In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato ?
Alensis 2. p. q. 18. m. 4. et q. 52. a, 4. Albert. tract. de 4. coaevis q. 4. a. 13. Aegid. l 2. Hexaemer. c. 36. Conimbric. 2. de caelo. c. 5. q. 1. citantes multos.
Secundo quaero (a) de motu caelorum : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato? Quod non. Gen. 1. dicitur de stellis, quod posuit eas Heus in firmamento caeli: ergo omnes stellae sunt in uno firmamento.
Similiter per rationem : Continuum est, cujus motus est unus, secundum Philosophum, 5. Metaph. motus autem cujuscumque caeli inferioris unus est in caelo superiori, quia quodcumque caelum inferius, si ponatur, movetur motu diurno, et etiam aliis motibus propriis caelis superioribus, si ponantur alii: ergo quodlibet inferius, si ponatur, est continuum cum toto caelo superiori.
Item, totum caelum praeter stellam, secundum se est uniforme; ergo propter ipsum, non esset ponere aliquem motum, quia idem facit una pars praesens, quod alia: non est ergo necessarius motus, nisi motus stellae: sed motus stellarum proprii videntur posse salvari in uno caelo, sicut et multi motus proprii possunt salvari in aqua vel aere, ergo; etc.
Oppositum, stellae diversimode moventur: ergo habent diversos caelos, quia si non, stellae moverentur proprio motu suo, sive motu orbis, et ita vel esset in caelo vacuum, vel scissio orbis, vel duo corpora simul.
Ad videndum de numero caelorum, primo ostendendum est illud in quo omnes Astrologi concordant. Secundo, videndum est de illo in quo alii ab aliis discordant.