IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(b) Quantum ad primum, etc. Supponit hic Doctor cum communi Astrologorum et Philosophorum sententia, nullam stellam habere ex seipsa motum localem seu nullam moveri, nisi motu quo movetur orbis in quo est. Hoc suppositum commune probat Doctor, quia si per se moveretur aliqua stella motu aliquo, quo non moveretur coelum in quo esset, tum vel succederet ipsi in illa parte quam relinqueret aliquid aliud, vel relinqueret post se vacuum, vel penetraret partes coeli: sed neutrum horum dici potest, ergo non movetur stella per se.
Minor continet tres partes, in quarum qualibet est particularis controversia propter varietatem sententiarum, quae est de hac re.
Quidam enim existimant astra aliqua moveri per se in quibusdam canalibus repertis in coelo, ita scilicet ut unum tantum sit coelum, in quo fixae sunt aliquae stellae, quae stellae fixae propterea vocantur, et semper eumdem inter se situm et eamdem distantiam servant, et in quo praeterea tot quasi canales seu cavitates reperiuntur, quot stellae errantes seu planetae habentur, non servantes neque inter se semper, neque cum stellis fixis eamdem distantiam, in quibus canalibus seu concavitatibus moventur istae stellae errantes. Hanc sententiam tenuerunt aliqui antiquiores, quos sequitur Hurtadus disp. 2. de Caelo seet. 1. qui nihil stellae succedere affirmat dum movetur, non putans absurdum esse quod in caelo detur vacuum. Verum omnino non est admittendum vacuum, a quo tantopere abhorret natura, ut mille experientiis patet,. in caelesti corpore si potest alio modo salvari motus astrorum, posse autem salvari ex dicendis patebit. Et per hoc probata manet secunda pars minoris, quia dicitur non posse ita stellam moveri, ut nihil ipsi succedat.
Alii dicunt caelum esse corpus continuum et fluidum instar aeris, et in eo sine multiplicatione caelorum astra moveri, sicut pisces moventur in aquis, aut aves in aere. Ita Stoici apud Ciceronem de natura Deorum, lib. 2. Seneca lib. 7. naturalium qq. cap. 14. quos sequitur Antonius Mizaldus in Planetologia cap. 3. Tyco Brahae lib. 2. progymnasmatum, Blanchamus in sua Sphaera, et alii recentiores, quorum tamen aliqui putant firmamentum esse corpus solidum. Favent autem huic sententiae nonnulli Ecclesiae Patres, Origenes 1. Periarchon 7. et 5. contra Celsum, Justinus martyr ad quaest. 93. Orthodoxorum, Chrysostomus hom. 6. et 13. ad Genesim, et hom. 12. ad populum. Contra hanc sententiam facit prima pars minoris praemissae, qua dicitur quod astra non ita moveantur ex se, ut iis succedat aliud, sicut moverentur, si caelum esset corpus fluidum instar aeris aut aquae ; ad quam partem minoris probandam, sufficit improbare hanc sententiam de Auiditate caeli, et probare oppositam, quae multo communior est Peripateticorum cum Philosopho 2. de Caelo, Basilio homil. 3. Hexaemeron, Ambrosio et Beda lib. 2. Hexaemeron, Theodoreto quaest. 11. in Genesim, Augustino 2. de Genesi ad litteram c. 10.
Probari autem haec communis sententia solet, primo ex Genesis 1. ubi dicitur a Deo factum esse firmamentum, per quod intelligitur totum caelum in quo sunt sidera ; quandoquidem postea dicatur Deus in firmamento collocasse solem, Lunam et stellas. Ideo autem vocatur totum hoc caelum firmamentum, quia est substantia firma et solida: ergo non est substantia fluida. Verum in primis si consideremus hunc locum per se, non satis probat, in sententia praesertim eorum, qui fatentur caelum stellarum immobilium esse solidum, et reliquam partem esse fluidam, in qua sunt stellae errantes, nam quamvis per firmamentum intelligeretur non solum pars illa caeli in qua sunt stellae fixae, sed etiam in qua sunt planetae, tamen posset totum illud conflatum ex utraque parte vocari firmamentum, denominatione desumpta a potiori parte, quae est illa in qua sunt stellae fixae, quamvis aliqua pars ipsius non esset firma et solida. Confirmatur, quia secundum aliquos ex is, qui utuntur hac probatione, praecipue Aversam quaest. 32. sect. 6. per firmamentum in illo Scripturae loco intelligitur tota expansio usque ad terram, etiam complectendo regionem aeris, qui non est corpus solidum, sed fluidum, ergo quamvis tota expansio corporum caelestium vocaretur firmamentum, posset aliqua pars ipsius esse fluida.
