IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) De primo dico, etc. Vetus erat inter antiquiores Philosophos sententia, asserens lucem et lumen esse substantiam. Ita Empedocles apud Aristotelem 2. de Anima text. 7 O. Lucretius 4. de Rerum natura, Simplicius 2. Caeli, com. 7 9. quos ex scriptoribus recentioribus sequitur Sebastianus Bassonus lib. 2. de Caelo, intentione 2. asserens lumen esse particulas corporis immissas a corpore lucido. Quibus etiam favere videtur Aristoteles sect.11 problem. 33. qui assignans rationem, cur nox ad audiendum aptior sit die : Quia, inquit, per inanius facultas audiendi amplior quam per plenius datur: est autem aer interdiu densior, ut qui luce radiisque refertus sit; noctu
autem rarior, quod ex eo ignis et radii decesserunt, quae corpora esse dixeris ; Augustinus 2. de lib. arb. dicens lumen primum locum tenere inter corpora ; et Theodoretus quoest. 7. super Genes, inquiens, lucem esse substantiam per se cohaerentem, et Damascenus 2. de fide : Neque enim, inquit, ex quorumdam sententia ignis quidquam aliud est quam lux; et cap. 8. Et tenebroe erant super faciem abyssi. Quibus nimirum verbis hoc indicare vult aerem minime a se lumen habere, verum aliam quamdam atque ab aere diversam esse luminis substantiam.
Contra hanc sententiam ponit hic Doctor primam conclusionem hujus quaestionis, quae est: Quod lux non sit substantia. Hanc tenet expresse Philosophus 2. de Anima text. 69. dicens lumen esse actum perspicui, et non esse neque ignem, neque ullum corpus, neque defluxum corporis, quem sequentur caeteri Philosophi et Scholastici hic cum Doctore et cum D. Thoma 1. part. quoest. 79. ac in libris de Anima, dum agunt de objecto visus, ac speciatim Conimbricenses 2. de Coelo cap. 7. quoest 2. Ruvius 2. de Anima cap. 7. Aversa de Anima quoest. 54. s. 2. Potest autem haec conclusio intelligi duplici sensu ; primo sic, ut intelligatur de substantia composita ex materia et forma ; secundo sic, ut intelligatur de substantia incompleta, qualis est forma substantialis, et utroque sensu intelligitur communiter, et probatur hic a Doctore.
Probat primo Doctor, quia lux est per se sensibilis, ut patet experientia quotidiana ; sed nulla substantia est talis, ergo lux non est substantia. Hac ratione utuntur Conimbricenses, et Ruvius supra, probatque tam de lumine quam de luce, quod non sint neque substantiae compositae ex materia et forma, neque forma substantialis. Verum meo judicio secundum se non convincit, quia negari posset minor: quamvis enim caeterae substantiae non sint per se sensibiles, sed tantum ratione suorum accidentium, ut colligitur ex eo, quod eodem modo afficerentur sensus per substantias quascumque alias, relictis eorum accidentibus et destructis substantiis, ut patet in mysterio Eucharistiae, tamen posset dici quod hoc non esset verum de substantia lucida. Nihilominus in primis quandoquidem caeteris omnibus substantiis competat esse sensibiles, solummodo ratione suorum accidentium, omnino probabilius est id esse verum de substantia lucida, praesertim cum nihil impediat.
Probat secundo Doctor, quia lux in aliquo est accidens: ergo in omni, et consequenter non est nec forma substantialis, nec substantia ulla. Prima consequentia patet, tum ex auctoritate Philosophi 1. Physic. text. 27. dicentis : Id quod vere est, id est, quod est ens per se existens, nulli accidere, hoc est non esse accidens praedicamentale respectu ullius subjecti ; tum etiam ratione, quia eo ipso quo esset in ullo accidens, esset ex natura sua aptum inhaerere, ita ut naturaliter non posset existere absque subjecto: ergo non potest esse naturaliter ens per se existens.
