IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(d) Respondeo ad quoestionem, etc. Absolutum distinctum, et prius alio absoluto, potest esse sine contradictione sine illo ; sed materia prima est ens absolutum, realiter distincta a qualibet forma absoluta, et prior illa. Major probatur, quae ut clarius intelligatur, adduco aliquas instantias.
Prima, quia intellectio divina est quid absolutum, et realiter distincta a relatione rationis causata ab intellectu divino, et tamen non potest remanere separata ab illa, ut patet supra a Doctore dist.prima hujus.
Secundo, quia sustinendo quod Pater in divinis, vel persona Patris est quid absolutum in se, sive suppositum absolutum, ad quod Doctor videtur declinare in primo, dist. 26. certum est quod illud suppositum est prius supposito Filii, et realiter ab illo distinctum ;igitur poterit esse sine illo, quod tamen est impossibile.
Dico ad primum quod non est simile, quia talis intellectio realiter distinguitur, tamen non potest separari, quia ipsa causa productiva talis entis rationis de necessitate causat, ut patet a Doctore ubi supra. Non est igitur repugnantia ex parte intellectionis, sed est repugnantia ab intrinseco necessario consequente posterius, tamen non est repugnantia ex parte materiae, neque ex parte agentis supernaturalis, cum illud mere agat et libere conservet.
Ad secundum dico primo, quod loquitur Doctor de distinctis vere realiter, quae non tantum distinguuntur in persona et proprietate, sed distinguuntur etiam in natura, sicut Franci scus et Joannes. Modo in proposito, etiam sustinendo quod personae divinae sint absolutae, non tamen propriissime distinguuntur realiter, cum includant eamdem essentiam singularissimam.
Secundo dico, quod ista repugnantia non est ab intrinseco, non enim ex hoc quod persona Patris est talis persona absoluta repugnat sibi ratione suae entitatis formaliter esse sine persona Filii, quia si (per possibile vel impossibile) esset tantum una persona, esset perfectissima aeque sicut nunc, ut patet supra in primo
et in secundo, dist. 1. quaest. 1. Sed ista repugnantia est quodammodo ab intrinseco, quia memoria fecunda est de se ratio formalis necessario producendi Filium, ut patet in primo, dist. 2. et d. 8. et quia illa perfectissime reperitur in Patre, ideo Pater mediante illa necessario producit Filium ;non potest igitur esse persona absoluta Patris sine persona absoluta Filii, quamvis sit prior propter necessariam productionem ipsius Filii. Et propositio Doctoris sic debet intelligi : absolutum realiter distinguitur ab alio, et prius eo quantum est ex parte sua, et ratione sua entitativa potest existere sine tali posteriori, et quod detur aliquod absolutum quod sic non possit existere, hoc non erit propter rationem suam formalem et intrinsecam, sed magis per aliam rationem extrinsecam.
(e) Item quidquid Deus, etc. Haec est secunda ratio principalis. Ut ista ratio clarius intelligatur, Doctor supponit aliqua. Primo, quod ipsa materia sit ens absolutum, patet,quia compositum constitutum ex materia et forma est vere ens absolutum ;ergo partes intrinsece constituentes sunt absolutae. Secundo, supponit quod actio divina prius terminetur ad materiam quam ad formam, patet, quia ipsa praesupponit ut receptiva formae. Tertio, supponit quod ipsa forma non dat esse essentiale materiae, ut patet in littera. Si modo intelligeretur quod esse existentiae materiae esset effectus formalis ipsius formae informantis materiam, argumentum non concluderet, quia a ulla potentia potest fieri effectus formalis alicujus esse sine illa, et multo minus existere; impossibile enim est album esse sine albedine, supplet enim Deus omnem causam secundam, scilicet effectivam et finalem, sed non formalem, quia supplendo causam formalem est esse
illius, si intelligatur quod esse existentiae materiae sit causatum ab ipsa forma adveniente materia, argumentum concluderet, quia Deus posset dare sibi tale esse absque forma, cum possit supplere causalitatem cujuscumque causae secundae. Sed iste non est sensus litterae , quia forma in materia nihil causat vel efficit, ut patet a Doctore in isto 2. dist. 25. dat enim tantum tale esse formale.
Si vero sic intelligatur quod ipsa materia prima non potest produci in esse actuali existentiae, et non potest habere illud, nisi actu sit forma, contra, quia creatio divina prius terminatur ad esse existentiae materiae ; ergo potest conservare illud absque omni alio, quod non pertinet ad esse illius, et quod est posterius et realiter distinctum, sed forte ad mentem illorum, qui dicunt quod totum esse est a forma, si intelligunt illud esse ipsam formam, sequitur quod materia in se nihil est, cujus contrarium probatum est in ista distinctione, quaest. 1. Si vero intelligant, quod ipsa forma causat esse in materia, stat ratio Doctoris.
(f) Item quod Deus immediate creat, immediate conservat vel potest conservare, sed materia est terminus creationis, ut patet per Augustinum 13. Confess. et sic immediate creatur a Deo. Tum, quia non potest subesse causalitati agentis creati, cum sit simpliciter primum in entibus. Tum, quia non potest produci, nisi per creationem, et nulla creatura potest creare, ut probat Doctor in quarto dist. 1. quaest. 1. et sic sequitur quod a solo Deo sit creata; tunc ultra, sed entitas absoluta, quae est a solo Deo sine aliqua alia entitate absoluta, a posteriori potest immediate conservari a Deo, quia sicut Deus potest creare A sine B, ita potest ipsum conservare sine B. Si enim potest creare aliquod prius absolutum sine aliquo posteriori a quo realiter distinguitur, potest etiam illud conservare sine tali posteriori, cum a tali posteriori nullo modo dependeat, nec in esse nec in conservari. Tum etiam, si potest creare materiam primam in aliquo instanti priori sine forma, potest etiam ipsum conservare pro quocumque instanti priori sine forma, quia conservare rem et eamdem creare sunt penitus idem ex natura rei, ut supra patet distinct. 2. quaest. 1. patet etiam in quodlib. quaest. 12.
(g) Item, non est necesse Deum velle aliud a se absolute, et de necessitate, ut clare probat Doctor in primo, dist. 8. quaest. ult. Si ergo vult necessario formam esse ad hoc quod velit materiam esse, etc. patet, quia si non potest velle materiam esse sine forma, hoc erit, quia inter materiam et formam est simpliciter necessaria connexio. Sed non apparet talis necessitas, etc. et quod sibi determinat aliquam speciem, sibi determinat aliquod individuum illius speciei; patet ista, quia si Franciscus necessario determinat sibi animam sensitivam, sibi necessario determinat hanc animam singularem, ita quod sicut impossibile est ipsum esse sine anima, ita est impossibile esse sine hac anima ; ergo si materia prima determinat sibi genus formae, de necessitate sequitur quod determinat sibi aliquam formam, sine qua impossibile est ipsum esse, et sic patet ista ratio cum confirmatione sequenti, quae in re est eadem cum ista ratione.
Contra hanc rationem nonnulli instant dicentes, quod corpus determinat sibi locum, et tamen non sequitur quod determinet sibi hunc locum, vel illum. Et similiter, et substantia materialis determinat sibi genus quantitatis, et tamen non sequitur quod sibi determinet hanc quantitatem.
Dico breviter, quod istae instantiae nihi valent quia Doctor loquitur de determinatione sibi necessaria ; si enim corpus determinaret sibi locum de necessitate esset in tali vel tali loco, sed quia contingenter determinat sibi locum, ideo contingenter potest esse in tali et tali loco, et sic potest esse in omni loco, ut supra patet dist. 2. q. 5. et clarius in q. 11. quodlib. Hoc idem dico de quantitate.
(h) Et si quaeras, ubi esset illa materia sine forma. Haec littera est satis clara, esset enim in loco tantum definitive, sicut et substantia Angeli est in loco definitive, ut supra patet dist. 2. quaest. 5. et si ipsa fieret extra universum in nullo loco esset definitive, sicut nec Angelus si fieret extra universum.
(i) Si quaeras etiam, an habeat paries ? Dicit Doctor quod habet partes substantiales sive entitativas, et non haberet illas per quantitatem, cum ponatur separata a quantitate. Sequitur:
Si dicas, quod est ens in potentia, etc. Dicit, quod hoc est falsum, quia sicut homo habet essentiam propriam extra omnem intellectum, sic et esse, id est, quod sicut habet essentiam propriam in esse reali et actuali, ita existentiam propriam in esse reali et actuali, cum ponatur gradus ejus intrinsecus, ut supra exposui distinct. 3. quaest. 1. Sequitur :
Si etiam dicas, materia sic existens sine forma, etc. Dicit Doctor quod talis respectus est idem realiter materiae, ut supra patuit, dist. 2. quaest. 5. in proposito autem loquitur de forma realiter distincta ab ipsa.
Multi nituntur reprobare positionem Doctoris, inter quos est magister Augustinus Suessanus in sua Physica; primo, quod materia dicit aliquam entitatem realem realiter distinctam ab omni forma naturali ; et secundo, quod ipsa materia potest existere sine forma. Sed nec rationes Doctoris fideliter replicat, et minime ejus argumenta concludunt, ut patet intuenti illa in sua physica; tamen pro junioribus adduco illas singillatim eas solvendo. Prima ergo ratio principalis secundum istum ad probandum quod materia sit ens reale realiter distinctum a forma, erat, quod ipsa est subjectum transmutationis, et manet eadem sub utroque termino, ut declaratum fuit supra, sed ipse arguit sic : subjectum in transmutatione substantiali non manet idem secundum quid, cum transmutatur ab uno accidente ad aliud: ergo materia prima, quae est subjectum in transmutatione substantiali, manebit eadem secundum esse simpliciter. Argumentum concludit a majori, sed negatur antecedens et probatur ab ipso, quia subjectum in transmutatione accidentali non manet idem secundum quid, sed variatur secundum aliud et aliud accidens ; sed hoc non valet, quia subjectum in transmutatione substantiali non manet idem secundum quid, et manet idem simpliciter, et non secundum quid, nam idem homo albus aliquando est albus, aliquando niger. Si dicat, quia album fit ex nigro, ut patet ex primo Physic. et tamen nigrum non manet idem, ut patet, hoc nihil est, quia aliud est fieri aliquid ex aliquo tanquam ex opposito, et aliud est fieri tanquam ex subjecto. Primo modo non manet idem, sed bene secundo modo, et hoc satis fuit dictum supra dist. ista, quaest. 1. et in primo, dist. 2. et sic dico de transmutatione substantiali, quod illud ex quo fit aliquid tanquam ex opposito, non manet simpliciter idem, sed illud ex quo fit aliquid ex subjecto transmutationis simpliciter manet idem. Si etiam intelligat, quod subjectum in transmutatione accidentali non manet idem quantum ad respectum quem prius habuit, puta ad albedinem,
quando fit sub nigredine, admittitur ; ergo non manet idem secundum esse suum absolutum, negatur consequentia. Hoc idem dico de materia.
