IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Hic dicit una opinio. Hic Doctor primo recitat duas opiniones. Prima est Richardi de Media villa, quodl. 4. quaest. 5. art. 1. Alia est Alberti Magni, quae duae opiniones tantum nomine videntur differre, utraque enim convenit in hoc, quod in generabili et corruptibili est tantum una realitas positiva; sed una dicit quod illa entitas est materia, alia vero dicit quod est forma. Prima enim dicit, quod in substantia generabili, puta in igne, nihil aliud est realiter nisi ipsa materia, ita quod secundum perfectum materiae dicitur alia et alia substantia naturalis, nam ut est asinus, dicitur materia perfectior, ut vero est ignis, dicitur materia imperfectior, ita quod ut est asinus, nihil sibi extrinsecum advenit, sed intrinsece dicitur asinus. Et ponunt exemplum de quantitate interminata, quae non dicitur terminari per aliquid extrinsecum, sed per aliquid intrinsecum, puta per puncta si est linea, quae sunt intrinseca ipsi lineae.
Alia opinio dicit idem simpliciter in re. Vult enim, quod ipsa materia ut aliter et aliter terminatur, dicatur terminus generationis. Si enim materia A sic perficitur in entitate, quod dicatur lapis, tunc ipsa ut sic terminata, dicitur terminus generationis ; ut vero alio modo terminatur, puta quod dicatur asinus, ipsa dicitur alius terminus generationis, sic tamen quod terminus generationis in re nihil aliud est, nisi eadem materia, sic vel sic terminata, et ut terminus generationis dicitur forma ; et sic istae duae opiniones volunt quod in composito generabili et corruptibili nihil sit realiter nisi ipsa materia, quae secundum aliam et aliam terminationem dicitur aliud et aliud compositum. Et si diceretur eis, nonne in composito naturali substantiali est forma realiter distincta a materia? Dicerent quod non, sed quod ipsa materia, secundum quod aliter et aliter proficit, quodammodo potest dici suscipere aliam et aliam formam, non quod in re sit alia et alia forma, sed tantum est ibi entitas materiae.
(b) Positio ista non videtur rationabilis, etc. Sic dicit Philosophus: Quando autem lotum transmutatur, non manente aliquo sensibili, ut subjecto eodem, sed quasi ex semine toto sanguis, aut ex
aqua aer, autex aere omni aqua generatio jam hoc tale, hujusmodi autem corruptio. Haec ille. Ubi vult expresse, quod quando ex aliqua fit aer aliquid, quod erat aquae, corrumpitur et generatur forma aeris, quae recipitur in materia ipsius aquae, ut patet ibi de differentia subjecti alterationis et transmutationis, ubi Commentator sic dicit: Alteratio igitur est, cum subjectum fuerit aliquid in actu, et fuerit transmutatum in aliqua specie qualitatis, verbi gratia, quod idem corpus aliquando sanatur, aliquando infirmatur, permanendo idem, transmutatio autem in substantia est, cum nihil in actu remanserit ex illo ex quo est transmutatio, quod sit subjectum illius rei, quoe in eo sit essentialiter et non accidentaliter. Haec ille. Ubi vult expresse, quod in transmutatione substantiali non maneat subjectum compositum ex materia et forma, ut cum ex qua fiat aer, quod maneat ipsa materia, ut etiam patet in text. sequenti.
