IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solvit quinque rationes allatas n. 2. pro sententia D. Thomae, et sunt faciles.
Ad primam (n) rationem alterius opinionis dico, quod si accipiatur actus, prout distinguitur contra potentiam secundum quae, scilicet actum et potentiam, totum ens dividitur, sic actus non convertitur cum forma. Secundum hoc enim, omne quod est extra causam suam, est in actu, et secundum hoc etiam privationes dicuntur esse actu: unde caecitas dicitur esse actualiter in oculo carente visu, sicut dicitur in quarto et septimo Metaphys. Si autem loquaris de actu, secundum quod loquitur Philosophus 7. Metaphys. scilicet secundum quod est actus receptus, et actuans et distinguens, sic distinguitur contra receptivum, et materia est receptivum illo modo, et non est actus.
Ad auctoritatem Boetii, omne esse est a forma, verum est esse specificum et perfectum. Vel dicendum, quod loquitur de facto, et non de possibili fieri per potentiam Dei: et esse etiam formale, licet sit communicatum materiae a forma, tamen est communicatum materiae esse proprium, quod est idem cum ejus essentia, non sibi communicatum a forma, sicut nec ejus essentia.
Ad aliud dico (o), sive idea accipiatur pro objecto cognito,sive pro ratione cognoscendi, falsum est quod materia non habeat ideam, imo quocumque modo idea accipiatur, dico quod materia ipsa habet ideam. Sicut enim materia est quid creabile distinctum a forma, sic est quoddam ideale quod habet ideam distinctam, sive etiam idea ponatur ratio imitandi essentiam divinam in tali gradu, adhuc habet ideam, quia alium gradum imitandi habet materia essentiam divinam quam forma, vel aliud quodcumque.
Ad aliud quod ipsi dicunt, quod Deus non habet actionem in eam, dico, quod falsum est: et si dicunt hoc doctores periti, non tamen in hoc sunt periti, imo secundum eos, habet eam pro termino actionis suae: ergo potest aliquid circa eam agere. Et hoc concedunt alii, quod nullum agens naturale potest attingere essentiam materiae: Deus tamen potest, ut illi dicunt in quarto Sententiarum, et hoc necessario habent dicere sui sequaces.
Ad aliud de analogia (p), quod illud recipitur tantum in uno realiter, et in aliis per attributionem, dico quod hoc est falsum, quia si ita est in uno exemplo, in centum est contrarium: nulla enim major est analogia, quam sit creaturae ad Deum in ratione essendi, et tamen sic esse, primo et principaliter convenit Deo, quod tamen realiter et univoce convenit creaturae: simile est de bonitate et sapientia et hujusmodi. Gradus etiam sunt in perfectionibus specierum, et per attributionem se habent ad aliquam perfectionem, et tamen non est tota perfectio in una, nec etiam tota entitas in substantia,ita quod accidens non sit ens, nec habeat formalem entitatem, quamvis per attributionem se habeat ad substantiam. Nec etiam exemplum multum valet, quia non est idem conceptus sanitatis, qui dicitur de urina, et de animali, et de diaeta, nam non est idem formalis conceptus sanitatis, ut est aequalitas humorum, et ut est quid causativum sanitatis vel significativum sanitatis, licet in utroque materialiter includatur formalis conceptus sanitatis, et tunc dico, quod hujusmodi conceptus sunt formaliter diversi in illis de quibus dicuntur. Nam causativum sanitatis est formaliter in diaeta, vel in tali potione vel herba, significativum in urina est; et hi conceptus formaliter diversi ordinantur ad illum conceptum sanitatis, qui est aequalitas vel proportio humorum, quae ut sic, formaliter est solum in animali.
Ad aliud respondet (q) unus Doctor, quod materia potest intelligi habere triplex esse. Primo esse suum, quod debetur sibi secundum quod est aliqua essentia distincta a quacumque alia. Aliud esse, quod communicatur sibi a forma. Tertium esse, quod communicatur sibi supernaturaliter a Deo: et illud esse communicatum sibi a Deo, non habet, quando est in composito, quia repugnaret per se unitati suppositi, sed illud haberet, si Deus faceret ipsam sine forma. Sed hoc est falsum, quia hoc non est aliud dicere quam materiam sine omni addito non posse esse sine forma.
Item sicut accidenti, postquam panis transubstantiatur, non communicatur aliud esse quam habuit, quando fuit actu informans panem, sed idem sibi conservatur (sicut probabitur in quarto libro ); ergo similiter in proposito non communicaretur materiae aliud esse ab illo quod habet, dum est sub forma.
Et eaedem rationes, quae ibi positae sunt de accidentibus, concludunt de materia.
Si vero intelligit sic, quod materiae separatae a forma, et sine forma communicatur esse a Deo, non actus aliquis, sed negatio ipsius esse communicati a forma, id est, quod materia sit per se existens, sine esse sibi communicato a forma, ita quod per se esse sit quaedam negatio talis esse communicati a forma, quia in isto esse per se, non recipit esse a forma: si, inquam, sic intelligit, potest concedi quod materiae separatae communicatur a Deo hujusmodi esse, vel per se esse negative, ut dictum est, et consequenter etiam posset dici quod tale esse non convenit sibi in composito ; et eadem ratione, sicut supra dictum est, quia compositum, secundum hoc, non esset unum ; oportet enim ad unitatem per se compositi, materiam recipere formam et subesse formae, non quod tunc materiae detur aliqua actualitas nova, quando non est sub forma.
Posset etiam fieri una ratio contra conclusionem principalem sic: Materia videtur plus dependere a forma, quam forma quaecumque a materia; sed formae naturales aliquae non possunt separari a materia, ergo nec materia a forma. Minorem probo, quia si essent separatae, essent spirituales, et sic intellectuales, et per consequens immateriales; sed formam talem esse intellectualem, vel formam materialem esse immaterialem, videtur includere contradictionem: ergo nec materia potest separari a forma.
Potest dici uno modo, quod licet entitas materiae sit minus perfecta quam formae, non tamen plus est dependens, imo minus, et ideo potest fieri sine forma, et non e converso.
Alio modo potest dici, quod forma est magis ens, nec tamen est causa constituens esse materiale, sed est causa concurrens ad esse compositi constituendi, et ideo potest separari forma a materia, sicut e converso.
Et ad probationem, istae formae essent spirituales, dico, quod non oportet, quia sicut quantitas est forma ejusdem naturae, quando separatur, et quando est in subjecto, sic etiam istae formae essent ejusdem naturae, si separentur, sicut cum sunt conjunctae, sive cum informant materiam, nec essent intellectuales, quia hoc repugnat eis secundum se.