Si vero dicat quod subjectum transmutationis accidentalis dicitur subjectum secundum quid, et subjectum transmutationis substantialis est subjectum simpliciter in se loquendo, dico, quod primum est magis ens quam secundum, cum primum sit substantia completa, et secundum substantia incompleta, quae est materia, et hujusmodi substantia semper manet eadem. Si vero dicatur secundum quid ratione termini recepti, tunc verum est quod subjectum primo modo est subjectum secundum quid, cum dicatur subjectum tantum respectu accidentis recepti, et aliud simpliciter, cum recipiat formam substantialem: sed quomodocumque accipiatur ista substantia in se et secundum esse reale, semper remanet eadem.
Secundo arguit ad idem, et dicit quod si materia esset vere ens absolutum et existens, habens proprium esse, tunc non esset una numero per privationem omnium formarum, quod est contra Aristotelem 10. Metaph. ubi Averroes com. 28. dicit quod materia cognoscitur negative, et vult ibi, quod Commentator dicat quod cognoscatur una numero per negationem omnium formarum, sed hoc nihil est, quia materia prima est vere una numero per propriam haecceitatem ; sed pro statu isto non potest cognosci in se, et quomodo cognoscatur a nobis quod sit una numero, patet quod per negationem omnium formarum. Et quia videtur quod ipsa forma distinguat materiam, dico, quod si materia est separata ab omni forma, et posito quod sit una numero per negationem omnium formarum, id est, quod cognoscatur sic, ergo in se non est una numero, negatur. Non enim vult Aristoteles neque Commentator quod unitas numeralis materiae sit tantum carentia vel privatio formae, quia tunc esset simpliciter nihil, sed vult quod ex hoc cognoscatur distincta numero propter distinctionem formarum, et sic materia cognoscitur per transmutationem formae, et tamen in se est etiam cognoscibilis, ut patet supra ; ita vult quod cognoscatur una numero per negationem cujuscumque formae, sed non vult quod negatio formae sit ratio formalis, quare materia sit una numero, et sic decipitur hic. Aliud enim est dicere, quod hoc cognoscitur per A, ergo est aliud A, et aliud est dicere habet esse tale per A. Patet, quia substantia cognoscitur per aliquod accidens, loquendo de aliquali cognitione semper ; ergo substantia habet esse per accidens, hoc falsum est, et sic materia cognoscitur una numero negatione formarum, ut dicit Aristoteles et Commentator ubi supra ; ergo habet esse unum solum per negationem formarum, ita quod talis negatio sit ratio formalis constituendi illud in esse numerali, nec Aristoteles nec Commentator hoc dicunt, et multo minus ab eorum dictis elici potest.
Tertio arguit contra illam rationem, qua probat Doctor quod materia ex quo causat compositum absolutum reale, ergo materia habet esse positivum et absolutum, ita quod sicut forma nec in suo esse, nec in causando compositum dependet a materia, ita similiter nec materia in suo esse nec in causando compositum dependet a forma, ergo habet proprium esse. Iste arguit non intelligendo mentem Doctoris, quia accipit istam majorem : Illa quae sunt ex aequo principia et causa alicujus effectus, in suo genere causae, neutrum, quantum ad suum esse, dependet ab alio ; sed dominus Augustinus addit istam minorem : Agens et finis sunt causae rerum naturalium ex aequo, quaelibet in suo genere causae, quod admitto ; addit, ergo neutrum secundum esse dependet ab alio, et sic efficiens secundum suum esse non dependet a fine, nec finis ab efficiente, quod est contra Aristotelem 2. Physic. text. com. 30.
Dico, quod efficiens quantum ad suum esse nullo modo dependet a fine, ut a causa finali, quia causa finalis tantum causat metaphorice, scilicet inquantum amata et desiderata, ut exposui supra, in secunda distinctione primi. nec finis quantum ad suum esse in causando dependet ab efficiente, cum finis inquantum causa finalis, sit prior efficiente. Et si loquatur de fine producto, de quo ibi Aristoteles, talis finis productus non est causa finalis, quia causa finalis, ut hujusmodi, praecedit efficiens et omnem effectum efficientis productum propter illum finem propter quem agit, ut est causa finalis ; et sic patet quod non intelligit nec mentem Doctoris, et multo minus, etc.
Quarto arguit contra istam rationem, qua probatur materiam habere verum esse et proprium, quae talis est : Omne prius absolutum habet esse sine posteriore ; sed materia absoluta, et prior forma, et composito, habet esse absolute, et non ab ipsa forma. Licet Doctor faciat hanc rationem quam tenet, quod scilicet materia possit existere separata sine forma, non tamen facit istam, probando absolute quod materia habet proprium esse sine forma, quia hoc probavit aliis rationibus: et sic patet, quod non adducit hanc rationem ad mentem Scoti, quia praesupponit Scotus in ista ratione, qua vult probare quod materia possit existere sine forma, quod illa habeat proprium esse absolutum prius ipsa forma, si tamen ista ratione utitur Augustinus ad probandum pro opinione Scoti quod materia prima habeat proprium esse, ipse addit unam minorem ad majorem: omne prius absolutum, etc. Sed forma elementaris est prior absoluta in materia, ipsis primis qualitatibus, et distincta realiter ab illis ; ergo habet esse et existentiam propriam independentem ab ipsis qualitatibus. Consequens est contra Aristotelem 2. de Generat. et etiam contra eos, aliter non implicaret contradictionem, formam elementarem esse et existere in materia sine primis qualitatibus, quod Aristoteles derideret, et ita haec positio non est peripatetica. Sed valde miror, quia Scotus expresse vult, quod talis separatio materiae a forma sit tantum per voluntatem divinam, et non per potentiam naturalem, et sic non dicit quod haec positio sit peripatetica, et sic concedo quod Deus posset facere formam elementarem in materia, puta formam substantialem ignis sine omni qualitate elementari, si tamen talis qualitas distinguatur realiter, et idem concedo de omni alio absoluto priori et realiter distincto a posteriori absoluto.
Deinde Augustinus arguit contra rationes Scoti probantis, quod materia possit existere sine forma per divinam potentiam, et dicit quod illae rationes Scoti sunt Theologicae, et sic intromittit se arguendo contra rationes Theologicas, et arguit primo contra sccundam, quae talis est: Quidquid potest Deus facere mediante causa secunda, etc. ipse arguit non intelligendo rationem Doctoris, et addit istam minorem : sed Deus facit parietem album mediante albedine ; ergo potest facere ipsum album sine albedine, et patet quod non intelligit hanc rationem, quia Doctor non dicit quod Deus possit facere effectum formalem sine sua causa formali, ut patet supra in exponendo rationem. Addit etiam Augustinus, sed calor potest calefacere et efficere ignem formaliter calidum: ergo
Deus poterit facere ignem calidum sine calore, quod est contra eos, quia non potest Deus supplere vicem, ut ipsi dicunt, causae formalis ; sed patet quod non intelligit rationem Doctoris, et secundo verba sua implicant, cum dicit quod calor potest calefacere et facere ignem calidum, nam effectus formalis non dicitur effective fieri a forma ; non enim albedo effective producit album, sed agens producens albedinem in subjecto producit album; albedo enim respectu albi tantum concurrit ut causa formalis, et nullo modo ut causa effectiva, et sic patet, quod verba sua implicant.
Deinde arguit contra tertiam, quae talis est : Quidquid Deus potest immediate producere distinctum ab alio, potest ipsum conservare sine alio, et ipse addit hanc minorem : sed Deus de facto creat omnes animas brutorum in materia sine dispositionibus qualitativis et quantitativis apud eos in eodem libro, cum ab agente naturali sinti; ergo illas potest conservare in materia sine dispositionibus qualitativis et quantitativis, quod est falsum. Sed judicio meo oportuisset, ipsum melius vidisse doctrinam Scoti ; non enim dicit, quod Deus creat animas in materia sine dispositionibus, vide expresse, ubi tractat hanc materiam dist. 18. secundi, quem locum ipse allegat, cum hujusmodi materiam in nullo alio loco hujus secundi tractet. Patet etiam in 4. dist. 10. contra opinionem illorum, qui volebant, quod corpus Christi in Eucharistia esset reductum ad minimam quantitatem, et subtilius in 4. distinct. 12. Si tamen hoc Doctor diceret, quod posset facere animam, puta equi in materia sine hujusmodi dispositionibus,non esset inconveniens, ut ipse dicit quod possit eam conservare. An modo Deus possit facere hujusmodi animas in materia sine talibus dispositionibus, est alia difficultas. Et quod dicit, quod creat ipsas animas sine dispositionibus hujusmodi, cum illae ab agente sunt: Si intelligit quod Deus producit ipsas formas in materia ultimo disposita ab agente naturali, quod concedit Doctor in 2. dist. 18. et quod ipse Deus non efficiat illas dispositiones, transeat; sed non sequitur postea, ergo Deus potest facere ipsas animas in materia nullo modo disposita, quia licet Deus possit creare ipsam animam,et simul creare dispositiones convenientes in materia, si tamen creat ipsam animam, non creando hujusmodi dispositiones necessarias, dico quod nunquam creat animam in materia ipsam informando, nisi prius talis materia sit disposita vel ab agente naturali vel supernaturali.