(c) Sed tunc accipit Philosophus, quod in generatione ex opposito fit oppositum, ut patet primo de Generatione, text. com. 24. non quod oppositum maneat, sed aliquid commune utrique termino, quod vult esse materiam, etc. Unde Aristoteles text. com. 24. sic ait: Est autem hyle maxime subjectum quidem proprium generationis et corruptionis susceptibile. Haec ille. Et ibi Commentator in fine commenti: Nihil (inquit) remaneat in ea, supple transmutatione substantiali, quod sit subjectum essentialiter ei, in quod est transmutatio, et principaliter materia est subjectum illius transmutationis, subjectum autem aliarum transmutationum non dicitur materia, nisi secundum posterius. Haec ille. Istis praemissis patet ratio Doctoris per exemplum. Pono, quod ignis A agat in aerem
B, quae sunt opposita saltem virtualiter, dicimus quod ignis generatur ex aere, tanquam ex opposito, quia actione sua corrumpit formam aeris, et in materia quae erat sub forma aeris, producit formam ignis, et sic ipsa materia quae prius erat sub forma aeris, fit sub forma ignis ; et sic patet quando oppositum generatur ex opposito, quod remanet eadem materia communis, et quando oppositum generatur ex opposito, illud oppositum ex quo generatur aliud oppositum, non remanet in composito genito, patet, quia aer, ex quo generatur ignis, non remanet in ipso igne. Si igitur aer tantum realiter includeret ipsam materiam, et tantum esset materia, per te, sequeretur quod aer remaneret in igne genito, cum materia maneat eadem in genito et corrupto. Sequeretur etiam quod ignis non poterit generari ex aere, quia oporteret ponere aliquid corrumpi in eo, cum generatio unius sit corruptio alterius ; illud autem non esset materia, igitur esset aliqua entitas altera a materia. Patet etiam quomodo materia non sit eadem realiter alicui opposito, quia si materia aeris esset idem realiter formae aeris, non posset fieri sub forma ignis, quia tunc simul esset sub duobus oppositis.
(d) Sed respondetur. Ut clarius intelligatur ista responsio pono casum : Si ignis A vult producere alium ignem, puta B, non potest producere ipsum B nisi agat in aliquod oppositum, puta aerem corrumpendo illum, dicatur C; A ergo non potest producere B, nisi agat in C, corrumpendo illud, et sic concedunt quod unum oppositum sit aliud, id est, quod B sit ipsum C, nam corrupto ipso C per actionem A statim fit ipsum B, et non sequitur ex hoc, quod aliquid ipsius B remaneat commune C et B, sed totum ipsum C dicitur corrumpi per ipsum B; et haec videtur mens Aristotelis primo de Generat. text. com. 10. et 23. ubi distinguit generationem ab alteratione, quia in generatione totum transit in totum, id est, quod corrumpendo, totum corrumpitur, et generando, totum generatur ; in alteratione vero non, quia totum non transit in totum, puta quando album sit nigrum, quia remanet subjectum commune tam albedini quam nigredini ; et sic quando dicimus album fit .nigrum, tantum albedo corrumpitur, et remanet subjectum, et generatur nigredo in eodem subjecto.
(e) Contra. Hic Doctor arguit contra illud quod dicunt, scilicet quod agens naturale, puta ignis A non potest producere ignem B, nisi agat in aerem tanquam in oppositum, corrumpendo ipsum; et ratio stat in hoc, quia ex quo ignis per absentiam ipsius aeris contrarii magis fortificatur ad agendum quam per praesentiam ipsius aeris, patet, quia virtus agendo in contrarium magis debilitatur, cum agendo repatiaturl; ergo si ignis A potest producere ipsum ignem B agendo in ipsum contrarium, puta in C, et virtus illa magis vigoratur per absentiam contrarii. Si ergo de necessitate requiritur ipsum C tanquam oppositum in quod agat, non requiritur propter rationem ignis, cum per illud oppositum illa actio magis debilitetur ; ergo propter aliquid aliud requiritur et non propter aliud, nisi quia ignis A non potest producere formam ignis, nisi in aliqua materia, quae sit pars intrinseca compositi generandi. Illa autem materia non potest esse materia ignis generantis, quia tunc duae formae substantiales ignis essent in eadem materia) ergo oportet quod sit materia compositi corrumpendi, ita quod ignis A non requirit aerem ad producendum ignem B propter materiam ipsius aeris, quia expellit formam substantialem aeris, et in eadem materia producit formam ignis.
