IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ostendit triplicem differentiam motuum convenientium Planetis, scilicet secundum longitudinem, quia diversimode currunt per Zodiacum: latitudinem, quia non aeque semper distant a polis ; et elevationem, quia idem Planeta nunc magis, nunc minus a terra distat. Duae primae forte salvari possent in uno et eodem orbe, pro quo Alpetragius.
(e) De secundo, in quo non concordant omnes tractantes de ista materia, dubium est, an sufficiat unum caelum unicuique Planetae, et sic sufficiat tantum ponere novem caelos. Triplex quippe in motibus Planetarum apparet differentia. Una in latitudine, quia non semper Planeta aeque distat a polis immobilibus. Alia in longitudine est, quia diversimode et non aequaliter percurrunt Zodiacum. Tertia in elevatione et depressione, quia idem Planeta, quandoque plus appropinquat ad centrum terrae, quandoque plus distat, sicut probat Ptolemaeus in Almagesto, quia cujus circuli diameter visualis in longitudine longiore est longior, in longitudine breviore est brevior. Apparet etiam de Marte, qui quando est in Auge apparet notabiliter parvae quantitatis respectu illius quam habet, quando est in opposito Augis. Probatur etiam de Luna, quia ipsa et Sole existentibus aeque prope caudam et caput Draconis, non semper Eclipsis aeque durat, sed quandoque diutius, quandoque minus; hoc est impossibile, nisi quia Luna quandoque plus, quandoque minus in umbram terrae intrat, ita quod ubi transit diameter Lunae, diutius moratur umbra, pro eo quod ibi est diameter umbrae longior, quam alibi juxta conum. Si etiam universaliter negaretur ista elevatio et depressio Solis et Lunae, nec ex parte unius, nec ex parte alterius posset assignari diversa quantitas umbrae: semper enim umbra aeque in altum porrigeretur, et ibi esset aequalis quantitas, et semper Luna, quando aequaliter esset prope conum, aeque esset juxta et prope umbram. Ex his et aliis considerationibus Ptolemaei, supponatur elevatio et depressio.
Primas duas differentias, scilicet longitudinis et latitudinis, posset quis forte salvare, attribuendo Planetae unum coelum per exitum polorum illius coeli, quomodo nixus est Alpetragius salvare, in libello suo de qualitate motuum coelestium, qui ponens polos coeli stellati, exire polos noni coeli, et per consequens circa illos polos immobiles describere parvos circulos, ponit coelum octavum super suos polos, sed non contrario motu moveri, motui coeli noni, sed ad eamdem partem, et quod polus octavi coeli minus efficaciter recipit influentiam quam ipsum coelum nonum, et ideo ipse polus non complet circulum, dum punctus aliquis in coelo nono complet circulum, et quod polus inferioris coeli deficit a completione circuli, vocat intercisionem primam, quam secundum eum, supplet motus coeli inferioris super illum polum, et in coelo octavo perfecte supplet, quantum ad longitudinem, sed quantum ad latitudinem necessario est differentia, nam polus exit polum. Nam motus factus super polum coeli inferioris, licet compleat motum coeli illius circa polum superiorem, quantum ad longitudinem, tamen non potest esse verus circulus alicujus stellae motae in coelo inferiore, sed sphaera, quia non redit ad eumdem punctum a quo incepit motus.
Ita universaliter propter diversitatem polorum quorumdam coelorum ab aliis, et per intercisionem primam et suppletionem ejus, et specialiter in quibusdam stellis, per hoc quod non situantur in medio sui coeli, nititur dare fundamenta ad salvandum differentias longitudinis et latitudinis in motibus Planetarum; et hoc, non ponendo aliquod coelum inferius moveri contra motum coeli superioris , quia talis, sed ponendo coelum superius moveri ad eamdem partem, ad quam inferius, sed tamen minus efficaciter, quia naturale est quod virtus recepta in aliquibus ad invicem ordinatis, efficacius recipiatur in proximioribus. Ista traditio satis videtur consonare cum principiis naturalibus, si possent per eam salvari omnia apparentia scundum longitudinem et latitudinem ; forte enim per eam possent salvari stationes, et retrogradationes, et processiones Planetarum ; sicut et ipse nititur salvare in quibusdam polis in libro suo.