IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(e) Quantum ad tertium articulum, etc. Ut melius solvat ea, quae contra primi articuli resolutionem objici possent, declarat hic breviter qua ratione lumen a luce gignatur; ad quod faciendum describit tres radios lucis, rectum, fractum et reflexum. Radius rectus, est omnis ille, qui procedit a corpore lucido primario illuminante ad quamcumque partem corporis luminati per medium ejusdem diaphaneitatis seu transparentiae, verbi gratia, per aerem. Radius reflexus est, qui corpore opaco impediente progressum radii recti reflectitur ad idem corpus lucidum, seu ad partes easdem medii, illuminatas antecedenter per radium rectum ; quae reflexio oritur non ex intentione aut electione aliqua libera, sed ex natura causae naturaliter agentis, quae cum habeat sphaeram determinatam activitatis in quam possit directe agere, quando propter interpositionem corporis non potest in tantum spatium directe diffundere suum effectum, solet agere reflexe et oblique in partes, in quas ante agebat, intendendo effectum ante productum. Radius fractus est ille, qui occurrente medio alterius diaphaneitatis seu diversae transparentia?, hoc est, qui est minus vel magis transparens, quam partes medii proximiores corpori lucido illuminanti, (ut si post aerem succederet aqua, aut e contra) est, inquam, radius fractus ille, qui accedente hujusmodi medio alterius diaphaneitatis, multiplicatur in illo medio, non tamen secundum lineam rectam, ita ut radius directe procedens a corpore illuminante per partes medii viciniores ejusdem diaphaneitatis, verbi gratia, per partes aeris continuetur ulterius eodem situ, protensus directe in aliis partibus remotioribus contiguis diversae diaphaneitatis, verbi gratia, in partibus aquae, sed sic ut in puncto, quo contiguarentur istae diversae partes aeris, verbi gratia, et aquae, fiat angulus terminans radium directum eousque per partes aeris, verbi gratia, protensum, et incipiens alium radium inde directe per partes aquae protensum. Unde patet rationem universalem fractionis seu refractionis radii esse varietatem diaphaneitatis repertae in corporibus, per quae diffunditur radius. Quia vero non ad eamdem partem extenditur semper radius, qui frangitur ab angulo a quo frangitur; sed aliquando frangitur et protenditur ab angulo seu a puncto, in quo incipit radius fractus, et desinit radius rectus, et in quo consequenter fit angulus ad lineam perpendicularem, hoc est, ad lineam, quae perpendiculariter protenderetur a puncto refractionis per corpus, in quo fieret refractio ; aliquando vero radius fractus protenditur ab eodem angulo, non ad lineam illam perpendicularem, sed potius foras a linea perpendiculari, ut patet experientia, hic Doctor assignat rationem hujus diversae refractionis.
Dicit ergo quod quando medium alterius diaphaneitatis occurrens et causans refractionem, est densius quam medium, in quo producitur radius rectus, ut verbi gratia, si medium in quo produceretur radius rectus, esset aer, et occurreret corpus crystallinum, in eoque fieret refractio seu multiplicatio, est protensio radii fracti; tum, quandoquidem crystallum est densius quam aqua, radius fractus protenderetur ab angulo versus lineam perpendicularem, quae scilicet protensa a puncto reflexionis faceret duos angulos aequales. Quando autem medium alterius diaphaneitatis occurrens et causans fractionem esset minus densum, ut si post crystallum occurreret aer ; tum radii fracti extenderentur a puncto in quo inciperet fractio, non ad lineam perpendicularem, sed ab illa.