(f) Praeterea secundo sic. Secundo Doctor arguit ad principale intentum, probando quod in substantia generabili est aliqua res a materia, quae probatio fundatur super auctoritatem Philosophi 1. Metaph. c. 5. text. com. 22. Omnia (inquit) quae fiunt, aut a natura, aut ab arte habent materiam; possibile enim et esse et non esse eorum quodlibet, hoc autem est, quod in unoquoque materia, etc. Ubi habetur, quod aliqua substantia est corruptibilis per aliquid intrinsecum sibi, secundum aliam translationem sic dicitur : Omnia quae sunt, aut a natura aut artificio habent materiam, quodlibet enim habet potentiam ad esse et non esse, et haec in quolibet est materia. Haec ille. Ibi Commentator: Quodlibet enim, etc, id est, in quolibet enim eorum invenitur aliquid, quod potest recipere formam naturalem, aut artificialem, aut non recipere;et quod est tale, dicitur materia, et est illud ex quo est natura totius. Haec ille. Ex quo apparet, quod corruptio compositi est per materiam. Ratio ergo Doctoris stat in hoc, quia aliqua substantia naturalis est corruptibilis per aliquid sibi intrinsecum, sed nulla forma simpliciter est corruptibilis per aliquid intrinsecum sibi, quia tunc idem omnino simpliciter ageret in seipsum, corrumpendo se, quod est falsum: ergo si talis substantia est corruptibilis per aliquid intrinsecum, illud erit materia quae est causa corruptionis intrinseca, et sic in tali composito erit aliquid intrinsecum aliud a materia.
Adverte tamen de corruptione intrinseca. Nam aliquando est corruptio intrinseca in aliquo vivente per actionem unius partis organicae in aliam partem organicam, ut patet infra dist. 19. Aliquando est corruptio intrinseca per defectum alicujus necessarii, puta per defectum alimenti sequitur corruptio intrinseca viventis, ut patet a Doctore supra ; et de istis corruptionibus non intendit hic Doctor. Aliquando fit corruptio intrinseca compositi, quia una pars compositi appetit esse sub alia forma, sicut materia existens sub una forma appetit esse sub alia, et hoc est quod dicitur, quod materia inclinatur ad malum ; sed ex se non potest fieri sub alia forma per rationem aliquam sibi intrinsecam, sed per agens extrinsecum corrumpens formam sub qua est et generans aliam. Et hoc modo intelligit hic Doctor, quod ipsa materia est causa corruptionis intrinseca, sed si est causa corruptionis compositi, et ipsa est incorruptibilis, sequitur quod erit alia entitas in composito praeter materiam, quae erit corruptibilis, et illud erit forma.
Occurrit difficultas in hoc quod dicit Doctor, quod materia est causa corruptionis, quia in hoc videtur sibi contradicere. Nam in A. dist. 43. expresse dicit, quod forma est magis , causa intrinseca compositi quam ipsa materia, quia ex quo forma dat magis esse composito, sequitur quod per remotiones ipsius sit magis causa corruptionis compositi.
Dico, quod nulla est contradictio, quia aliter et aliter hic et ibi loquitur. Nam hic loquitur, quod materia est causa intrinseca corruptionis compositi, quia potest fieri sub alia et alia forma, et naturaliter appetit esse aliquando sub una, et aliquando esse sub alia ; et quia non potest esse sub alia, nisi per corruptionem alterius, ideo hic ponitur causa corruptionis. Ibi autem loquitur de corruptione absolute, quia tunc compositum, simpliciter dicitur magis non esse per corruptionem formae, quam per separationem materiae, quia ipsa forma magis dat esse in composito.
(g) Dices, quod ideo est corruptibilis, etc. Materia est illud, quo res potest esse et non esse, quia est capax alicujus formoe quam non habet, quoe opponitur illi sub qua est. Nam ut est forma aquae est capax formae ignis, quae forma aquae opponitur formae ignis, sed materia nulli formae opponitur.
