IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(b) Dico ad quaestionem, etc. Ponit hic universalem conclusionem comprehendentem praecipua capita, quae deinceps seorsim tractat in hac quaestione, quam propterea resolvemus in suas partes.
Sit ergo prima conclusio : Corpora caelestia agunt in haec inferiora. Haec conclusio est communis et certa quotidiana experientia, qua constat Solem, lunam et stellas producere lumen in toto aere, et Solem producere notabilem calorem ; unde de illo dicitur Psalm. 18. Non est qui se abscondat a calore ejus. Haec conclusio amplius patebit per sequentes.
Objicies primo : Agens et passum debent convenire in materia et disconvenire in forma, secundum Philosophum 1. de Generat. text. 87. sed caelestia corpora non conveniunt cum sublunaribus in materia ; ergo non possunt agere in illa. Respondeo primo negando minorem, suppono enim cum communiori sententia, caelos constare materia prima, non minus quam sublunaria, et secundum Scotistas etiam illam materiam esse ejusdem specie icum materia sublunarium. Respondeo secundo, distinguendo majorem, in materia prima physica, nego ; in materia, id est, in ratione substantiae corporeae susceptivae accidentis corporei, concedo majorem, et distinguo minorem conformiter ; non conveniunt cum sublunaribus in materia prima physica, transeat: in materia, id est, in ratione substantiae corporeae susceptivae accidentium corporeorum, nego minorem et consequentiam.
Objicies secundo : Omne agens agit, ut assimilet sibi passum, ut producat effectum sibi similem, secundu m Philosophum 1. Generat. text. 51. sed manifestum est caelum non posse assimilare sibi aliquod sublunare ; ergo non potest agere in aliquod sublunare. Confirmatur, quia omne agens naturale agendo repatitur sed caelestia corpora non repatiuntur; ergo nec agunt in sublunaria. Respondeo distinguendo majorem : omne gens, quod agit actione univoca, concedo majorem ; quod agit actione aequivoca, nego; et concessa minori similiter distinguo consequens ; non potest agere actione univoca, concedo: aequivoca, nego. Respondeo secundo, distinguendo majorem aliter, ut assimilet sibi passum quatenus producit in illo talem formam qu alem ipsummet habet, vel formaliter vel virtualiter, concedo ; quatenus producit in illo formam semper talem, qualem ipsummet habet formaliter, nego ; et similiter distinguo minorem et nego consequentiam. Ad confirmationem respondeo distinguendo majorem, quando agens est contra sphaeram activitatis passi, et capax formae producibilis a passo, concedo, aliter nego majorem; corpora autem caelestia non sunt capacia formae a sublunaribus producibilis.
Secunda Conclusio : Corpora caelestia agunt in elementa. Haec etiam est communis, et patet, quia certum est quod aer et aqua illuminentur, et calefiant, ac frigefiant per corpora caelestia, secundum quod taliter vel taliter applicantur ipsis. Doctor duplicem actionem tribuit corporibus caelestibus, respectu elementorum, alterativam scilicet et generativam. Prima actio patet ex eo quod ut jam dixi, calefaciant et frigefaciant. Secundam actionem generativam probat Scotus experientia, quia quando stellae calidae effective, hoc est illae quae habent virtutem effectivam caloris, magis accedunt ad aliquam regionem, tum plus generatur ignis et aeris, ad quorum generationem calor est qualitas dispositiva, ut patet: et e contrario, quando accedunt stellae frigidae non formaliter, sed effective, tum magis generatur de terra et aqua, ad quas generandas valde conducit frigus, ut otiam patet. Et quoniam quando stellae calidae accedunt ad unam regionem, frigidae accedunt ad aliam, inde fit ut quantum crescant elementa superiora, scilicet ignis et aer, tantum decrescant inferiora, scilicet terra et aqua, unde fit, ut nunquam detur in universo vacuum, propter hanc majorem augmentationem illorum elementorum. Alio modo potest facilius probari quod corpora caelestia habeant actionem generativam elementorum, quia producunt fulgura et coruscationes, et quia Sol comburit stuppam mediantibus radiis solaribus per vitra quaedam applicatis, neque enim productio istius ignis adscribi potest calori alio modo quam dispositive, quidquid dicant Thomislae; nec ulla etiam alia causa applicata est tum, praeter corpus aliquod caeleste, cui illa productio possit commode attribui.
