In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Lucem non esse substantiam probatur. Primo, quia est sensibile. Secundo, in igne est accidens. Tertio, non est alia qualitas quae sequatur formam corporum caelestium.
De primo dico, (a) quod lux non potest poni substantia, quia est per se sensibilis; non sic substantia: ergo, etc. Lux etiam in aliquo est accidens; ergo in nullo est substantia , quod enim vere est, nulli accidit, ex primo Phys. Antecedens patet, quia si in igne esset lux forma substantialis, vel esset ultima differentia specifica, vel aliqua imperfectior, quae esset in potentia ad formam specificam. Non primo modo, quia tunc quaecumque haberent lucem, essent ejusdem spe. ciei. Non secundo modo, quia tunc ista forma esset imperfectior forma specifica ignis, et ita non esset forma substantialis alicujus corporis caelestis, in quo nulla est forma substantialis imperfectior forma elementari.
Tertio est probabile formam substantialem corporis caelestis consequi aliquam formam activam, sicut formas substantiales generabilium et corruptibilium consequuntur qualitates activae. Non est autem alia qualitas consequens formam substantialem corporis caelestis quam lux: confirmatur per Damascenum lib. 2 cap. 8. quaere.