ibi: Sequeretur quod semper esset intellectus aeque in potentia essentiali ad intelligendum. Hic accipit potentiam essentialem pro potentia remota ab agente, et potentiam accidentalem pro potentia propinqua ad agendum, ut exposui in primo, dist. 3. quaest. 6. et in isto secundo, dist. 2. quaest. 10. vide ibi. Intellectus enim per speciem intelligibilem est in potentia accidentali, sive propinqua ad intelligendum, et sine tali specie est tantum in potentia essentiali sive remota ad intelligendum. Sequitur :
(e) Licet enim ex actibus, etc. Nota tamen duo in ista littera :
Primum, quod nullus habitus quantumcumque intensus, facit intellectum in potentia accidentali ad intelligendum ; posito enim quod habitus concurrat active ad actum, ut videtur tenere Doctor in primo, dist. 17. tamen si solus poneretur sine praesentia objecti, vel in se, vel in specie intelligibili, nunquam intellectus per talem habitum posset habere aliquam intellectionem, quia tunc deficeret alia causa partialis, quae est ex parte objecti. Si enim intellectus posset intelligere objectum per aliquem habitum non concurrente objecto, sequeretur quod si Deus crearet in aliquo intellectu aliquem habitum scientificum, quod talis intellectus, mediante tali habitu, posset causare notitiam actualem,quod videtur inconveniens: si igitur habitus ponitur, ut causa partialis actus, non ponitur ut necessario simpliciter ad actum, quia intellectus habens objectum praesens, sine tali habitu posset causare actum intelligendi, sed si requiritur, requiritur ut actus sit perfectior, quia actus qui causatur a potentia habituata agente aequali conatu est perfectior illo, qui causatur a sola potentia, ut notat Doctor in primo, dist. 17. actus enim intellectus, puta cognitio abstractiva, quae est ab intellectu et a specie intelligibili et ab habitu est perfectior, licet per habitura non fiat intellectus simpliciter in actu primo ad causandum actum intelligendi, sed per speciem intelligibilem.
Secundo dicit, quod intellectus respectu cognitionis abstractivae per solam speciem intelligibilem est in actu primo, et in potentia accidentali sive propinqua ad intelligendum.
(f) Licet enim intellectus habens illum habitum, etc.
Hic adverte, quod ex hoc non debet concedi, quod aliquis possit habere aliquem habitum causatum ex cognitionibus abstractivis respectu alicujus objecti sine specie intelligibili, cum nullus actus possit haberi sine illa ; sic posito quod esset possibilis, tunc sequitur quod dicit Doctor. Vel debet intelligi, quod habens habitum causatum ex cognitionibus intuitivis ( quia multi, ut Occham et Gregorius de Arimino et alii volunt, quod non possit haberi cognitio abstractiva de aliquo objecto, nisi prius habeatur intuitiva ejusdem, licet hoc non sit ad mentem Doctoris ) sit magis dispositus ad habendum speciem intelligibilem de illo objecto, quam alius intellectus non habens hujusmodi notitias intuitivas de objecto.