(h) Proeterea, si materia non est distincta a forma, 5 . Physic. text. com. 7. ubi sic habetur : Omnis (inquit) mutatio est a quodam, etc. et infra: Aut enim ex subjecto in subjectum, aut ex subjecto in non subjectum, aut ex non subjecto in subjectum, aut ex non subjecto in non subjectum. Dico autem subjectum ex affirmatione monstratum, quia necesse est ex his quoe dicta sunt, tres esse mutationes, scilicet ex subjecto in subjectum, et ex subjecto in non subjectum, et ex non subjecto in subjectum; quoe enim est ex non subjecto non subjectum, non est mutatio. Haec ille. Prima mutatio est tantum secundum accidens, puta alteratio. Secunda dicitur corruptio, et tertia dicitur generatio, ut ipse exponit in textu.
Pro intelligentia hujus rationis est notandum, quod hic accipitur subjectum pro composito naturali, non subjectum autem pro materia prima, quae non est compositum naturale. Et quando dicitur, quod mutatio fit de non subjecto in subjectum, sic debet intelligi, quod sit de non ente completo in ens completum, quare mutatio hujus est generatio, quae est de non ente completo sive composito, in ens completum et compositum, et tali generationi nihil subjicitur nisi materia, quae est altera pars compositi substantialis. Et quando fit mutatio de subjecto in non subjectum, est corruptio quae fit ab ente composito sive completo in non ens completum, quia corruptio substantialis ultimo resolvitur in materiam, et sic illa materia est subjectum corruptionis ; materia ergo mutatur, quia aliquando eadem materia, quae est subjectum generationis fit subjectum corruptionis, deperdendo formam quam habet ; mutatio vero, quae est de subjecto in subjectum, est mutatio accidentalis ut alteratio, sicut dicimus quod album fit nigrum, subjectum enim albedinis mutatur in nigredinem, quia tunc fit subjectum nigredinis; mutatio vero facta a non subjecto in non subjectum, est simpliciter impossibilis, ut patet in textu Philosophi, et hoc magis patet a Doctore in 4. distinct. prima, quoest. 6. ubi ostendit praeteritum non praeterisse esse impossibile.
Nunc ad propositum arguitur, cum in mutatione de necessitate sit aliquid, quod aliter se habeat nunc quam prius, ut expositum est supra dist. 2. quoest 4. et generatio naturalis sit quaedam mutatio, sequitur quod in tali generatione subjiciatur aliquid, quod nunc aliter se habeat quam prius. Hoc autem non potest esse, nisi illud transeat a privatione ad habitum, quia si ante generationem, puta ignis, materia non erat subjectum generationis ignis, et nunc fit subjectum generationis ignis ; ergo nunc recipit aliquid, quod prius non habuit pertinens ad generationem naturalem, illud autem receptura non est ipsa materia, cum nihil idem recipiat seipsum ; nec pars ipsius materiae, quia tunc una pars esset receptiva alterius partis ejusdem rationis,quod est falsum, nec aliquid, quod est ejusdem rationis, potest mutari ad aliquid ejusdem rationis ; sequitur igitur quod ipsa materia, quae respectu generationis ignis aliter se habet quam prius, sit aliquid ab ipsa forma recepta pertinente ad generationem ignis, et illa erit forma naturalis, realiter distincta ab ipsa materia, quia proprie inter recipiens et receptum est realis distinctio.
(i) Et tunc respondeo ad auctoritatem, quae est vocalis, cum dicitur : Generatio est mutatio totius in totum, ut patet primo de Generat. text. com. 10. Transmutatur (inquit) hoc in hoc totum. Et Commentator : Generatio simpliciter est transmutatio rei secundum totum ex hoc in hoc, ut hoec aqua in hunc aerem. Hoc quidem patet text. com. 23.
