IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Respondeo. Circa primam quaestionem, quae est: An in coelo sit materia, quae sit pars intrinseca coeli. Dicit Doctor quod in hoc Philosophi discordant a Theologis. Loquendo enim secundum intentionem Philosophi, oportet negare omnem materiam in coelo, et ratio Philosophi stat in hoc: omne sempiternum est simpliciter necessarium ; sed corpora caelestia sunt sempiterna ; ergo sunt simpliciter necessaria. Major patet, primo Coeli et Mundi, text. cont. 38. et com. 39. hoc idem patet 9. Met. text. com. 17. Et ultra, si coelum est necessarium, ergo non habet materiam. Consequentia patet, quia materia est potentia contradictionis, et per consequens est id quo res potest esse et non esse, et hoc totum patet 9 Met. text. com. 17. Est, inquit, nihil potentia sempiternum, ratio vero haec omnis potentia simul contradictionis est. Haec ille. Si ergo coelum haberet materiam, tunc talis materia esset in potentia ad formam coeli et ad privationem ejus, et per consequens coelum esset corruptibile, sicut ignis. Dato enim quod non esset aliquod agens extra extrinsecum, quod posset ipsum coelum corrumpere, quia coelum non haberet contrarium, et omne corruptibile corrumpitur a contrario, hoc non tolleret quin intra haberet principium corruptionis, scilicet materiam, qua res potest esse et non esse, sicut ignis. Et in hoc videtur ille Averroes in tractatu de Substantia orbis, melius habere intentionem Philosophi quam alii, ponentes in caelo materiam ; nam ipse Averroes probat, quod caelum non sit compositum ex materia et forma. Vide cap. secundo: Dicamus igitur, inquit, quomodo illud corpus non componitur ex materia et forma, sicut generabilia et corruptibilia componuntur ; nulla enim potentia est in ea omnino, non enim in quo est potentia, nisi ad duo contradictoria. Haec ille. Et hoc probat in illo cap. hoc idem capit. ultimo.
(b) Ad ostendendum tamen, etc. et hoc probat ibi Philosophus, ex hoc quod elementum habet contrarium, et caelo nihil contrariatur ; et omne quod corrumpitur a suo contrario corrumpitur, qua incorruptibilitate ostensa, ostendetur carentia materiae in caelo , nisi diceretur quod forma incorruptibilis posset necessario actitare materiam possibilem de se carere illa forma, ita quod habitudo non esset utriusque necessaria, id est, quod materia non haberet necessariam habitudinem ad illam formam, quantum est ex parte materiae, quia tunc materia quantum est ex se, non posset carere tali forma, sed bene esset necessaria habitudo illius formae ad materiam. Si enim talis forma necessario actuat materiam, tunc habet necessariam habitudinem ad ipsam: quantum ergo est ex parte materiae, caelum esset contingens, cum materia talis, quantum est ex parte sua, nata sit carere tali forma. Sequitur : quare non est simile de necessaria inhaerentia alicujus accidentis suo subjecto, ubi necessitas est ex parte utriusque extremi. Quia si compositum ex subjecto et accidente, est simpliciter necessarium, quia si accidens habet necessariam habitudinem ad subjectum, necessario actuando illud, etiam subjectum habebit necessariam habitudinem ad tale accidens, quia accidens non potest habere esse necessarium, quin subjectum ejus habeat esse necessarium, cum subjectum sit necessarium magis in actu. Sed hoc sic non sequeretur de forma et materia, quia posito quod aliqua forma haberet necessariam habitudinem ad materiam illam necessario actuando, non tamen sequitur e contra, cum materia, secundum multos, non sit in actu nisi per formam, et posito etiam quod sit in actu et non per formam, adhuc tamen non videtur sequi quod haberet necessariam habitudinem ad formam.
(c) Quod si dicatur. Hic recitat unam opinionem, quae est Goffredi, quodlib. 5. q. 2. et Henrici quodlib. 4. q. 16. et etiam Thomae, quae dicit quod materia coeli non esset ejusdem rationis cum materiis receptivis diversarum formarum, quales sunt materiae generabilium et corruptibilium: et sic talis materia caeli, quantum est ex se, esset simpliciter intransmutabilis ab una forma ad aliam.
