IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
An coelum agat in hoec inferiora ?
D. Thom. 1. p. q. 110. o. i. et q. 115. a. 3. D. Bonavent. hic 2. p. a. 2. q. 2. Richard. a. 3. q. 3. Aegid. q. 3. Albert. tract. de 4.
coaevis q. 4. a. 14. Conimbr. 2. de coelo c. 3 q. 1. 2. 3. 4. de quo Aug. 13. Trin. c. 4 Basil. hom. 6. in Hexaem. Dionys. c. 4. divin. nom. et de actione Empyrei. Ptolero. l 2. Almag. c. 12. Vide Scot. in Theorem. sig. Non omne agens est praesens.
Circa tertium, (a) scilicet, utrum stellae agant in haec inferiora 1
arguitur quod non, secundum Phi losophum 7. Physic. oportet movens et motum esse simul, vel immediate vel mediante medio, sed stellae et haec inferiora non sunt simul. Patet, quia multum distant, nec possunt esse quantum ad agere mediante medio, quia illud medium esset aliquis orbis, vel aliqui orbes: hujusmodi autem orbes non recipiunt impressiones tales, quibus scilicet haec inferiora alterantur, et generantur, et corrumpuntur: ergo, etc.
Praeterea, si stellae agerent in haec inferiora, cum ipsae determinate agant et non contingenter in istis inferioribus, quantum ad motum et alterationem, sive quantum ad generationem et corruptionem ipsorum, non esset aliqua contingentia, nec contingenter ibi aliquid eveniret.
Praeterea, si agerent in haec inferiora, hoc esset per aliquem motum localem, vel per aliquam formam permanentem. Non primo modo, quia motus localis non est qualitas activa, nec principium agendi, cum tantum sit ubi fluens, et sic non videtur dicere formam abso utam substantialem, nec accidentalem, nec etiam per formam permanente n substantialem vel accidentalem, quia tunc stante motu, scilicet si starent, possent agere, et per consequens stante caelo et cessante motu, possent esse alterationes, et hujusmodi mutationes et motus in istis inferioribus, quod est contra Aristotelem, qui vult quod primo motu cessante, impossibile est esse aliquem alium inferiorem.
Contra, Genesis primo, dicitur de stellis quod positae sunt in firmamento, ut sint in signa et tempora, et non solum aeris et terrae, ut exponit Magister.
Praeterea, secundo Physic. dicit Aristoteles : Homo generat hominem, et Sol. Et secundo de Generatione, di cit quod motus Solis in circulo obliquo, est causa perpetuae generationis et corruptionis in istis inferioribus.
Praeterea, ratione sic, si stellae non haberent aliquam actionem in haec inferiora, frustra poneretur varius motus in orbibus, nam orbis in se uniformis est, et motus orbis uniformis, et ideo oportet varietatem effectuum reduci in varietatem naturae stellarum.