IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Explicato triplici radio luminosi, docet lumen immediate gigni secundum quemlibet radium a luce, et a lumine sic immediate a luce genito, aliud secundarium lumen gigni. Pro perfecta intelligentia hujus quaestionis, oporteret magnam partem perspectivae legere. Vide Bassol. hic.
Quantum ad tertium (e) articulum, qui declarat istum secundum, notandum est quod est dare triplicem radium, videlicet radium rectum et fractum et reflexum, secundum ipsum Alacensem in Perspectivasua. Rectus radius est, qui diffunditur a luminoso in medio ejusdem diaphaneitatis, quantum durat virtus luminosi. Radius reflexus est,qui occurrente opaco,antequam terminetur virtus activa luminosi, diffunditur in partem oppositam, non ex electione, sed quia naturale agens. cujus virtus activa non est totaliter exhausta, in directum agit quantum potest, et quod non potest indirectum agit in obliquum. Radius fractus est, qui occurrente medio alterius diaphaneitatis, non tamen omnino opaco, multiplicatur in illo medio, sed non secundum lineam rectam, sed incidit ibi angulus. Quando autem occurrit medium densius, frangitur radius ad perpendicularem, quia ex quo est perpendicularis, est fortissimus in agendo. Unde cum frangitur ad agendum in medium densius, requiritur situs propinquior perpendiculari radio, talis est situs radii fracti ad perpendicularem. Quando autem occurrit medium rarius, frangitur radius a perpendiculari, propter oppositam causam.
Dico tunc quod lumen (f) multiplicatum secundum istos tres radios, immediate gignitur ab ipsa luce, et etiam immediate est species sensibilis ipsius lucis. De recto patet. De reflexo probatur; tum quia per illum radium videtur res in se, non autem aliqua species impressa speculo reflectente; tum quia eodem modo etiam per radium fractum, videtur ipsa res multiplicans se, et non species aliqua ipsius rei visae, et sicut ista lumina primaria multiplicatione diffusa, sunt immediate species lucis gignentis, forte ita immediate gignuntur ab ea, loquendo de inmmediatione ad causam, non excludendo ordinem effectuum ordinatorum respectu ejusdem causae.
Sed praeter ista, est aliud lumen secundarium (g), quod dicitur lumen accidentale, quale est ubi est umbra. In hoc enim distinguitur umbra in actu a tenebra, quia tenebra est privatio luminis tam primarii quam secundarii, umbra est privatio luminis primarii. Istud autem secundarium lumen, licet quandoque diffundatur per reflexionem, non tamen a corpore polito, quia reflexio a tali corpore est gignitio radii primarii, quia est immediata species ipsius lucis gignentis, non autem sic istud lumen secundarium: imo gignitur ab ipso lumine primario, ita quod si, per impossibile, reflexio remaneret sine lumine radii imprimentis, gigneret sphaerice vel hemisphaerice istud lumen secundarium ; non sic autem gigneretur lumen reflexum a radio primario, qualis est reflexio a corpore poli to; est ergo omne lumen species, sed lumen primarium est species lucis gignentis, lumen secundarium species luminis primarii.
Et ex hoc patet ad argumenta, quae (h) possunt fieri contra istam partem, quia cum lumen videatur, non erit species visibilis. Respondeo, species aliqua intensa, non obstante quod sit intensio et species alterius visibilis, potest tamen in se esse visibilis, sicut dicit Commentator super de Sensu et Sensato, cap. primo, quia quando lumen reflectitur ad virides plantas, colorantur parietes. Similiter species non sunt visibiles, nisi quando terminantur ad opaca, ita quod non contiguatae opacis, non possunt gignere species sui, quibus videantur, sicut species coloris dum est in medio, non videtur, sed quando contiguatur opaco, tunc videri potest, sicut patet de radio transeunte per virtum coloratum, apparet color in pariete, ubi terminatur radius ille, et videtur coloratus similiter sicut vitrum, et tamen in medio non erit ille radius coloratus visibilis, nec tamen propter hoc negatur ille rubor esse species, qui apparet in pariete, quia oculus ibi existens, cui si supponeretur ille rubor, videret rubeum vitrum vel ruborem vitri.
Unde haec est falsa : illud quod est intentio objecti visibilis, non est visibile, sed ista est vera : omnis intentio non tantum est visibilis, sed est etiam ratio videndi. Unde forma illuminans Lunam lumen est et non lux, quia non est corpus terminatum in Luna, et tamen est sensibilis, et species lucis: similiter per Aristotelem in de Sensu et Sensato, fulgor emissus ab oculo moto in tenebris, visibilis est, et tamen est species lucis tantum. Et eodem modo lumen non terminatum ad opacum non videtur, quod patet; tum quia radii solares de nocte non apparent, qui tamen intercipiuntur inter nos et coelum, et supra conum pyramidis umbrae terrae ; tum quia existens in carcere opaco et tenebroso, ubi per opposita foramina transiret radius solaris, non videret, ita quod nusquam reflectente se ad opacum, non videret illum radium, si corpuscula illa non frangantur. Similiter si medium illuminatum esset infinitum et non terminatum ad corpus opacum, Sole existente super Horizontem nihil videretur, quia non esset terminans.
