IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(h) De secundo. Hic quaeritur quomodo Angelus potest docere hominem de aliquo ignoto, et dicit Doctor quod eo modo quo homo docet alium hominem, ita et Angelus, perfectius tamen. Hoc satis patet, quia sicut homo potest docere alium hominem, conjungendo terminos prius notos ab alio homine, ut si alius homo, qui dicatur A cognoscat hominem, et animal rationale, et risibilitatem, ignoret tamen hominem esse risibilem, tunc homo docens proponit ei propositionem istam, animal rationale est risibile, tunc A assentit ei, causando in se cognitionem, in qua cognoscit istam : animal rationale est risibile, et qua huic assentit, deinde docens proponit ei aliam: homo est animal rationale, tunc A causat in se cognitionem hujus conclusionis, cui assentit propter praemissas ; docens ergo nihil causat in intellectu ipsius A, sed tantum ordinate proponit terminos prius notos ab A conjungendo illos ad invicem, et simul A causat in se cognitionem tam principiorum quam conclusionis, sic Angelus licet perfectius, quia perfectiori et clariori modo potest proponere.
Sed est difficultas de aliquo complexo, cujus termini non sunt noti ab ipso A, qui est docendus, an ipse Angelus possit illum docere. Dico, quod immediate non potest causare cognitionem terminorum in intellectu humano, sed ipsos terminos, si sunt sensibiles, mediate vel immediate ordinate potest praesentare intellectui, ita quod prius praesentet alicui sensui, deinde intellectui. Exemplum, si A non cognoscit, puta aliquem colorem, ipse Angelus potest praesentare illum alicui sensui exteriori, et deinde imaginativae, ita quod ipse color prius potentiae exteriori causet visionem sui, et speciem sensibilem in illo, qua causata, deinde causatur alia species sensibilis ejusdem coloris in imaginativa, quae dicitur phantasma, tunc ipsum phantasma, una cum intellectu ipsius A causat speciem intelligibilem ipsius coloris, et Angelus potest partialiter concurrere ad hujusmodi causationem speciei intelligibilis, ut patet infra a Doctore. Hoc ergo modo potest docere hominem de terminis prius cognitis, quibus terminis notis ab homine,
ipse Angelus potest ordinate proponere illos conjungendo vel dividendo, et sic docere hominem de principiis et conclusionibus modo praeexposito ; sed de terminis et complexionibus, quae nullo modo cadunt sub sensu, nec formaliter, nec originaliter, nec possunt cadere, ut de ista propositione: Deus est trinus et unus, an possit docere hominem, et sicut dixi de hoc, ita dico de quolibet alio revelato mere intelligibili. Dico, quod de communi lege stante ordine divinae sapientiae, Angelus non potest revelare intellectui humano pro statu isto aliquod pure intelligibile. Quomodo ergo revelet istam: Deus est trinus et unus ? dico, quod proponit homini eo modo, licet perfectiori, quo alius homo proponeret ; nam intellectus humanus via naturali potest cognoscere omnes terminos, qui possunt abstrahi a sensibilibus, ut ens, unum, bonum, et hujusmodi, ut patet in primo, dist. 3. q. 1. et dist. 8. deinde potest considerare, puta entitatem in se, et primitatem in se, et unire ista duo, sic dicendo, est aliquod ens primum, et similiter potest considerare Trinitatem, quae Trinitas est abstrahibilis a numeris, et similiter considerare personam, et componere istam: Tres personae, et hujusmodi. Potest ergo aliquis praedictorum sic docere et deducere alicui, quod est aliquod primum ens, quod est unum in se, et singularissimum, et idem in tribus personis, et sic audiens imperio suae voluntatis potest assentire huic, ita quod potest in se causare assensum, quo assentiat huic. Sic Angelus potest docere hominem de ista propositione, quod Deus est trinus et unus, licet perfectius et clarius: et hoc est quod dicit Doctor in prolog. q. 1. quod revelatio de communi lege non fit nisi de complexis, quorum termini possunt haberi via naturali et virtute phantasmatum.
Si dicatur, ergo homo naturaliter potest cognoscere istam : Deus est trinus et unus, causando in se cognitionem illius, si Angelus nihil aliud facit, nisi proponendo, ut dixi supra. Dico, sicut dicetur in tertio, dist. 23. et 14. q. quodlib. de fide acquisita, quod aliquis potest credere articulis fidei ex puris naturalibus, sed vel est, quod nisi illi articuli fuissent prius revelati homini, qui postea docet illos, nunquam aliquis homo ex puris naturalibus acquirere posset; et similiter, si Deus non revelasset istam : Deus est trinus et unus, alicui Angelo, immediate causando cognitionem illius in illo, tota natura Angelica ex suis puris naturalibus non potuisset attingere hujusmodi cognitionem, ut patet a Doctore supra in hoc 2. dist. 3. et q. 14. quodlib. Si dicatur, quod Doctor videtur sibi contradicere, quia hic dicit quod revelatio primo fit Angelo superiori, et superior revelat inferiori, et sic deinceps, et inferior re velat homini, et tamen in prolog. q. 1. dicit quod voluntas divina aliquando supplet vicem objecti imperfecte, puta quando revelat alicui hanc propositionem : Deus est trinus et unus, et ibi Doctor declarat, quomodo voluntas divina supplet vicem objecti supernaturaliter respectu intellectus nostri : dico, quod nulla est contradictio, quia si loquamur de lege communi et de ordine praefixo a divina voluntate, quae supplet vicem objecti supernaturaliter, mediate vel immediate, quia nisi ipsa voluntas divina primo revelaret alicui Angelo, qui postea revelaret aliis, tota natura creata ex sua natura non posset cognoscere illud objectum supernaturale de communi lege ; respectu vero intellectus nostri supplet vicem objecti supernaturalis, mediate tamen, quia mediante Angelo, cui prius revelat. Dico etiam, quod ipsa potest immediate revelare, cura ipsa voluntas divina sit supra omnem ordinem, et non sit sic astricta ordini priori, quin aliter possit facere, ut patet supra in isto 2. dist. 1. et in primo, dist. 44.