(c) Praeterea secundo, stellae habent actinem, etc. Praeter duas actiones praemissas, alterativam scilicet et generativam, aliam, scilicet locomotivam atiribuit Doctor hic corporibus caelestibus respectu elementorum; quod probat, quia stellae, sive per se, sive mediantibus caelis in quibus sunt, circumferunt secum superiorem partem aeris, et consequenter a priori sphaeram ignis in concavo sitam Lunae. Quod autem circumagat caelum superiorem partem aeris, probat ex eo quod Cometae, et aliae impressiones ignitae in illa parte aeris generatae, circulariter videantur moveri, qui motus non nisi a caelo provenire dicendus est.
Quia vero supponit Doctor hic duo, quae sunt in controversia, nimirum, dari sphaeram ignis in concavo Lunae, et cometas generari in regione aeris, abs re fundamenta, quibus haec supposita innituntur, hic proponere, et quae contra ponuntur solvere.
Quantum ergo ad primum, de actuali existentia elementi ignis supremam partem aeris inter et superficiem concavam coeli Lunae, Veteriores quidam Philosophi existimarunt elementum ignis habere pro propria sede medium mundi, atque intra terram contineri circa mundi centrum, sicut nos communiter dicimus ipsam terram locari. Fundamentum hujus sententiae est, quod ignis sit elementorum perfectissimum, et consequenter habere locum perfectissimum, qualem existimarunt illum qui est circa mundi centrum immediate.
Contra hanc sententiam imprimis facit, quod difficile est his auctoribus probare perfectissimum locum esse illum, qui est circa mundi centrum immediate, imo videtur potius perfectior esse superior locus proximus coelo. Secundo, quamvis id admitteretur, non minus difficile est probare, quod quo perfectius est elementum, eo perfectiorem debeat habere locum ; quantum ad locum enim elementorum potius spectari debet emolumentum universi, quam illa major dignitas, quae accresceret elemento ex collocatione in perfectiori loco, unde si non esset tam commodum universo, quod ignis in loco perfectissimo collocaretur, non esset in eo collocandus ; argumenta vero probantia ignem collocari in alio loco, ostendunt melius esse universo quod ignis in illo alio loco collocatur. Confirmatur hoc, quia certe non est verisimile quod locus coeli solaris sit perfectissimus locus, cum non sit nec medius, nec supremus, nec infimus, et tamen communiter asseritur Sol esse perfectissima stellarum. Tertio denique ascensus ignis omnino videtur arguere, quod locus naturalis ejus non sit infra terram, nam corpora omnia moveri potius deberent motu naturali ad locum naturalem, quam ab illo, ut in omnibus aliis experientia videmus.
Hieronymus Cardanus 2. de subtilitate,
negat elementum ignis dari ullibi, et illum, qui apud nos est, esse elementum. Franeiscus Vallesius de sacra Philosophia cap. 1. admittit quidem dari elementum ignis in magna quantitate in mundo, sed negat ipsi determinatum locum supra aerem, sed potius intra aerem reperiri trahique lumine Solis in magna quantitate, et propterea Solem calefacere. Franciscus Patritius tom. 4. disquisit. peripat. lib. 7. Scipio Capitius lib. 2. de principiis, Alexander Tassonicus in suo libro Italico de variis conceptibus lib. 1. quaesito 1. Paulus Aresius lib. 2. de generat. q. 3. aliique plures, negant ignem alium esse, nisi qui apud nos communiter habetur, accenditurque, ac extinguitur juxta materiae applicationem.
