IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(n) Ad primam Talionem alterius opinionis Sancti Thomae, respondet Doctor quod si accipiatur actus prout distinguitur contra potentiam, etc. Dicit quod materia separata a forma non est potentia, accipiendo potentiam, sicut dicimus quod ens dividitur in actum et potentiam, quia illa potentia est tantum potentia objectiva, sed materia est in potentia subjectiva, quia habens esse extra suam causam. Addit Doctor, quod ipsa non est actus receptus, vel actuans et distinguens, quia hoc competit formae, sed materia est bene actus receptivus. Sed quia dicit quod distinguere tantum competit formae, debet intelligi de distinctione specifica et formali; patet, quia certum est quod ipsa materia etiam distinguit compositum materiale a non materiali, etiam certum est quod ipsa materia distinguitur a forma, et non per formam. Dico ergo quod ipsa materia potest distinguere materialiter compositum materiale a non materiali, distinguitur etiam a forma per suam propriam entitatem, et non per formam. Si ergo comparatur compositum, et materia, et forma ad aliud, dico quod forma est ratio distinguendi ipsum formaliter et specifice, et non materia. Si vero forma comparatur ad materiam, dico quod non est ratio ipsam distinguendi, sed ipsa torma entitativa distinguitur ab entitate materiae.
(o) Ad aliud dico. Ad secundam respondet quod si idea accipiatur pro objecto cognito, puta, quod homo cognitus ab intellectu divino dicatur idea hominis, ut ipse Doctor intendit in i. d. 3. q. 4. et d. 35. 36. et 39. ipsa materia habet ideam in mente divina. Si vero accipiatur pro ratione cognoscendi, quia alii dicunt, quod in essentia divina sunt rationes aliae et aliae cognoscendi objecta, et illae rationes dicuntur ideae, et non ipsa objecta cognita, cujus oppositum probatum fuit supra in 1. dist. 35. Si tamen sic accipiantur ideae, dico quod materia prima habet ideam in mente divina, quia sic potest habere rationem cognoscendi in mente divina, sicut forma et compositum, cum ipsa materia prima sit vere creabilis. Ad tertiam patet responsio. (p) Ad aliud de analogia. Ad quartam patet usque ad illud : Nec etiam exemplum, etc. Vult enim dicere, quod si substantia et accidens analogantur, puta in ente, quod ipsum ens est tantum realiter in primo analogato, quod est substantia, et in accidente non sit realiter, sed tantum per attributionem ad substantiam, et exemplificat hic, quia urina et corpus sanabile analogantur in sanitate, ita quod primum analogatum est corpus sanabile, ideo sanitas est tantum realiter in corpore sanabili, et in urina tantum per attributionem ; et sic arguit in proposito de esse
respectu formae et materiae, quia forma et materia analogantur in ipso esse, et primum analogatum est ipsa forma: ergo ipsum esse est tantum realiter in ipsa forma, et in materia tantum per attributionem ipsius ad formam, et patet quod illa propositio est manifeste falsa.
Dicit ergo Doctor quod exemplum non est ad propositum, quia sanitas illa est analogum aequivocum, et illud tale realiter recipitur in uno primo analogato, quia sanitas in communi dicit tantum nomen ; si ergo accipiatur pro potiori significato et pro vera sanitate, illa tantum reperitur in adaequatione humorum. Quando autem analogum est univocum, quod non tantum dicit nomen commune, sed etiam conceptum, ut animal respectu hominis et asini, non sequitur quod animal tantum reperiatur in homine, loquendo de vero animali, et nullo modo realiter reperiatur in asino ; sic in proposito, esse respectu materiae et formae est analogum univocum, dicit enim unum nomen, et eamdem rationem secundum illud nomen commune materiae et formae, ideo non sequitur, esse principaliter est in forma, et realiter ; ergo realiter non est in materia, et sic patet quod exemplum non est ad propositum. Et quod sanitas sit analogum et aequivoce, ostendit Doctor ibi, quia illud est aequivocum pluribus, quod est unum secundum nomen, sed sunt diversae rationes secundum illud nomen sumptae, ut patet de cane respectu canis latrabilis et piscis marini, nam uterque est canis, ita quod nomen canis est commune illis, sed est alia ratio canis latrabilis sumpta secundum nomen canis, et alia piscis marini. (q) Ad aliud respondet unus Doctor,
quod, etc. Arguit modo Doctor contra hoc quod dicit ille Doctor, quod quando materia separatur a forma, Deus communicat sibi esse. Dicit Doctor quod hoc est falsum, quia tunc materia prima separata non posset habere esse, nisi per aliquod sibi additum, quod videtur inconveniens: videtur enim quod illud proprium esse, quod habet in composito, illud idem habeat separata ab ipso, quia nec a composito nec a forma, habet suum proprium esse, quia si separetur a forma, non oportet dare sibi novum esse quo existat, etc. Littera sequens est clara. .