Deinde contra eamdem probationem facit, quod posset caelum vocari firmamentum, non quod esset res solida non fluida, sed quod esset res firmiter stans et perseverans in eadem dispositione, sine ulla alteratione aut corruptione, quo modo nulla res sublunaris potest vocari firmamentum; ergo ex nomine firmamenti praecise non potest desumi. efficax argumentum.
Probari solet secundo, ex illo Job 87. Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos, qui solidissimi quasi aes fusi sunt. Quae verba intelliguntur sine dubio melius cum communiori sententia, de coelis, in quibus astra sunt quam de aere, ut intelligit Pineda, ob levissimum fundamentum, recedens a communiori sententia.
Contra hanc probationem facit primo, quod illa verba non sint Jobi, sed Heliu amici ejus, cui non adeo constat adfuisse Spiritum sanctum in omnibus quae dixerat, sic ut non potuerit errare. Nec refert, quod exponantur verba amicorum Job, et sint de Scriptura Canonica, quia exponi debent, ut intelligantur, et ex eo quod referantur in Scriptura, certo habemus quod ea protulerit iste amicus ; non tamen deberent esse vera secundum se, sicut nec debet esse verum, quod Scriptura refert insipientem dixisse in corde suo, nimirum, quod non sit Deus, Psalm. 13.
Secundo, sicut Pineda intelligens illa verba de aere, explicat qua ratione aer dici possit solidissimus quasi aes fusum, cum tamen sit substantia fluida, ita multo proprius dici posset coelum, licet sit fluidum, solidissimum quasi aes, propter stabilitatem, incorruptibilitatem, continuationem, expansionem et lucem. Pluribus etiam rationibus eadem communis probari solet, desumptis ex uniformitate et perpetua constantia motuum diversorum, quos habent Planetae, et ex immobilitate quam habent stellae fixae,quantum ad hoc quod non recedant unquam ab illa distantia, quam habent inter se ; quae uniformitas videri posset non compati cum fluibilitate caelorum. Verum contra hoc posset dici, quod moverentur sic uniformiter ab Intelligentiis, quas omnes fatentur caelis assistere a solo Deo, in quo sane nihil esset implicantiae.
Nihilominus, quia non debemus recurrere ad specialem aliquem concursum divinum in effectibus naturalibus absque causa, et quia si ab intelligentiis moverentur et conservarentur omnes.steliae tam uniformiter, non apparet quomodo hoc fieri posset, quin simul cum stella qualibet moveretur Intelligentia movens stellam per totum orbem circulariter: et praeterea cum stellae a se invicem valde distent, Intelligentiae etiam assistentes ipsis similiter valde deberent distare, et sic difficulter possent servare uniformitatem sui motus. Et denique, quia non est ullum inconveniens in assignandis pluribus caelis solidis, omnino probabilius videtur, quod caelum non sit corpus ita fluidum, sed quod sit corpus omnino solidum, sicut communiter supponitur esse, et praeterea etiam, quia nihil impedit quominus praedicta Scripturae loca exponatur, sicut communis sententia exponit, congruentius multo exponuntur sic, quam recurritur ad aliam expositionem absque urgenti necessitate.
Tertia sententia est, quod astra moveantur in caelo, penetrando ipsum, eo modo quo corpora beata possunt penetrare alia corpora. Ita tenuerunt aliqui antiqui, ut refert Albertus 1. part. q.4. art.19. et D. Bonaventura in 2. dist. 14. part. 2. art. 1. q. 2. Quam sententiam sequitur Petrus Joannis Provenzalis quodl. 3. q. 7.
