IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Propter differentiam motus elevationis et depressionis, necessario ponendos orbes eccentricos mundo, id est, non ejusdem centri cum eo, et in quolibet Planeta, ut sectio, penetratio et vacuum vitetur, ponendos esse tres orbes, quorum superior secundum convexam, et inferior secundum concavam, sunt concentrici, secundum alias duas superficies, eccentrici mundo. Medius autem orbis, qui deferens dicitur secundum utramque superficiem, est eccentricus mundo, sed concentricus superficiei concavae superioris orbis et convexae inferioris. Juxta hanc diversitatem centrorum salvatur elevatio sine scissione, vacuo vel penetratione, quia pars spissior unius orbis respondet parti tenuiori alterius, ut patet in figura : resolvit, quidquid sit de epicyclis, ad minus viginti quinque caelos ponendos circumdantes.
Sed tertiam differentiam, videlicet elevationis et depressionis, impossibile est salvare, ponendo omnes caelos esse concentricos, quia tunc si Planeta non exit caelum suum, sed tantum partem sui caeli et illa pars caeli sui qualitercumque moveatur, semper aeque distat a centro, pro eo quod totum istud caelum circulariter rotatum, est concentricum mundo, ideo ubicumque stella fuerit, semper aeque elevabitur, et aeque deprimetur per respectum ad suum caelum. Et licet non esset necessarium, propter duas primas differentias, ponere eccentricos et epicyclos. secundum Ptolemaeum et alios Astronomos, tamen propter tertiam differentiam est necessarium.
Et hoc supponendo, ad propositum concluditur, nulli Planetae sufficere ad motum suum unicum caelum. Accipiatur ergo, exempli gratia, caelum Saturni, si ponatur concentricum mundo, dum octavum sit concentricum mundo, moveatur caelum Saturni: succedit ergo Aux istius caeli, Augis opposito. Sed Aux istius non intravit caelum stellatum, quia duo corpora essent simul, sed tantum attingebat oppositum Augis: ergo si minus est distans a centro terrae quam Aux, non attinget superficiem concavam caeli stellati, et ita erit ibi vacuum; ergo non potest vitari inconveniens de incisione vel simultate corporum, vel vacuo, nisi attribuendo cuilibet Planetae ad minus tres caelos circumdantes terram, quorum duo extremi, videlicet superior et inferior, habeant superficies ultimas concentricas, videlicet superius convexam, et inferius concavam; habeant autem illae duae superficies alias duas, videlicet superius concavam, et inferius convexam eccentricas mundo, et inter illas duas superficies sit tertius orbis, qui dicatur deferens, eccentricus quidem terrae, concentricus autem illis duabus superficiebus deferentibus, ita quod illi duo revolventes ad quamcumque partem moveantur, non sequitur vacuum: semper enim spissior pars unius est contra partem minus spissam alterius, et e converso.
Similiter qualitercumque moveatur deferens inter istos duos revolventes, superiorem et inferiorem, ex motione ejus non sequitur vacuum, nec scissio, quia superficies sunt ambae concentricae illis superficiebus, inter quas continetur et movetur: et ita stella fixa in parte una illius deferentis, quandoque erit in Auge, quando scilicet illa pars deferentis in qua est ipsa, directe supponitur spissiori parti inferioris revolventis, et supponitur minus spissae parti superioris revolventis, quia tunc maxime distabit a centro terrae. Erit autem stella in opposito Augis,quando illa pars orbis deferentis, ubi ipsa fixa est, superponitur tenuissimae parti inferioris revolventis, et supponitur spississimae partis superioris revolventis, quia tunc minime distabit a centro terrae. Istius imaginatio patet expressius in figura tali.
Aux
AdminBookmark
Ulterius, cum Mercurius habeta deferens, cujus centrum movetur et non circa terram, sicut centrum Lunae, sed ex una parte, describendo circulum parvum, sicut patet in Almagesto, sequitur quod orbis deferentis non sit concentricas revolventibus, supremo scilicet et infimo, et ideo necesse est ad minus, ibi ponere quinque orbes, quatuor revolventes, et orbem quintum deferentem, ut patet in figura.
AdminBookmark
Praeter istos autem, necesse est ponere epicyclos, qui non sunt orbes circumdantes terram, sed parvi orbes situati in determinata parte orbium circumdantium terram, et hoc, quia major est elevatio stellae quandoque, quam alias, quae elevatio non posset esse ex solo deferente. Processio etiam, et statio, et retrogradatio, facilius salvantur per epicyclum. Sed quidquid sit de epicyclis, saltem coeli mobiles circumdantes terram, erunt viginti quinque, scilicet viginti tres Planetarum, et praeter hoc coelum octavum et coelum nonum.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod Scriptura accipit firmamentum pro toto coelo inter Empyreum et elementa.
Ad secundum dico quod illa conformitas motuum non concludit continuitatem.
Ad tertium dico, quod non potest coelum cedere stellae motae, sicut potest aqua vel aer corpori imposito, moto per ipsam, quia corpus naturaliter incorruptibile est naturaliter indivisibile, si sit incorruptibile tam secundum partes quam secundum totum, quale ponitur esse coelum, et ita non potest esse motus alicujus in coelo, non moto per aliquod agens naturale.