Item arguit contra quartam rationem, quae talis est, quod si materia determinat sibi formam de necessitate, ergo determinat sibi aliquam de necessitate; patet, quia si determinat sibi genus de necessitate, ergo de necessitate aliquam speciem, et si aliquam speciem, ergo aliquod individuum. Addit Augustinus, sed corpus determinat sibi locum in genere,ergo locum in specie; ergo locum hunc vel illum, quod eos concedere non credo. Dico absolute, quod si corpus de necessitate determinaret locum in genere, de necessitate determinaret sibi hunc locum vel illum, et sic concedo quod sicut Deus potest facere materiam existere sine omni forma, ita potest facere substantiam corpoream actu existere sine omni loco, et extra omnem locum, ut patet supra in dist. 2. et expresse in quodlib. q. 11. Addit Augustinus sic dicens : Amplius addo, sed A corpus continuum limitat sibi partem divisibilem, aliter non esset continuum, 6. Physic. et 1. de Generat. ergo limitat sibi locum in specie; ergo partem aliquam in numero, quod ipsi, ut credo, non concederent, potest enim continuum aliquod, ut A adhuc remanere continuum sine illa parte ; patet quod nihil concludit contra Sentum, Si enim intelligit de corpore, puta de substantia corporea, ut praecedit omnem quantitatem, clarum est quod si determinat sibi quantitatem in genere, quod etiam hanc quantitatem vel illam, et si non determinat sibi de necessitate hanc vel illam ; ergo nec in genere, et sic concedo quod posset Deus facere substantiam corpoream separatam ab omni quantitate, et accipio substantiam corpoream, quae potest esse immediate subjectum quantitatis, quae est substantia composita ex forma et materia substantiali. Si vero accipit corpus continuum, ut includit substantiam corpoream et quantitatem simul, quia continuitas est ratione quantitatis, si sic intelligat quod corpus continuum, puta bicubitale, determinat sibi quantitatem in genere, de necessitate sequitur quod determinaret sibi tantam partem, puta bicubitalem, et si non determinat sibi illam de necessitate vel aliam, ergo nec in genere ; et sic patet quod istae rationes Augustini sunt valde frivolae.
Deinde arguit contra ultimam, quae talis est : Quidquid contingenter se habet ad aliquod genus, contingenter se habet ad aliquam speciem, et contingenter ad aliquod individuum. Ista major est Doctoris et vera. Sed ipse Augustinus addit, sed caliditas contingenter se habet ad gradus, sive intensionis sive remissionis ; ergo potest esse sine gradu remissionis vel intensionis, quod non concederent. Dico, quod si hoc esset verum, quod se haberet contingenter ad intensionem et remissionem, quod etiam contingenter se haberet ad hunc gradum et hunc,et sic posset fieri sine omni gradu intensionis et remissionis.
Sed dico absolute, quod non contingenter se habet ad totum genus intensionis, quia forte aliquis gradus intensionis erit gradus intrinsecus alicujus individui, qui non distinguitur realiter ab eo cujus est gradus, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. Item, Augustinus respondendo ad argumenta Doctoris concedit quod ipsa materia habet esse essentiae, et esse existentiae ab ipsa forma, non tanquam a causa effectiva, sed tanquam a causa formali, et sic glossat illam propositionem Scoti quod Deus potest supplere omnem causam secundam effectivam; et dicit quod tale esse materiae distinguitur realiter a forma, et quod tamen non sequitur quod possit habere proprium esse ab illa separata, quia tunc haberet esse independens. Iste Doctor, aut contradicit dictis suis, aut oportet ipsum concedere quod si materia habet esse realiter distinctum a forma, quod possit esse sine forma. Primum patet, quia si vult quod esse materiae sit effective a forma, contradicit sibimet, quia concedit quod Deus potest supplere causam effectivam ; et etiam expresse vult ibi quod ipsa materia habet esse suum a forma, sicut dicimus quod album habet esse ab albedine, quod non potest intelligi, nisi de effectu causae formalis ; et ultra, posito quod sibi non contradicat, falsum est quod ipsa materia habeat suum esse a forma, ut a causa effectiva, ut supra exposui, et si habet esse effective a forma, cum sit ens absolutum et distinctum realiter, quare Deus non potest facere illam sine forma ? Si vult quod habet esse a forma non effective, sed habet esse tanquam a causa intrinseca formali ipsius materiae, sed hoc non, quia materia tunc vere esset composita et corrupta tali forma, corrumperetur talis materia, et sic generationi naturali nihil subjiceretur ut pars intrinseca ipsius geniti, quod est manifeste falsum, et improbatur supra dist. 12. q. 1. hujus,quia est expresse contra Aristotelem, ut ubi patuit. Et ultra, si ipsa materia nihil aliud est, nisi effectus formalis ipsius formae, tunc corrupta illa forma, corrumpitur et tale, quia corrupta causa formali, corrumpitur effectus illius, et sic nihil materiae remaneret.
Et si vis dicere ut ipse dicit, quod in ipsa parte nos procedimus ex crassa imaginatione, vel quia habemus imaginativam supra cogitativam, quod materia, quae erat cum A, supple cum forma desinit esse secundum identitatem numeralem positivam, et materia sub B incipit esse alia propter aliam unitatem numeralem positivam, supple propter formam sibi advenientem, et sic vult iste quod separata forma nihil materiae remanet, ad quod sequuntur multa inconvenientia. Quia si ipsa materia, ut dicit, ut est separata ab omni forma est tantum ens privativum, et nullo modo positivum, sequitur quod compositum naturale ex materia et forma tanquam ex partibus intrinsecis erit partim positivum partim privativum, quod negaret Aristoteles primo, Physic. Si dicat, quod materia, ut est in composite, habet esse positivum, aut illud positivum est a composito, et sic esse positivum compositi non dependeret a materia, quod est falsum, et cum causet compositum partialiter et intrinsece, causat ut prior ipso ; aut ergo ut ens privativum, et tunc compositum habebit esse privativum a materia tantum , aut ut ens positivum, et habetur propositum ; aut illud esse positivum est a forma, ut causat, ergo materia prima, ut causat compositum, dependet a forma, quod est inconveniens. Tum etiam, quia illa forma producta,quae dat tale esse materiae, quaero a quo producitur ; non ab agente naturali, quia tale praesupponit materiam in quam agat, quae est receptiva ipsius formae, modo privatio non potest recipere formam substantialem ; tum etiam, quia agens naturale educit formam de potentia materiae, aut ly materia est tantum privatio, et tunc educeret illam de nihilo.
Si dicis, quod illa privatio non est simpliciter nihil, quia est negatio in subjecto apto nato, quaero tunc in quo fundatur talis negatio, certum est quod non in alia privatione, quia quaero de illa alia, et sic esset processus in infinitum,aut fundatur in ente positivo, et sic habeo propositum, quia illud tale non est nisi materia. Tum etiam, si agens naturale non praesupponeret aliquod ens positivum tanquam subjectum receptivum suae actionis, tunc produceret effectum de nihilo simpliciter, et sic crearet. Nec valet dicere, quod praesupponit aliquod oppositum, puta ignis aquam in quam agat, et tale oppositum totaliter desinit esse, quando producitur novus ignis ; si sic, si aqua totaliter desinat esse, et nihil aquae positivum remaneat, igitur annihilatur, et annihilans ipsam posset creare, quia tanta virtus requiritur in annihilando, quanta in creando, ut probat Scotus in 4. dist. i. q. 1. et dist. 16. q. 2. Nec valet dicere quod remanet ens positivum, quia privatio fundatur in aliquo, ut dixi supra. Non sequitur etiam quod ignis producens ignem agendo in aquam, tanquam in oppositum creat ipsum, quia nihil ipsi praesupponit, quod pertineat ad esse ipsius. Et quod dicatur tantum praesupponere oppositum quod corrumpat,ad hoc ut agat, et quod praesupponat materiam tanquam receptivam formae, exposui supra dist. 12. et sic patet quomodo non habemus crassam imaginationem, sed lucidissimam, et multo minus imaginativam supra cogitativam, quia non tenemus illam opinionem maledicti Averrois quam tenet de cogitativa, et multi ejus sequaces, minus quam recte sentientes. Et quod dicit ipse, quod haec est responsio Averrois 10. Metaph. text. com. 28. quod materia prima, ut est separata ab omni forma, est una numero, non tamen positive, hoc expresse non habetur ab Averroe, et vide expositionem supra, quia vult quod cognoscatur materia, quod sit una numero per privationem formarum, ut supra exposui.
Deinde respondet ad primum argumentum factum a Doctore in 2. dist.12. q. 2. quo probat materiam posse existere sine forma: Omne absolutum, etc. negat minorem, quod materia sit ens absolutum, quia materia et forma dicuntur ad aliquid, 2. Physic. cap. 26. sed salva semper pace, ipse non intelligit, nec Aristotelem, nec Commentatorem. Quaero enim, aut sunt ad aliquid essentialiter, et sic tantum sunt duae relationes, et sic compositum naturale constitutum ex illis erit tantum ens respectivum, aut sunt ad aliquid denominative, sicut pater et filius ; ergo fundamenta eorum sunt entia positiva absoluta. Intelligunt enim Aristoteles et Commentator quod sunt tantum ad aliquid denominative, se habent enim ut recipiens et receptum. Deinde dicit quod major illa non est vera, nisi de priori, quod nullo modo est posterius ; modo materia est prior forma in genere suo, hoc est in genere causae materialis, et posterior, quia forma est prior illa in genere causae formalis. Credo enim quod se non intelligat, quia si materia est prior forma, ut causa materialis, quaero quod esse habet ? Aut habet esse absolutum, et habeo intentum, ant respectivum causatum ab ipsa. Si dicat, quod illud esse absolutum habet a forma, ergo ut causa materialis non erit prior forma, quod est centra ipsum. Praeterea, effectus formalis causae non potest causare, ut causa materialis, ut patet intuenti, et tu vis quod tale esse materiale sit effectus causae formalis. Praeterea, si tale esse sit a forma, et posterior ipsa forma, ut vero causat in genere causae materialis, est prior, contra, quia si tale esse habet a forma, hoc habet per formam jam productam ab agente, et sic forma prius habet esse in materia, et in eodem instanti quo forma habet esse in materia, est compositum: ergo tunc sequitur quod ipsa materia non potest causare compositum, ut prior forma.
Item, respondet ad secundam rationem de creante et conservante, quod Deus non possit supplere causam formalem, et quod esse materiae est effectus formalis causae, et jam dixi quod non intelligit nec argumentum, nec mentem Scoti.
Ad alia argumenta sequentia respondet, quae responsiones sunt nullius vigoris, ut patet tertio argumento contra argumenta, quae ibi ipse iacit contra rationes Doctoris. Deinde iste bonus vir arguit contra conclusionem, in qua probat, quod materia potest existere separata a forma, quae conclusio est simpliciter Theologica, et ipse arguit argumentis Physicis, et primo arguit sic: Non magis dependet forma materialis educta de potentia materiae ab ipsa materia quam materia a forma ; sed impossibile est formam naturalem existere sine materia, ergo nec e contra, haec ratio potest colligi ex 7. Metaph. c. 35. Dico primo, quod magis forma dependet a materia, quam e contra, quia subjectum est magis independens a forma recepta, quam e contra. Secundo dico, quod posito quod sit verum, negatur de potentia Dei absoluta, quod forma substantialis non possit existere sine materia, ut patet supra in hoc secundo. Tertio dico, quod simpliciter forma magis dependet a materia, quia secundum Aristotelem agens naturale de necessitate praesupponit materiam, in quam producat ipsam formam, et si materia aliquo modo dependet a forma, non dependet tamen quantum ad suum esse proprium, sed quantum ad suum esse formaturn,eo modo quo dicimus quod homo albus dependet ab albedine, sed simpliciter est major dependentia formae ad materiam, sicut etiam accidentis ad subjectum.