Communiter tamen Philosophi cum Aristotele 4. caeli text. 32. et Astronomi ut Cleomedes, Joannes de Sacrobosco et alii, tenent elementum ignis situm esse tanquam loco naturali, in concavo Lunae, supra aerem in magna quantitate. Quam sententiam supponunt SS. Ecclesiae Patres, Origenes hom. 13. in Exodum, Basilius hom. 3. Hexaemeron, Clemens Alexandrinus lib. 1. strom. Hieronymus epistol. 128. Augustinus lib. 22. Cic. cap. undecimo, Boetius lib. 1. Aronom. quorum certe auctoritate sufficienter probata manet, quamvis nulla alia ratio suppeteret, praesertim cum nulla sit ratio in oppositum, unde merito Scotus eamdem sententiam hic supponit.
Probatur autem ulterius, quia non minus caetera elementa debent habere aliquem locum proprium in quo quiescant, et sint in magna quantitate quam ignis, quem patet tam esse elementum quam aquam aut aerem ; sed certe nullus est locus in quo ita quiescat et sit, praeter concavum Lunae, ergo debet asseri existere in illo loco. Probatur minor, quia non existat in meditullio mundi seu circa centrum terrae, ut patet ex dictis, nullus autem alius locus proprius assignari potest, in quo sit in magna quantitate. Confirmatur primo, quia cum ignis levissimus sit, et superiora loca maxime conveniant levibus, omnino maxime supremus locus ex sublunaribus attribuendus est igni.
Confirmatur secundo experientia, qua constat ignem, qui apud nos est, sursum semper moveri, non minus quam terra deorsum; ergo quemadmodum ex eo quod moveatur terra deorsum infra aerem et aquam, dicimus locum naturalem ipsius esse deorsum, ita quandoquidem ignis movetur sursum, debemus dicere quod locus ipsius naturalis sit sursum, at non intra aerem, cum debeat habere locum proprium et moveatur etiam supra aerem, ut patet ; ergo supra aerem, et consequenter in concavo Lunae.
Confirmatur tertio, quia omnino per accidens est, quod reperiatur ignis ille usualis noster, et non minus per accidens est quod reperiatur ignis ille inferni, qui a Deo productus est ad paenam damnatorum, nec constat dari ratione naturali. Per accidens etiam est quod reperiatur ignis subterraneus ille intra terram, qui aliquando erumpit, sicut per accidens est, quod aer reperiatur inclusus in concavitatibus terrae; ergo si non haberet elementum ignis alium proprium locum, sequeretur quod elementum ignis omnino per accidens haberetur in mundo, quod valde absurdum videtur. Itaque multo probabilius asseritur, dari elementum ignis in concavo lunae.
Quod si qui auctores, quorum auctoritas magni facienda, sit, dicant totum spatium inter coelum et terram repleri aere, intelligendi sunt non de aere proprie dicto, sed de corpore quocumque, quod est tenue et fluidum instar aeris, tale autem corpus est ignis in loco illo superiori, et inde accidit ut non possit videri a nobis, nec sit tam vorax quam apud nos, quia scilicet est valde tenuis ac subtilis eo loci, per quod satisfit majori parti objectionum, quibus adversarii utuntur contra hanc communem sententiam.
Objicies praeterea : Ignis indiget novo pabulo,ut patet experientia, et inde fit ut deficiente pabulo deficiat ;ergo si daretur in concavo Lunae, deberet habere pabulum aliquod, seu materiam, in quam ageret ; sed certum est quod talem materiam ibi non habeat, ergo ibi non residet. Respondetur imprimis hoc argumentum aeque concludere, quod non daretur alimentum ignis circa centrum terrae sub ipsa terra, quia neque ibi etiam haberet materiam, aut pabulum magis, quam in concavo Lunae. Respondetur secundo ignem non indigere pabulo, aut materia in quam agat, nisi quatenus circumstarent alia corpora, quae ipsum destruerent, nisi adesset alia materia in qua produceret, antequam destrueretur, formam suam, unde in concavo Lunae, cum non adsit causa destructiva, non est necesse ut adsit materia in quam agat, ut conservetur.
