IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Refert sententiam Alberti negantis duas entitates positivas in ente generabili, quam late refutat. Primo, ex Philosopho. Secundo, rationibus. Tertio, ex Augustino, de quo late agit. 1. Phys. q. 19. 20. et 24. et 2. Phys. q.7.
Hic dicit una opinio (a), rem ge nerabilem et corruptibilem habe re in se tantum unam realitatem positivam: et quidam dicunt illam esse materiam, et quidam formam. Et differunt opiniones istae solum in voce et non in re, nam dicentes illam realitatem esse materiam, dicunt materiam proficere in gradu entitatis, non per aliquid extrinsecum, sed per suum intrinsecum. Exemplum de quantitate interminata, quae terminatur non per aliquid extrinsecum, sed per terminum intrinsecum ; sic forma non est terminus extrinsecus, sed intrinsecus materiae, quae licet sit terminus, non tamen est aliud a materia, et ipsa ut aliter et aliter terminatur, dicitur aliud et aliud compositum, et tamen omnes illi gradus sunt idem materiae identice.
Positio ista non videtur rationabilis (b), nec videtur esse secundum intentionem Philosophi. Arguo enim sic: In generatione naturali, secundum Philosophum primo de Generatione, semper aliquid corrumpitur, et aliquid generatur. Sed tunc accipit Philosophus quod in generatione (c), ex opposito fit oppositum, non quod oppositum maneat, sed aliquod commune utrique termino, quod vult esse materiam, quae non potest esse idem cum aliquo oppositorum, quia unum oppositorum non manet cum alio.
Sed respondetur (d), quod agens naturale requirit aliquid in quod agat, et hoc est terminus corrumpendus. Tunc igitur quando dicitur quod hoc fit illud, verum est: non tamen dicitur quod aliquid maneat ejus quod praefuit, quod sit commune illis, sed ita fit ex opposito, quod hoc totum fit hoc totum ; et ista videtur intentio Philosophi primo de Gen. ubi dicit quod in hoc distinguitur generatio ab alteratione, quia in generatione totum convertitur in totum, non sic in alteratione propter hoc, quod generabilia et corruptibilia sunt per se entia simplicia.
Contra (e) nihil prohibet effectum produci ab agente sine illo, quo praesente virtus agentis magis debilitatur quam fortificetur: sed praesentia contrarii in aere, quod debet corrumpi ab igne, magis debilitat virtutem ignis ad producendum ignem quam fortificet ; ergo ignis agens, qui praehabet in virtute sua totum ignem generandum, quia ignis generandus non est nisi quid simplex, secundum illos, non habens partem et partem realiter distinctas, poterit ignem generare, nullo contrario praesupposito.
Ex hoc idem arguitur aliter sic : Agens naturale potens in aliquem effectum totum, de necessitate producit eum, si non prohibetur, quia agens naturale non impeditum, de necessitate agit in quo llibet, quod est in virtute ejus activa, ut patet de forma quam producit et inducit necessario agens non impeditum, nec ab aliquo agente, nec ex parte passi: si igitur agens naturale habet aliquem totalem effectum in virtute sua activa, necessario ponet ipsum,si non fuerit impeditum, sed non impeditur nisi per contrarium corrumpendum. Si autem in corrumpendo, non sit aliquid non contrarium, quod de se sit pars compositi, sed totum est contrarium, agens non indiget opposito in producendo, nec oportet quod corrumpat, quia non corrumpit, nisi ut aliquid quod est in corrupto sit ipsius geniti, quia etiam ex ejus praesentia magis impediretur quam promoveretur in actione sua ; ideo enim agens non potest producere nisi corrumpendo,quia non habet totum effectum in virtute sua, et ideo oportet corrumpere aliquid, ut quod fuit aliquid alterius, scilicet corrupti,sit aliquid ipsius geniti; ergo, etc.
Praeterea (f) secundo sic ; Aliqua substantia est corruptibilis per aliquid intrinsecum sibi, per Philosophum, 7. Metaph. c. 5. sed nulla substantia, quae est forma simplex, est corruptibilis per aliquid sibi intrinsecum: ergo cum aliqua sit corruptibilis, hoc erit per aliquid intrinsecum, aliud a forma ; hoc non est, nisi materia, ut dicit Philosophus in eodem septimo, quod materia est, qua res potest esse et non esse.
(g) Dices, quod ideo est corruptibilis, quia habet contrarium. Sed hoc non valet, quia non habet contrarium alicui, ratione cujus sit corruptibile, nisi quia habet aliquid intrinsecum, ratione cujus habet posse non esse, quia scilicet per hoc potest recipere suum contrarium ; et hoc insinuat Philosophus dicens ibi, quod materia est illud, quo res potest esse et non esse. Et ratio est, quia est capax alicujus formae quam non habet, quae opponitur illi sub qua est.
