IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Objicit tripliciter contra doctrinam datam de entitate materiae, et rursus probat eamdem entitatem, quia res generabilis non est simplex, nec ex aliquo et nihilo; ergo ex aliquo et aliquo ; solvit tertium argumentum, et explicat quid sit unum per se.
Sed contra hoc objicitur, (p) quod scilicet materia non habeat tale esse in actu. Philosoplus enim primo de Generatione, arguit contra illos, qui ponebant subjectum generationis sive materiam, aliquod corpus in actu, quia tunc generatio, secundum Philosophum, non esset nisi alteratio, quia omne quod advenit enti in actu, est accidens: igitur eodem modo hic, si materia sit de se aliqua entitas in actu, vel actualiter distincta contra formam, et solum diceretur ens in potentia, quia receptiva actus completivi speciei. Quidquid igitur adveniret, constitueret unum ens per accidens cum eo: tolleretur igitur omnis mutatio substantialis per hunc modum.
Praeterea, (q) potentiale in omnibus aliis generibus a substantia, non est actu illius generis, patet in omni genere accidentis, nam susceptivum coloris nihil est in genere coloris: igitur in genere substantiae, receptivum istius generis, nihil erit generis Substantiae: igitur susceptivum formae substantialis, non est realiter distinctum a forma substantiali, quia illud receptivum non ponitur in aliquo genere, nec reducitur ad aliquod aliud genus quam ad Substantiam: non igitur realiter distinguitur a forma.
Praeterea (r) ex duobus entibus in actu, non fit per se unum ; igitur ex materia, quae secundum istum modum est in actu, non fieret per se unum cum forma, nec resultaret unum compositum, quod esset per se unum.
Respondeo ut prius, quod materia dicit entitatem aliquam positivam extra intellectum et causam suam, secundum quam entitatem, est capax formarum substantialium, quae sunt actus simpliciter, unde oportet, vel quod res generabilis et corruptibilis sit omnino simplex ut forma, vel componatur ex aliquo et nihilo, vel sit compositum ex aliquo et aliquo. Primum est absurdum, scilicet quod generabile sit simplex, et contra hoc sunt rationes superius factae. Secundum etiam est impossibile, scilicet quod aliquid componatur ex nihilo et aliquo: igitur sequitur necessario tertium, scilicet quod aliquid componitur ex aliquo et aliquo, sicut ex materia et forma: non est autem inconveniens quod in composito sit aliquid et aliquid, sicut non est inconveniens quod aliquid sit compositum.
(s) Et tunc ad argumentum tertium dico, quod sicut non repugnat per se uni, quod sit compositum, ita non repugnat ei, quod sit ex aliquibus actualibus entitatibus, realiter distinctis.
Sed dices, quod ita ex albo et ligno, potest fieri unum per se, quia quoddam compositum.
Respondeo (t) in ente communi, unitas vel est idem quod ens, vel est passio immediate consequens ens, et ideo non potest demonstrari de ente, quia si demonstraretur, aut hoc esset ex definitione subjecti, scilicet entis vel unius. Sed ista sunt transcendentia, et non habent definitionem, et ideo unitas in communi,vel passio immediata entis, quae est esse unum, non est potest demonstrari de ente, vel si esse unum sit passio mediata, illud ta men, per quod inest enti, non nobis notum. Sic etiam dico in speciali, unitas entis specialis, vel est passio immediata ejus, et secundum hoc cuilibet enti speciali immediate inest sua unitas, vel si inest ex natura alterius, illud non est nobis notum.
Quando ergo quaeritur, quare hoc compositum est per se unum? non est reddenda alia causa, nisi quia habet talem formam, qua est per se ens, ideo per se unum; et ita de composito, non est alia causa reddenda ; et ideo sicut ens per se potest esse simplex et compositum, sic nec repugnat per se passioni entis, scilicet suae unitati, esse simplex vel composita.
Sed dices, tu bene assignas rationem unitatis ex parte totius, quia scilicet totum ideo est per se unum, quia habet talem formam, et aliud est per accidens unum, propter talem formam. Sed quaero de partibus compositi, unde habent, quod istae dant esse per se unum, et aliae non?
Respondeo, Philosophus 8. Metaphys. quaerit, quare aliquid est unum, et dicit quod simplex est unum, quia statim est id quod est. Sed in compositis est dare aliquam rationem, et nescivit Philosophus aliam dare, nisi quia hoc est actus, et illud potentia, ita quod hoc est potentia essentialiter receptiva secundum totum genus suum, et illud, actus essentialiter perficiens aliud, et ideo ex his fit unum per se, scilicet ex materia et forma. Non sic est de subjecto et accidente, quia enim tam materia quam forma sunt causae intrinsecae entis compositi, ideo faciunt per se unum: albedo vero et homo non sunt causae intrinsecae, quia homo in ultima actualitate sua potest esse sine albedine, et ideo nec per se habet potentialitatem ad albedinem, et ideo tantum faciunt unum per accidens. Aliqua etiam constituunt unum tantum aggregatione, ideo posset esse unum aggregatione. Aliqua etiam sunt unum unitate ordinis, quia scilicet ordinantur ad unum.
Et si fiat altercatio, (u) sicut argutum est supra, quod ex actu et actu non fit unum per se, nec ex esse et esse, dico quod si accipias esse actu, ut distinguitur contra potentiam, secundum quod actus et potentia dividunt totum ens, sic dico quod materia potest dici in actu: et licet non dicatur actus, quia actus habet eam distinguere et denominare, posset tamen dici actus, secundum quod Aristoteles accipit actum in 6. et 8. Met. Si autem actus dividatur contra illud quod recipit actum, sic materia non est actus, quia est primum receptivum actus: tale autem oportet esse denudatum ab omni actu, quia est distinguibile per omnem actum, ut sic possit esse pars omnis entis. Cum igitur dicis, quod ex duobus entibus non fit unum, dico quod falsum est, quando unum est in potentia ad aliud, et similiter dicendum est de esse et esse.
Ad aliud argumentum primum, cum dicis quod generatio esset alteratio, ut probatur per Aristotelem contra antiquos, dico, quod antiqui ponebant corpus habens formam substantialem, esse materiam et subjectum generationis, ut patet primo de generatione ; alii scilicet terram, etc. et sequitur quod faciebant omnem generationem alterationem, sed .in proposito non pono quod materia sit actuata et distincta per aliquam formam substantialem.
Ad aliud de receptivo in genere substantiae et accidentis, dico quod si albedo poneretur compositum ex partibus essentialibus, secundum quod Philosophus videtur ponere 12. Met. principia proportionabilia, in omni genere, tunc est ad oppositum. Et si hoc non ponatur, pono tunc in accidentibus receptivum alicujus accidentis non esse ejusdem generis cum recepto, nec per se, nec per reductionem, et tunc etiam sequitur oppositum, quia potentiale et receptivum accidentis alicujus in uno genere alicujus generis prioris est actuale, ut receptivum in genere coloris, et universaliter in genere qualitatis, est aliquid actuale de genere priori, scilicet de genere quantitatis, ut superficies respectu colorum ; igitur potentiale et receptivum in primo genere, non potest esse de aliquo alio priori genere ; ideo oportet esse de eodem genere, scilicet de genere substantiae.