IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Materiam et formam esse primo diversa, (quia scilicet unum est receptivum, aliud receptibile) non secundum suas entitates absolutas, quia ens dicitur de eis in quid ex Scot. 1. d. 3. q. 3.
Sequitur (a) secundo videre, quomodo materia realiter distinguitur a forma; ubi dico, quod sunt omnino alterius rationis et primo diversa. Quod probo sic : Actus et potentia, quae sunt principia entis, sunt primo diversa , materia et forma sunt hujusmodi, ergo. Si enim esset ejusdem rationis cum materia, non competeret sibi dare esse, et si materia esset ejusdem rationis cum forma, non competeret sibi recipere esse. Si etiam aliquid formae includeretur in materia, forma quantum ad hoc non esset apta nata recipi, sed magis recipere, et sic forma non esset primum receptum, sed aliquid ejus esset non receptum, sed receptivum ; eodem modo, si aliquid materiae esset inclusum in forma, ipsa non esset primo receptiva, sed recepta, quantum ad aliquid sui;sic igitur sunt omnino alterius rationis et primo diversa inter se.
Quomodo igitur ex quo (b) sunt duo principia distincta et primo diversa possunt constituere aliquid unum simpliciter ? Dico quod quanto aliqua sunt magis distincta et diversa, formaliter, tanto sunt magis disposita ad fasiendum per se unum,quia in illa constitutione non requiritur similitudo in natura, sed proportio conveniens, quae potest esse inter primo diversa.
Dico igitur (c) quod mihi est contradictio, quod materia sit terminus creationis et pars compositi, et quod non habeat aliquod esse, cum tamen sit aliqua essentia. Quod enim aliqua essentia sit extra causam suam, et quod non habeat aliquod esse, quo sit essentia, est mihi contradictio.
(d) Objicitur etiam ab aliis contra dicta, per Commentatorem 8. Metaph. t. 15. ubi dicit, quod generans non facit aliud quam extrahere illud quo d est in potentia ad actum. Unde dicit, quod non largitur multitudinem, sed perfectionem ; sed si produceret aliquam actualitatem, quae prius non fuisset in materia, jam largiretur multitudinem, quod est contra eum: oportet ergo quod sicut fuit tantum unum in potentia, ita sit unum tantum in actu, et sic non erunt duae entitates absolutae in generato.
Respondeo, in generationibus et corruptionibus communiter concurrunt potentia objectiva et subjectiva, et ex potentia objectiva trahit agens ad actum, illud quod est in tali potentia, puta totalem terminum generationis, qui includit formam et materiam, dum est in potentia objectiva, sicut quando est in actu, habet utrumque; et hoc modo agensnon largitur multitudinem, sed perfectionem solum, sicut enim totus ignis est factus in actu, sic totus fuit in potentia, et haec est prima extractio ejus quod fuit in potentia objectiva. Secunda extractio est secundum quod agens de potentia materiae praeexistentis, et quae in fine generationis est pars compositi, educit formam quae est altera pars compositi, quae prius non fuit in actu, nec in re extra, sicut materia, et sic agens vel generans largitur multitudinem, loquendo de multitudine in actu; sic igitur generans largitur perfectionem, prout accipit totum terminum generationis, quod erat in potentia objectiva. Alio autem modo, accipiendo potentiam subjectivam, ut de qua extrahit formam, sic largitur aliquam multitudinem actualem.
Ad argumentum (e) primo dico, quod illa positio non facit ad propositum, quia Aristoteles non dicit eam ex intentione, sed arguendo ad partem falsam pro opinione antiquorum, quod patet primo ex processu litterae, quia postquam dixit, quod nec est quid, nec quale,etc. subdit : Sic quidem intendentibus accidit materiam subjectum esse, sed impos sibile, (f) sed non est modus Aristotelis subjungere, sed impossibile, suae determinationi. Esto tamen quod sit verum (g), auctoritas tamen solvit argumentum, ponit enim illa, quibus ens determinatur et distinguitur ; distinctio autem vel determinatio fit ab actu actuante et distinguente, qualis est forma, et nihil hujusmodi est materia.
Sed dices ultra (h) quod materia praedicatur de omnibus denominative, unde 7. Metaph . dicit Philoso phus, quod arca non est ligneum, sed lignea; ergo de nullo praedicatur essentialiter ; ergo si nullum est eorum quae sunt, erit nihil. Dico, quod ex hoc quod materia praedicatur denominative de aliquo, patet quod non est nihil, sed aliquid, quia nihil non denominat aliquid.