Quantum ad secundum quod supponit Doctor de productione Cometarum in suprema regione aeris, advertendum est, Cometam sic dici, quia est quasi stella comata, ex eo scilicet quod appareat instar stellae habentis comam, quia vero non habet semper comam ejusdem rationis, nam aliquando diffusam habet comam in circuitum totum, aliquando vero non nisi ad unam partem tantum: hinc dividitur Cometa in crinitum, qui est cometa diffundens comam in omnes partes, et barbatum seu caudatum, qui est cometa habens comam ad unam partem solummodo diffusam. Alii vero dividunt Cometam haben-, tem comam ex una parte, in illum qui nimis longam habet comam, et hunc vocant caudatum, et illum, qui breviorem habet comam, et hunc vocant barbatum.
Quantum autem ad praesentem difficultatem Anaxagoras et Democritus, teste Philosopho 1. Metereol. cap. 7. existimarunt Cometam esse collectionem plurium planetarum, qui appropinquantes sibi invicem, illum exhibent aspectum quem Cometa exhibet. Artemidorus apud Senecam lib. 7. naturalium qq. q. 9. cap. 13. putavit Cometam esse collectionem aliarum stellarum errantium, distinctarum a planetis septem nobis notis. Alii putaverunt Cometam omnem esse unam quamdam stellam errantem, quandoque tali peculiari modo apparentem.
Sed imprimis certum est Cometam non esse aggregationem planetarum, cum planetae appareant, apparentibus Cometis ab illis separati ; nec etiam est aggregatio aliarum stellarum errantium, quia non constat ullo indicio alias stellas errantes dari, et quia deberent inter se convenire aliquo determinato tempore cum motus coelorum et planetarum sit ordinatissimus, et quia denique talis stellarum errantium aggregatio non posset tanto tempore durare, quanto durat Cometa.
Non est etiam una aliqua stella errans infixa coelo, et semper in eo manens, licet non semper apparens, quia ut dixi, si talis esset, deberet apparere aliquo determinato tempore, nec deberet instantanee, et subito disparere, sed paulatim et successive, quatenus scilicet magis ac minus appropinquaret Soli aut Lunae,aliisque stellis, cujus oppositum constat experientia, nec imaginabile videtur quomodo maneret in tali situ per plures menses ut appareret in tanta magnitudine, et postea statim desineret apparere tot annis.
Alii recentiores Astronomi ut Tyco Brahe lib. 2. progymnasmatum, Cornelius Gemma, Helisaeus Roestin, Chrislophorus Roshmannus Keplerus, et alii, plures etiam Peripatetici existimant Cometas generari in coelo de novo, atque adeo coelum non esse ingenerabile ac incorruptibile.
Contrariam tamen sententiam, quam Doctor supponit asserens Cometas generari sub coelo in superiori regione aeris, frequentius tenent tum antiquiores, tum recentiores Astronomi ac Philosophi ; et quod non generentur in coelo, probatur ex incorruptibilitate coelorum, quam praeter Philosophum lib. 1. coeli, text. 22. et 2. coeli in initio, suosque omnes tenet ex Patribus D. Dionysius de divinis nominibus cap. 4. Et sane hoc est praecipuum fundamentum hujus sententiae. Et qui novas stellas apparere fatentur in coelo, quae non sunt semper in illo, inter quos unus est Aversa quaest 33. sect . 3. valde difficulter possunt ostendere cur non similiter Cometae apparerent in coelo. Unde idem auctor dum hoc negat, et illud asserit, minus consequenter philosophari videtur, et praesertim non apte argumentatur ex eo quod non possit ostendi qualiter cometae de novo gignantur ; nam simili modo proportione servata possunt in eo generari, quo stellae illae novae, et quemadmodum ipse fatetur stellas novas in coelo apparere, quarum tamen causam productivam et modum, quo producuntur fatetur se nescire, similiter permittere deberet, ut dicerentur Cometae produci in coelo, quamvis non sciretur quomodo producerentur.
Verum quoniam communiter supponitur quod sublunaria non agant in corpora coelestia, et quia praeterea non appareret possibile, ut ipsa corpora coelestia agant . in se invicem, aut habere possint aliquam talem dispositionem, secundum quam tam incerto modo apparent in coelis, aut stellae aut cometae, potius dicendum omnes stellas et cometas, quae de novo raris vicibus in coelo apparent sub coelo produci.