Praeterea, si materia non est distincta a forma (h), non est possibilis aliqua mutatio substantialis. Probo per Philosophum 5. Phys. mutatio quaedam est de non subjecto in subjectum, alia a subjecto in non subjectum, alia de subjecto in subjectum. De non subjecto autem in non subjectum, est impossibilis,sed omnis mutatio est aliter se habentis: tunc sic: Generatio est mutatio de non subjecto in subjectum; igitur est ibi aliquid aliter se habens; sed si non est ibi materia, quae ponitur subjectum commune, igitur generatio non est a non subjecto in subjectum, nec corruptio a subjecto in non subjectum, hoc est, non erit in corruptione mutatio a forma in privationem, nec in generatione a privatione ad formam, si ibi non est subjectum materia, quia privatio non est nisi in subjecto apto nato.
Et si dicas, quod ignis, qui generatur vel corrumpitur, aliter se habet, non valet, quia nihil ignis manet ; ergo nec ignis aliter se habet, quia aliter se habere est conditio entis, ut patet 4. Metaph.
Et si dicas quare non potest converti totum in totum, ut ex toto generetur totum? Dico, quod bene potest hoc fieri, sed non generando, sed magis transubstantiando, sicut panis convertitur in corpus Christi, et ista conversio non est mutatio, ut dicitur in 4.
Et tunc respondeo ad auctoritatem, (i) quae est vocalis, cum dicitur: Generatio est mutatio totius in totum. Sciendum est enim, quod in aliis mutationibus extra substantiam, sicut in alteratione, non est mutatio totius in totum, quia ibino n est proprie aliquod totum: tamen eo modo quo est ibi totum, quasi per accidens et quadam aggregatione, eo modo est ibi mutatio totius in totum. Unde in 7. Metaph. dicit Philosophus, quod non generatur albedo, sed lignum album, tamen lignum album non est vere totum, nisi secundum quid, sicut nec acervus lapidum est proprie totum, sed partes vel lapides. S ed lignum est quoddam per se totum, et generatur totum per se, quod est per se unum, quotcumque formae sint in tali per se uno. Quia enim ignis est aliquod totum per se unum ens quod est generatum, et aqua similiter est quoddam totum, habens partes realiter distinctas, quae vere faciunt unum per se, ideo tota dicitur corrumpi vel esse corrupta, quando ex ea fit ignis; et hinc est, quod totum dicitur converti in totum, quia totum per se unum fit post corruptionem alicujus totius, quod vere fuit unum, et per consequens vere totum corruptum, quamvis subjectum maneat commune.
Item in omni entium genere (k) est reperire per se ordinem et statum, 2. Metaph. sicut patet in genere causae efficientis; in genere igitur causae materialis erit ordo essentialis, et sic in receptivis materialibus erit dare primum receptivum essentialiter: sed primum receptivum non est nisi ad primum actum, sed primus actus est substantialis: idem autem non recipit seipsum, sed oportet quod realiter distinguatur ab illo; ergo primum compositum erit compositum ex primo receptivo et actu primo realiter distincto ab illo.
(1) Praeterea, aliquod causatum est causatum a quatuor causis, quia si non, sequitur quod aliqua causa ultima causabit sine priori, vel erit dare quod materia non erit causa per se alicujus. Probatio, nullum causatum est, quin habeat formam; igitur si non est ex omnibus quatuor causis, sequitur quod vel non habeat efficientem sive finem, quae sunt causae priores quam sit forma: vel si habet illas, sequitur quod materia nullius erit causa: tunc arguo sic: si aliquod causatum est vere causatum, vere est a quatuor causis, sed materia non est idem causato; ergo causatum habet in se materiam et formam, quae sunt duae causae.
Aliquod causatum est causatum a quatuor causis; ergo sequitur, vel quod causa aliqua ultima causabit sine aliqua priore, puta sine efficiente vel fine, vel quod causa materialis non sit causa, quorum utrumque est impossibile. Primum quidem, quia in essentialiter ordinatis, non est ultimum sine primo ; secundum etiam, quia quod habet formam pro causa, habet similiter necessario materiam pro causa. Sed hoc est propositum, quia causa et causatum realiter distinguuntur ; ergo oportet ponere in composito generabili et corruptibili materiam aliam a forma.
Praeterea, substantia per se existens, dividitur in substantiam simplicem et compositam: sed composita non potest esse per se divisa contra simplicem, nisi habeat partem realiter differentem, et realiter distinctam a forma; ergo.
Praeterea, Augustinus lib.Confess. Duo fecisti Domine: unum prope te, et aliud prope nihil, quod vocat materiam ; forma autem non potest esse prope nihil. Similiter. 7. super Gen. ad litteram dicit idem.
Praeterea, Augustinus probat ibi materiam esse notam permutationem, quia oportet aliquid moveri, sicut dicit Philosophus ; propter quod dicit Commentator quod transmutatio fecit scire materiam.
Ad rationes oppositas, dico quod si forma substantialis non esset, nisi gradus intrinsecus materiae, sequeretur tunc quod per illos gradus, generabilia non distinguantur specie, quia isti gradus sunt essentialiter idem tertio, scilicet materiae, nec est alterius rationis secundum illos gradus.
Praeterea certum est, quod anima intellectiva non potest esse gradus intrinsecus materiae, quia ipsa est terminus creationis.