IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Sed de aliis affirmativis, etc. Est advertendum, quod phantasma proprie est species sensibilis, existens in virtute phantastica, repraesentans sensibile cum conditionibus materialibus ; et differt a specie sensibili existente in sensu exteriori, quia virtus phantastica cum phantasmate potest causare cognitionem sensibilis perfectam, etiam actu non existente: species vero sensibilis existere non potest. Et Doctor videtur dicere duo :
Primo, quod non potest causare phantasma alicujus sensibilis, non concurrente objecto sensibili.
Secundo dicit, quod cum objecto sensibili poterit causare novum phantasma rei sensibilis,
Sed circa secundum occurrit dubium, quia species sensibilis immediate causatur ab objecto sensibili extra, ut patet a Doctore in primo, dist 3. q. 1. et in quodlib. q. 1. arlic. 2. exponendo auctoritatem Augustini 11. de Trin. cap. 2. vel 5. quia dicit: Informatio sensus, quoe visio dicitur, a solo imprimitur corpore, quod videtur; et dicit Doctor quod Augustinus ibi accipit visionem pro similitudine rei in se, et illa a solo corpore extra causatur. Si ergo Angelus non potest partialiter causare similitudinem rei sensibilis in aliquo sensu ; ergo nec aliquod phantasma, cum tale phantasma sit praecise similitudo rei sensibilis cum conditionibus materialibus.
Dico primo, quod expresse non habetur a Doctore quod Angelus partialiter possit causare phantasma, sed quod possit novum sensibile praesentare alicui sensui, quo praesente statim causatur species sensibilis in sensu exteriori, et post in virtute phantastica.
Dico secundo, quod etsi sensus exterior nullo modo active concurrat ad causandum similitudinem rei sensibilis, hoc tamen non debet forte negari ab Angelo, quin saltem partialiter possit concurrere, quia natura nobilior est dignificanda, quantum apparentia ostendunt vel permittunt.
Dico tertio, posito quod Angelus non possit partialiter concurrere ad talem similitudinem extra, non debet forte negari quod posita ipsa in sensu exteriori, quod non possit Angelus partialiter causare phantasma in virtute phantastica, concurrente tali similitudine, ut alia causa partiali. Sicut etiam conceditur, quod quamvis homo pro statu isto non concurrat active ad speciem sensibilem ad extra, nec forte ad phantasma, tamen intellectus agens cum tali phantasmate active concurrit respectu speciei intelligibilis, imo ut causa magis principalis, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 8. et in quodlib. q. 15. sic pariformiter esset dicendum de ipso Angelo respectu phantasmatis, licet ista requirant prolixiorem tractatum,
(b) De translatione phantasmatis, etc. Dicit Doctor hic duo, quod si loquimur de ipso phantasmate absolute, quod est tantum accidens, non potest transferri, puta de organo Socratis ad organum Platonis, quia tunc idem accidens numero migraret de subjecto in subjectum, quod est impossibile. Secundo dicit, quod si loquamur de spiritu vel humore, tenendo quod ipsum phantasma habeat pro subjecto spiritum vel humorem, scilicet corporeum, quod secundum aliquos Angelus potest tranferre de uno organo ad aliud organum, et hanc opinionem videtur Doctor tenere.
(c) Et forte diceretur, quod translato humore ab organo, etc. Dicunt enim isti, quod ipsum phantasma habet proportionem ad ipsum causantem, dum est in Socrate et ipsum co nservantem, et sic quamvis humor possit transferri, ut tamen desinit esse in Socrate, illud phantasma statim desinit esse simpliciter, cessante causa conservativa.
(d) Sed ista ratio non concludit. Vult dicere Doctor quod quamvis sensus particularis, puta visus, dum mutatur a sensibili extra, possit saltem partialiter causare phantasma in virtute phantastica, et ut sic, dependet a sensu particulari, tamen phantasmate causato in esse quieto, non dependet amplius a sensu particulari in conservari. Et hoc videtur per illud quod dicit Doctor in isto secundo, dist. 2. quod res tantum pro primo instanti quo accipit esse, dependet ab agente creato, et pro tempore sequenti praecise dependet ab ipso Deo, vide q. 4. dist. 2.
Adverte etiam, quod aliud est loqui de operatione sensitiva vel intellectiva, et aliud de specie intelligibili et phantasmate, quia tales operationes tantum sunt dum fiunt, et non plus ; species autem intelligibilis, et phantasma cessante causatione causae creatae, habent esse permanens. Sed de specie sensibili extra, forte est dubium, an illa possit manere causa particulari non conservante, de hoc alias.