Cur porro occurrente medio densiori radius frangatur ad perpendicularem, et occurrente medio minus denso seu rariori frangatur a perpendiculari, rationem assignat Doctor, quod medium magis densum magis resistat: unde ut vincat agens resistentiam illius facilius, agit ad partes viciniores potius quam ad paries remotiores, partes autem radii fracti ad perpendicularem, sunt viciniores radio perpendiculari, et consequenter corpori luminoso agenti, quam partes radii protensi a radio perpendiculari, debet ergo tum agere et frangere radios suos ad lineam perpendicularem. Confirmatur, quia experientia compertum est, et omnes fatentur, agens quodcumque fortius agere, caeteris paribus, perpendiculariter quam non perpendiculariter, et ad partes viciniores lineae perpendiculari quam ad remotiores ; ergo ut luminosum ageret fortius in medio denso debet agere per lineam protensam a puncto fractionis ad lineam perpendicularem, quam per lineam protensam ab eodem puncto ad partes remotiores ab illa linea. Haec est ergo ratio cur radii fracti per medium densius protendantur a puncto fractionis ad lineam perpendicularem. E contra vero ratio, cur occurrente medio rariori, fractio radiorum fiat a linea perpendiculari, est opposita, quia scilicet tale medium minus resistit, et propterea non requiritur ut agens agat fortius, nec consequenter ut agat per partes medii illas,
per quas posset fortius agere. Hanc rationem in substantia, habet etiam Pecchamus noster in sua perspectiva, conclusione 15. et 16. ubi figura utriusque casus proponitur, quam hic ut non necessariam, superaddere nolui. Adverto tamen hanc rationem esse a fine deductam propter quem talis natura indita est corpori luminoso ; unde mihi non satisfaceret, nisi suffragaretur experientia, qua supposita, ratio vera a priori hujus diversi modi agendi per radium fractum, est ipsamet natura agentis luminosi, quae ad talem modum agendi est ex se determinata, non minus quam ratio cur ignis calefaciat, et aqua frigefaciat, est, quod ad hoc sint determinata ex natura sua, sicut a posteriori colligitur experientia. Adverto ulterius quando dicitur radium rectum frangi ad perpendicularem, vel a perpendiculari, quando occurrit corpus rarum vel densum, id intelligendum esse de radiis oblique egredientibus a corpore luminoso, et cadentibus in medium rarius vel densius, non vero de radio perpendiculariter cadente ab ipso in illud medium, quia, ut bene Pecchamus supra concl. 15. Radius luminosi super quodcumque medium perpendiculariter cadens, omnino non frangitur, quia fortitudo sua nullius diaphani objecti hebetatur.
(f) Dico tunc quod lumen, etc. Resolvit jam tertium articulum, et dicit lumen diffusum secundum tres praedictos radios rectum, reflexum, fractum, produci immediate ab ipso corpore lucido primario, immediatione tamen causae, non immediatione effectus, hoc est, ita ut non sit alia causa, quae immediatius produceret ullum radium ex illis tribus quam illud corpus lucidum, licet sit aliquis effectus, qui ab ipso immediatius procedat, quandoquidem prius, non tamen prioritate temporis, (quia lumen totum producitur in instanti), sed naturae, radium rectum producit quam reflexum aut fractum, et partem viciniorem radii recti quam partem remotiorem. Probat hoc, quia per unumquemque radium ex his videtur ipsamet res lucida secundum se, ut patet experientia, tam de radio recto, de quo minus habet hoc difficultatis, quam de reflexo, quando opponitur candelae, verbi gratia, speculo, et a speculo reflectitur species ejus, quam etiam de fracto, quando opponeretur candela alicui per aerem et vitrum, verbi gratia.
In hoc passu Doctoris sunt duae controversiae ; una circa principalem resolutionem, qua dicit quod omnis radius luminis producatur a corpore lucido. Ruvius enim lib. 2. de Anima quaest. 10. de speciebus sensibilibus, existimat species reflexas omnino produci a speciebus illis a quibus reflectuntur, sed in virtute tamen corporis lucidi producentis species rectas, eamque sententiam asserit esse Palatii lib. 2. de Anima cap. 12. Joannis Assiani et multorum recentiorum, et colligi ex S. Thoma quaest 16. de veritate, art. 1. ad 1. additque Scotum nostrum omnem prorsus activitatem negare speciebus visibilibus.
Albertus Magnus 2. de Anima tract. 3. et aliqui recentiores, teste eodem Ruvio, tenent species produci ab aliis speciebus totaliter, et non Unquam a causa instrumentali, idque non solum quando producuntur species reflexe, sed etiam directe.