Contra istam opinionem instat Doctor primo, quod non detur materia in caelo alterius rationis a materia generabilium, quia si sic, ergo essent duae materiae alterius et alterius rationis; consequens est falsum, ergo et antecedens. Probatio falsitatis consequentis, quia sicut non sunt duo fines primi, nec duo efficientes primi alterius et alterius rationis; ergo nec similiter duae materiae primae alterius et alterius rationis, nam Philosophus 12. Met. t. com. 52. concludit unitatem universi ex unitate finis, ubi sic ait : Ad unum quidem enim omnia coordinata sunt. Et in alia translatione sic habetur : Omnia enim ordinata sunt ad invicem in respectu alicujus. Et ibi Commentator habet: Apparet enim quod hoc commune est omnibus entibus , scilicet
quod omnia sunt propter unum, et quod actiones eorum sunt erga illum unum, et est prima causa, id est, quod illud unum est prima causa, quemadmodum omnia quae sunt in domo propter dominum domus sunt. Haec ille. Apparet ergo, quod in universo est tantum unus finis ultimus, et si essent plures fines ultimi, essent necessario plura universa. Et si tantum est unus finis ultimus, erit etiam tantum unum primum efficiens, quia cujus est causa finalis, ejus etiam est causa efficiens ; si ergo respectu totius universi est tantum una causa finalis prima, sequitur quod respectu ejusdem universi erit tantum unum efficiens primum, sed ista prolixius pate nt in 1. d. 2. parte prima. Sic similiter videtur quod ad unitatem universi sit unitas materiae primae ejusdem rationis respectu cujuscumque compositi.
(d) nem, videtur difficile assignare, etc. Si dicatur quod sit ratione formae, quia materia caeli ordinatur ad formam incorruptibilem per se et per accidens, et materia istorum inferiorum ordinatur ad formam corruptibilem. Sed hoc non videtur, quia ipsi ponunt animam intellectivam immortalem et incorruptibilem, et tamen ipsa recipitur in materia ejusdem rationis cum materia istorum inferiorum
(e) Secundo. Hic Doctor adhuc instat contra opinionem concedendo eis istam alteritatem, et dicit quod adhuc posita tali alteritate, adhuc non sequitur caelum esse incorruptibile, et probat sic : Illud est simpliciter corruptibile, cujus materia est in potentia contradictionis, scilicet ad formam et ad privationem ejus, hoc supra patet ; sed materia caeli, quamvis sit alterius rationis a materia generabilium, et in potentia contradictionis ad formam caeli, et ad oppositum ejus, scilicet ad privationem ; patet ista, quia omne receptivum inquantum hujusmodi, est simpliciter in potentia contradictionis, scilicet ad receptum et ad oppositum ejus. Si dicatur, quod subjectum est receptivum propriae passionis, et tamen non est in potentia contradictionis ad illam et ad privationem ejus, cum sit impossibile esse sine illa, ut patet a Doctore, dico quod subjectum passionis necessario includit illam, non .ex hoc quod recipit eam, sed ex hoc quod necessario efficit illam in se, et ideo inquantum receptivum passionis, est in potentia contradictionis ad illam, sed inquantum effectivum illius necessario in se,non est in potentia contradictionis. Sed in proposito materia coeli esset tantum receptiva formae coeli, et nullo modo effectiva ejusdem, et per consequens esset in potentia contradictionis ad illam, et si coelum est causa intrinseca non esset simpliciter incorruptibile, quod est contra Philosophum in locis praeallegatis. Si dicatur, quod ideo materia est causa corruptibilitatis compositi, quia est in potentia ad aliam formam, hoc non est verum, sed est causa corruptibilitatis, inquantum est in potentia ad privationem formae quam habet, et hoc expresse patet a Philosopho 9. Metaph. textu com. 17. ut supra patuit. Vide ibi Commentatorem. Et hoc etiam expresse patet 7. Met. text. com. 22. ubi reddit causam quare generabilia possunt esse et non esse, quia scilicet habent materiam : Omnia (inquit) quae fiunt, aut natura, aut arte, habent materiam, possibile enim, et esse et non esse eorum, quodlibet, haec autem est quae in unoquoque materia. Haec ille. Et clarius secundum aliam translationem, ubi sic habetur : Et omnia quae sunt, aut a natura, aut artificio, habent materiam,
quodlibet enim habet potentiam ad ess et non esse, et hoc in quolibet est ma teria. Haec ibi.
Ex hoc ergo quod materia est in po tentia ad formam, per quam compositum habet esse, et ad privationem ejusdem formae, per quam compositum non habet esse, dicitur compositum possibile esse et non esse ; ergo ex hoc solo quod materia est in potentia contradictionis ad formam, et ad privationem ejus, dicitur causa corruptibilitatis, et non per hoc quod est in potentia ad aliam formam. Et quod sic Philosophus intelligat, patet per Commentatorem ibi com. 22. ubi sic ait: In quolibet enim eorum invenitur aliquid, quod potest recipere formam naturalem, aut artificialem, aut non recipere, et quod est tale dicitur materia, et est illud ex quo est natura totius. Haec ibi.