(d) Praeterea, corpora coelestia, etc. Proponit hic alium satis mirabilem, et maxime notum effectum corporum coelestium, competentem ipsis per actionem locomotivam, nempe fluxum et refluxum maris, qui ab astronomis et philosophis antiquioribus communiter attribuitur Lunae, ut ab Aristotele lib. de elementis, Cicerone lib. 2. de natura Deorum, Plinio lib. 2. cap. 97. Ptolomaeo lib. 2. cap. 12. Averroe, Alberto 2. Meteorum, quos sequuntur Conimbricenses tract. 8. cap. 5. Vierius in Meteor. cap. 6. Hieronymus Porrus in tractatu de fluxu et refluxu maris, Scaliger exercit. 52. et alii plures. Quamvis ex iis aliqui dicant Solem etiam aliquo modo cum Luna concurrere ; et ex his ipsis aliqui Solem ex aequo concurrere cum Luna, ita ut non magis uni quam alteri, adscribi deberet hic effectus ; alii vero Solem minus principaliter concurrere, Lunam vero esse causam praecipuam.
Quod vero hic aeque motus proveniat ab aliqua causa coelesti, omnino apparet, quia licet a causis sublunaribus possit provenire, ut aqua maris variis modis moveretur, tamen quod moveatur tam regulato motu in certis regionibus, ut in Hibernia, Anglia, ac illis partibus contingit, sic scilicet ut bis quolibet die per spatium sex horarum fluat, bis iterum tanto tempore refluat, idque cum tanto incremento, ut multa milliaria terrae cooperiat, et ut ubi nihil aquae, mari refluente, sit, eodem fluente magna navis possit natare, nullo modo potest in aliam refundi causam quam in coelestem. Ex causis vero coelestibus nulla potest assignari, cui potius potest adscribi hic motus quam Luna, quia experientia constat juxta Lunae incrementum ac decrementum augeri ac minui aestum maris sic,ut quando Luna est plena,
longe major sit iste aestus quam aliis temporibus.
Verum quia non eodem modo fit ubique hic fluxus et refluxus, quandoquidem in mari Tirrheno vix discerni possit, in Oceano Hibernico et aliis vicinis partibus valde ingens reperiatur, in mari etiam Adriatico satis notabilis sit, licet non tam magnus quam in Hibernico, in aliquibus etiam locis pluribus horis fiat fluxus quam refluxus: nam in littore Aquitaniae ad fauces Garumnae septem horis fluit, quinque refluit mare, in aliis vero pluribus horis e contra fiat refluxus, nam ad Erithraeum Africae promontorium quatuor horis fluit, octo refluit. Sed et id mirum, quod referunt Conimbricenses in littore Cambaiae ad Indi fauces, mare duabus horis triginta terrae leucas obtegere, et aliis duabus delegere, quo fit ut tanta velocitate agatur fluendo et refluendo, ut homines vix cursu evadere possint, quin et ipsi etiam unda superveniente capiantur. Quandoquidem, inquam, tanta sit varietas in hoc motu, dicendum est solam Lunam non ita esse causam, quin aliqualiter situs terrarum concurrat, et satis etiam verisimiliter Sol, et aliqua astra possunt habere aliquam actionem ad hoc conducentem.
SCOLIUM.
Relatis duabus opinionibus resolvit esse communem, tumorem aquae, unde est fluxus, quem sequitur refluxus, directe supponi lunae, et circumire totam terram spatio 25. fere horarum. Ita Ambr. 4. Hexaem. c. 6. Basilius.lib. 6. Hexaem. Arist. 4. de partibus animalium cap. Plin. 2. nat. hist. c. 41. et 97. Ptolom. 2. Alm. c. 12. Strabo de situ orbis lib. 3. Alens. 4. p. q. 103. m. 1. D. Thom. hic q. 2. art. 3. Vide Conimb. tr. 8. de Meteor.a c. 4. et Mirandulam i. de exam. vanit. c. 15.