Ut intelligatur sententia Doctoris, adverte, eum non velle quod omnis species, aut omne lumen, producatur ab objecto aut lucido principali, ut male imponit ipsi Ruvius; quandoquidem in hac ipsa quaestione num. 5. asserat lumen secundarium produci a lumine primario, et non a lucido producente lumen primarium. Vult ergo Doctor tantummodo quod omnis species et lumen per quod videtur, aut percipitur objectum principale, producatur ab eodem objecto, et de hoc est controversia. In hoc ergo sensu probatur sententia Doctoris contra Ruvium, quia ipse fatetur objectum principale semper concurrere ad productionem cujuscumque hujusmodi speciei et luminis, nec illa posse ab aliis speciebus aut luminibus produci, nisi tanquam causis instrumentalibus, eo scilicet modo quo ab accidente produci potest substantia secundum aliquos. Sed hoc supposito, nihil prorsus impedit, quo minus totaliter producantur ab illo objecto principali. Quotiescumque enim aliqua causa continens aliquem effectum in virtute sua applicatur sufficienter ad illum effectum partialiter producendum, applicatur etiam quantum est parte sua ad eumdem totaliter producendum, sed secundum Ruvium, objectum principale, cujus species, verbi gratia, reflectitur a speculo, applicatur sufficienter ad producendum partialiter et principaliter istam speciem reflexam in oculo ad quem reflectitur, et continet ipsam totaliter in virtute sua principali; ergo potest eam totaliter producere absque concursu speciei productae in speculo a qua fit reflexio, praesertim cum nulla possit assignari ratio cur exigeretur concursus etiam instrumentalis illius alterius speciei.
Confirmatur, quia secundum Ruvium, ideo non potest objectum principale producere speciem reflexam in oculo, quia non applicatur oculo sufficienter, quandoquidem applicetur ipsi retro, ut certum est. Sed licet non applicetur sufficienter istud objectum ad producendam speciem directam, applicatur tamen sufficientissime ad producendum speciem reflexam, et certe alias non produceretur illa species partialiter aut principaliter ab objecto, sed totalissime ab ipsamet specie a qua fit reflexio, per quod patet ad fundamentum Ruvii.
Probatur secundo contra Albertum Magnum, quia si produceretur species ulla ab alia specie, ista alia species deberet per ipsam videri ; ergo quando non videtur ista alia species, sed objectum primarium ipsius per speciem aut lumen, non debet species aut lumen causari ab alia specie aut lumine, sed tantum ab objecto primario. Probatur antecedens, quia species unius albedinis non repraesentat aliam albedinem, sed solam illam a qua procedit, ex eo quod species sensibilis externa est determinata ad repraesentationem objecti a quo procedit: ergo species producta ab alia specie est determinata ad illam aliam speciem repraesentandum, et non ad aliquid aliud a quo non producitur. Haec probatio potest etiam urgeri contra Ruvium, nam licet ipse dicat, quod species debeat repraesentare causam principalem, non instrumentalem, id tamen graiis dicit, cur enim si ab utraque procedit, non repraesentaret utramque?
Ruvius impugnat sententiam Alberti, primo, quia species est virtus objecti: ergo agit dependenter ab objecto. Sed haec impugnatio est parvi momenti, nam facile distingui potest consequens, quatenus ipsamet species dependet ab objecto in fieri et conservari, nec potest habere actionem productivam alterius speciei, nisi ipsamet existat, concedo consequentiam; quatenus dependeret ab objecto, tanquam immediate concurrente cum ipsa ad productionem alterius speciei, nego consequentiam. Quemadmodum ergo ipsamet visio, licet dependeat in fieri et conservari ab objecto et specie impressa, si tamen haberet virtutem productivam alterius speciei, non dependeret ab objecto in ejus productione, ita ut objectum concurreret immediate cum ipsa ad ejus productionem, ita in proposito posset dici de specie.
Impugnat secundo Ruvius eamdem sententiam, quia species producta in medio ab objecto non dependet quomodocumque ab objecto in conservari, sed modo speciali per continuatam emanationem; ergo actio ejus ad productionem alterius speciei necessario dependet ab eodem objecto. Haec etiam impugnatio est inutilis. Nam imprimis frivola prorsus est distinctio quam supponit inter conservationem, quae fit per emanationem, et conservationem quae fit absque emanatione ; nam omnis conservatio formae productae extra subjectum conservans, potest tam bene dici conservatio, quae fit per emanationem continuatam, quam conservatio speciei: ergo nihil deservit ad propositum distinctio conservationis quae fit per emanationem, ab ea quae fieret absque emanatione. Deinde dato antecedenti, tam facile negatur consequentia quam ab ipso asseritur.
Secunda difficultas seu controversia, quae est in praemissa Doctoris sententia, est, quod supponat per lumen seu speciem reflexam, videri ipsum objectum, non vero ipsam speciem a qua fit reflexio, verbi gratia, quando candela opponitur speculo, et inde ad respicientem speculum reflectitur species, non videri ipsam speciem, quae producitur a candela in speculo, sed videri potius ipsammet candelam. Hoc, inquam, est in controversia, nam oppositum tenet Durandus 2. dist. 3. quaest 6. Gregorius dist, 7. quaest 3. Mauritius dist. 3. quaest.