Secundo arguit, quod effectus denominativus reducitur ad aliquod tale per essentiam, ut esse album ad albedinem, transeat illa, sed esse existentiae est effectus denominans omnes res, ista est simpliciter falsa. Tum quia denominans proprie distinguitur realiter a denominato, sed esse existentiae non sic distinguitur, ut dictum fuit supra. Tum quia esse existentiae est gradus intrinsecus illius cujus est, et talis proprie non denominat rem cujus est Tum quia proprie denominans est alterius generis a re denominata, ut patet, sed esse existentiae est simpliciter ejusdem generis cum esse essentiae, sed supponatur ista ut vera. Addit, ergo tale esse existentiae reducitur ad aliquid tale per essentiam, vel illud est forma vel materia, vel ambo ; non materia, quia tunc compositum haberet esse a materia per se contra Philosophum, 1. Metaph. ubi ait, per materiam res non est per formam, ex text. com. 22. dico, quod tale esse existentiae reducitur ad esse materiae, et est idem realiter cum ipsa materia. Et cum dicit quod tunc compositum haberet esse per se a materia, dico, quod per se dependet a materia, tanquam a causa partiali; et quod dicit, quod per materiam res non est, sed per formam est, per Aristotelem, dico quod Aristoteles intelligit, quod compositum per materiam non habet esse ultimatum et specificum, sed tantum per formam, quia esse specificum est a forma, et sic intelligit. Aristoteles.
Tertio arguit, quia essentialiter competit materiae esse partem compositi. 5. Metaph. transeat ; ergo nullum potest habere sibi esse proprium, nisi in composito, negatur consequentia, et est repugnantia manifesta in ista consequentia, quod scilicet sit pars essentialis alicujus, et quod non habeat propriam entitatem ; nam pars essentialis est prior composito, cum constituat illud intrinsece: ergo si nullum esse babet nisi esse compositi, et quod ut constituit nihil sit, tunc compositum dependebit essentialiter in sua entitate positiva et intrinseca ab eo quod non est, quod tamen nullus sani capitis affirmaret. Illud idem concluditur de forma, quia est aeque pars essentialis compositi ; ergo, per te, nullum esse proprium habet nisi esse compositi. Dico ergo, quod partes compositi habent duplex esse, ut in composito ; habent enim esse proprium prius ipso composito, et habent esse compositi participatum ab ipso composito, ut patet supra, et clarius videbitur in quarto, dist. 43.
Quarto arguit : Si forma educta de potentia materiae habet omnem potentialitatem ab ipsa materia: ergo omnem entitatem actualem habet materia a forma. Tenet consequentia, aliter enim plus forma dependeret a materia, quam e contra. Antecedens est Aristotelis 12. Mel. text. com. 51. ubi vult substantiam primam nullam habere potentialitatem, quia liberata a materia. Haec est ratio Averrois 9. Metaph. c. 2. ubi vult formas liberatas a materia non pati, nec recipere aliquo modo. Dico, quod ista ratio non concludit: Primo quando dicit de potentialitate, aut loquimur de potentialitate objectiva tantum, et certum est quod illam non habet a materia, quia potentia objectiva respicit ipsum agens, ut patet supra dist. 12. q. 1. et patet, quia substantia separata creata fuit in potentia objectiva, et omne purum creabile est in potentia objectiva, ut patet ubi supra. Supposito etiam quod potentialitas objectiva ipsius formae sit a materia, quia talis forma non esset possibilis creari, nisi reciperetur in aliqua materia, sicut formae naturales, sed tunc negatur consequentia, si forma substantialis ignis habet potentialitatem objectivam a materia, in qua potest recipi, ergo ipsa materia totam entitatem actualem propriam habet a forma, non valet ; sed tantum potest inferri, ergo ipsa materia habet esse formale ab ipsa forma, quae producitur in materia, et tale esse formale est effectus formalis ipsius formae, sed ultra non sequitur, quod non habeat proprium me, ut patet supra. Si vero intelligit de potentialitate subjectiva,scilicet quod forma habeat potentiam subjectivam a materia, verum est de facto et ad mentem Aristotelis, quia nulla forma separata potest esse subjectum accidentis, cum illa talis sit necesse esse secundum ipsum, sed loquendo de potentia divina, multae sunt formae naturales natae informare materiam, quae possunt separari a materia, et esse subjectum accidentis, et de facto etiam secundum fidem Catholicam, Angeli sunt subjectum multorum accidentium, ut patet supra in hoc secundo, sed tunc non sequitur, forma habet potentialitatem subjectivam a materia ; ergo materia habet entitatem actualem propriam a forma, quia omne quod patitur est passivum, non sequitur, imo magis oppositum concluditur, ut patet intuenti.
Quinto arguit sic : In genere potentialium, prima potentia est prima materia ; ergo in genere actualium primo est forma, a qua omne quod est aliquo modo in actu est. Consequentia patet, quia actus et potentia sunt opposita. Haec ratio nullius est vigoris, si enim loquatur de potentia passiva, sive receptiva, sive subjectiva, concedo quod sicut materia est primum receptivum, ita forma est primum receptum ; et sicut forma est actus formalis, quia potest informare per receptionem ipsius, ita etiam materia est actus entitativus et positivus vere receptivus ipsius formae, et nihil amplius habens. Imo hoc argumentum est pro me, quod materia et forma vere et realiter distinguuntur, ut patet supra a Doctore dist. 12. q. 1. Et quod dicit, quod actus et potentia sunt opposita, verum est de potentia objectiva et actu, ut patet in quinto Metaph. et expositum est supra, hoc patet in dist. 16. potentia vero subjectiva et actus non sunt opposita, ut patet supra. Si vero intelligat de potentia objectiva, quod ipsa materia prima primo sit potentia objectiva, hoc est manifeste falsum, quia forma producibilis est ita in potentia objectiva, sicut et materia creabilis.
Sexto arguit sic : Si materia existeret existentia sibi propria, ergo quaelibet forma haberet existentiam propriam, concedo totum ; ergo quaelibet forma esset completa. O pulchra consequentia ! Formam esse completam, contingit dupliciter : Uno modo, quod sit ratio dandi esse ultimatum et specificum ac completum, et tunc negatur quod quaelibet forma habeat tale esse, quia sunt multae formae imperfectae ordinatae ad ulteriorem formam, ut patet in generatione prolis. Si vero loquatur de forma completa pro eo quod ex ipsa et materia potest fieri compositum, transeat, dico etiam, quod quaelibet forma potest esse completa in sua entitate. Ipse vero addit: Si talis forma est completa, quia habet propriam existentiam, et materia propriam existentiam: ergo ex his non fit unum ens per se, sed tantum aggregatione. Ad hoc satis fuit responsum a Doctore q. 1. dist 12. secundi, ubi arguit contra se, quod si materia esset ens actu, tunc ex ipsa et forma non posset fieri unum , ista enim propositio ex duobus entibus in actu non potest fieri unum, debet intelligi de duobus entibus in actu completo et perfecto, sicut ex Francisco et Joanne non potest fieri unum, et sic patet ex istis quid concludat dominus Augustinus contra Doctorem,
Quidam novus expositor sancti Thomae, nititur improbare positionem Doctoris, et solvere ejus rationes, quam positionem recito de verbo ad verbum, quae positio ponitur in expositione, quam facit super libro de Ente et essentia sancti Thomae, cap. 5. Dicit ergo sic : Quoad secundum, S. Thomas in prima parte summae, q. 66. art. i. et in quaest. de potentia Dei, q. 4. art. 1. et in quodl. q. 3. artic. primo, confirmat id quod hic dicit, scilicet materiam non posse esse sine forma, duabus rationibus.
Prima est ducens ad impossibile sic : Si materia existeret absque omni forma, materia simul esset et non esset, haec implicant contradictionem; ergo. Probatur quoad secundam partem, quia quoad primam ab adversariis conceditur. Impossibile est effectum formalem separari a forma, sed existere est effectus formalis formae, sic enim definitur: forma est, quae dat esse rei ; ergo impossibile est ponere existentiam sine forma. Sicut enim impossibile est esse album sine albedine, ita esse in actu sine actu, actus autem primus, cujus est dare esse, idem est quod forma ; ex illa ergo propositione : Materia existit absque omni forma, sequuntur duo contradictoria simul vera; ex eo enim quod materia existit, sequitur quod sit in actu, ex eo autem quod absque omni forma, sequitur quod non sit in actu. Huic rationi dat Scotus quamdam responsionem, quae quia non nisi chimerica est, tanquam indigna de qua verba fiant omittatur ; quolibet enim proferente contraria sollicitum esse stultum est, ait Aristoteles, a quo didicimus in hoc nono Metaph. quid sit actus et quotuplex.
Secunda ratio sancti Thomae ad hoc idem est ista : Omne individuum determinatum ad genus completum vel incompletum in rerum natura per se existens, est in aliqua certa specie per se vel reductive; materia sola neque per se, neque reductive est in aliqua specie, ergo materia sola non potest esse individuum quodcumque in rerum natura. Minor est ex se clara, non enim facile esset fingere in qua determinata specie esset materia sola. Major probatur ex eo, quod individuum omne tam completum quam incompletum, si per se existit in rerum natura separatum (quod dico propter individuum generis, ut haec substantia, hoc animal, etc.) non continetur sub genere per se vel reductive immediate, sed mediante specie; inter genera enim et individua mediat species, et inter principia generis, et principia individui mediant principia speciei pariformiter. Insuper haec major potest probari ad hominem, assumendo dicta Scoti, in quinto argumento. Ibi enim expresse assumit, quod quidquid determinat sibi genus aliquod, determinat sibi aliquam certam speciem illius generis, et potest etiam ex dictis Scoti ibi arguere ad hominem, et probare oppositum intenti sui sic : Quidquid determinat aliquod genus, determinat sibi aliquam speciem illius generis; materia sola determinat sibi aliquid generis substantiae, ergo determinat sibi aliquam speciem certam substantiae saltem reductive ; ergo materia sola esset in aliqua specie substantiae. Hoc est falsum. Minor est omnium, et processus est bonus ; ergo hanc veritatem approbat Aristoteles, ut ipse Scotus confitetur loco allegato. Sed quia dicit ex falso fundamento Aristotelem hanc conclusionem tenuisse, scilicet ex hoc, quod Deus non potest agere sine causis secundis, ostendo in hoc Scotum errare ex dictis Commentatoris 2. Physicorum, cap. 12. Averroes ex eodem praecise fundamento, quod sanctus Thomas adduxit in prima ratione, tenet istam conclusionem, ubi nullam fieri mentionem de connexione causalitatis primae causae apparet, sed tantum de actu et potentia, ita quod ex natura actus et natura primae materiae, quae est pura potentia, concludit Averroes quod duo contradictoria essent simul vera, ut deductum est, etc. Avicenna quoque in secundo Metaphysic. suoe cap. 3. tenet conclusionem Scoti esse impossibilem, et tamen posuit expresse materiam esse creatam ; unde haec tanquam destructiva metaphysicalium principiorum vitanda. Hoc de secundo.
