IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De opere secundoe diei, qua factum est firmamentum. Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Divisitque aquas quoe erant sub firmamento, ab his quoe erant super firmamentum.
Quod caelum tunc factum debet intelligi. " Sciendum est, quod illius coeli describitur hic creatio, sicut ait Beda super Genesim, in quo fixa sunt sidera, cui suppositae sunt aquae in aere et in terra, et superpositae aliae, de quibus dicitur : Qui tegis aquis superiora ejus. In medio ergo firmamentum est, id est, sidereum caelum. "
De qua materia sit factum illud coelum.
" Quod de aquis factum esse, credi potest ". Crystallinus enim lapis, cui magna est firmitas et perspicuitas, de aquis factus est.
Quomodo aquoe possunt esse super coelum, et quales sint illoe.
" Si quem vero movet, quomodo aquae natura fluidae et in ima labiles super coelum possint consistere ; de Deo scriptum esse meminerit : Qui ligat aquas in nubibus suis. Qui enim infra caelum ligat aquas ad tempus vaporibus nubium retentas, potest etiam super caeli sphaeram non vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate aquas suspendere, ne labantur. Quales autem et ad quid conditae sint, ipse novit qui condidit ". Ecce ostensum est his verbis, quod caelum factum sit, scilicet illud in quo fixa sunt sidera, id est, quod excedit aerem, et de qua materia, scilicet de aquis, et quales sint aquae, quae super illud caelum sunt, scilicet ut glacies solidatae.
Alii putant caelum illud esse igneae naturae, quibus consentit Augustinus.
Quidam vero caelum quod excedit aeris spatia igneae naturae dicunt asserentes, super aerem purum ignem esse, qui dicitur esse caelum, de quo igne sidera et luminaria facta esse conjectant; quibus Augustinus consentire videtur. Utrum vero nomine firmamenti caelum, quod excedit aerem, an ipse aer hic intelligatur, idem Augustinus quaerit nec solvit. Magis tamen approbare videtur, caelum illud hic accipi, quod spatia aeris excedit. Aquas autem, quae super illud caelum sunt, dicit vaporaliter trahi et levissimis suspendi guttis, sicut aer iste nubilosus exhalatione terrae aquas vaporaliter trahit et per subtiles minutias suspendit, et post corpulentius conglobatas pluvialiter refundit. Si ergo " potest aqua, sicut videmus, ad tantas minutias pervenire, ut feratur vaporaliter super aerem aquis naturaliter leviorem ; cur non credamus, etiam super illud levius caelum minutioribus guttis et levioribus immanare vaporibus ". Sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus.
Quae sit figura firmamenti.
" Quaeri etiam solet, cujus figurae sit caelum. Sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri sciverint, per eos dicere noluit, nisi quod prosit saluti. Quaeritur etiam, si stet, an moveatur caelum ? Si movetur, inquiunt, quomodo est firmamentum? Si stat, quomodo in eo fixa sidera circumeunt? Sed firmamentum dici potest non propter stationem, sed propter firmitatem vel terminum aquarum intransgressibilem. Si autem stat, nihil impedit moveri et circuire sidera ".
Quare tacuit Scriptura de opere secundae diei, quod in aliis dixit.
Post hoc quaeri solet, quare hic non est dictum, sicut in aliorum dierum operibus : Vidit Deus, quod esset bonum? Sacramentum aliquod hic commendatur. Ideo enim fortassis non est hic dictum, quod tamen sicut in aliis factum est, quia binarius principium est alteritatis, et signum divisionis.
De opere tertii diei, quando aquae congregatae sunt in unum locum.
Sequitur : Dixit Deus : Congregentur aquae in locum unum, et appareat arida. Tertii diei opus est congregatio aquarum in unum locum. " Congregatae sunt enim omnes aquae caelo inferiores in unam matricem, ut lux, quae praeterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro aere clarior fulgeat, et appareat terra, quae cooperta latebat, et quae aquis limosa erat, fieret arida et germinibus apta. Eodem enim die protulit terra herbam virentem, lignumque faciens fructum.
Quomodo omnes aquae congregatae sunt in unum locum, cum multa sint maria et flumina.
" Si autem quaeretur, ubi congregatae sunt aquae, quae totum texerant spatium usque ad caelum; potuit fieri, ut terra subsidens concavas partes praeberet, ubi fluctuantes aquas reciperet. Potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quae sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas, et ideo facile in unum posse redigi locum. Cumque multa constet esse maria et flumina, in unum tamen locum dicit aquas congregatas propter continuationem omnium aquarum, quae in terris sunt, quia cuncta flumina et maria magno mari junguntur. Ideoque cum dixerit aquas congregatas in unum locum, deinde dicit pluraliter, congregationesque aquarum, propter multifidos sinus earum, quibus omnibus ex magno mari principium est.
De opere quartae diei, quando facta sunt luminaria.
Sequitur : Dixit Deus, fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem. In praecedenti triduo disposita est universitatis hujus mundi machina, et partibus suis distributa. Formata enim luce prima die, quae universa illustraret, duo sequentes dies attributi sunt supremae et infimae parti mundi, firmamento scilicet, aeri, terrae et aquae. Nam secunda die firmamentum desuper expansum est. Tertia vero aquarum molibus intra receptacula sua collectis, terra est revelata, atque aer serenatus. Quatuor igitur mundi elementa illis diebus suis locis distincta sunt et ordinata. Tribus autem sequentibus diebus ornata sunt illa quatuor elementa. Quarta enim die ornatum est firmamentum Sole et Luna et stellis; quinta aer in volatilibus, et aquae in piscibus ornamenta acceperunt: sexta accepit terra jumenta et reptilia et bestias, post quae omnia factus est homo de terra et in terra, non tamen ad terram nec propter terram, sed ad caelum et propter caelum.
Ante alia de ornatu caeli agitur, sicut prius factum est.
Quia ergo caelum caeteris elementis speciem praestat, priusquam aliis factum est, " ideo ante alia ornatur in quarto die, quo fiunt sidera, quae ideo facta sunt, ut per ea illustretur inferior pars, ne esset habitantibus tenebrosa. Infirmitatique hominum provisum est, ut, circumeunte Sole, potirentur homines diei noctisque vicissitudine propter dormiendi vigilandique necessitatem, et etiam ideo, ne nox indecora remaneret, sed Luna ac sideribus consolarentur homines, quibus in nocte operandi necessitas incumberet ; et quia quaedam animalia sunt, quae lucem ferre non possunt. "
Quomodo accipiendum sit illud : Sint in signa et tempora.
Quod autem subditur : Et sitit in signa et tempora, et dies et annos, quo modo accipiendum sit, quaeri solet. Ita enim " dictum videtur, quasi quarto die coepissent tempora, cum prius triduum sine tempore non fuerit. Ideoque tempora quae fiunt per sidera, non spatia morarum, sed vicissitudinem aereae qualitatis debemus accipere, quia talia moribus siderum fiunt, sicut dies et anni, quos usitate novimus. Sunt enim in signa serenitatis et tempestatis, et in tempora, quia per ea distinguimus quatuor tempora anni, scilicet ver, aestatem, autumnum, hyemem ". Vel sunt in signa et tempora, id est," in distinctionem horarum, quia, priusquam fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel qualibet hora ". Haec quarta die facta sunt.
(Finis textus Magistri.)