9. Capreolus 1. dist. 35. Cajetanus 1. part. quaest. 56. art. 3. et alii.
Sed sententia Doctoris est communior quam tenet Richardus 4. dist. 11. quaest. 1. Palatius 2. dist. 3. disp. 5. Toletus quaest. ultima de sensu visus, Ruvius ibidem, Aversa quaest. 35. sect. 7. et recentiores communiter: ex quibus hi duo ultimi citant Scotum pro opposita sententia asserente ipsam speciem, et non objectum videri, sed immerito, cum expresse hic asserat per radium reflexum videri rem in se, non autem aliquam speciem impressam, quod etiam iterum docet 4. distinct. 10. quaestione 9. fin. dicens : Et haec est ratio quare non videtur in speculo imago ipsa corporis multiplicata usque ad speculum, sed ipsum corpus, cujus est imago.
Probat Ruvius hanc sententiam, quia objectum visus comprehendit solum lucem, lumen et colores; sed species coloris aut luminis, non est lux, nec color, nec lumen, ergo non potest videri, et consequenter ipsum objectum principale est quod videtur.
Hac probatione etiam utitur Aversa, sed nobis non est admittenda ;tum, quia Scotus hic, sig. Et ex hoc patet, expresse concedit quandoque speciem coloris videri ;tum quia tenemus speciem luminis esse lumen, quod in hac probatione negatur: tum denique quia tam facile negari potest major quam asseritur, loquendo de colore reali tantum. Quando autem dicitur communiter objectum adaequatum visus esse lux, lumen et color, id intelligi optime potest de luce et colore comprehendente lucem intentionalem et colorem intentionalem, ita scilicet, ut nihil possit videri ab oculo nisi lux aut color, sive realis, sive intentionalis, hoc est, species lucis. Probat secundo eam Aversa, quia videmus in speculo rem multo majorem quam sit speculum, cum tamen species quae in speculo est, non sit major quam speculum. Deinde quod videtur in speculo, videtur in profundo ejus, cum tamen species sit in extrema ejus superficie. Sed hae etiam rationes non urgent, quia posset dici ex hoc non sequi aliud quam speciem, quae videtur habere talem vim determinativam potentiae, ut producat visionem, per quam appareret species, quae videtur magna et in profundo, cura tamen revera non sit magna, nec in profundo ejus.
Melius ergo probatur, quia nihil impedit, quo minus ipsum objectum videatur, et experientia videtur indicare quod videatur ;quod maxime confirmari posset in sententia negante speciem esse similitudinem formalem objecti, aut similem formaliter objecto, sed similitudinem virtualem objecti aut similem virtualiter objecto, quam sententiam magis communiter tenent recentiores.
Nec fundamentum adversae sententiae quidquam probat, quod scilicet objectum apparens in speculo appareat multo minus quam in se sit, et in alio situ ac figura. Respondetur enim hoc accidere propter naturam speciei determinantis oculum, et propter diversam applicationem objecti respectu potentiae, unde etiam quando objectum directe videtur secundum se, tamen propter diversitatem medii fit, ut nunc majus, nunc minus, nunc crassum, nunc tenue, nunc ut est in se videtur, cum tamen tum, secundum omnes, ipsummet immediate videatur; ergo ex eo quod minus appareat in speculo, non sequitur quin ipsum et videatur et non species ejus.
Sed objicies ulterius, secundum Doctorem infra num. 24. species colorum, et non ipsimet colores aliquando videntur:
ergo etiam videtur in speculo species, non vero ipsum et objectum, quia non est major ratio, cur unquam videantur, et non videantur in speculo. Respondeo, negando consequentiam, quia quando videntur species colorum, videntur per species non reflexas, sed directas, ut patet ex eo quod videantur in corpore non nato reflectere, nimirum in pariete. Speculum autem est corpus natum reflectere species, et propterea quod videtur in ipso, videtur per species reflexas. Deinde est tam notabilis differentia inter modum quo apparent species colorum in parietibus, objecta in speculis, aut aqua, ut merito possit dici quod species colorum videantur, non vero colores, licet in speculis objecta dicerentur videri, non vero eorum species.