Eamdem ergo conditionem habet lumen, quam habent aliae species principales colorum, quantum ad videri et non videri ; sicut principales species colorum, quae scilicet radiose multiplicantur, possunt generare alias secundarias accidentales non radiose multiplicatas, et per illas videri, et tamen non negatur illas primas esse intentiones, pro eo quod simpliciter sunt similitudines illorum primorum colorum gignentium : ita in proposito.
Ad argumenta (i). Ad primum dico, quod Augustinus accipit ibi lucem pro corpore subtili, puta forte pro igne, qui est corpus subtilius in mixto, vel pro aliquo corpore subtili multum conveniente cum igne in natura, sicut et Scriptura dicit lucem factam fuisse prima die, non quod tunc fieret accidens sine subjecto, sed tunc fiebat corpus luminosum, cujus forma notior erat lux, et ideo describitur subjectum ignotum per terminum notiorem.
Ad secundum dico, quod alterans in fine alterationis generat, non autem illa qualitas, qua alteravit.
Ad tertium dico, quod ista sunt metaphorice dicta de lumine, sicut patet per Avicennam Sexto naturalium; non enim aliquid idem procedit recte, quasi motu locali, et tamen quandoque obliquatur frangendo vel reflectendo; sed quando virtus activa non est totaliter exhausta, id est, non tantum causavit, quantum potest causare, tunc ulterius, si non potest secundum lineam rectam agere, secundum quam natura maxime agit, quia illa est brevissima et efficacissima ad operandum, agit secundum aliam lineam isti propinquiorem, et hoc fractam vel reflexam, si nihil potest agere ulterius reagendo in idem passum, in quod prius egit, causando tamen ibi cum illo prius causato aliquid simpliciter imperfectius.
Et si objicias, quod cum perfectiori causato priori, non potest esse causatum imperfectius posterius, et ita cum toto medio illuminato radio primario, non potest esse lux, nec etiam cum medio illuminato radio recto, potest esse radius reflexus, dico quod falsitas conclusionis apparet ad sensum. Patet enim, si radius Solis incidat in aquam, et reflectatur in aliquem locum tenebrosum, ubi non est radius rectus, sensus dicit reflexionem fieri, usque in locum illum tenebrosum, non autem illic fieret, nisi prius esset radius reflexus in medio illuminato radio recto. Eodem modo, dicit sensus lumen secundarium sive speciem luminis primarii diffundi a lumine primario contiguato alicui corpori opaco, usque ad oculum, alioquin non videretur illud lumen primarium, et tamen per totum, illud medium est lumen primarium. Tunc ergo illa propositio est neganda, ubi est forma perfectior, ibi non potest multiplicari aliqua imperfectior, sive species quae sit forma imperfectior.
Ad alia, quae sunt contra speciem (k), sive intentionem, dico ad primum, quod omne accidens forte posset denominare subjectum suum in quo est, si esset denominans, vel nomen impositum, quod significaret denominationem convenientem formae, respectu talis subjecti ; hoc modo non est denominativum impositum a speciebus colorum, quia denominativa imposita a coloribus denominant subjectum habens colores, secundum esse reale. Si autem esset denominativum impositum, quod denominaret subjectum habere formam, secundum esse intentionale, non secundum esse reale, bene posset medium denominari a tali nomine albi, et tale est impositum a lumine, et forte magis hic quam in coloribus, propter majorem perfectionem et evidentiam hujus intentionis, quam aliarum intentionum visibilium.
Quod additur secundo de opposito, dico quod lumen unum non excludit aliud lumen alterius rationis, sicut lumen Solis non excludit lumen Lunae in eadem parte medii vel alterius stellae, sicut nec species nigri excludit speciem albi, vel e converso in eadem parte medii, sed sicut lumen quodcumque excludit a medio tenebram, quae est ejus privatio, non contrarium ,
vel disparatum, ita species cujuscumque coloris, excludit privationem illius coloris in medio.
Ad tertium, concedo quod res est, et effectum realem habere potest, non tamen ita res quod possit non esse intentio, quia cum ratione sua stat, quod ipsa per se sit ratio tendendi in objectum, et hoc sufficit ad rationem intentionis. Quod autem (1) totus radius gignatur immediate ab ipsa luce, et non pars radii a parte, probatur, quia si ponatur quod lumen in aliqua parte medii gignat lumen ex se, quilibet punctus lucis multiplicat se sphaerice, quia omne activum naturale agit in medium circumstans sphaerice, si sit ex omni parte aeque dispositum, et si habeat opacum obstans ex una parte sui, saltem multiplicat se hemisphaerice; ergo eodem modo, si lumen esset gignens respectu alterius luminis, ex quo non habet opacum impediens ex aliqua parte sui, sphaerice se multiplicat, et ita sicut lumen principale gignit aliud lumen ulterius secundarium indirectum, ita gigneretur ex omni parte radii distantis, quod est contra sensum.
Praeterea, aliquod luminare potest agere in distans localiter, quia si non posset agere, nisi ubi est localiter, tantum posset illuminare aliquod indivisibile ; quod si praesens est in ratione agentis alicui distanti localiter, ergo et pari ratione toti medio, usque ad tantam distantiam ad quantam sufficit virtus ejus; et si praesens est illi toti, et potest in toto causare lumen, ergo causat, quia ipsum lumen genitum ab ipso, dato quod posset causare aliud lumen, tamen luminare praesens est majoris virtutis, quam lumen genitum, et ita praevenit ipsum lumen in agendo in partem remotam.