(e) Si talis etiam translatio fieret, etc. Hic recitatur alia responsio, scilicet posito quod tale phantasma possit transferri de organo Socratis ad organum Platonis, tamen virtus phantastica Platonis non posset uti tali phantasmate, scilicet causando cognitionem rei sensibilis, cujus est tale phantasma, quia phantasia tantum utitur phantasmate genito a sensibili praesente suo sensui ; cum ergo phantasma translatum in Platone non sit genitum a virtute phantastica Platonis, et a sensibili praesente cujus est, patet quia tale sensibile est tantum praesens Socrati, sequitur quod non poterit uti tali phantasmate.
(f) Sed nec ista ratio cogit. Hic Doctor ostendit, quod non est necesse ad hoc ut virtus phantastica utatur aliquo phantasmate, quod illud sit simpliciter causatum ab aliquo sensibili ; patet, quia si Deus imprimeret caeco nato phantasma de aliquo colore, posset uti eo vigilans ad imaginandum talem colorem, et tamen illud phantasma nullo modo esset causatum a sensibili. Dato etiam quod non possit uti phantasmate, nisi causato a sensibili, non tamen sequitur quod Plato non possit uti illo phantasmate prius causato a sensibili praesente Socrate, quia etsi a sensibili praesente Socrate dependeat in fieri, non tamen dependet in esse, ut dictum est supra, sicut quamvis calor existens in ligno quoad fieri dependeat ab igne causante, ex quo tamen in esse non dependet ab igne, poterit tamen lignum uti calore ad calefaciendum, sic in proposito.
(g) Tertio modo de translatione phantasmatum. Haec ratio istorum est, quia virtus phantastica in Platone, non potest uti phantasmate, nisi genito a sensibili praesente,ut dixi supra.
Sed hoc videtur difficile ad intelligendum, etc. Vult dicere Doctor quod si Angelus posset docere hominem custoditum, puta Socratem, in quo sunt mille phantasmata, movendo subjecta illorum phantasmatum in Socrate, sequeretur quod tot essent subjecta quot phantasmata ; patet, quia si tantum esset unum subjectum, non posset illud movere, quin simul moveret omnia phantasmata, et sic oporteret ipsum docere de omni re, quarum sunt alia phantasmata, vel de nulla re docere, patet, quia secundum ipsum, movendo talia phantasmata docet. Si ergo docet movendo hujusmodi phantasmata ordinate, ita quod prius unum, post aliud, oportet ipsum dicere tot esse subjecta, quot phantasmata, quod non videtur. Nec ultra sequitur, quod per talem motum localem phantasmatum, phantasma magis moveat intellectum quam prius, nisi aliquid fiat circa tale phantasma, puta ipsum alterando, scilicet intendendo.
(h) Hoc tandem quarto conceditur. Hic Doctor ponit propriam opinionem, et duo dicit principaliter :
Primum, quod Angelus circa virtutem phantasticam potest amovere omne impedimentum, etc. Haec littera potest sic intelligi, videlicet quantum ad speciem intelligibilem, quia si esset perturbatio in phantasmatibus, ita quod impedirentur a causatione speciali speciei intelligibilis, si tale impedimentum non amoveretur, species intelligibilis causari non posset, quia phantasma concurrit, ut causa partialis, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 8.
Dico etiam, quod posita specie intelligibili in intellectu possibili respectu intellectus possibilis, si phantasma illius rei esset impeditum, adhuc impediretur intellectio illius rei, quia oportet intelligentem phantasma speculari, 3. de Animae, et ideo Doctor in primo, d. 3. q. 2. dicit quod illud fortius movet intellectum, cujus singulare fortius movet sensum, et vide quae ibi exposui. Secundo principaliter dicit, quod Angelus potest aliquid operari circa intellectum possibilem hominis custodis, quia potest partialiter causare speciem intelligibilem concurrendo cum intellectu agente hominis custoditi, et cum ipso phantasmate, et talis species intelligibilis sic causata erit perfectior. Et non debet intelligi quod intellectus hominis custoditi, et intellectus Angeli sint duae causae partiales essentialiter ordinatae, ita quod una agat in virtute alterius, quia tunc inferior non posset causare non concurrente superiori, et sic intellectus agens hominis custoditi, cum sit inferior intellectu Angeli custodientis, nullo modo posset causare speciem intelligibilem, concurrente phantasmate non impedito. Nec similiter debet intelligi quod sint duae causae partiales alterius et alterius rationis, licet non essentialiter ordinatae, sicut se habent intellectus et objectum respectu intellectionis, quia hujusmodi causae sic se habent, quod quantumcumque una augeretur in perfectione, nunquam tamen posset supplere vicem alterius, ut supra patuit in isto 2. dist. 9. et in primo, dist. 3. q. 8. et dist. 17. Dicerentur ergo ille duro causae ejusdem rationis, sic intelligendo, quod quamvis ab una earum possit effectus produci absolute, tamen alia concurrente, effectus esset perfectior
6o modo quo dictum est in 1. dist. 17. de potentia et habitu.
