In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Impressiones generari a stellis, et vapores ab iisdem elevari, sed Astrologos de his non posse certo judicare, de quo Conimbric. 2. de caelo c. 3. q. 9. metalla a stellis generari, ita Conimbric. tract. ult. de meteor. Vide Picolom. lib. de caelo c. 38. 39. 40. Zimaram Theorera. 45.
Secundo dico (f) quod Planetae et stellae habent actionem super mixta ; nam mixta imperfecta, ut impressiones quaedam, generantur ab illis ; nam materia illarum impressionum, quae est vapor, non elevatur ad locum generationis illarum, nisi per calorem incorporatum, vel virtute alicujus stellae ; et hoc maxime patet in stellis comatis, quae non tantum moventur ab Oriente in Occidens, sequendo motum caeli, sed ab Aquilone in Austrum, sequendo scilicet determinatum motum alicujus Planetae a quo generantur.
Sed dices, ex quo habent talem causalitatem stellae et orbes super inferiora, quae quidem causalitas est determinata et necessaria, quare non judicant determinate Astrologi de effectibus eorum?
Dico, quod causa hujus est, quia non sciunt perfecte qualitates et virtutes caelorum, et stellarum concurrentium ad talem effectum, quas si cognoscerent, possent de his judicare, et ideo credo, quod Angeli habent harum perfectam notitiam, ita quod possunt de his bene judicare, et quoad tempus quando venturi sunt illi effectus, et quoad qualitatem eorum vel quantitatem, et etiam si talis effectus sit impedibilis per aliam stellam. Poterunt enim scire quod non elevabitur, nisi tantum de materia, vel sic, et possunt scire si erunt venti dissipantes, et in quo situ et ubi dissipabuntur et cadent. Haec vero omnia, quia non plene noverunt Astrologi, ideo nec plene nec perfecte, nec secure de his possunt judicare; tot enim causas oportet ibi concurrere, quod nimis est difficile judicare de talibus.
Tertio dico (g), quod habent actionem in mixta perfecta inanimata, ut sunt metalla, quae in quibusdam regionibus generantur ex constellatione habente respectum ad illam regionem et non ad aliam, nam terra non est activa hujus diversitatis.