Probatur igitur antecedens, in quo est tota difficultas, quia in igne est accidens, nam non est in igne forma substantialis, quod optime probat Doctor, quia aut esset forma substantialis specifica ignis: vel aliqua forma imperfectior, antecedens formam specificam ultimam ignis, sicut in sententia Scotistarum, forma corporeitatis se habet in viventibus; sed neutrum dici potest, ergo non est in igne forma substantialis. Probatur minor quoad primam partem, nimirum quod non sit forma specifica ignis, quia si esset, omnia lucida essent ejusdem speciei cum igne, quae constant enim forma substantiali ejusdem rationis specificae, sunt ejusdem speciei. Probatur minor quoad secundam partem, nimirum quod lux non sit aliqua forma substantialis ignis imperfectior forma ejus specifica: tum quia non constat ignem habere ullam formam , perfectiorem quam lux, ex suppositione quod lux sit forma substantialis ipsius: tum quia sic corpora caelestia lucida, ut Sol et Luna, constarent aliqua forma substantiali imperfectiori, quam corpora sublunaria non viventia, quod videtur absurdum; tum denique quia nullae substantiae habent plures formas substantiales praeter viventia, secundum omnes.
Unam reperio difficultatem in hoc discursu, circa probationem primae partis minoris, ubi dicitur quod sequeretur omnia lucida esse ejusdem speciei cum igne, si lux esset forma specifica substantialis ignis, nam hoc non sequeretur, nisi lux in omnibus lucidis esset ejusdem rationis: si enim non esset ejusdem rationis in iis omnibus, quamvis lux ignis esset forma substantialis specifica ignis et lux astrorum, verbi gratia, esset forma specifica astrorum, certum est quod ignis et astra non deberent esse ejusdem speciei infimae. Quod autem essent ejusdem speciei subalternae, quatenus scilicet convenirent in esse substantiae lucidae ut sic, non esset inconveniens, sicut non est inconveniens quod conveniant in ratione substantiae materialis ut sic, quae ratio est species subalterna ad substantiam ut sic, communem spirituali et materiali. Itaque ut praedictus discursus esset efficax, probandum esset quod lux in omnibus sit ejusdem rationis specificae, quod non est valde facile ; nam in primis non videtur repugnare, quod dentur luces distinctae speciei, ut tenet
Aversa supra in solutione 1. dubitationis. Et hoc supposito, unde scitur non dari tales ? prout dari tenet Albertus Magnus 2. parte summae, quaestione de lumine, assignans tres lucis species; primam, quae convenit corporibus beatis ; secundam, quae caelestibus ; tertiam, quae sublunaribus. Nihilominus, quia communior sententia cum D. Thoma 4. dist. 44. quaest. 2. art. 4. et Doctore hic id supponere, tenet non distingui illas luces specie, quae de facto dantur ; et quia nullum est indicium, quod sic distinguantur, nec debent multiplicari species sine fundamento, probabilius multo est eas non distingui, et hoc sufficit ad probabilitatem praedicti discursus. Confirmatur, quia nullus tenet luces corporum sublunarium esse distinctae speciei, sed sunt quaedam sublunaria lucida praeter ignem, illa nimirum quae in lumine (verba sunt Philosophi 2. de anima, text. 67.) non videntur, in tenebris autem faciunt sensum, ut quae ignea videntur et lucentia, fungus, cornu, capita piscium et squamae et oculi ; ergo lux in igne non est forma substantialis, alias esset ejusdem speciei cum his aliis, in quibus similiter deberet esse forma substantialis. Confirmatur secundo, quia nemo dicit nigredines aliquas inter se distingui specie, aut albedines ; ergo neque debet dicere quod luces sint distinctae speciei, quia eadem est ratio.