Quoad tertium respondeo, ad primum, negatur antecedens ; plus enim dependet potentia, puta ab actu, quam actus imperfectus ab actu perfecto.
Sed contra hoc instat Antonius Trombetta sic : Magis dependet posterius a priori quam prius a posteriori; sed accidens est posterius substantia, materia autem est prior forma, ergo magis dependet accidens a subjecto quam materia a forma. Forte diceretur (ait) quod materia non est prior, sed posterior forma, contra, nam licet materia sit posterior forma ordine perfectionis, est tamen prior ordine generationis, et consequenter prior simpliciter, ut arguatur sic : quandocumque sunt aliqui duo ordines, quorum unus simpliciter est prior altero, quidquid est in ordine priore est simpliciter prius quocumque existente in ordine posteriore ; sed ordo originis et ordo perfectionis ita se habent, quod ordo originis, est simpliciter prior ordine perfectionis, et hoc in natura limitata ; ergo quidquid est prius origine est prius simpliciter quocumque priore ordine perfectionis ; sed ita est, quod materia est prior origine forma, licet forma sit prior perfectione, ergo materia est simpliciter prior forma. Processus bonus et major probatur, quod scilicet ordo originis est simpliciter prior ordine perfectionis, nam priora generatione sunt posteriora perfectione, natura semper procedit ab imperfecto ad perfectum ; ergo quidquid est imperfectius, est simpliciter prius quocumque perfectiori, sed materia prima est imperfectior forma, ergo materia prima est simpliciter prior forma. Tunc ultra est simpliciter prior forma, et omne prius in suo priori potest esse sine posteriori, ergo, etc.
Ad hoc respondetur triplici responsione ad insinuandum argumenti multiplicem defectum. Primo dicitur, quod forma licet sit posterior materia ordine generationis, est tamen prior etiam ordine generationis materia existente ; magni enim refert dicere materiam, et materiam, existentem, sicut superficies est prior albedine, albedo tamen est prior superficie habente esse album, ita in proposito, cum sermo sit de materia existente, si enim poneretur materia sola in rerum natura, oportet ipsam existere, patet falsum assumi. Secundo dicitur, quod aliud falsum ibi assumitur, scilicet quod ordo generationis sit simpliciter prior ordine perfectionis, stando infra limites naturae finitae ; cum enim actus sit prior potentia simpliciter, tam si ponatur Deus finitus quam infinitus, ut patet ex 9. Metaph. Text. cora. 15. et 12. text com. 30. et prioritas actus sit prioritas perfectionis, consequens est quod secundum
Aristotelem et veritatem, ordo perfectionis sit simpliciter prior ordine generationis. Amplius, id quod est prius natura, ratione et tempore, est simpliciter prius ; et ordo perfectionis est prior natura, ratione et tempore, ordine imperfectionis, qualis est generationis, qui se tenet ex parte causae materialis ; ordo igitur perfectionis est prior simpliciter, mediaque propositio est Aristotelis 8. Physicor.tex.com, 7 5. expresse loquitur in natura finita ad probandum, scilicet motum circularem esse primum. Unde ad probationem, concesso quod priora generatione sunt imperfectiora, et quod natura procedit de imperfecto ad perfectum, negatur consequentia ; ergo ordo generationis est simpliciter prior, licet enim agens naturale prius attingat imperfectum quam perfectum, oportet tamen prius agens in se perfectum esse, ut dicitur in 12. Metaph. text. com. 40. Hic adverte tu, quod oportet mendacem esse memorem. In quaestione de primo cognito, Antonius Trombetta quas impugnat positiones,has assumit,etc. Tertio dicitur, quod dato toto processu, ultima consequentia nihil valet, falsum est enim quod omne prius possit secundum esse absolvi a posteriori quolibet, ut ad secundum dicetur.
Sed contra primam responsionem, quae ponit materiam non habere propriam existentiam, sed eam mendicare a forma, instatur sic : Cuicumque convenit actu causare, pro aliquo signo convenit, et existere pro eodem signo, sed materiae primae in primo signo quo recipit formam convenit causare ; ergo pro tunc sibi convenit existere, sed pro illo signo non habet existentiam formoe, ergo propriam. Et confirmatur, quia materia aut causat compositum et recipit formam quando existit, aut quando non existit, non quando non existit ; ergo quando existit, ergo pro tunc convenit sibi propria existentia, quia ex natura formae, sequitur totum compositum. Et confirmatur secundo, quia causa non mendicat a suo effectu ; materia autem causat existentiam compositi et formae, ergo non mendicat existentiam ab eis, etc.
Ad hoc dicitur, quod sufficit causae pro quolibet instanti temporis, quo actu causat habere existentiam, nec apparet necessarium, quod pro quolibet signo naturae insit existentia sibi quo inest causalitas, ordo enim naturae talis est in eodem instanti temporis, quod si materia recipit formam, ex quibus resultat compositum, cui jam esse actuali existentiae advenit,quo ipsum compositum primo, forma secundo, et materia tertio existunt. Ad formam autem primae instantiae, negatur major.
Ad primam confirmationem dicitur, quod materia causat quando existit, quia pro omni instanti quo causat, existit, quando enim est terminus temporalis.
Ad secundam confirmationem dicitur, quod licet causa, ut causa non mendicat a suo effectu, tamen causa materialis mendicat a suo effectu, qui est ejus causa in altero genere causae, eo quod sunt sibi invicem causae, quinto Met. text. com. 2 Oportet autem has responsiones a Scoto admitti, quia cum Scotus ponat, secundo sentent.dist. 3.q. 3. existentiam esse ultimum actum posteriorem tota coordinatione praedicamentali, licet non distinctum realiter a re cujus est, oportet essentiam materiae ex natura rei habere habitudinem ad suam existentiam, ut potentiam ad actum, et tunc potest argui sic: essentia materiae, ut distincta contra suam existentiam, causat ex natura rei in genere causae materialis suam existentiam recipiendo eam ; ergo sibi pro illo signo convenit existentia, et sic habet existentiam antequam recipiat eam. Similiter stando in illo signo, aut essentiam materiae recipit ex natura rei suam existentiam quando est, aut quando non est, etc.
Ad secundum principale, negatur major. Ad ejus probationem dicitur, quod non sola dependentia, sed necessaria connexio aliquorum potest esse causa inseparabilitatis eorum. Ad id quod adducitur ex quinto Met. dicitur quod universalis affirmativa non convertitur simpliciter, ista enim est vera : quaecumque possunt esse sine aliis, et alia non sine ipsis, sunt priora ; sed non convertitur, quaecumque sunt propria possunt esse sine aliis, et alia sine ipsis. Et nota quod maxima illa Scoti: omne prius absolutum, etc. non potest salvari sequendo viam Scoti, quod pro nunc ex duobus manifestatur. Primo ex eo quod partes essentiales simul sumptae sunt priores toto, et tamen apud Scotum non possunt esse sine toto. Secundo ex eo quod praedicamentum Quantitatis est absolutum prius praedicamento Qualitatis, praesertim quoad quartam speciem ejus, et tamen non potest fieri quantitas continua, nisi figura fieri dicatur aut finita aut infinita ; non infinita, quia illa ratio dabilis, et si forte imaginetur dari, adhuc cum oporteat esse lineam, aut ergo linea recta, aut curva, et sic esset figurata ; si finita, ergo figurata, figura autem est quae termino vel terminis clauditur, et similiter, aut. habet lineas rectas, aut curvas, aut circulares.
Ad tertium, quidquid sit de majori, negatur minor ; forma enim etsi non sit de essentia materiae, est tamen de essentia materiae existentis.
Ad quartum dicitur, quod cum medium sit duplex, effectivum et formale, quiquid immediate Deus causat effective potest absque media causa effectiva conservare, non autem absque media causa formali,
quale medium est forma respectu materiae.
Ad quintum negatur, quod inter materiam et formam non sit necessaria connexio. Ad cujus probationem negatur consequentia, cujus probationis falsa est major. Per id autem quod additur, scilicet secundum quod necessario est homo, necessario est hic vel ille homo, nihil aliud habetur, nisi quia quod materia necessario determinat sibi genus formae; ideo materia non potest esse sine hac vel illa forma quod est intentum necessarium, non enim valet consequentia : A necessario est homo ; ergo A necessario est hic vel ille determinate, sed vage, et sic conceditur: materia necessario determinat sibi formam, ergo necessario determinat sibi hanc vel illam formam, non determinate, sed vage. Ad confirmationem cum dicitur : Quidquid contingenter se habet ad quodlibet generis absoluti, contingenter se habet ad genus ipsum, eodem modo respondetur, distinguendo contingenter se habere ad quodlibet determinate, vel vage. Primo enim modo falsa est major. Secundo vero falsa est minor. Materia enim non contingenter, sed necessario se habet ad quamlibet formam indeterminate et vage.
Ad aliam probationem dicitur, quod unum essentialiter unum et singulare negative, sicut est materia prima, potest essentialiter dependere in esse a pluribus ejusdem generis inderminate et vage, secundum quod illa plura habent unam rationem communem, sicut in proposito omnes formae conveniunt in hoc quod dant esse actuale. Reflecte hoc argumentum contra Scotum de quantitate et figura, et forte persuadebis infirmitatem ejus, quantitas enim continua determinat sibi generis figuram, nullam tamen sibi figuram vendicat. Hoc de quarto.