(g) Sed praeter ista est aliud lumen secundarium, etc. Assignat hic aliud genus luminis quod vocat secundarium, in comparatione scilicet ad lumina illa producta per lineam rectam, reflexam et fractam, quae propterea primaria vocantur, quia per illa potest videri objectum lucidum primarium, et ab eo immediate causantur. Lumen vero secundarium est, quod producitur per lumen primarium immediate tanquam species, et reperitur ubi non est lumen primarium, sed umbra, hoc est, privatio luminis primarii, ita scilicet ut quemadmodum per lucem producitur lumen primarium tanquam species, qua videri possit ; similiter lumen secundarium producitur a lumine primario tanquam species, qua videri posset ipsum lumen primarium.
Addit ad haec quod licet lumen hoc secundarium possit quandoque causari a lumine primario per reflexionem, ut quando a corpore aliquo polito reflecteret radius ad locum tenebrosum, in quo nihil erat lucis antea, tum enim radius ille reflexus causare posset umbram in illo loco tenebroso, et consequenter lumen secundarium; licet, inquam, hoc modo per reflexionem possit produci lumen secundarium, nunquam tamen diffunditur per reflexionem a corpore polito, verbi gratia, speculo aut ferro. Vult dicere quod nunquam tunc lumen secundarium immediate reflectat a corpore polito, nec sit talis rationis, qualis est lumen reflectens immediate a tali corpore, quia lumen quod sic immediate reflectit a corpore polito, est lumen primarium, et species lucis primariae imprimentis lumen in corpus a quo fit reflexio ; unde si, per impossibile, lumen immediate reflexum maneret absque lumine directe producto a lucido primario, adhuc causaret in casu praedicto lumen secundarium sphaerice vel hemisphaerice, hoc est, orbiculariter vel semiorbiculariter, qualiter non producitur lumen immediate reflexum a corpore polito. Ex quibus concludit, omne lumen esse speciem intentionalem, quia lumen secundarium est species luminis primarii, et lumen ipsum primarium est species lucidi primarii a quo producitur.
(h) Et ex hoc patet ad argumenta, etc. Nunc solvere incipit rationes, quae objici possunt contra suam conclusionem, qua dicit quod lumen sit species intentionalis lucis. Prima autem ratio est haec : Lumen videtur ; ergo non est species intentionalis. Probatur consequentia, quia species intentionalis impressa est ratio videndi non visa ; ergo quod videtur non potest esse talis species. Respondet Doctor, negando consequentiam, et ad probationem juxta ipsius doctrinam distingui debet antecedens ; omnis species semper, nego ; aliqua species aliquando, transeat, et negatur consequentia. Posset etiam alio modo distingui idem antecedens : Est ratio videndi non visa, id est, est forma nata determinare potentiam ad videndum seu sentiendum sine eo, quod ipsamet debeat videri pro illo tempore quo sic determinat, concedo antecedens, et nego consequentiam. Est ratio videndi non visa, ita ut ipsa non possit videri aut sentiri ullo modo, nego antecedens.
Quod autem possit videri species quandoque, optime ostendit Doctor experientia, quae haberi potest, quoties lumen reflectitur ad virides plantas, toties enim colorantur parietes, non quidem colore reali, sed colore intentionali, quatenus scilicet species colorum apparent in pariete. Similiter etiam quando per vitrum rubrum transit radius, apparet species coloris rubri in pariete opposito, ut etiam patet experientia. Et ne quis dicat quod si species essent visibiles, deberent semper videri quoties proponerentur oculo, toties autem proponuntur, quoties objectum eorum per ipsas videtur, sed certum est quod non semper videantur; ergo non sunt visibiles. Respondet Ductor negando majorem, non debent enim videri posse, nisi quando contiguantur opaco corpori, quia non habent virtutem producendi speciem sui, nisi sic contiguata, ut patet eadem experientia specierum, quae transeunte radio per vitrum rubrum videntur in pariete, et non videntur in medio.
Ita quemadmodum species aliorum colorum quandoque videntur, licet non semper, et nunquam videri possunt nisi ut contiguatae opaco, quia ut sic, tantum habent virtutem productivam aliarum specierum secundariarum, ita lumen, quamvis sit species lucis, quandoque videri potest, non tamen semper, nec unquam, nisi quando conjungitur corpori opaco, ut probat Doctor tribus claris experientiis.
(i) Ad argumenta, etc. Consequenter solvit tria argumenta principalia. Primum contra conclusionem de natura lucis ex
Augustini auctoritate, qua videtur dicere quod lux sit substantia. Respondet Doctor, ut nos supra, Augustinum intelligendum de corpore aliquo subtiliori, puta igni vel alio aliquo simili ; quam explicationem confirmat optime per aliam similem, quae ab aliis adhiberi solet. Quando enim Scriptura dicit lucem faciam primo die, non intelligitur quod sola lux fuit facta, ita scilicet, ut accidens tum esset sine subjecto productum, sed intelligitur factum fuisse corpus affectum luce. Non ergo male similiter Augustinus, dum lucem dicit esse substantiam, intelligitur de corpore lucido.
