IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(e) De secundo, in quo non concordant, etc. Praemissis his, in quibus Astrologi communiter conveniunt, proponit quaestionem inter eosdem valde agitatam : An scilicet quilibet planeta habeat unicum tantum coelum? Cujus quaestionis status et resolutio totaliter dependet ab observationibus quibusdam Astronomorum, quas mediante potius experimentali directione peritorum in ea arte, quam ulla consideratione intellectuali aut discursu quis intelligere poterit, sicut et earum vim ad alterutram quaestionis partem tenendam vel rejiciendam; unde in littera Doctoris explicanda, quae suppositis istis observationibus clara es t, ulterius immorandum non censeo.
Solum aliqua a Doctore omissa, pro majori complemento addam. Et imprimis de ordine caelorum inter se quoad locum, id supponendum cum communiori astrologorum sententia, ultimum locum et infi. mum habere caelum Lunae, secundum Mercurii, tertium Veneris, quartum Solis, quintum Martis, sextum Jovis, septimum Saturni, octavum firmamentum, nonum istud caelum, cujus motu firmamentum movetur ab occasu ad ortum, decimum alterum caelum, cujus motu idem firmamentum movetur, ut et caeteri orbes inferiores ab Ortu ad Occasum motu illo maxime sensibili, quo circumitur terra spatio viginti quatuor horarum. Hoc autem decimum caelum, si detur, est primum mobile, nam Empyreum, quod undecimo collocatur loco, ut supra dixi, communiter supponitur non moveri. Ordinem porro Planetarum quidam bene comprehendit his versibus :
Saturnus prior est, hinc Jupiter, inde Gra divus,
Post sequitur Phoebus, Cypria quinta Venus.
Mercurius sextus, verum infima et ultima Luna est;
Ordo planetarum clauditur hoc numero.
Alter brevius unico versiculo.
Post S1M, SUM sequitur, proxima Luna subest.
Major est controversia: An quo altiores eo nobilioris sint naturae ac majoris perfectionis. Partem affirmativam tenere videtur D. Thomas 12. Metaph. cap. 8. negativam Richardus 2. dist. 15. q. 5. quia existimat caelum Solis quod quartum retinet locum, esse caeterorum praestantissimum. Coniinbricenses 2. de caelo cap. 5. q. 2. art. 2. Solem quidem asserunt inter astra principatum tenere perfectionis, et probabiliter etiam orbem medium ex tribus, quibus conficitur coelum Solis, qui Solem ipsum defert, et est continuus Soli, atque adeo ejusdem speciei cum ipso, eodem modo excellere reliquos coelos et orbes; inter ipsos autem reliquos coelos et orbes, illum majoris esse perfectionis, qui superiorem tenet locum.
Ego rem hanc incertissimam judico, et quamvis valde verisimile sit Solem inter astra majoris esse dignitatis, propter speciem illam suam nimis eximiam et majorem vim communicativam lucis ac caloris, tamen omnino existimo non constare ullo modo differentiam specificam dari inter coelos, etsi daretur etiam, quemadmodum Sol qui secundum omnes, differt specie a caeteris astris, et secundum communiorem sententiam, est maximae omnium perfectionis, non habet superiorem nec inferiorem locum, ita non est necesse ut caetera astra, aut coeli, quo majoris sunt perfectionis, eo altiorem possideant locum. Nec sane ex eo quod aqua petit esse supra terram, et aer supra aquam, satis sufficienter colligitur quod aqua sit majoris perfectionis quam terra, aut aer quam aqua, sed id aliunde constare debet, aut pro incerto habendum est.
Quanto autem tempore quodlibet coelum suum circuitum circa orbem conficiat, magna cura observare conati sunt Astrologi, quibus si in sua arte credendum sit, sic moventur singuli coeli per orbem, ut decimum seu primum mobile suum cursum ab ortu ad occasum spatio viginti quatuor horarum conficiat, eodem motu reliquos secum pervolvens orbes, nisi quod proprio motu paululum tardare compellantur, ut manifeste apparet in Luna. Nonum solum conficit suum proprium motum, secundum Alphonsum Regem, quadraginta novem mille, secundum Ptolemaeum, triginta sex mille, secundum Albagtegnium viginti tribus mille septingentis sexaginta annis. Octavum coelum expedit suum motum trepidationis septem mille annis. Saturnus perficit suum motum annis triginta. Jupiter annis duodecim. Mars annis fere duobus. Sol diebus trecentis sexaginta quinque, horis quinque, minutis quadraginta. Eodem fere tempore Venus et Mercurius. Luna denique diebus viginti septem, horis fere octo. Quod totum a Conimbricensibus est notatum 2. de Coelo, cap. 11. qui etiam bene advertunt non eadem celeritate aut tarditate moveri tres orbes cujuslibet Planetae, sed orbes extremos moveri semper aequaliter ab Occidente ad Ortum motu noni coeli, tertium vero orbem, qui deferens est, moveri motu ipsius Planetae. Quaeres a quo effective moventur coeli? Respondeo cum communiori sententia, eos non moveri a propria forma, neque a seipsis ullo modo, quia nullum corpus movetur a se, nisi motu naturali, quo tendit ad locum suum proprium et connaturalem, ut moventur gravia et levia a seipsis, illa deorsum, haec sursum, vel motu sensitivo, hoc est illo, qui fit mediante sensatione et appetitu, sicut moventur animalia. Sed coeli, ut suppono cum communi sententia, non sunt animati, cum nullum sit animae eorum indicium, nec tendant in locum aliquem naturalem per suum motum, ut evidens est, quia alias aliquando in eo quiescerent ex se. Et quia nullam acquirunt perfectionem majorem suo motu quam haberent, si omnino quiescerent, quae est ratio cur existimat Scotus quod motus coelorum localis, nec sit ipsis naturalis, nec violentus, sed omnino neuter, seu talis, ad quem indifferenter se habent ; ergo nullo modo moventur a sua propria forma, neque a seipsis.
Hinc sequitur orbes moveri caelestes, vel ab ipso Deo, vel ab Intelligentiis seu Angelis, et quidem ab his moveri immediate communior est sententia cum Philosopho 8. Physic. cap. 6. text. 52. et 12. Metaph. cap. 8. Divus Thomas opusculo 10. art. 3. qui etiam asserit quaest. 1. de potentia art. 3. quod fidei sententia est, quod substantiae separatae, sive Angeli moveant corpora caelestia. Ratio autem hujus potissima est, quod Deus per se non soleat efficere aliquid circa creaturas immediate, quod per alias causas secundas tam commode fieri potest, at per Intelligentias commodissime moveri possunt caeli ; ergo per eas dicendi sunt moveri. Non vero existimandum est quod una Intelligentia omnes moveat, sed plures pro pluralitate caelorum et distinctione ac diversitate motuum particularium cujuslibet caeli, ut etiam communior tenet sententia, a qua sine causa non est recedendum, quamvis non habeat demonstrationes.