Nunc respondendum est dictis hujus novi expositoris. Primo respondeo ad argumenta facta contra positionem Doctoris. Secundo ostendo responsiones factas ad rationes Doctoris minime solvere illas. Quantum ad primum, patet responsio ad primam rationem, ex dictis supra, quomodo materia separata esset vere actus entitativus includens propriam existentiam, ut gradum sibi intrinsecum, et talis actus nullo modo est a forma.; et sic non est contradictio ipsam esse in actu, et non in actu, accipiendo actum diversimode, et esset quidem in actu entitativo et propria existentia, et non esset in actu formali, et formaliter distinctivo. Et cum dicit, quod effectus formalis non potest esse sine causa formali conceditur, sed postea negatur quod actualis existentia sit effectus formalis formae, imo actualis existentia est gradus intrinsecus rei cujus est, non enim effectus formalis animae est esse existentiae, sed est esse animatum. Et ultra, si esse existentiae materiae est effectus formalis formae, per hoc erit, quia forma recipitur in subjecto ; modo videtur repugnantia, quod ens reale actu existens vere recipiatur in aliquo, nullum esse reale habente.
Ad secundam rationem, quae est de individuo, cum dicit quod individuum determinatum ad genus completum vel incompletum in rerum natura per se existens, est in aliqua certa specie, per se vel reductive, dico, quod si intelligatur esse actu in aliqua specie, negatur ; certum est enim quod anima intellectiva separata, nec per se reductive est actu in aliqua specie substantiae, imo ut sic, in nullo genere est per se, cum omnia genera abstrahant ab actuali existentia. Si tamen considerentur etiam genera quoad actualem existentiam, adhuc dico quod non est actu in aliqua specie, quia esse actu in aliqua specie, per se est actu esse in recta linea praedicamentali ; hoc autem non competit parti ; esse vero actu reductive in aliqua specie specialissima est ipsum esse actu partem singularis compositi actu existentis sub aliqua specie specialissima in recta linea praedicamentali. Hoc idem dico de materia separata ab omni forma, quod ipsa non est actu in aliqua specie, et tamen est singularis. Si vero accipiatur aliquid esse in genere vel in specie reductive tantum potentialiter, dico quod partes sunt praecise in illa specie, in qua per se ponitur compositum ex illis partibus ; patet, quia dicuntur esse in genere tantum per compositum, cujus sunt partes. Est tamen differentia inter materiam et formam, quia forma est praecise nata reduci ad talem vel talem speciem, nam anima intellectiva nata est tantum esse reductive in aliqua specie animalis, ut pars speciei animalis ;materia vero nata est esse diversimode pars alterius et alterius speciei, secundum quod ponitur alterius et alterius formae, ut patet, dico etiam quod si materia prima esset separata, quod actu nec per se, nec reductive esset in aliquo genere. Sed si tunc quaeratur, quid erit tunc illa materia separata? dico quod erit ens ;et si ultra quaeratur, quod ens erit ? dico quod erit ens quod est materia ;et si ultra quaeritur, aut est substantia, aut est accidens, vel per se vel reductive, dico quod actu nec est Substantia quae est genus, nec accidens quod est genus, quia nulla pars substantiae re -cipit praedicationem Substantiae, quae est genus, nisi actu sit in tali genere. In re tamen dico, quod materia est ens realiter distinctum a quolibet accidente, et est vera substantia, licet ut ponitur separata a forma non recipiat praedicationem substantiae prout Substantia ponitur praedicamentum. Alia vero quae dicit quodammodo in derisionem Doctoris Subtilis, ut indigna responsione omittantur.
Et quod dicit secundum Doctorem hanc conclusionem tenuisse, scilicet quod Aristoteles ex hoc tenet materiam non posse separari a forma, quia est impossibile Deum agere sine causis secundis, hoc patet esse verum. Et cum dicit Doctorem Subtilem in hoc errare ex dictis Commentatoris 2. Physic.cap. 12. ubi Commentator tenet materiam non posse separari a forma, et tamen nullam mentionem facit de connexione secundarum causarum, dico quod oportet melius intelligere Commentatorem. Commentator enim praesupponit ordinem essentialium causarum, ita quod secundum eum, impossibile est primum aliquid producere de novo, non occurrente causa secunda. Et quia omne agens naturale agit tantum in supposita materia, ideo sequitur quod in eodem instanti, quo forma substantialis corrumpitur ab aliquo agente naturali, de necessitate naturae causatur alia forma substantialis in illa materia ; non enim agens naturale per. se intendit corruptionem formae, sed tantum per accidens, quia producit formam incompossibilem formae corrumpendae, et quia agens naturale dum agit in passum, sic in ultimo instanti dispositionis passi inducit formam in materia, quod est impossibile ipsam formam non induci stante perfecta dispositione passi, propter ordinem essentialem causarum. Sed si talis ordo non esset, ita quod prima causa posset attingere, et separatim producere quemcumque effectum, essentialiter non dependentem ab alio, haberet dicere quod prima causa posset producere primam materiam actu existentem, et ab omni forma separatam. Nec habetur a Commentatore quod repugnat materiae ex sua ratione formali posse existere sine forma, sed ista repugnantia est ab extrinseco, quia agens naturale corrumpendo formam in materia, necessario in eodem instanti inducit aliam.
Et cum dicit Commentator, quod si esset separata ab omni forma, esset in actu et non in actu, loquitur ibi de actu formali et specifico, id est, quod si separaretur materia a forma, quae dat esse specificum, et ex alia parte diceretur habere verum esse completum, quod tunc esset in actu specifico, quia in esse completo, et non esset in actu specifico, quia ponitur separata ab illo ; non tamen negat quin separata haberet aliquem actura, licet non formalem, unde ipse 2. Phys. cap. 12. sic dicit: Materia autem differt a forma, sed nunquam denudata a forma, imo cum separatur a forma, induit aliam, quoniam si denudaretur ab omnibus formis, scilicet prima materia, tunc quod non est in actu, esset in actu;et cum notificat, quod natura dicitur de forma, incepit etiam declarare formam esse digniorem quam materia, deinde induxit rationem super hoc, et dixit: Omne enim dicitur esse illud quod est cum fuerit in sua perfectione, id est, omne enim non dicitur esse simpliciter, nisi cum fuerit in sua ultima perfectione, quod est habere formam. Haec ille. Et per hoc etiam patet ad omnes alias auctoritates tam Philosophi quam Commentatoris, quam etiam Avicennae, quod licet non faciant mentionem de connexione essentialium causarum, quando dicunt materiam non posse separari a forma, tamen, ut dixi, si concederent primum posse agere sine causis secundis, haberent etiam concedere ipsum posse producere materiam per se existentem, et actu separatam ab omni forma.
Quantum ad secundum principale,
ostendendum est responsiones hujus expositoris non evacuare rationes Doctoris.
Cura dicit ad primum argumentum factum pro opinione Doctoris quod est tale : Magis dependet accidens a substantia quam materia a forma, sed accidens potest esse sine substantia, ut patet de sacramento Altaris ; ergo et materia sine forma. Dicit iste majorem esse falsam, quia plus dependet potentia pura ab actu, quam actus perfectus ab actu imperfecto. Dico primo, quod supponit unum falsum, scilicet quod materia prima sit tantum potentia pura, ut supra ostensum est. Dico secundo, quod hoc posito, quaero tunc quid advenit tali potentiae per formam ? Si tu dicis quod esse existentiae, tunc quaero in quo fundatur tale esse existentiae ? Certum est quod in nihilo non fundatur, ergo in aliquo prius existente. Dico etiam quod si materia ponatur pura potentia, et prior omni actu, ergo ut talis pura potentia non dependet aliquo modo a forma, quia licet esse secundum ipsum dependeat quoad esse existentiae a forma, tamen ut pura potentia, non dependet a forma ; et sic stat propositio, quod materia prima ut est pura potentia inquantum hujusmodi, minus dependet a forma quam accidens a substantia. Et si dicatur quod dependet quantum ad esse existentiae, quod est effectus formalis ipsius formae, tunc quaero a te de accidente in substantia, aut includit propriam existentiam, aut praecise existentiae substantiam ? Si primo, adhuc magis dependet a substantia quam materia in suo esse absoluto a forma, cum sit prior tali forma. Si secundo, erit aequalis dependentia quantum ad esse existentiae, quia utrobique ponitur effectus formalis ipsius formae. Et concedo argumentum magistri Antonii Trombettae, nec iste novus expositor solvit illud, et quia difficile est solvere illud, ideo plures inducit responsiones. Cum primo dicit, quod aliud est loqui de materia ut materia, et aliud de materia ut existente, primo modo est prior forma, sed secundo modo est posterior, quia ut sic, est effectus formalis ejus. Dico, quod oporteret istum expositorem solvere omnes rationes factas a Doctore in praesenti dist. q. prima, quibus probat materiam dicere veram entitatem, aliam ab entitate formae, aliter compositum naturale non esset compositum ex partibus, sed esset simplex, ut prius patuit, quas tamen rationes non solvit.
Cum secundo dicit, quod ordo generationis in natura limitata non est simpliciter prior ordine perfectionis, quia actus est prior potentia simpliciter, ut patet 9. Metaph. text. com. 15. et prioritas actus est prioritas perfectionis, et sic ordo perfectionis est simpliciter prior, dico, quod haec responsio est quaedam fuga. Aliud est enim loqui de priori simpliciter, et aliud est loqui de priori duratione ; concesso enim quod ordo perfectionis sit simpliciter prior in natura limitata, quia perfectior, non tamen sequitur quod sit simpliciter prior duratione ordine originis: patet enim expresse, quod in natura limitata prior duratione est ordo originis, quam ordo perfectionis. Prius enim homo est vivens vita vegetativa, et post sensitiva, et ultimo intellectiva; in primo vero ente est simpliciter idem ordo originis, et ordo perfectionis, quia simpliciter primum origine est Deitas, quae etiam est simpliciter prima perfectione, ut supra patuit dist. 1. q. 1. hujus secundi; modo argumentum Magistri Antonii procedit de priori origine. Certum est enim quod prius origine dependet a posteriori origine, quam posterius origine dependeat a priori origine, sic enim arguit Philosophus 1. Metaph. text. com. 4. ubi arguit substantiam esse priorem naturaliter omni accidente, et sic patet hanc solutionem minime valere.