Et ex hoc apparet improbatio illius argumenti, quod fit contra Doctorem in 3. dist. 4. ubi vult quod mater concurrat active ad generationem prolis, licet minus principaliter, ubi sic arguunt, ponendo quod virtus activa matris augeatur: sequitur quod tantum posset augeri, quod ipsa sola posset producere prolem, non concurrente viro; patet enim, quod isti non intelligunt, nec intentionem, nec verba Doctoris, quia vir et mulier sic sunt duae causae partiales ordinatae respectu prolis, quod vir est causa principalis et . mulier minus principalis. Si ergo virtus unius cresceret, etiam in millecuplo, adhuc esset talis causa . quod nunquam posset supplere vicem alterius causae. Dico ergo quodintellectus Angeli non sic concurrit cumin tellectu nostro, quia tunc unus intellectus non posset causare speciem intelligibilem sine alio, ut dictum est. Concurrunt ergo sicut duae causae ejusdem rationis, ita quod simul unitae perfectiorem causant effectum, quam una earum seorsum ; sicut duo calores uniti simul perfectiorem causant calorem quam seorsum sumpti, et si unus calor in duplo augeretur, posset supplere vicem alterius caloris: sic etiam intellectus Angeli, si in perfectione cresceret, posset supplere vicem intellectus nostri, quia ipse solus, una cum phantasmate, ita perfectam speciem intelligibilem posset causare, sicut modo facit cum intellectu nostro.
Occurrit tamen dubium, si intellectus agens ipsius Angeli posset causare speciem intelligibilem cum phantasmate hominis custoditi, intellectu agente ipsius hominis non concurrente? Videtur quod sic, quia si intellectus agens ipsius hominis custoditi hoc potest, multo fortius intellectus Angeli custodientis cum sit perfectior. Dico, quod in hoc nullum apparet impossibile, loquendo de specie intelligibili alicujus rei imaginabilis, quia etsi non possit causare speciem intelligibilem alicujus mere intelligibilis, non negatur tamen quin posset causare speciem intelligibilem rei imaginabilis, quia hoc non esset contra statum hominis custoditi. Dico tamen, quod de facto non causat speciem intelligibilem in intellectu agente ipsius non concurrente, quia amoto impedimento, intellectus agens hominis de necessitate naturae concurrit.
Dico ultra ad intentionem Doctoris quod non tantum Angelus potest partialiter causare speciem intelligibilem alicujus sensibilis, sed etiam potest partialiter causare cognitionem abstractivam rei, cujus est talis species, sic quod talis intellectio erit perfectior quam ut causata a solo intellectu hominis custoditi, et a specie intelligibili ; et pariformiter dicendum est de intellectu Angeli, et intellectu hominis respectu talis intellectionis, sicut dictum est de eis respectu speciei intelligibilis.
(i) Ad argumenta. Nunc solvenda sunt argumenta principalia. Primo arguit Doctor, probando quod aliquid possit operari immediate circa intellectum et voluntatem hominis custoditi, quia aliter frustra custodiret, nisi posset ipsum dirigere in actibus humanis, qui primo pertinent ad intellectum et voluntatem.
Respondet Doctor, quod non frustra custodit hominem; tum quia potest ipsum efficacius docere per signa sensibilia, quam aliquis homo ;tum etiam, quia perfectiorem speciem intelligibilem potest causare, ut supra patet ;tum etiam quia potest ipsum a daemonibus custodire.
Sed ex dictis occurrit aliqualis difficultas. Si Angelus potest partialiter causare speciem intelligibilem rei sensibilis in intellectu possibili hominis custoditi, an possit etiam causare volitionem in voluntate hominis custoditi, respectu alicujus rei sensibilis ? Et videtur quod sic, quia sicut se habet intellectus hominis custoditi, ut passum proportionatum respectu speciei intelligibilis rei sensibilis, et respectu abstractivae intellectionis ejusdem, ita videtur quod voluntas Angeli habeat voluntatem hominis custoditi, ut passum sibi proportionatum respectu volitionis rei sensibilis, et sic posset immediate causare volitionem alicujus rei sensibilis. Dico, quod non est simile de specie intelligibili, et intellectione abstractiva et volitione, quia voluntas hominis custoditi non videtur posse immediate moveri ab alia voluntate, recipiendo aliquam volitionem.
Dico secundo, quod etsi Angelus posset ipsam movere, non tamen moveret ut causa totalis respectu volitionis, sed ipsa voluntate concurrente. Si etiam tertio concedatur, quod posset ipsam movere ut totalis causa, respectu alicujus volitionis sensibilis, non autem respectu volitionis alicujus mere intelligibilis, forte nullum apparet impossibile. Ista tamen dicantur ut dubia. Caetera patent.