Contra hanc sententiam est tertia pars minoris, qua dicit Doctor quod non moveantur astra penetrando partes caeli. Quae pars est maxime communis, et probatur ex eo quod quantitas habet pro proprietate aut differentia essentiali impenetrabilitatem naturalem, ita ut res affecta quantitate non possit penetrare aliam rem affectam alia quantitate naturaliter, ut patet quotidiana experientia ; hanc enim ob causam corpora mutuo se expellunt ex loco, nec nisi unum recedat, alterum in eodem collocare possumus. Nec dicendum omnino absque necessitate ingenti est, quod Deus miraculose corpora caelestia quantitate affecta privet hac connaturali proprietate, sicut privat corpora beata, quando Beatis id placet ad ipsorum emolumentum.
Hoc est fundamentum commune hujus rei, sed nonnullas patitur difficultates. Nam in primis sicut non est inconveniens quod Deus privet quantitatem corporum beatorum actuali impenetratione, licet illam connaturaliter exigat propter bonum ipsorum, ita videri posset non esse inconveniens, quod privaret quantitatem caelestium corporum actuali impenetratione in ordine ad se invicem propter bonum universi. Rursus posset dici quod quantitas non exigeret connaturaliter impenetrationem ex se, sed solum id exigeret ratione corporum, in quibus esset, aut quatenus inde sequeretur majus emolumentum universi unde cum in sublunaribus impenetratio cedit in bonum universi, et in caelestibus non item, posset dici quod corpora caelestia tam connaturaliter penetrarent se, quam sublunaria corpora essent impenetrabilia. Tertio posset negari corpora caelestia habere quantitatem, maxime juxta illam sententiam mihi valde probabilem, quae ait, ea non constare ullo modo forma et materia physica, sed esse corpora simplicia, nam quantitas dicitur esse communiter proprietas materiae, et consequenter naturaliter non competere debet nisi corporibus constantibus materia. Nec refert quod caelum habeat partes extra partes, nam in nostra et communiori sententia, substantia etiam sublunaris haberet paries extra partes, si conservaretur absque quantitate.
Itaque melius probatur haec communis sententia : Primo ex eo quod si astra penetrarent caelos omnino, Intelligentiae ipsa moventes deberent moveri cum ipsis, non minus quam deberent si caelum esset corpus fluidum, ut patet. Secundo, quia nulla prorsus est inconvenientia in multiplicatione caelorum, unde quandoquidem communiter ita tenetur, melius id asseritur quam oppositum, cujus nullum est fundamentum.
(c) Hoc supposito, sequitur quod quaecumque. Ex doctrina praemissa, communiter asserta, nimirum, quod astra non moveantur motu proprio per se, sed motu partis caeli, in qua sunt fixa, inferi Doctor necessario tot esse caelos distinctos quot sunt astra, quae inter se non servant semper eamdem distantiam ; unde quandoquidem certum sit experientia, quod septem astra errantia non servant semper eamdem distantiam inter se ac astra fixa, sequitur ad minus debere esse octo caelos distinctos, unum pro quolibet Planeta, ac alterum pro stellis fixis, nam cum illae stellae semper inter se invicem eamdem habeant distantiam, non est unde colligatur, quod in diversis caelis collocentur. Unde explodenda est sententia Moysis Aegyptii, qui ut refert Albertus Magnus 2. Caeli 11. tot posuit caelos quot sunt stellae, tam fixae quam errantes. Et multo magis explodeuda est aliorum Philosophorum, qui, ut idem testatur, pro qualibet stella centum octoginta duos caelos posuerunt. Quae utraque sententia, vel hoc solo rejicitur, quod careat fundamento, nec a communi sententia recedendum sit absque aliquo fundamento, nec multiplicanda sunt entia sine necessitate.
Ne quis autem dicat experientiam, qua colligitur Planetas a se invicem, ac a stellis fixis magis ac minus quandoque distare, esse fallibilem, quia scilicet propter distantiam stellarum ac diversitatem medii potest frangi radius visualis, per quem videmus astra, et ita potest visus decipi, ita ut non possit cognoscere locum proprium stellarum, nec distantiam earum a se invicem. Respondet Doctor quod hinc non possit sequi, quin stellae distent a se plus minus quantum ad loca in quibus apparent; et quod hinc sequatur eas distare a se plus minus quantum ad loca sua propria, quia tam notabilis et uniformis distantia accessus ac recessus earum ad se invicem, non posset esse in loco in quo apparent, quin esset talis, proportione servata in loco suo vero, ut manifestum videtur.