Fateor magnam esse controversiam de luce illa facta prima die, aliquibus antiquioribus dicentibus factam fuisse lucem absque omni subjecto ; aliis lucem ignis, ipsumque simul ignem; Suarez et Pererio lucem Solis: Lyrano et Abulensi corpus aliquod lucidum ; Aversa ipsum lumen ejusdem rationis cum lumine Solis in superficie terrae productum, sicut modo a Sole producitur. Sed quidquid sit de probabiliori ex his sententia, sufficit ad propositum, quod in sententia Lyrani et Abulensis, eorumque qui dicunt ignem, aut Solem tum productum, nomine lucis non solum accidens lucis, sed substantiam corporis ea affecti, intelligendam esse.
Secundum argumentum est, quod lumen aut lux gignit substantiam; ergo est substantia, quia accidens nequit producere substantiam. Respondeo in principiis Thomistarum hoc argumentum nihil valere, quia ipsi putant accidens producere posse substantiam, licet non in virtute sua, sed in virtute substantiae. In principiis autem nostris, qui id negamus, respondendum est negando antecedens; licet enim substantia per qualitatem alterando aliam substantiam generet, substantiae tamen forma accidentalis, secundum quam alterat, nullo modo concurrit immediate ad productionem istius substantiae generatae, nec principaliter, neque instrumentaliter, nec partialiter neque totaliter.
Tertium argumentum est, quod lumen frangatur et reflectatur: sed ista solum conveniunt corpori, ergo lumen est corpus. Respondet Doctor distinguendo majorem, lumen frangitur et reflectitur proprie, sicut competit corpori, ita scilicet, ut illa pars luminis, quae erat in linea recta, postea flectatur ad partem ad quam frangitur aut reflectitur, nego majorem ; improprie et metaphorice, ita scilicet ut pro parte luminis, quae ulterius protenderetur ab agente principali, si non occurreret obstaculum, eo occurrente producatur alia pars de novo in parte, ad quam dicitur reflecti vel frangi, licet in illa parte fuit ante pars formae directe producta, concedo majorem, et distinguo minorem: frangi et reflecti primo modo competit soli corpori, concedo minorem ; secundo modo, nego minorem et consequentiam. Adde calorem dici frangi et reflectere, cum tamen certum sit quod non sit substantia.
Pro majori vero confirmatione doctrinae praemissae, qua dicit Doctor quod quando impeditur agens a non producendo tantum formae per lineam rectam, quantum potuit propter obstaculum impediens ultiorem protensionem formae, tum agit reflexe producendo in parte medii, quae obstaculo est vicinior, alias partes ejusdem formae, sed imperfectiores, quam sunt partes formae prius directe in eadem parte medii productae. Pro majori, inquam, hujus doctrinae confirmatione, objicit sibi quod non possit simul cum causato perfectiori prius producto, postea causari causatum imperfectius: id autem sequeretur ex praemissa doctrina; ergo illa doctrina non est vera. Respondet, negando majorem propositionem, cujus falsitatem ostendit duplici experientia manifesta.
(k) Ad alia, quae sunt contra speciem, etc. Postquam satisfecit objectionibus contendentibus lumen ac lucem esse substantiam, nunc respondet ad illas, quae volunt lumen non posse esse speciem intentionalem, quarum prima est : Lux denominat medium luminosum: ergo lumen non est species intentionalis. Respondet Doctor, negando minorem, quia omnis forma denominat suum subjectum, et consequenter etiam species intentionales, quamvis non habeamus nomina imposita ad significandum istas denominationes. Quae doctrina certissima mihi videtur : formam enim denominare subjectum, nihil aliud a parte rei potest esse, quam communicare seipsam formaliter ipsi, certum autem est quod omnis forma inhaerens subjecto communicetur formaliter ipsi: ergo denominat ipsum formaliter. Confirmatur, quia si quemadmodum hoc nomen album est impositum ad significandum subjectum affectum albedine, et nomen albedo est impositum ad significandum formam disgregativum visus, ita nomen alum esset impositum ad significandum subjectum affectum specie albedinis, et ista species vocaretur aledo, profecto non magis esset verum quod albedo denominaret suum subjectum album, quam quod aledo denominaret suum subjectum alum; ergo quod non denominet species intentionalis suum subjectum, sic ut detur nomen aliquod unum, quod significet istam denominationem, oritur praecise ex eo quod homines non instituerent unum nomen abstractum ad significandum speciem intentionalem in abstracto, et nomen concretum ad significandam eamdem formam in concreto, non vero ex defectu alicuius sufficientiae ex parte rei ad hoc requisito. Unde quod lumen denominet luminosum et species albedinis non denominet denominatione significata per unum nomen, procedit non ex eo quod lumen non sit species lucis, sed ex eo quod homines imposuerint nomen ad illam formam significandam in abstracto et concreto, quod mihi evidens est.
