IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Angelum non posse causare phantasma ; dubium esse an illud cum suo subjecto transferre possit de una phantasia in aliam; item an in eadem phantasia possit mutare phantasmata; certum vero quod possit tollere impedimenta phantasiae, et forte potest in nobis concausare speciem.
Sed de aliis (a) affirmativis, quod scilicet possit Angelus circa virtutem phantasticam hominis agere vel causare : Utrum possit novum phantasma causare effective, vel offerendo novum imaginabile, vel transportare sive transponere phantasmata jam habita, dubium est. Conceditur tamen communiter, quod phantasma novum non posset causare sine causa naturali, puta objecto nato causare tale phantasma.
De translatione (b) phantasmatis, etiam de uno organo ad organum alterius, dubium esse videtur, utrum spiritum vel humorem informatum phantasmate in organo Socratis, possit transferre ad organum Platonis, manente eodem phantasmate ; non enim potest aliter phantasma transferre, nisi transferat subjectum. Et forte diceretur (c) quod translato humore ab organo Socratis, non remaneret in eo phantasma, quia non esset in eadem proportione ad suam causam a qua gignebatur. Sed ista ratio non concludit (d), quia sensus particularis respectu phantasmatis est tantum causa in fieri, et non in facto esse.
Si etiam talis (e) translatio fleret a Socrate informato phantasmate manente, negaretur ille ad cujus organum fleret translatio, posse uti tali phantasmate, quia nullius phantasia nata est uti phantasmate, nisi genito a sensibili praesenti suo sensui. Sed nec ista ratio cogit (f), quia si Deus imprimeret caeco nato phantasma de colore, posset uti eo vigilans ad imaginandum colores ; quod enim non est causa formae in esse, sed tantum in fieri, non videtur esse necessaria causa formae, quantum ad actum ejus secundum: ad neutrum istorum duorum videtur esse ratio necessaria pro una parte, vel pro alia.
Tertio modo, de translatione phantasmatum (g) in eodem, dicitur quod potest facere motum localem humorum et spirituum, ad quem motum sequitur transpositio phantasmatum, et ordinata immutatio intellectus possibilis ab eis. Sed hoc videtur difficile ad intelligendum, non enim quodlibet phantasma habet spiritum vel humorem pro subjecto, quia tot possent simul phantasmata esse in virtute phantastica, quot eis non possent assignari propria subjecta: nec etiam motus aliquis localis spiritus vel humorum, videtur facere aliquod phantasma movere magis quam prius, nisi aliquid faciat circa illud phantasma per alterationem.
Hoc tandem quarto (h) conceditur quod possit circa virtutem phantasticam amovere impedimentum, puta si impedimentum ordinatae immutationis a phantasmatibus erat perturbatio spirituum vel humorum, Angelus potest illam sedare, qua sedata occurrent ordinate.
Posset etiam dici, quod praeter illam viam, qua potest docere per signa sensibilia excellentius quam homo, et praeter quamcumque viam circa virtutem phantasticam, ubi non est aliqua via multum certa, nisi ultima de amotione impedimenti, aliquid posset operari circa intellectum possibilem, non immediate causando speciem intelligibilem, ut totalis causa, sed ut causa partialis, per intellectum suum agentem coagens intellectui agenti hominis, ita quod illi duo intellectus agentes Angeli et hominis, qui sunt ejusdem rationis, possent cum phantasmate efficacius operari, quam solus intellectus agens hominis, et ita producere speciem intelligibilem perfectiorem, et distinctius repraesentantem quidditatem.
Ad argumenta (i):Ad primum dico, quod non frustra custodit hominem, quia potest circa intellectum ejus, docendo per signa sensibilia, efficacius aliquid facere, quam homo, et forte aliquid operando circa phantasiam, et forte circa intellectum possibilem, secundum ultimum modum. Dato etiam quod nullum istorum possit esse, adhuc non frustra esset custodia eorum, quia custodiunt nos a multis impugnationibus daemonum, secundum quod dicit Hiero nymus in homil. super illud Matth. 18. Angeli eorum semper vident, et caetera, neque etiam tuta posset esse vita morta lium, etc. quaere eum ibi.
Ad secundum, consequentia non valet, quia istud passum inferius, non est capax pro statu isto ab illo agente, et hoc, quia passum est impeditum pro statu isto, ne aliquid tale recipiat: unde ista impotentia non est ex defectu potentiae activae Angeli, vel ex impotentia virtutis passivae intellectus nostri, absolute in recipiendo, sed ex impedimento pro statu isto.
Per hoc patet ad utramque probationem consequentiae, activum enim potest agere in passivum, quando non est impeditum a receptione formae ad quam agit tale agens, sed dum est impeditum, non potest agere potentia propinqua, licet possit agere potentia remota.
Et si dicas, tunc non posset Deus pro statu isto, immediate agere in intellectum nostrum sine phantasmate, dico quod consequentia non valet, quia illud impedimentum pro statu isto, scilicet ordo inter potentias inferiores subest causalitati Dei, non autem causalitati alicujus creaturae, et ideo cuilibet creaturae, quae praesupponit istum ordinem, est impedimentum, non autem Deo vel ad Deum, qui est super istum ordinem.
Ad ultimum, patet quod sensibilia possunt immutare intellectum pro statu isto, non autem mere intelligibilia, non quia illa non sunt activa, nec quia intellectus noster non est passivus, respectu eorum absolute, sed quia pro statu isto impeditur ne patiatur, vel recipiat a talibus immediate ; amoto autem tali impedimento, tunc recipit, sicut est in beatitudine, tunc loquetur Angelus homini beato ; et homo beatus alii homini beato, sicut dictum est prius Angelum loqui intellectualiter Angelo, quia tunc secundum promissum Salvatoris, in Matthaeo : Erimus sicut Angeli Dei, cui laus et gloria, etc.
Et ex hoc patet quare Doctor non potest causare scientiam in discipulo, non propter defectum virtutis activae in scientia docentis, sed propter capacitatem intellectus discipuli pro statu isto pro quo habet impedimentum, ne sic immutetur, quia pro statu isto determinatur ad phantasmata, sicut ad ipsum immutantia, sicut dictum est.