Et quod adducit, quod licet priora generatione sint imperfectiora, et quod natura procedit de imperfecto ad perfetum, negatur tamen quod ordo generationis sit simpliciter prior, quia licet agens naturale prius attingat imperfectum quam perfectum, oportet tamen prius agens in se perfectum esse, ut dicitur in 12. Metaph. text. com. 40. Dico, quod est conterere tempus, quia argumentum Trombettae non percipitur ab isto, quia non loquitur simpliciter de ordine originis respectu cujuscumque. sed tantum respectu ejusdem, sic quod in eodem ente limitato est simpliciter prior ordo originis ordine perfectionis, quia tale ens prius est sub esse imperfecto quam sub esse perfecto, ut patet de homine generato . Cum ergo materia prima sit simpliciter primum in generatione, sequitur quod materia prima erit simpliciter prior forma ordine originis, licet sit posterior ordine perfectionis, et hoc est quod intendit magister Antonius, cum a magistro suo Doctore Subtili non deviat. Vult enim Doctor Subtilis, ut supra dixi, quod in primo ente sit simpliciter idem ordo originis et ordo perfectionis, sic quod illud quod est prius simpliciter origine, est etiam simpliciter prius perfectione; in eodem vero ente naturaliter genito, ut servetur processus naturalis, non sunt simpliciter idem ordo originis et ordo naturae, quia ordo originis est simpliciter prior. Et cum dicit de tanto viro, cujus forte iste novus expositor non esset bonus discipulus, quod oportet mendacem esse memorem, quod magister Antonius hic assumit propositiones, quas impugnat in quaestione de primo cognito, dico, quod ad pauca respicientes faciliter nuntiant. Patet enim intuenti magistrum
Antonium nec in hoc, nec in aliis sibi contradicere, si enim hic non intelligit rationem, quam adducit magister Antonius, quomodo audebit judicare virum ita excellentem in doctrina in uno loco asserere unam propositionem, et eamdem in alio loco negare?
Cum tertio dicit quod dato toto processu, ultima consequentia non valet, videlicet, quod omne prius possit secundum rem absolvi a posteriori quolibet, dico quod si concedit omnia consequentia in illa ratione, quod necessario habet concedere ultimam consequentiam, quam negat, quia si A est simpliciter prius origine B, et est realiter distinctum a B, statim sequitur quod possit existere sine B; quaerat ergo alias responsiones, si vult solvere rationem magistri Antonii.
Ad illud quod dicit, respondendo ad unam rationem, quam facit Doctor praesenti dist. q. 1. qua probat quod materia prima habet propriam existentiam, quia ponitur ipsam causare compositum, et in quocumque signo causae causat, in eodem etiam vere existit, cum dicit quod sufficit causae pro quolibet instanti temporis, quo actu causat habere existentiam, licet non pro quolibet signo naturae insit existentiae quo materiae causalitas. Haec enim responsio minime valet, est enim impossibile effectivum in aliquo instanti aliquid causare, et in eodem instanti actu non existere. Si enim sanctus Thomas ponit possibile mundum fuisse ab aeterno, ut patet in 1. p. q. 46. et ex alia parte habet ponere causam primam esse saltem prius natura effectu in eodem priori quo causaret, in eodem etiam actu existere, nulla enim causa causat, nisi inquantum actu existit ; ergo si materia prima in aliquo priori naturae prius causat compositum quam ipsa forma, sequitur quod in tali priori existit. Et cum dicit iste, quod ordo naturae talis est, quod in eodem instanti temporis materia recipit formam, ex quibus resultat compositum, cui jam esse actualis existentiae advenit, quo ipsum compositum primo, forma secundo, et materia tertio, existunt ; contra, quia quaero, si forma, ut causat, et prior composito actu existat, vel ne? Si non, ergo intrinsece et realiter non causat; si sic, ergo prius existit ipso composito. Hoc idem dico de materia, quae si realiter intrinsece, et ut pars compositi causat compositum in illo priori, quo causat ipsum, erit existens existentia propria.
Ad illud, quod dicit ad confirmationem Doctoris factam q. 1. qua probat Doctor quod si materia existeret per formam, tunc mendicaret a forma tale esse, cum dicit iste, quod non est inconveniens, materiam mendicare esse a forma, quia si materia non haberet propriam existentiam et propriam entitatem, nullo penitus modo causaret realiter et intrinsece compositum; non enim est imaginabile aliquid realiter componi in actuali existentia ex pluribus partibus, et quod quaelibet pars realiter constituens non dicat propriam entitatem et propriam existentiam, et praecipue loquendo de materia, quae non tantum ponitur pars compositi, sed ponitur realiter receptiva formae. Et cum dicit per Philosophum 5. Metaph. text. com. 2. quod causae sunt sibi invicem causae, miror quod non percipiat textum Aristotelis ; non enim dicit ibi nec alibi, quod materia sit causa formae, dando sibi esse, nec quod forma sit causa materiae, licet causa finalis et efficiens aliquando sint sibi invicem causae, et similiter formalis, non tamen reperitur quod causa materialis et formalis sint sibi invicem causae quoad esse primum illorum. Unde sic dicit 5. Metaph. text. com. 2. Et ad invicem causae sunt,
ut laborare causa est evexioe, et haec laborandi, sed non eodem modo verum hoc quidem ut finis, illud vero ut principium motus. Haec ibi. Et secundum aliam translationem : Quia igitur causae dicuntur multis modis, accidit ut plures causae sint ejusdem, sed modo accidentali, ars enim idolorum est causa, et cuprum etiam, et non est aliud nisi per hoc quod est idolum, sed non eodem modo, sed alterum est ad illud ex quo fit motus et exercitium, et sanitas sui ipsius ad invicem; exercitium enim est causa sanitatis, et sanitas est causa exercitii, sed non eodem modo, sed hoc tanquam complementum, et hoc tanquam principium motus. Et Commentator ibi dicit : Quod ars idolificandi est causa idoli, et similiter cuprum est causa idoli, sed duobus modis ;cuprum enim est causa materialis, ars autem idolificandi est causa movens et generans. Et infra : Et causae quae sunt in eadem re, sunt causae sui ipsius ad invicem, ambulatio enim est causa sanitatis tanquam agens ; sanitas autem est causa ambulationis tanquam finis. Haec ille. Quaerat ergo iste novus expositor aliquem textum Aristotelis vel Commentatoris, qui expresse dicat, quod causa materialis et formalis sint sibi invicem causae, modo praeexposito, quia in textu quem allegavit, nihil horum reperitur.
Et cum dicit, quod oportet has responsiones a Scotistis admitti, quia cum Scotus ponat 2. Sent. dist. 3. q. 3. existentiam esse ultimum actum posteriorem tota coordinatione praedicamentali, licet non distinctum realiter a re cujus est, oportet essentiam materiae ex natura rei habere habitudinem ad suam existentiam, ut potentia ad actum, et sic in genere causae materialis causat suam existentiam, recipiendo eam ; ergo sibi pro illo signo convenit existentia, et sic habet existentiam, antequam recipiat eam.
Dico, quod si iste adduceret aliquod dictum Thomae, forte crederetur ei quod et dictum et mentem S. Thomae percipiat ; sed cum adducit dicta Doctoris Subtilis non creditur ipsum percipere, nec dicta, nec intentionem ejus, ut patet in multis dictis, quae adducit, quae notavi in primo et in isto secundo, sic non est mirum, quod nunc adducat dictum Doctoris non recte intellectum. Non enim dicit Doctor quod essentia rei sit causa materialis existentiae, nec etiam dicit quod sit in potentia receptiva ejusdem, cum talis potentia realiter distinguitur ab actu recepto, nec etiam dicit quod causa materialis, eo modo quo ponimus subjectum respectu passionis,a qua realiter non distinguitur, cum existentia rei nec ponatur passio, nec quasi passio ; est ergo existentia rei tantum gradus intrinsecus cujus est, quia data quacumque essentia in esse reali actuali, et circumscripta passione, adhuc talis essentia vere existit. Et de hoc vide diffuse quae exposui in isto 2. dist. 3. q. 1. in corpore quaest.
Dico secundo, quod etiam posito quod essentia sit quasi receptiva existentiae, non tamen sequitur propositum suum, quia aliud est loqui de causa vere reali, per quam causatur aliud realiter distinctum, et aliud est loqui de causa, per quam quasi causatur aliquid, quod est idem realiter. Primo enim modo talis causa necessario existit propria existentia, sed secundo modo non est verum.
Ad illud quod dicit, respondendo ad primum argumentum Doctoris q. 2. praesentis dist. de separabilitate materiae a forma, cum dicit quod major est falsa, hic non oportet multum instare, cum propositio Doctoris sit ita evidens, quod nulli percipienti terminos debet esse dubia. Et cum dicit quod non sola depentia, sed necessaria connexio aliquorum potest esse causa inseparabilitatis eorum, hoc dictum videtur implicare, maxime in absolutis, quod dentur aliqua duo absoluta, inter quae sit necessaria talis connexio, quod unum non possit esse sine altero, et quod unum sit simpliciter independens ab altero. Sint A et B, et A ponitur prius B, et realiter distinctum a B, et nullo modo dependens a B, et quod habeat necessariam connexionem ad B, videtur simpliciter impossibile.
Et cum dicit ad illud de quinto Metaph. videlicet: prius enim eo quod prius non dependet a posteriori, text. com. 16. cum dicit quod universalis affirmativa non convertitur simpliciter, quia ista est vera : quaecumque possunt esse sine aliis, et alia non sine ipsis, sunt priora, sed non convertitur : quaecumque sunt priora, possunt esse sine aliis, et alia sine ipsis ; dico, quod quando plus nititur improbare solidissimam doctrinam Doctoris Subtilis, tanto plus se ostendit ipsam minime percipere. Nec enim Doctor loquitur hic de priori, a quo non convertitur subsistendi consequentia, imo vult hic expresse, quod sicut materia potest existere sine forma per divinam potentiam, ita forma potest existere sine materia, sed accipit tamen hanc propositionem, quod absolutum prius alio realiter distinctum ab ipso, a quo essentialiter non dependet per divinam potentiam, potest existere sine illo alio ; sive modo illud aliud possit existere sine priori, sive non, non est ad propositum Doctoris: communiter enim non potens evidenter solvere aliquam rationem, transfert se ad alia impertinentia, ut rationem illam declinet. Et cum adducit instantias contra illam propositionem, primo de partibus essentialibus simul sumptis respectu totius, quae sunt priores toto, et tamen non possunt existere sine toto, dico quod ex quo totum essentialiter distinguitur a suis partibus, ut vult Doctor in tertio, dist. 2. q. 2. ubi vult, quod totum essentiale sit ens aliud ab omnibus partibus conjunctim et divisim, videtur etiam non esse inconveniens, quod dentur partes simul sumptae sine illa tertia entitate causata ab illis, et hoc secundum aliquos. Dico tamen, quod hoc non est contra propositionem Doctoris, quia loquitur de absoluto simpliciter prius alio, et sic concedo quod partes compositi, ut absolute sumptae, possunt existere sine tali composito, sed partes, ut actu unitae, non videntur posse existere, et tunc non fit comparatio absoluti simpliciter, sed absoluti sub relatione illa, quae est unio partium, sicut etiam licet Franciscus absolute possit esse sine filio, tamen ut sub paternitate non potest existere sine filio, quamvis realiter distinguitur ab alio, sic in proposito. Dico etiam, quod haec instantia non est multum ad propositum contra propositionem Doctoris, quia aliud est loqui de absoluto priori realiter distincto, quo posito, non sequitur necessario necessitate absoluta illud aliud a quo realiter distinguitur, et aliud est loqui de absoluto priori, etc. ad quod positum de necessitate absoluta, sequitur aliud in esse et conservari.
