In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Quoad animationem coelorum videtur Augustinus dubius locis in littora citatis, tamen negat eis animam lib. de duab. animabus c. 4. dicens ideo muscam nobiliorem coelo, et 1. 2. Retract. c. 7. Idem habet Hieronym,. loco citato a Scoto, et in c. 1. et 45. Isaiae et epist. ad Pammachium, ubi propter hoc, coarguit Origenem. Scotus, rejecta ratione D. Thomae, fatetur ratione non concludi non esse animatos, ut tenuerunt multi Philosophi et Astrologi.
Quantum ad animationem, videtur esse dubium, quia Augustinus in Enchiridio cap. 42. loquitur dubitative : Nec illud certum habeo, utrum ad civitatem supernam pertineant Sol et Luna, et alia sidera, quamvis nonnullis corpora lucentia, non tamen intelligentia videantur. Similiter 2. super Genes. et primo Retract . cap. 8. quaere, ubi facit mentionem de eo quod dicitur cap. 5. videtur dicere coelum habere animam, quod cap. 10. et 11. dicit non retractatum tanquam falsum, ubi dicit: Animal esse mundum istum, nec auctoritate nec ratione indagare potui, non tamen propter hoc negat. Unde vi detur manifeste, quod in nullo libro scripto ante librum Retractionum asseruit, quod in libro Retractationum retractet: ergo illa auctoritas, quae adducitur de libro
Augustini, de agnitione verae vitae, nihil valet, scilicet: Qui autem dicunt caelos esse rationales, ipsi merito sunt irrationales. Ostendit etiam illum librum non esse Augustini, vel quod illum fecerit post librum Retractationum, quia nusquam videtur Augustinus asseruisse, quod in libro Retractationum est negatum.
Sed Hieronymus super Psalmum : Audite caeli, dicit, quod loquitur ad animata: sed alius Graecus, scilicet Damascenus asseruit caelos non esse animatos. Ratio ad hoc ponitur, quia illa anima frustra uniretur tali corpori, ex quo non habet sensum, nec per consequens aliquam perfectionem ex corpore acquirit. Sed illud non videtur congrue dictum, ut forma uniatur materiae, ut perfectionem accipiat a materia, sed magis ut perfectionem communicet materiae, imo principalius, ut ex eis totum compositum sit perfectum.
Respondeo, forma unita materiae, ab ea recipit aliquam perfectionem, alioquin anima beata frustra uniretur corpori, ex quo ex corpore non acquireret perfectionem.
Breviter, si caeli non sunt animati, hoc est creditum et non ratione conclusum, quia nulla est conditio in corpore illo ita perfecto, manifeste apparens repugnare animationi corporis. Hoc de isto.