IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Lumen non esse substantiam completam vel incompletam, sed qualitatem de tertia specie, id est, lucis, sensibilem speciem, et explicat quid sit intentio.
De secundo dico, (b) quod lumen non est substantia completa, hoc est, per se subsistens, quia nec spiritualis,cum sit extensibilis,nec corporalis, quia tunc duo corpora essent simul, est enim lumen cum toto aere. Nec oportet aerem moveri localiter adveniente lumine, et non moveri recedente vel non adveniente lumine, quia tunc in medio illuminato non esset respiratio aeris, si illud corpus esset localiter motum propter lumen. Nec etiam lumen est forma substantialis, quia illud cui advenit, manet perfectum in specie, illo recedente, sicut apparet de aere quandoque illuminato, quandoque tenebroso. Nec est materia, patet, nec aliquid pertinens ad genus Substantiae, nec est verisimile quod ad aliquod aliud genus pertineat praeterquam ad genus Qualitatis. Cum autem quantum ad tertiam speciem distinguatur qualitas in qualitatem sensibilem, et in qualitatem quae est species sive intentio qualitatis sensibilis, notandum est, quod intentio non dicitur hic illud in quod tendit sensus, quia hoc modo ipsum objectum esset intentio ; sed intentio hic dicitur illud per quod tanquam per principium formale,in objectum tendit sensus ; et sicut quidquid est signum, est res, secundum Augustinum de Doct. Christiana, licet non e converso: et ideo in distinctione rei et signi, res accipitur pro illa re quae non est signum, licet illa quae est signum sit etiam res; ita in distinctione rei et intentionis, licet intentio sit res, et forte sensibilis res, in quam possit sensus tendere, tamen illa dicitur intentio quae non est tantum res, in quam tendit sensus, sed est ratio tendendi in alterum, cujus est propria similitudo.
Hoc modo dico (c) quod lumen proprie est intentio, sive species sensibilis ipsius Lucis. Quod probatur, tum quia si non esset intentio, tunc positum supra sensum prohiberet sensum, quia quod est tantum sensibile et non ratio sentiendi, si ponatur supra sensum, impedit sensationem, quia sensibile supra sensum positum, non sentitur, et ita lumen suprapositum oculo, impediret ipsum videre ; hoc autem est falsum, et contra Commentatorem super de Sensu et Sensato, ubi vult quod necesse est lumen proprium in oculo esse, ad hoc ut recipiat species colorum, et videat.
Modus ponitur iste, (d) quod sicut lux, ut visibile, est prius naturaliter colore, ita et species ejus est naturaliter prior specie coloris, et ita tam in perficiendo medium, ita quod medium non illuminatum non sit capax ad percipiendum colores, quam in perficiendo visum, ita quod organum non illuminatum non sit visivum proxime.