Si autem quaeratur, cur homines imposuerint unum nomen ad significandum speciem lucis, non vero ad significandam speciem albedinis, quamvis non oporteat dare rationem aliam, quam quod ita placuerit ipsis, sicut nulla est ratio cur latini meliores vocent hominem sanum, qui afficitur sanitate, non vero vocent hominem virtuosum, quia afficitur virtute, nisi quod ab initio libere sic fuit institutum, tamen possumus dare aliquam ralionem congruam, quia lumen habet alium effectum valde principalem et communiter cognitam, qui non est determinare oculum ad visionem lucis, nimirum determinare visum ad visionem suiipsius, et conducere ad visionem colorum, unde merito fuit nomen unum impositum ad significandum, tam bene quam ad significandam quamcumque aliam formam accidentalem ; species autem colorum non habent alium effectum communem et notum, quam de. terminare oculum ad visionem colorum ; nec cognoscitur communiter, quod ullo modo dentur, rarissimeque occurrit discursus de ipsis, nisi inter Philosophos, unde non erat tanta necessitas imponendi nomen unum ad eas significandas. Hanc doctrinam insinuat Doctor in fine suae responsionis, dum dicit: forte magis hic quam in coloribus, propter majorem perfectionem et evidentiam hujus intentionis, quam aliarum intentionum visibilium. Quorum verborum sensus est, quod magis deberet imponi nomen unum ad significandum speciem lucis in abstracte et concreto, quam ad significandas alias species visibiles colorum propter duo : Primo, propter majorem perfectionem hujus speciei prae illis quae consistit in hoc, quod non solum deserviat ad videndam lucem, quae perfectior est omni colore, sed etiam ad videndos ipsos colores ; secundo propterea quod magis constet omnibus dari colorem, quam illas alias species visibiles colorum.
Secunda objectio est: Lumen excludit oppositum, scilicet tenebras, sed species non excludunt opposita sua, quia simul sunt species oppositorum, nimirum albedinis et nigredinis in eadem parte medii, et in eodem oculo. Respondetur, negando minorem,quia oppositum unius speciei non est alia species, neque enim species habent formas positivas sibi contrarias. Sed oppositum speciei est negatio vel privatio ipsius, hanc autem expellit tam bene quam lumen tenebras. Itaque quemadmodum lumen non habet expellere oppositum aliquod positivum cui sit contrarium, sed tantum oppositum privativum seu negativum, similiter de quacumque alia specie intentionali occurrit.
Tertia objectio est : Quod lumen habet effectum realem in medio et organo, nempe visum corrumpere et gignere colorem ; sed effectus realis non competit speciei sensibili, sed effectus intentionalis tantummodo ; ergo lumen non est species sensibilis. Respondet Doctor negando minorem ,quia ut supra dixit, licet species non possit esse res, prout res opponitur intentioni, et est illud quod non est determinativum ab sensationem, tamen debet esse res, prout res opponitur enti rationis, et potest esse res, prout res capitur pro omni eo, quod habet aliud munus, quam determinare formaliter ad sensationem alterius objecti a seipso,
Adverte autem hic quod Scotus non sentiat lumen per se offendere realiter organum, aut producere calorem, sed permittit id transire, quia quamvis esset verum, non repugnaret resolutioni praesenti, qua tenetur lumen esse qualitatem intentionalem.
