IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Novem esse caelos secundum antiquos, et ponitur ratio qua colligitur iste numerus, scilicet ex distantia Planetarum inter se, et ad fixas, et stellarum fixarum ad polos, et motum diurnum, qui non est proprius caeli stellati, quia habet alium ; unde necesse est dare aliud superius eo, quod est primum mobile et nonum caelum. Alii postea decimum posuerunt constituentes in stellato duo; non numerat Doctor Empyreum, quia ratio non scitur. Dari tamen tenent PP. Basil.hom. 2. et 3. in Hexaem. Damas. 2. c. 6. Clem. 1. et 2. recog. Hilar. in Psalm. 112. Theodor.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Quantum ad primum (b), hic supponendum est quod nulla stella habet proprium motum localem, id est, quod non movetur motu alio, quam motu orbis in quo locatur: si enim ipsa partem illam orbis in qua est, relinqueret aliquando, et ad aliquam aliam partem moveretur, vel sibi nihil succederet, et ita esset vacuum: vel aliquid aliud sibi succederet, et ita corpus caeleste esset rarefactibile et condensabile, vel posset scindi, et recedente corpore scindente, rursum continuari; vel si nullum istorum concedatur, sequitur quod stella mota semper sit simul cum alio corpore movente. Haec est intentio Aristotelis 2. de Coelo et Mundo, si natura dedisset virtutem progressivam, etc.
Hoc supposito (c), sequitur quod quaecumque stellae non sunt inter se aeque distantes, non sunt in eodem coelo, nam distantia alia et alia, diversis temporibus non potest esse per proprium motum stellae, sed tantum per motum coeli, in quo ipsa est, et si distet difformiter stella a stella, ergo coelum hujus difformiter movetur a coelo illius, et ita aliud est coelum hujus et illius. Moventur autem septem stellae difformiter, ita quod non semper aeque distant a stellis illis fixis, (quae ideo dicuntur fixae, quia semper inter se aeque sunt distantes, et eumdem situm et figuram servantes) et ideo respectu omnium illarum fixarum non oportet ponere nisi unum coelum, nec illae septem inter se, semper aeque distant. Ista duo de inaequali distantia Planetarum inter se, et ad alias quae dicuntur fixae supponantur, secundum considerationem Astronomorum. Possibile est enim de locis Planetarum certificari per instrumenta, de quorum uno, scilicet Armilla, tractat Ptolemaeus in Almagesto distinct. 5. cap. 2.
Et si objiciatur, quod radius visualis frangitur propter diversitatem mediorum, et ideo non certificat de vero loco stellae, saltem certificabit de loco visibili stellae; et si stellae secundum locum visibilem eorum aequaliter distent, ergo et secundum locum verum, quia loca visibilia nunc et tunc, proportionabiliter se habent ad loca eorum vera nunc et tunc, aut saltem non ita improportionabiliter, ut posset esse tanta distantia locorum visibilium sine aliqua distantia locorum verorum, et ista distantia sufficit ad propositum.
Ad minus ergo praeter caelum, quod ponitur omnium stellarum fixarum, quae semper uniformiter distant, septem caeli proprii septem Planetarum, qui difformiter moventur, et ab istis, et inter se sunt; ergo octo caeli.
Ulterius etiam, communiter (d) conceditur nonum caelum superius caelo stellato, quia unius corporis caelestis tantum est unus motus proprius; motus autem diurnus non est motus proprius caeli stellati, cum illud caelum moveatur alio motu, sicut probatum est ex considerationibus. Nec enim quaecumque stella fixa semper aeque distat a polis immobilibus, nec etiam semper in temporibus aequalibus aeque distat a capitibus Arietis et Librae: ergo iste motus diurnus est proprius alicujus alterius corporis, et non nisi superioris, quia hoc motu movetur coelum octavum; non autem moveretur aliquod coelum motu proprio alterius, nisi illud alterum sit superius; erit ergo aliquod mobile, quod uniformiter movetur motu diurno, superius coelo stellato. Hoc dicit Avicenna9. Metaph. cap. 2. et Ptolemaeus in Almag. quaere.