IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De productione lucis. Prima autem distinctionis operatio fuit formatio lucis, sicut ostendit Scriptura Genesis, quae, commemorata rerum informitate, earum dispositionem a luce inchoavit subdens : Dixit Deus : Fiat lux, et facta est lux;et divisit lucem a tenebris, appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. Et factum est vespere et mane, dies unus. " Congrue mundi ornatus a luce incipit, unde caetera, quae creanda erant, viderentur."
Qualis fuerit lux illa, corporalis an spiritualis ?
Si quaeritur, qualis illa lux fuerit, corporalis scilicet, an spiritualis ; id respondemus quod a Sanctis legimus traditum. Dicit enim Augustinus, quia lux illa corporalis, vel spiritualis intelligi potest. Si spiritualis accipitur, Angelica natura intelligitur, quae prius informis fuit, sed postea formata est, cum ad Creatorem suum conversa, ei charitate adhaesit, cujus informitatis creatio superius significata est, ubi dictum est : In principio creavit Deus caelum et terram. Hic vero ejusdem formatio ostenditur cum ait: Fiat lux, et facta est lux. Haec ergo Angelica natura prius tenebrae et postea lux fuit, quia prius habuit informitatem et imperfectionem, deinde formationis perfectionem; et ita divisit Deus lucem a tenebris. Nam ut ait Augustinus super Genesim : " Hujus creaturae informitas et imperfectio fuit, antequam formaretur in amore Conditoris. Formata vero est, quando conserva est ad incommutabile lumen Verbi. " Si vero corporalis fuit lux illa, quod utique probabile est, corpus lucidum fuisse intelligitur, velut lucida nubes, quod non de nihilo, sed de praejacenti materia formaliter factum est, ut lux esset et vim lucendi haberet: cum qua dies prima exorta est, quia ante lucem nec fuit dies, nec nox, licet tempus fuerit.
Quod lux illa facta est, ubi Sol apparet, quoe in aquis lucere poterat.
Si autem quaeritur : Ubi est facta lux illa, cum abyssus omnem terrae altitudinem tegeret? dici potest in illis partibus facta, quas nunc illustrat Solis diurna lux. Nec mirum, lucem in aquis posse lucere, cum etiam nautarum operatione saepius illustrentur, qui in profundum mersi, misso ex ore oleo aquas sibi illustrant: quae multo rariores fuerunt in principio, quam modo sunt, quia nondum congregatae fuerant in uno loco. Facta ergo lux illa vicem et locum Solis tenebat, quae motu suo circumagitata, noctem diemque discernebat. Ibi ergo primum lucem apparuisse verisimile est, ubi Sol quotidiano cursu circumvectus apparet, ut eodem tramite lux circumcurrens ac primo ad occasum descendens, vesperam faceret, deinde revocata ad ortum, auroram, id est, mane illustraret: et ita divisit Deus lucem et tenebras, et appellavit lucem diem, et tenebras noctem.
Quod dies diversis modis accipitur.
Hic notandum est, quod dies diversis modis accipitur in Scriptura. Dicitur enim dies lux illa, quae illo triduo tenebras illuminabat, et dicitur dies illuminatio ipsa aeris. Dicitur etiam dies spatium vigintiquatuor horarum, qualiter accipitur, cum ait : Factum est ves pere et mane, dies unus. Quod ita di stinguendum est : factum est vespere prius, et postea mane, et ita fuit dies unus expletus viginti quatuor horarum, dies, scilicet naturalis, qui habuit vesperam, sed non mane. Mane enim dicitur finis praecedentis et initium sequentis diei, quod est aurora, quae nec plenam lucem nec omnino tenebras habet. Mane ergo primus dies non habuit, quia nec dies praecesserat, qui sequentis diei initio terminaretur, et eo praecipue, quia luce apparente, mox super terram plenus atque praeclarus dies extitit, qui non ab aurora, sed a plena luce inchoavit, et mane sequentis dici consummatus est. Unde Beda super Genesim. " Decebat, ut dies a
luce inciperet et in mane sequentis diei tenderet, ut opera Dei a luce inchoasse et in lucem completa esse significarentur. " Reliqui autem dies mane habuerunt et vesperam, quorum quisque, a suo mane incipiens, usque ad alterius diei mane tendebatur.
De naturali ordine computationis dierum, et de illo qui pro mysterio introductus est.
Hic est naturalis ordo distinctionis dierum, ut distinguantur atque computentur dies a mane usque ad mane. Postea vero in mysterio factum est, ut dies computentur a vespera in vesperam, et adjungatur dies praecedenti nocti in computatione, cum juxta naturalem ordinem praecedens dies sequenti nocti adjungi debeat, quia homo a luce per peccatum corruit in tenebras ignorantiae et peccatorum, deinde per Christum a tenebris ad lucem rediit. Unde Apostolus : Eramus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Primus itaque dies non ab aurora, sed a plena luce incipiens, et post paulatim vesperam occidente luce, excipiens, mane sequentis diei expletus est. Unde Beda: " Occidente luce paulatim et post spatium divinae longitudinis inferiores partes subeunte, factum est vespere, sicut nunc usitato cursu Solis fieri solet. Factum est autem mane, eadem luce super terram redeunte, et alium diem inchoante: et dies expletus est unus viginti quatuor horarum. Fuitque nox illo triduo omnino tenebrosa, quae post creata sidera aliqua luce claruit. "
Cur sol factus est, si lux illa sufficiebat?