Ex quibus a primo ad ultimum necessario sequuntur octo caeli mobiles, quot et communiter Theologi ac Philosophi, tam veteres quam recentiores asserunt. Sed Aversa q. 32. seet. 5. existimat non esse necessarios tot caelos totales et integros, quot sunt stellae errantes, sed sufficere per amplas aliquas Zonas, seu fascias inclusas in concavitatibus correspondentibus in ipso unico caelo, in quo sunt fixae stellae non errantes, et ab illo coelo discontinuatas ac divisas.
Verum, ut res ita se haberet, non esset contra resolutionem Doctoris, cui sufficit esse septem partes ambientes aliquo modo orbem, distinctas et discontinuatas inter se, et a caelo stellato seu firmamento, in quibus partibus fixi sunt Planetae, et quarum partium motu Planetae moveantur, et hoc ipsum sufficere posset omnibus aliis auctoribus tenentibus multiplicationem caelorum. Sed et praeterea, si nihil obstet,
quo minus pro quolibet Planeta ponatur integrum caelum, non minus convenit illud ponere quam fasciam illam: et cum ab antiquioribus et recentioribus communiter ponantur integri caeli, et non hujusmodi, id sine dubio multo probabilius judicandum est ; nec prorsus video qua ratione facilius possit zona illa moveri eo modo quo necessum est, quam integrum caelum, quidquid dicat Aversa, cujus argumenta contra multiplicationem integrorum caelorum aequaliter militant contra multiplicationem zonarum, quas necessario fatetur.
(d) Ulterius etiam communiter conceditur nonum caelum, etc. Hanc sententiam de nono caelo invexerunt primo Arsatilis et Timocares, postea Hipparchus, Mileus, Agrias, quos secuti sunt Ptolemaeus, Alphraganus et recentiores omnes fere. Moventur autem ad ipsum ponendum, quia observaverunt in firmamento praeter motum ab Oriente ad Occidentem, alium motum ab Occidente ad Ortum. Supponunt autem semper eidem caelo ex se non posse competere duos motus, nec moveri caelum superius motu caeli inferioris ; ergo aliquis ex his duobus motibus, convenientibus firmamento seu caelo stellato, debet competere ipsi ratione alterius caeli superioris, et consequenter debet admitti tale caelum. Quod autem firmamentum moveatur istis duobus motibus, probant quantum ad motum ab ortu ad occasum experientia quotidiana ; quantum autem ad alterum motum ab occasu ad ortum, probant, quia experientia comperitur stellas fixas easdem non semper oriri in eodem puncto Horizontis, nec semper aeque distare e polis immobilibus mundi, et a capitibus Arietis et Librae, quod esset falsum, si unicus tantum motus competeret caelo stellato in quo sunt. Praeter hos motus, Albagtegnius, Thebitius, Alphonsus Rex, Georgius Purbacihus, Joannes Monteregius, alium tertium motum in caelo stellato seu firmamento animadverti posse existimaverunt, quem accessus et recessus, seu trepidationis motum appellant, qui motus cum non possit simul cum aliis duobus motibus firmamento competere, nisi statuto alio caelo, decimum caelum admitti debere jam communiter asseritur ; de quo tamen Scotus non fecit mentionem, quia minus certum est ipsum dari, si tamen ullo modo detur, quod mihi incertissimum videtur, quamvis cum nihil sit inconvenientiae in eo admittendo, facile quis credere possit Astrologis id asserentibus.
Id praeterea hic advertendum, Doctorem non fecisse mentionem caeli Empyrei, quod communiter ab omnibus Philosophis et Theologis cum Magistro Sententiarum, in 2. dist. 2. D. Thoma 1. part. q. 66. Alcnsi 2. part. q. 6. admittitur. Id autem non propterea accidisse credo, quod hoc caelum ratione naturali non possit colligi; in Theologia enim quam tractavit Doctor, non ea sola quae tali ratione colliguntur tractari debent, ut manifestum est, sed quia inquirebat tantum de caelis mobilibus, ut patet ex titulo quaestionis; caelum autem Empyreum supponitur ab omnibus esse immobile.