Primo modo proposito Doctoris est vera, et minor subsumpta est similiter vera, quia materia est ens absolutum prius forma, realiter distinctum non dependens a forma, nec forma ad ipsum positum necessitate absoluta dependet in esse et conservari.
Secundo modo forte propositio non est vera, et sic est in proposito de partibus simul sumptis respectu compositi, quia ipsis positis simul unitis, sic necessario sequitur unitas compositi, quod est impossibile ipsum non sequi. Debet ergo intelligi propositio Doctoris de absoluto priori non dependens a posteriori, nec in esse, nec in conservari, quod non est A causa simpliciter necessaria posterioris in esse et conservari. Dico etiam, quod aliud est considerare absolutum prius in se respectu posterioris absolute sumpti, et aliud etiam ipsum considerare ut causam simpliciter necessariam in esse et conservari respectu alicujus effectus. Et si primo modo non repugnat, posse existere sine posteriori, secundo tamen modo repugnat esse sine posteriori, quia ut sic, ponitur causa simpliciter necessaria respectu posterioris, sicut etiam dicit Doctor supra dist 1. q. 5. quod non repugnat caelo absolute sumpto posse existere sine motu, tamen ut caelum comparatur ad Intelligentiam moventem, repugnat sibi posse esse sine motu, et hoc non ex ratione sua propria, sed quia Intelligentia secundum viam Philosophi de necessitate movet caelum ; sic in proposito, partes compositi, ex sua ratione intrinseca non repugnat posse existere sine entitate compositi, et si eis repugnat, ex hoc repugnat, quia simpliciter de necessitate et simul unita causant compositum, et sic patet intellectus propositionis Doctoris, quem iste ignoravit. Per hoc etiam patet ad aliam instantiam de quantitate respectu figurae ; si enim daretur quantitas actu existens propria existentia prior figura realiter distincta ab illa, a qua non dependeret, quae non esset causa necessaria absolute talis figurati, illa quantitas per divinam potentiam posset existere sine figura. Sed utrum possit dari aliqua quantitas sic realiter distincta a qualibet figura, hoc non est praesentis speculationis.
Ad aliud cum dicit, quod etsi forma non sit de essentia materiae, est tamen de essentia materiae ut existentis, patet ex supra dictis hoc non esse verum, ubi ostendimus materiam dicere propriam existentiam. Et cum dicit, quod etsi, Deus possit supplere causalitatem causae efficientis, non tamen causalitatem causae formalis, in hoc bene dicit ; sed cum infert quod esse existentiae materiae est effectus formae, hoc patet esse falsum, ut supra diximus. Si enim esse existentiae materiae esset causatum a forma, certum est quod non esset causatum a tali forma in ratione causae formalis, sed simpliciter in ratione causae efficientis, et ideo ratio Doctoris optime concludit, et per ea quae diximus supra in exponendo ratione Doctoris, patet ad illa alia quae dicit iste Doctor ; illa enim distinctio de determinato et vago, in proposito nihil valet, quia certum est quod si A necessario determinat sibi aliquod genus formae, et cum non simul possit esse sub toto illo genere, sequitur quod necessario determinavit sibi aliquam unam formam, et sic illam praecise, quod non posset esse sub alia, aliter non determinaret illam necessario, dicere enim quod determinat sibi vage, hoc est fugere rationem Doctoris. Si enim signata quacumque non determinat sibi necessario nec istam nec istam, statim sequitur quod nec etiam necessario determinat sibi genus formae, et sic patet improbatio hujus novi expositoris.
(k) Ad argumenta principalia. Ad primum dicit quod duplex est unitas, scilicet identitatis et unionis aliquorum in tertio. Secundo modo materia et forma sunt magis unum, quia constituunt unum compositum magis per se unum quam subjectum et propria passio, et quae sunt sic magis unum unitate unionis, sequitur quod sint minus separabilia, sed bene sequitur de illis, quae sunt magis unum unitate identitatis realis, quia quanto aliqua sunt magis unum et idem realiter, tanta sunt minus separabilia. Et probat Doctor quod illa, quae sunt unum unitate unionis, quae etiam sunt valde ab invicem separabilia,possunt habere ordinem ad aliquod unum constituendum, quam aliqua minus ab invicem separabilia ; patet, quia in maxime dependentibus potest esse ordo ad aliquod unum, nam forma maxime dependet a materia cum non possit existere sine materia virtute naturali, et contra. Et tamen ex his fit per se unum tertium, et si maxime dependent ab invicem, sequitur quod inter illa est vera distinctio et separatio, et aliqua sunt inter quae est minima dependentia, quae tamen non possunt ordinari ad aliquod unum, quia duae albedines munero minime dependent ab invicem, et tamen non possunt ordinari ad aliquod unum constituendum.
Sed in littera accidit difficultas, quia dicit Doctor quod unitas unionis per se aliquorum, communiter requirit majorem distinctionem illorum, et quanto magis unum per se, tanto videtur major distinctio; sed contra, quia ipse in primo, dist. 5. q. 2. vult quod persona divina sit maxime una, constituta ex essentia et proprietate, et ibi non loquitur de unitate identitatis realis, ut patet ibi, et dist. 26. et tamen constituentia sunt magis unum per se quam constituentia aliquod compositum creatum.
Dico, quod haec est parva difficultas, primo, quia hic loquitur de unitate unionis in aliquo tertio, quae unio semper requirit distinctionem realem partium unibilium; in divinis autem ad intra non est aliqua unio aliquorum respectu tertii, quia nulla constituentia tertium in divinis distinguuntur realiter ab invicem. Tum etiam, quia Doctor hic loquitur de composito per se ex partibus essentialibus, quarum una est per se potentia, et alia per se actus, ut patet in quaest. praecedenti, et 8. Met. in divinis autem intra nulla est compositio vel quasi compositio, nec potentia vel quasi potentia, ut patet in 1. d. 5. q. 2. et dist. 16, dicitur ergo in divinis persona maxime per se una, quia essentia divina constituens est infinita. Tum, quia terminus formalis productionis unius personae est formaliter infinitus, qui est ipsa essentia divina, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. et dist. 5. q. 2. et dist. 26. Tum etiam, quia persona constituta nullam imperfectionem praesupponit in constituentibus, cujus compositum sit, quia praesupponit potentialitatem. Ad secundum patet responsio.
(1) Sed dices. Hic arguit Doctor probando quod materia sit minimum ens inter omnia entia, sicut ex quo Angelus est ens supremum substantiale creatum, et materia, infima substantia creata, videtur sequi quod sicut nihil alterius generis a substantia potest fieri superius ipso Angelo, ergo nihil alterius generis a substantia potest fieri inferius ipsa materia, ergo ipsa materia est minimum ens simpliciter. Respondet quod non est simile, quia nullum est genus, quod sit superius substantia, etiam minima, sed omnia genera sunt simpliciter inferiora etiam ad minimam substantiam.
(m) Sed circa materiam. Dicit Doctor quod non sunt aliquae privationes oppositae in materia, nisi sint privationes formarum oppositarum immediatarum ; exemplum de sanitate et infirmitate, quae sunt opposita immediata circa idem. Necesse est enim corpus humanum esse sub altera illarum formarum, nam dum est sub sanitate, est ibi privatio aegritudinis, et e contra ; modo circa materiam, absolute loquendo, nullae sunt formae oppositae immediate, ita quod de necessitate altera illarum insit, quae dicatur A cum privatione alterius, quae dicatur B, sic quod ipsum A non possit expelli a materia, nisi immediate introducatur ipsum B. Patet enim quod stante materia sub quacumque forma, immediate fieri potest sub alia, quaecumque sit illa, ut puta si est sub forma ignis, absolute potest privari illa forma, et fieri sub quacumque alia ; nam Deus potest expellere illam formam, et introducere quamcumque aliam, sicut sibi placuerit, quod non posset fieri si illae formae essent oppositae immediate circa idem.
Addit tamen Doctor quod aliquae formae sunt immediate circa materiam, comparando ipsam ad agens naturale, quia agens naturale agit tantam in quanto. Exemplum, ignis agit in aerem, sic agit in aerem, quod de necessitate expellit formam aeris, et tantum introducit formam ignis, et non aliam potest introducere ; et sic forma ignis et forma aeris possunt dici formae oppositae immediate circa materiam, ut materia aeris comparatur igni, qui est causa naturalis. Cum vero dicit quod agens naturale immediate non potest attingere ad nudam essentiam materiae, videtur sibi contradicere, quia in 4. dist. 12. vult quod agens naturale producat formam suam substantialem in materia immediate, expellendo formam priorem ; ergo immediate attingit illam, maxime in composito, ubi non sunt plures formae, sicut forte in simplicibus, puta in elementis.
Dico, quod non est contradictio, quia hic intelligitur quod agens naturale immediate non attingit materiam, id est,
quod non potest immediate agere circa illam, nisi prius expellat dispositiones contrarias, puta in aere, facientes pro conservatione aeris, et non potest illas expellere nisi introducat dispositiones facientes pro forma introducenda, et sic debet intelligi, sed in ultimo instanti dispositionis immediate attingit materiam, producendo formam substantialem in materiam, expellendo aliam sibi contrariam. Sequitur: Nec etiam Deus, etc. Dicit Doctor, quod sequendo viam Aristotelis ,Deus non posset facere materiam sine forma, quia ipse vult quod sit necessarius ordo inter causas primas et secundas, quia impossibile est, apud ipsum, primam causam posse producere aliquod materiale, vel corrumpere sine causa secunda ; et quia causa secunda nunquam potest expellere unam formam a materia, nisi necessario introducat aliam, ideo Deus, qui non potest aliquid causare in istis inferioribus, nisi mediantibus causis secundis, non potest facere materiam sine forma ; sed si Aristoteles negasset talem ordinem causarum, et posuisset Deum immediate posse agere sine secunda causa, haberet concedere, quod posset facere materiam primam sine forma.