In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Secundo quaero de motu caelorum, etc. Eo magis miror Lychetum non explicasse hanc quaestionem, quod in initio commentarii ad quaestionem praecedentem, cum proponeret ea, de quibus Doctor in hac distinctione ageret, ejus fecerit mentionem, nec dubitari possit quin sit de scripto Oxoniensi. Sed et Tartaretus etiam eam omisit sine mentione ulla. Continet autem plura : Primo enim ostendit necessario esse ponendos octo caelos, et secundum communem, novem admittit. Secundo ostendit triplicem differentiam reperiri in motu planetarum. Tertio ad salvandam illam differentiam, planetis plures orbes partiales adscribendos docet. Quarto agit de necessitate Epicyclorum. Et tandem solvit argumenta principalia tria in initio quaestionis pro negativa parte proposita.