Revera autem quod lumen non producat calorem, mihi longe probabilius est cum Durando 2. dist, 41. quaest 1. quem sequitur Giannus lib. 2. de Natura coeli cap. 11. Aversa quaest 35. Philosophiae sect. 7. et alii contra Conimbricenses 2, de coelo cap. 7, quaest 5. art. 3. qui suam sententiam communem Philosophorum asserunt, ,sed neminem pro ea citant, nec ullam etiam rationem afferunt, nisi experientiam, qua constat inferiora corpora lumine Solis calefieri. Verum experientia illa incertissima est, quamvis enim certum sit quod simul cum lumine producat coelum calorem, profectionem ita constat quod per lumen producat calorem, ita ut lumen sit causa immediata, aut principalis, aut instrumentalis producendi caloris ; quandoquidem contingere posset ut sol produceret immediate et calorem et lumen, sine ulla subordinatione illorum effectuum inter se, quemadmodum ignis producit calorem et siccitatem.
Probatur autem quod per lumen non producatur calor, quia multa illuminant, quae non calefaciunt, ut fungus, cornu, capita piscium, et similia, de quibus Aristotelis 2. de Anima text. 72.
Probatur secundo, quia corpora caelestia non deberent potius per lumen producere calorem, quam per aliquam aliam similem qualitatem per aerem diffusam producere frigus, quando frigefaciunt, sed nullus dicit quod per aliquam aliam qualitatem per aerem diffusam producere soleant frigus ; ergo nec per lucem debent producere calorem.
Probatur tertio, quia si per lumen Sol calefaceret, juxta magnitudinem caloris, deberet lumen produci servata proportione ; sed experientia constat non esse tantam differentiam inter calorem, quam sentimus in aestate de die ac de nocte, quanta est inter lucem et lumen, quod habemus tum de die ac de nocte ; ergo signum est hoc, quod per lucem aut lumen non producatur calor. Quando autem Philosophus, aut aliquis alius gravis auctor, videretur sentire quod per lumen calefacerent astra, huc esset intelligendum sic, ut velint tantum concomitanter cum luce calorem produci, et quando astra sunt in illa dispositione, ut maxime possint lucere, tunc caeteris paribus, ea esse in meliori dispositione ut calefaciant.
Ad haec objici posset contra idem, ad probandum scilicet quod lumen non sit species, quia si esset, tum quoties proponeretur species lucis Solis, deberet lux solis videri in eadem forma et figura qua videtur quando directe quis ipsam intueretur, sicut quando proponitur species hominis in speculo verbi gratia, vel videmus ipsum et hominem, vel videmur nobis ipsum videre, sed hoc est contra experientiam; ergo, etc. Respondeo, negando majorem, neque enim species habet unquam determinare ad visionem objecti, cujus est species, quando proponitur objective, nisi cum ipsummet objectum producit speciem reflexam suiipsius ; non est autem Sol natus producere speciem reflexam suiipsius quoties proponitur nobis lumen, neque ipsum lumen est natum producere talem speciem, sed aliam diversae rationis qua videtur ipsum et lumen ; unde non debet videri lux Solis quoties videtur lumen, quod est ejus species.
(1) Quod autem totus radius gignatur immediate, etc. Confirmat hic quod supra dixerat in tertio articulo, nimirum totum lumen primarium causari immediate ab ipso lucido primario illuminante, verbi gratia, a Sole. Confirmat, inquam, hoc dupliciter : primo, quia si lumen productum haberet virtutem productivam alterius luminis primarii, (prout habere deberet, si totum lumen primarium a lucido immediate, immediatione causae, non produceret) deberet producere illud orbiculariter ex omni scilicet parte medii applicati, nisi opponeretur obstaculum corporis opaci, sed constat experientia radium primarium et directum Solis intrantem per foramen, verbi gratia, fenestrae, non producere circa se sphaerice aut orbiculariter lumen directum aut primarium, sed lumen secundarium ; ergo non habet lumen primarium virtutem productivam luminis ut alterius primarii.
Secundo confirmat idem, quia indistantia solis ab omnibus partibus quo provenit lumen primarium, non impedit quo minus possit immediate producere lumen in illis; ergo quandoquidem sit potentius ad agendum, quam sit ipsum lumen, licet lumen posset, quantum est ex se, aliud lumen producere, tamen quia semper praevenitur, a Sole, verbi gratia, non producet aliquid de facto. Antecedens admittitur ab omnibus, quia quamvis satis communiter negetur actio in distans, non tamen ita quin agens possit agere in distans, quando etiam ageret in medio, ut contingeret in proposito. Et praeterea probatur breviter hic a Doctore, quia si aliquod agens lucidum nequiret agere in distans, solum posset illuminare indivisibile, quod est absurdum, nam non est immediate praesens nisi indivisibili, suppono enim dari indivisibilia, in continuo tam puncta quam superficies ac lineas.