Tertia ratio Doctoris est, quod verisimile sit aliquam qualitatem activam sequi ad formas substantiales corporum caelestium, sicut sequitur ad formas sublunares; sed nulla qualitas potest congruentius assignari quam lux, ergo satis verisimile est lucem esse qualitatem in corporibus, et consequenter nulli esse formam substantialem, ex principio supra posito : quod, id quod in aliquo est accidens, in nullo possit esse substantia, quo principio utitur Aversa supra. Addit ad haec Doctor conclusionem hanc confirmari per Damascenum lib. 2. cap. 8. qui tamen ad propositum conducens nihil habet praeter verba supra citata. Ex quibus haec conclusio non aliter confirmari posse videtur, quam quatenus ex iis sequitur, (ut postea videbimus ) lumen non esse substantiam ; hinc enim licet simpliciter non sequatur conclusio, tamen sequitur ad hominem contra adversarios, qui aequaliter dicunt lumen et lucem esse substantias seu formas substantiales.
S. Thomas probat i.part.q. 61.lucem non esse corpus, ex eo quod lumen non sit corpus, quod probatur ab ipso tribus rationibus, de quibus postea. Sed quia haec probatio supponit lumen et lucem esse ejusdem rationis, quod nos infra negabimus, ea non possumus uti, nisi ad hominem eo modo,quo uti possumus confirmatione praemissa ex Damasceno ; et sane omnibus tam incerta videri debet quam incertum est id cui innititur, nimirum lumen et lucem esse ejusdem rationis.
Haec sunt fundamenta praecipua hujus conclusionis. Ad auctoritates autem oppositas respondeo Philosophum dubitative tantum proposuisse illam rationem sicut solet in problematicis satis frequenter. Augustinus autem et Theodoretus capiunt lucem pro substantia lucida ignis, ut exponit bene D. Thomas supra. Damascenus autem in primo loco non id asserit ex propria, sed aliorum sententia, ut patet ex ipsis verbis ; in secundo vero loco capit substantiam pro entitate aliqua distincta ab entitate aeris.
Ex his sequitur lucem esse qualitatem, nam certum est quod non sit quantitas nec relatio ulla extrinsecus, aut intrinsecus adveniens; ergo cum.(ex dictis) sit accidens, nec aliud accidens detur praeter quantitatem, relationes intrinsecus et extrinsecus advenientes, et qualitatem, sequitur necessario quod sit qualitas ; et cum sit perceptibilis sensu externo, sequitur similiter eam spectare ad tertiam speciem Qualitatis, ad quam pertinent colores.
Sequitur secundo eam educi de potententia sui subjecti, quandoquidem ab eo dependeat in esse et fieri, nec sit supernaturalis, aut etiam spiritualis ; nam si ulla forma educatur ex potentia sui subjecti, maxime id convenit formae corporali naturalis ordinis, non potenti esse, nec conservari sine suo subjecto. Unde mirum est Bandinum 2. de Anima digress. 37. id negasse ; nec refert quod diffundatur lux in instanti, aut potius lumen, nam hoc tam commode fieri potest educendo lumen, quam ipsum de novo producendo sine eductione.
Posset autem lux describi esse qualitas ex se visibilis independenter ab alia qualitate, quoe non sit species intentionalis ejus, et consequens ad naturam sui subjecti, ita ut connaturaliter non possit destrui aut produci, nisi eo destructo vel producto. Dixi ex se visibilis, ut excludantur colores, quae qualitates quidem visibiles sunt, sed non possunt videri, nisi dependenter a lumine,quod tamen non est species intentionalis eorum. Dixi etiam independenter a qualitate alia,quoe non sit species visibilis seu intentionalis, quia,secundum communiorem sententiam, nulla qualitas potest videri aut percipi independenter ab hujusmodi specie intentionali. Dixi quoque consequens ad naturam sui objecti, ut excludam lumen, quod est visibile independenter ab omni qualitate, praeter speciem intentionalem sui ipsius ; et tamen in nostra sententia mox proponenda, non est lux, sed potius species intentionalis lucis, et per hoc distinguitur sufficienter a luce, quod haec consequatur naturam sui subjecti, lumen non item, cum adveniat suo subjecto per applicationem causae extrinsecae, verbi gratia, corporis lucidi.