(f) Si dicatur, quod materia in caelo non est in potentia contradictionis, videlicet, quod materia caeli possit esse sub alia forma, patet, quia forma coeli complet totum suum appetitum, ideo enim materia est in potentia ad aliam formam, quia appetit esse sub illa, sed si ejus appetitus est totaliter satiatus, ut est sub aliqua forma, nunquam appetit esse sub alia forma.
Contra : Nulla forma complet totum appetitum materiae suae, etc.
Sed hic oritur aliqualis difficultas, in hoc quod dicit, quod si forma contineret virtualiter aliam formam, tunc daret actum oppositum privationi illius formae, nam anima intellectiva virtualiter continet sensitivam et vegetativam, et tamen non videtur satiare appetitum materiae, quin ipsa appetat esse sub vegetativa vel sensitiva formaliter ; similiter videtur quod contineat etiam alias formas corporales propter sui perlectionem, et tamen non videtur sic satiare appetitum materiae quin, ipsa appetat esse formaliter sub alia forma, etiam imperfectiore: si enim sic satiaret appetitum materiae, nunquam materia appeteret esse sub alia forma, et per consequens non esset causa corruptibilitatis. Praeterea, forma mixti virtualiter continet formas elementares, patet, quia virtualiter continet qualitates elementorum ; ergo et formas illorum. Patet consequentia, quia continens virtualiter proprietatem alicujus formae, continet etiam virtualiter illam formam, et tamen forma mixti non sic satiat appetitum materiae, quin ipsa appetat esse, puta sub forma ignis. Tertio instatur, quia Doctor videtur innuere quod forma coeli contineat virtualiter alias formas ab anima intellectiva, et per consequens, quod sic satiat appetitum materiae, quod non appetat esse sub alia forma, puta sub anima sensitiva. Sed hoc non videtur: tum quia ipse infra, dist. 18. expresse tenet quod nec anima sensitiva, nec vegetativa dependent a coelo in essendo, ergo nec virtualiter continentur in eo ; tum quia posito quod continerentur virtualiter, adhuc non videtur sequi quod materia coeli non appetat esse sub tali forma. Et confirmatur, quia quamvis intellectus noster habeat perfectissimam intellectionem, quam naturaliter appetit, adhuc stante tali intellectione perfectissima, naturaliter appetat aliam, et sic intrinsece et formaliter, non ita perfecte quietatur in illa, quin etiam appetet aliam. Sic videtur dicendum de materia coeli, quia ex quo habet naturalem inclinationem ad omnem formam, quamvis sit sub forma perfectissima, adhuc tamen aliam appetere potest. Responsionem quaere alibi.
(g) Ex hoc sequitur ulterius. Hic Doctor infert unum, scilicet quod ex quo secundum Philosophos in coelo non est materia, sequitur coelum non posse esse formaliter animatum ; et hoc probat, quia si coelum non haberet materiam, et esset formaliter animatum, et tunc ipsum caelum esset essentialiter tantum anima, et non nisi intellectiva, quia Philosophi non posuerunt ibi nisi animam intellectivam, et ita solus intellectus erit quantus, quod non est intelligibile. Patet, quia coelum est quantum formaliter, et sic quantitas esset formaliter in anima intellectiva, et per consequens anima intellectiva esset realiter divisibilis in infinitas partes ad divisibilitatem quantitatis, sicut et caro habens quantitatem formaliter, est divisibilis in infinitas partes carnis, ut supra patuit. d. 2. q. nona.
Vel in coelo praeter animam, quae est de essentia coeli erit aliquid aliud per se perfectibile per animam, et ita erit ibi potentia passiva et potentia contradictionis. Patet, quia omne perfectibile ab aliquo realiter distincto est in potentia receptiva, sive passiva ad illud, et in potentia contradictionis respectu illius, et ita coelum non erit sempiternum et necessarium, ut patet per dictum Philosophi, nono Met. text. com. 17. Unde sive Philosophus, etc. Videtur statim recedere a prima positione praehabita, quae positio est, quod in coelo non est materia.
(h) Quidquid sit de Averroe, qui videtur velle coelum esse animatum formaliter, ut patet de substantia orbis, non dicamus Aristotelem recessisse a positione prima, quae est, quod in coelo non est materia. Nec verba ejus cogunt hoc sibi imponere, etc. Et talis non est nisi unica unius orbis. Et pro hoc est Philosophus 8. Physic. text. com. c. 40. qui motum ex se distinguit in duo, quorum unum est motum tantum, et reliquum movens tantum. Illud distinguibile est compositum ex duobus unitis, scilicet movente mobili, et hoc vere movet, et illud vere movetur ; sed in nobis anima non movet, sed est ratio movendi tantum, ut patet per Philosophum tertio de Anima, quia est forma moti, sed in caelo movens, nec per se, nec per accidens movetur, et tamen si esset forma caeli, tunc per accidens moveretur ad motum caeli.