Respondendo Doctor ad hanc auctoritatem dicit : quod in aliis mutationibus extra substantiam, etc. Stat ergo ratio Doctoris in hoc, quod loquendo de toto proprie et per se, quod est compositum ex materia et forma, dicit quod totum, puta ignis, qui dicatur A convertitur in totum, puta in aerem, qui dicatur B, potest dupliciter intelligi, vel quantum ad entitatem tertiam resultantem ex partibus essentialibus, de qua Doctor in tertio, dist. 2. et sic unum totum potest converti in aliud, et quando A convertitur in B, id est, quod tertia entitas A, quae vocatur totum resultans, corrumpitur et B, id est, illa tertia entitas illius B vere generatur, quod nihil aliud est, nisi quod in eodem instanti, quo forma partis ignis desinit esse, et per consequens illa tertia entitas ignis corrumpitur, in materia ignis per agens extrinsecum fit forma aeris, ex qua forma et materia resultat tertia entitas aeris, quae proprie generatur, et hoc modo totum convertitur in totum. Si vero intelligatur totum converti in totum quantum ad omnes partes totius, puta quod ignis A secundum partes essentiales convertatur in aerem B, ita quod in eodem instanti quo B generatur, tam materia quam forma ignis desinant esse; et hic sensus est falsus, quia tunc non solum forma totius desineret esse, sed etiam materia ipsius, et si agens naturale sic converteret, tunc de necessitate corrumperet materiam, quae est simpliciter incorruptibilis per agens naturale, non enim posset ipsam corrumpere, nisi annihilaret, quod est impossibile agenti naturali, tanta enim virtus requiritur in annihilando, quanta in creando, ut patet a Doctore in quarto, dist. 1. q. 1 et dist. 16. q. 2. Si etiam loquatur de toto in totum, scilicet de toto per accidens, quia in tali toto non est proprie tertia entitas absoluta realiter distincta a subjecto et accidente, tamen eo modo quo est totum, possumus dicere pariformiter quod totum convertitur in totum, puta hoc totum album convertitur in hoc totum nigrum, ita quod hoc totum album desinit esse album,et remanet subjectum et fit nigrum, quia cum nigredo informat subjectum, statim suo modo resultat nigrum, non potest autem totum per accidens converti in aliud totum secundum omnes suas partes. Propositio ergo Philosophi intelligenda est de toto per se et primo modo. Et dicitur converti totum in totum categorematice, id est, secundum tertiam entitatem, quae dicitur entitas totius, non autem syncategorematice, id est, secundum omnes partes, quae distinctio patet a Doctore in quarto, d. 11. (k) Item in omni entium genere. Hic redit ad principale intentum, probando quod in composito substantiali est aliqua entitas realiter distincta a materia pertinens ad esse compositi. Et probatio stat in hoc, quia sicut in omni genere deveniendum est ad unum primum, cum non sit procedere in infinitum, ut patet per Philosophum ubi supra, sequitur quod in genere receptivorum sit deveniendum ad aliquod receptivum, quod ita sit in se receptivum, quod nullo modo nec in se, nec aliquid ipsius sit receptum, quia tunc non esset simpliciter receptivum, cum illud sit simpliciter materia prima;cum ergo primum receptivum sit de necessitate ad primum actum receptum, ille autem actus simpliciter primus erit forma substantialis, et realiter distincta ab ipso receptivo, quia recipiens realiter distinguitur a recepto, cum ergo in substantia generabili sit recipiens et receptum, sequitur quod ibi erit aliqua entitas realiter distincta a materia, aliter sequeretur quod nulla esset substantia generabilis vere composita, sed tantum simplex, quod est inconveniens.
(1) Praeterea, aliquod causatum. Ista ratio stat in hoc, quod ex quo causatum realiter distinguitur a qualibet sui causa tam extrinseca quam intrinseca, ut patet a Doctore in tertio, dist. 2. et quatuor assignantur causae rerum naturalium, duae extrinsecae, scilicet efficiens et finis ; et duae intrinsecae, scilicet materia et forma ;cum ergo materia et forma sint duae causae intrinsecae entis naturalis, sequitur quod in tali ente sint duae entitates realiter distinctae per se invicem.