In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Angelum posse docere hominem, perfectius quam ab homine doceri potest, et explicat in quo consistit doceri.
(h) De secundo, scilicet quid possit Angelus facere in intellectu, propter dicta Sanctorum, praecipue Dionysii 4. Caelest. Hierarch. dicentis revelationes fieri hominibus per Angelos. Manifestum est quod Angelus potest docere hominem, sicut homo facit, sed perfectius, quia homo docet proponendo quaedam signa, nota audienti, quibus propositis, audiens circa illa sola quamplurimum occupatus est, et ita in se unitus, qualis unio non est in adinveniente scientiam, quia inveniens scientiam circa multa distrahitur. Similiter ex illis signis ordinate componit ad invicem conceptus simplices, sicut componit loquens et docens, et conceptus complexos ordinate conjungens, sicut sunt signa ordinatae conjunctionis apud loquentem, et ex talibus signis percipit veritatem complexorum ex terminis, et habitudinem complexi ad complexum, a quo habet veritatem suam, et ita addiscit, quam veritatem vel complexionem: per se non haberet nec disceret sine omni docente, licet haberet species omnium incomplexorum, non enim habens multorum incomplexorum conceceptus, novit qualiter componat ea, et quae complexa inferant incomplexa, qualitercumque ordinata. Si enim hoc facere posset, cito ex terminis conciperet veritates multarum complexionum, et ex quibusdam complexionibus veritatem aliarum complexionum, et sic addiscunt ingeniosi per se adinveniendo, sed tardioribus oportet proponi ab alio aliqua signa nota ut addiscant per doctrinam ; et hoc modo certum est Angelum posse docere, sive utendo signis ad placitum institutis, et hoc in corpore assumpto, vel modo alio, formando talia signa, vel utendo signis naturalibus, scilicet ipsis rebus, adhibendo eas praesentes sensibus, a quibus sensus ordinate mutantur, et ex eis phantasmata ordinate generantur, et sic ulterius ex eis species intelligibiles ordinate abstrahuntur.
Dubium autem esset, utrum citius posset Angelus uti signis naturalibus quam ipse, vel homo, posset uti signis ad placitum institutis: mirum enim videretur, si citius posset immutare visum multis sensibilibus vel visibilibus, a quibus abstraherentur species necessariae ad unam magnam argumentationem hominis, quam posset ipse, vel homo, uti signis illis ad placitum institutis, repraesentatibus illa objecta.