Quomodo (e) autem ista elevatio fiat effective a Luna diversimode dicitur. Uno modo ponitur, quod Luna habet virtutem quamdam, sibi connaturalem ad attrahendum ad se aquas maris, sicut magnes trahit ferrum. Alio modo dicitur, quod hoc fit propter diversitatem angulorum, quos faciunt radii Lunae super aquas in principio ortus Lunae, et in medio coli existentis. Ponitur exemplum de pulmento in olla super ignem, et de vapore resoluto a cibo faciente animal dormire ;de hoc nihil ad praesens.
Prima opinio fuit Albumasaris 2. lib. majoris introductorii in Astrono mia, sed sequendo viam illam, quae communis est utrisque, scilicet quod tumor ille semper est in directo Lunae, ubicumque sit Luna, sequitur quod ille tumor circuit totam terram, in tanto tempore, quanto Luna circuit suum orbem per motum firmamenti, scilicet viginti quinque fere horis, quia Luna ab ortu ejus usque ad ejus iteratum ortum consumit plus temporis, quam sit dies naturalis habens viginti quatuor horas per spatium temporis, in quo oriuntur tredecim gradus aequinoctiales, quia in una revolutione firmamenti, tantum pertransit Luna de spatio, motu suo proprio, qui est ad Orientem contra motum firmamenti. Sed elevatio quinque graduum aequinoctialis facit unam horam, ideo ferunt quod Luna percurrit orbem suum in viginti quinque horis minus duobus gradibus, et tumor aquae in totidem horis circuit totum Oceanum regulariter, etsi tamen irregulariter accidat fluxus in maribus mediterraneis et fluviis: ratio est, quia inundatio aliorum marium venit in isto tumore Oceani, in directo alicujus regionis, et tumore Oceani in directo motus Lunae: pars autem aquae ejusdem tumescentis in Oceano fluit ad locum et alveos humiles vicinos, propter naturam gravitatis aquae, et fluunt tunc maria mediterranea.
Recedente autem Luna ab illo aspectu vel situ, recedit tumor praedictus, et per consequens in loco Oceani, ubi prius fuit aqua eminentior quam in mari, et in fluminibus mediterraneis, jam per recessum illius tumoris fit aqua ibidem humilior terra, et ideo aquae mundantes ad loca illorum fluviorum propter loci humilitatem, ex eadem lege naturae fluunt ad Oceanum, et haec est causa in generali fluxus et refluxus maris. Sed mare mediterraneum magnum, quod decurrit ab Occidente in Orientem, dividens Italiam ab Aegypto, et ab aliis regionibus Africae et Asiae, non fluit ex illa causa ita sensibiliter, quia Oceanus ingreditur mare illud per angustum introitum, ex parte Orientis versus Hispaniam, qui vocatur angustia maris: regulariter tamen non accidit in aliis maribus, sicut in Oceano, quia maria quanto propinquiora sunt Oceano, tanto citius fluunt, sicut maria Septentrionalia, praecipue mare inter Norvegiam et Scotiam, et inter Hiberniam et Hispaniam, maria autem distantia tardius.
Sed quare bis in die fluit et refluit ? Albumasar ubi supra, dicit quod Luna in quartis coeli, habet effectum consimilem in quartis terrae oppositis, ita quod sicut in quarta Orientali, inter Orientem et meridiem, dum Luna est in ascendendo super hemisphaerium, tunc habet fluxum in hac quarta; et descendente Luna a puncto meridiei ad Occidentem, continue incipit mare decrescere in illa quarta, in qua prius crevit, et fluit in alia quarta Occidentali: et descendente Luna ab Occidente sub terram usque ad angulum mediae noctis, fluit mare in quarta Orientali super terram, illi quartae oppositam, in qua tunc est Luna, et ita jam bis in illa die fit fluxus in illa quarta, et ita de aliis.
Sed quae sit causa hujus, ipse non dicit, nam videtur quod radii Lunae non possint penetrare terram, et ideo videtur quod eumdem effectum, quem causavit per radios incidentes, dum esset in quarta Orientali sub terra, eumdem causet tunc per radios suos reflexos a firmamento, dum est in quarta Occidentali sub terra.