(i) Dico igitur, quod denominativa proprie dicuntur, quae differunt cadentia ab alio: patet in Praedicamentis. Casus autem iste potest esse, vel sicut accidentis ad subjectum, vel sicut formae ad suppositum ejusdem naturae: et secundum hoc, est duplex praedicatio denominativa. Una accidentis denominantis subjectum, alia formae, non acceptae in abstracto, nec secundum rationem quidditatis absolutae, sed quasi in concreto per cadentiam formae ad suppositum naturae propriae, secundum quod dicimus : homo est animatus, non ho mo est anima ; et isto modo omnia superiora dicuntur de suis inferi oribus, ut Socrates est homo, homo est animal, non homo est animalitas, vel Socrates est humanitas, Et sic eti am in proposito dicitur, quod materia est informata, non tamen, quod materia sit forma.
(lv) Ad aliud 5. Physic. quod move tur,etc. Dico, quod licet entitas actualis mobilis non sit mobili ratio recipiendi motum, sed magis ut est ens in potentia, est tamen actus necessario requisitus ad hoc quod moveatur: et sic loquitur Philoso phus dicens, quod movetur est, non quod haec sit conditio mobilis per se, sed per accidens, requisita tamen necessario ad motum. Per se autem conditio mobilis est esse in potentia, bene tamen potest esse aliquid conveniens alicui per accidens, et tamen necessario per accidens, quia non includitur in ratione formae illius, necessario tamen requisitum ad illud, quia sine illo, illud non esset, sicut privatio est principium per accidens natu rae, primo Physic. text. 66.
Ad probandum igitur quod generatio non sit motus, sufficit Aristoteli quod subjectum generationis non necessario est ens actu, sed est ens in potentia; subjecto autem motus, sive ei quod movetur, necessario conjungitur quod est ens actu, licet per accidens, ut dictum est.
(1) Ad aliud de materia, quod non est scibilis, etc. dico quod Philosophus indistincte et in universali loquitur de motu usque ad quintum librum, et ideo consideratio ejus de materia se extendit ad subjectum tam mutationis quam motus. Loquitur enim ibi de materia, ut est subjectum, non solum in generatione, sed etiam in alteratione, et ut habet ordinem ad transmutationem, sic nec subjectum motus nec mutationis est scibile per se, nec scitur per se, sed in comparatione ad aliud; sed non sequitur quod non sit alio modo scibile per se et secundum se; sicut ignis ut transmutatur localiter, non potest cognosci, nisi per comparationem ad locum, potest tamen cognosci alio modo et perfectiori, quam per comparationem ad locum. Intentio autem Philosophi est ibi quod quantumcumque materia vel subjectum cognoscatur, et sit cognoscibile in se et per se, est tamen cognoscibilis in comparatione ad formam.
(m) Dico igitur quod materia, secundum se in sua essentia est cognoscibilis, sed non a nobis. Primum patet, quia omnis entitas absoluta in se, est cognoscibilis: materia est hujusmodi: ergo. Habet enim ideam in Deo, vel ex parte objecti, vel secundum rationem ex parte essentiae, secundum aliam opinionem. Secundum patet, nam forma est magis cognoscibilis a nobis quam materia, sed forma non cognoscitur, nisi ex operationibus, igitur n c materia ; quanto enim est aliquid magis remotum a sensibus, tanto minus est a nobis cognoscibile: cognoscimus igitur materiam, ut dicit Commentator, per transmutationem. Videmus enim unam formam novam post aliam, quia videmus novam operationem, quae arguit novam formam; igitur subjectum transmutationis commune. manet, hoc est materia. Non igitur sequitur, est cognoscibilis in analogia ad formam ; igitur alio modo, vel in se, vel secundum se non est cognoscibilis.
(n) Ad aliud de actu, dico quod si accipis actum pro actu informante, materia non est actus: si autem accipias actum pro omni eo quod est extra causam suam, sic materia potest dici ens actu, vel actus. Sed secundum communem modum loquendi esse actu attribuitur et appropriatur formae. Ad ultimum, in oppositum patet, quomodo materia est ens actu, et quomodo non.