Solet autem quaeri, quare factus est Sol, si lux illa faciendo diei sufficiebat? Ad quod dici potest, quoniam lux illa forte superiores partes illustrabat, et ad illuminationem inferiorum Solem fieri oportebat; vel potius ideo, quia, facto Sole, diei fulgor auctus est. Ampliori enim multo luce radiavit dies postea quam ante. Si autem quaeritur, quid de illa luce factum sit, cum modo non appareat: potest dici, aut de ea corpus Solis formatum, aut in ea parte caeli esse, in qua Sol est, non quod ipsa sit Sol, sed sic ei unita, ut discerni non valeat."
Quomodo accipiendum sit illud : dixit Deus, an sono vocis id Deus dixerit, an aliter?
Praeterea investigandum est,quomodo accipiendum sit quod ait : Dixit Deus, utrum temporaliter, vel sono vocis illud dixerit, an alio modo ? Augustinus super Genesim tradit, nec temporaliter, nec sono vocis Deum locutum fuisse, quia si temporaliter, et mutabiliter: et si corporaliter dicatur sonuisse vox Dei, nec lingua erat, qua loqueretur, nec erat quem oporteret audire et intelligere. Bene ergo vox Dei ad naturam Verbi, per quod omnia facta sunt, refertur. Dixit ergo Deus : fiat, etc. non temporaliter, non sono vocis, sed in Verbo sibi coaeterno, id est, Verbum genuit intemporaliter in quo erat et disposuit ab aeterno, ut fieret in tempore, et in eo factum est.
Quomodo accipiendum sit quod dicitur : Pater operari in Filio, vel per Filium, vel in Spiritu sancto.
Hic quaeri solet, quomodo accipiendum sit quod dicitur Pater operari in Filio, vel per Filium, vel in Spiritu sancto. Haec enim Scriptura frequenter nobis proponit, ut illud: Omnia in sapientia fecisti, Domine, id est, " in Filio. " Et " In principio, id est,in Filio, creavit Deus caelum et terram. " Et illud: Per quem fecit et saecula. Super illum quoque Psalmi locum: Verbo Domini caeli firmati sunt, etc. dicit Augustinus quod " Pater operatur per Verbum suum et Spiritum sanctum. " Quomodo ergo hoc accipiendum est? Putaverunt quidam haeretici, quod Pater velut auctor et artifex Filio et Spiritu sancto in rerum operatione quasi instrumento uteretur, ex praedictis verbis errandi occasionem sumentes ; quod velut blasphemum atque sanae doctrinae adversum abjicit pia fides. Non est itaque intelligendum, ideo Scripturam frequenter commemorare Patrem operari in Filio, vel per Filium, tanquam Filius non posset facere, si ei non porrexisset Pater dexteram, vel tanquam aliquod instrumentum fuerit Patris operantis: sed potius illis verbis Patrem intelligi voluit cum Filio et Spiritu sancto operari et sine eis nihil facere.
Contra hanc expositionem surgit haereticus.
Sed dicit haereticus, hac ratione posset dixisse, Filium operari per Patrem, vel in Patre, et Spiritum sanctum cum utroque, vel per utrumque, quia Filius cum Patre, et Spiritus sanctus cum utroque operatur. Cui breviter respondetur, ideo illud dictum esse, et non istud, ut in Patre monstraretur auctoritas. Non enim Pater a Filio, sed Filius a Patre operatur, et Spiritus sanctus ab utroque. Ideoque etiam Filius per Spiritum sanctum legitur operari, quia cum Spiritu sancto operatur, hoc ipsum a Filio habente, ut operetur. Alia praedictorum expositio.
Potest et aliter illud accipi, ut dicatur Pater in Filio vel per Filium operari, quia eum genuit omnium opificem, sicut dicitur per eam judicare, quia genuit judicem ; ita et per Spiritum sanctum dicitur operari, sive Pater, sive Filius, quia ab utroque procedit Spiritus sanctus, factor omnium. Unde Joannes Chrysostomus in expositione Epistolae ad Hebraeos sic ait: "Non ut haereticus inaniter suspicatur, tanquam aliquod instrumentum Patris extiterit Filius: neque per eum Pater dicitur fecisse, tanquam ipse facere non posset: sed sicut dicitur Pater judicare per Filium, quia judicem genuit, sic etiam dicitur operari per Filium, quia eum constat opificem genuisse. Si enim causa ejus Pater est, secundum quod Pater est, multo amplius eorum causa est, quae per Filium facta sunt. " Haec de opere primae diei dicta sunt.
(Finis textus Magistri. )