In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(e) Quomodo autem ista elevatio fiat effective, etc. Supposito quod Luna causat motum illum maris, quo fluit et refluit, assignat duas sententias de modo quo causat istum motum. Prima sententia est Albumasaris, qui existimat Lunam causare illum motum per virtutem occultam, sicut magnes causat motum localem ferri ad se attracti. Et hanc sequuntur Conimbricenses tract. 8. de meteoris
cap. 6. Altera sententia est quod Luna id faciat mediantibus radiis lucis a se diffusae, hanc tenet Averroes 2. Meteororum.
Ex his duabus sententiis quae verior sit, non decidit Scotus, sed certe secunda sententia non videtur probabilis ; tum quia certum videtur lucem non habere virtutem illam loco motivam; tum quia in interlunio, et quando etiam Luna in altero hemisphaerio sita non illuminat nostrum hemisphaerium, adhuc non desinit fluxus et refluxus. An tamen prior sententia vera sit, non sequitur ex hoc, quia licet Luna non moveat per lumen aquas, sed per qualitatem occultam, adhuc tamen posset movere qualitate occulta dupliciter : Uno modo imprimendo occulte impulsum motivum aquae, sicut magnes imprimit ferro, et sic videtur tenere illa prima sententia, quandoquidem assimilat modum, quo Luna movet mare, modo quo magnes trahit ferrum. Alio modo non imprimendo per se directe talem impulsum, sed potius rarefaciendo aquas, easque augendo, nam iis auctis per rarefactionem deberent fluere, et iis rursum condensatis deberent refluere. Huncque modum dicendi sequitur Conlarenus lib. 2. de elementis, et post ipsum Aversa quaest 42. sect. 7.
Mihi magis placet quod fluxus fiat praecise per motum localem, et non per rarefactionem ; tum quia non apparet ulla raritas in aquas fluente, magis quam in fluente; tum quia nulla prorsus est necessitas istius augmenti aquarum, quod fleret per rarefactionem, cum purus motus localis sufficere possit, praesertim cum satis verisimile sit quod quo tempore apud nos fiat fluxus, eodem refluxus fiat apud Antipodas, et e contra, ut nec mirum, nec difficile esse possit unde tanta aquarum copia hauriri possit absque rarefactione, quantam in fluxu adesse conspicimus, nempe hauriri facile potest ex illis locis, a quibus apud Antipodas refluit, et ad eadem loca facile recurrere potest, dum apud ipsos fit fluxus, et apud nos refluxus.
Sed sive fiat fluxus et refluxus per rarefactionem et condensationem, sive per purum motum localem absque accretione aut decretione ulla aquarum, in utraque et communi sententia attribuente vim elevativam aquarum Lunae, dici solet quod elevatio fiat ex directo Lunae, eamque sequatur, et consequenter totidem horis circumeat terram quot Luna, hoc est, vigintiquinque circiter horis, non viginti quatuor ut Sol, quia ut patet experientia, Luna non oritur in eadem parte nostri hemisphaerii hodie, quo heri, sed relinquitur tantum spatii inter locum, quo heri oriebatur, et hodie oritur, quantum requiritur, ut pertranseat, unam fere horam ; cujus ratio est quod Luna motu suo proprio ab occasu ad ortum impediat, quo minus possit ad idem punctum, recurrere per motum primi mobilis, quo movetur ab ortu ad occasum.
Reliqua pars discursus Scoti circa fluxum et refluxum facilis est. Si advertatur praesertim, quod supra diximus, non a sola Luna, aut aliquibus stellis oriri fluxum, sed ad illum etiam situm regionum aliqualiter concurrere, et etiam dispositiones aliquas particulares climatis, quae causa est cur in mari mediterraneo non sentiatur fluxus maris sicut in mari Adriatico, nec in hoc, sicut in Hibernico, et cur alibi breviori tempore fiat refluxus quam fluxus, et e contra alibi, cur etiam quidam putei cum mari refluant ac fluant, quidam non item. Quod si quaeratur cur fluvii pariter non attrahamtur a Luna localiter sicut mare, respondendum id ariri ex diversitate utriusque aquae; nam quemadmodum magnes non trahit plumbum ut ferrum propter diversam naturam utriusque, quorum unum habet naturam aptam, ut a magnete non moveatur, alterum non habet, ita non est mirum propter maximam diversitatem, quam videmus, inter aquam flumalem et marinam, hanc moveri posse a Luna, illam non posse.